Hadriani Iunii Hornani ... Animaduersorum libri sex, omnigenae lectionis thesaurus, in quibus infiniti penè autorum loci corriguntur & declarantur, nunc primùm & nati, & in lucem aediti. Eiusdem De coma commentarium ..

발행: 1556년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 로마

301쪽

phoclem in Trachiniis Lichas p aeco de se aiu

dem ego Mercurii munus ob eo. Accedit quo a Mercurius cum Pandroso Cecropis filia sic Gnim nominatur ab Eustathio, tametsi aliam ponat Pausanias consuetudinem habens, lilium

Renuit Ceryca nomine,a quo Ptolemaeus oenus deduci ait: de quo annorandum uenit ex Pausania in Atticis prolixius, quod C ryx iste, que Ceryces gentilitio nomine nuncupati, narum ex Mercurio N Aglauro Cecropis filia praedicant, fuerit natu minor libero rum Eumolpi nam maior Immaradus uocabatur. cui suifragatur re Androtion Oratori Eumolpo filium extitisse Ceryca scribens, Muis sari poetae proauum, abavum eius Eumolpi, cui primus Hierophanta factus, initia mustoriorum Eleusiniorum condiderit. Praeconum autem uirtus in uocalitate praecipua fuit ha bita:unde clamosus gallus a simili meo, iis in tra acedia audit: quo spectat κορυ- etymon, duod clamore deducit Eustathius. unde S Eurybatae praeconi nomen apud Homerum, π quod eminus sonora eius vox exaudiri facile posset. N Stentore praeconem epitheto insignit idem poeta. uua in parte continuato spiritu quam diutils

me uerba trahere, & quod quasi pe nominabant,edicti genus longissimis periodis costans absq; spiritus resorptu,recitare, laudi fuit. ec inter examinationis probationisi modos

302쪽

habitu ut testatur Pollux,& meminit in Epide

γόμb tam . Praeconum, quando populo facere audientiam iubebant, solennis erat acclamatio illa, -- Audi populus: unde ma nauit argutia faceti illius dicti Stratonici cith Medi, qui quum apud Mylassa Cariae urbem parum populosam peregrinaretur, spicatus multa templa,raros homines, medio in foro exclamauit praeconum ritu, A-- να , audite fana.

In postrema dictione gratia est, Latinis auribus inimitabilis, unica litera sono assini uariante dicti sententiam. Meminit huius Athenaeus lib.8. Sin Iliados ετ . Eustathius. Ab hoc praeconis officio ductu est uerbii damnatoriu Diopilam, quasi per praeconem indicere praemium tollen di alicuius: quoties nam er medio sublatu quem

piam uolebant, proclamabant caedis mercede, aut uiui capitis: ita Xerxi Graecia Iar is μα , ei qui uiuum interfective caput Athenas attulisset,centum talentorii proposito praemio. quod apud Erymologici autorem lectum est. Ex eodem fonte fluxit αυ-γαλυν, & I- νιμι pro, edicto exterminare. Illius usus est apud Synesium libro de insomniis: ἄ--οὶ - rat δὶ ἀπο- Ιων. id est, nisi etiam extra suam ditionem edicto expellat dormiendi uoluntatem. Huius uero apud Athenarum de Lysimacho rege, qui praeconis uoce extra re

gni sui fines, philosophastros omnes exegir, quod graece est,η-μt . Iam uero quod Ceryx

303쪽

x44 ANIMADVERSORUM etiam pro seciali & caduceatore accipiatur, d cet Eustathius Iliados decimo, ubi &ἰὸρυώρυκar Homerico epitheto nuncupari conten dit no praecones modo, sed etia eos qui reipub. nomine legationes obeut,&feciales,deni se

Vlpianus in commentariis in Demosth.orationem aduersus Timocratem, an norans duplices esse Cerycas alterum popularem, alterum belli comunem, deductorem legatorum fecialium ue ad coueniendum de pace cum perduellibus. manu gestantem pro symbolo caduceu, quod αυρυ-ον luocitatur.Ha bebat autem caduceus in summa sui parte serpentes binos, spiris circum plexos,aduersa efflantes sibila, ἰφεισταrη εμπεπλεγμυώ, ut inter annotationes in

thenagoram legisse memini. Hi autem Ceryces idem ius cum fecialibus,& eandem prope potestatem habuisse uidelmir: penes nant illos erat foedera c5 trahere,inducias pacisci unde NA pore & isti QO f dici illos posse innuit Pol lux pacem inire,ae bellum denunciare, quae serme in secialibus suis,quos 'LOM M uelut pacis sequestros interpretatur Dionysi Halicar.lubro secundo complectitur: quod clarissime lia quere etia potest ex Thucydide nitidissimo scriptore ac de belli quidem denunciandi potestate

304쪽

raeis bellum indiceret prius. at de pace,idem lib.

basi paratus Brasidς arbitro rem permittere.De horum Cerycii officio Plato lib. Q. de legibus. Vnde deprehendi potest friuolam esse grammaticorum elusionem in discrimine uocii α ἔσβor, illum militiae,hunc pacis legatum interpretantium.Nouem autem fuisse Cerycas cum praecones tum caduceatores in Graecorum exercitu, traditum est a nonnullis, quorum nomina sint Eurybates & Talthybius Agamemnonis, Asphalion dc Eteoneus Menelai, Dius Aiacis. Eurybates alter Vlysiis,Stetor, ootes, & Calchas. Dixi deinde κου -ar etiam pocillatores antiquitus fuisse dictos, infundendi cyathis uini ministerio praefectos,quos posterior a ras uocauit, quod diserte profitetur in decimo Dipnosophist. Athenarus, sic usum esse Homorum scribens,ibi:

Vtrobii Cerycis uoce pro pincerna accepta,ut ille uoluit. adeo late patuit eius uocis usus,ut ad coquos etiam extendi autor sit Clidemus pud Athenarum. Postremo Ceryx etiam purpurae piscis e turbinato genere species est, qui mi rex dc buccinii Plinio dicitur,atq; etiam conchy

305쪽

ostreum asperum undequaq; in orbem S sal brosum: a quo occasio ioci festiuissimi arrepta est Stratonico citharoedo,cuius modo memineram,ludete in homonymia Cerycis . Is etenim Abderam Thraciae urbs est prosemis ad certa men ibi propositu,quum animaduertisset suos priuatim cuilibet populariu esse praecones, qui mensis initium ludis celebre proclamaret, eOSUplures propemodum quam pro ciuiti numero,

coepit summis pedit digitis ingredi defixo humi obtutu quod factu admirantibus illius hospitibus, interrogatus ecquid subiti mali pedibus accidisset, ualere se quide pedibus professus est,

dc adulatores ad coena cursu praevertere posse, metuere tame ualdeq; solicitu esse, necubi in Ceryca pedem impingat: ambigue ludens in uoce

ancipiti, tum praeconem, tum murice denotan

te .Quid enimveneris insit in dicterio si dixerit, uereri se ne pedem impingat in praecone quid item taciti cauilli monstretur incessu illo subli mi,si propter praecones in extremis digitorum articulis gradiatus certer utrobiq; nihil, quantuego pervideo. Proinde dc iocose fecit, ita inambulans,ut timere illum agnoscas: dc non minus argute metum detexit,vereri se dictitans,ne podem murici,idem cum praecone graece sonanti,

suffigeret. Itas parum gratiae bona uiri pace di

xerim

306쪽

xerim habere mihi uidetur Erasmi uersio, quae sic sonat: Illud unum metuo, ne ingrediens praeconis pedem offendam. Praeter supradictas si gnificationes κῆρέ etiam ex accipitrum genere esse legitur apud Suida, sed quam bene, nescio, suspeetus enim mihi locus habetur,& pro lagendum Aser uidetur.

Doctoralem lauream coserendi ritus non multum diuersus a Graecorum agonibus. cap. XXI.

REcte a maioribus nostris uirisciam pru

dentibus tum aequi rectit consultis institutum fuisse hunc non dissimilem Grae corum in ludicro certamine ritibus,morem capessendi triumphalem lauream, aut ut dica sina

plicius, Magisterii insignia iudico:illic natam absoluto stad i curriculo uictor brauiu ferebat,n5 plebeio quo uis, sed Agonothetis solis dece nentibus . hic decursa studioru meta laboru prsmiu qui uictor reposcit, publico in phrontiste rio templi ue adyto,decertaedis pronunciadis 3 praemiis destinato, laurea sibi debitam accipisi non sub arbitris uulgatae S triuialis Mineruae hominibus,quibus facile ob oculos sucus obii ci possit, uertim a Doctorum si dicere licet)rii

Ais rLν sena tu. Iam, uti testatur grauissimus au

tor Themistius Elati siue Pilatae tanti Olympi cum illum suum oleastrum fecere, ut praei r in genuos, quid parentes legitimos docere potassent, de cisis ρs αν ῖ-ακεραον, ut ipsius utar uerbis, ad exercendi cursus munus nullum

307쪽

143 ANIMADVERso RVM admitterent, imo tales ceu profanos &reiic los a sacris illis carceribus quamlongissime arcerent. od si profano in certamine, ubi cor poris tantum odo habitus, artuu p torositas ac firma compactio spectatur,adeo obnixe generis labem fugiebant ueteres, quid ni & in inge nn quoad eius fieri possit certamine idem fiat

ubi qui diuinae illius aurae particulam, mentem uidelicet parentem potest ostendere, atq; a sup

posititii foetus iniuria se uindicare, is demit ad

hanc mercedem aspirare merito maximo po:

sit,dum tamen praebito ingenii specimine, sta dijj peracti ratione reddita,in quaestione habitus, iudicii aleam subierit ne ad modum Aesopici asini sub Leonis exuuio latitantis fallere quo quo modo possit. Accedit hue, uti omnem sibi uiam ad hunc aspirandi honore prsclusam esse. inertes sciant. Nel illud silentio transmittenda' esse uidetur,quod apud seculum prius, non parerat quouis in loco palmam obtinuisse honos:

at praecipuum eη quatuor totius Graeciae ciuitatibus penes Elaeos fuisse,ex classicorum scriptorum monumentis constat. quanqua 8c reliquin5 caruerint sua gloria: nam Delphi Pythns gloriantur, Isthmiis superbiunt Corinthii, Nemaeorum panegyri efferunt se Argivi: omnium tamen ut antiquissima,quippe ab. Hercule instituta,ita facile in reliquis celeberrima iure maximo Elaei sua Olympia praedicant. Nel hoc aeuo ea dem ubi uis locorum accepti honoris istius habetur ratio :imo,ut ingenue dicam, primum to

308쪽

LIBER QUINTUM a cum cum ob antiquitatis reuerentiam, tum propter studiorum natalitia, Bononiensi academiae uno ore omnes deferunt,cuius est ubiq; terraru nominis dignitas, claritudinis fama, ut caeteras

suo splendore facile obliterer.In cuius quidem urbis studiorum parentis praeconium digredi, superuacaneum esse puto, quando illa plures sui buccinatores repererir, quam aut procos P nelope, aut en comiastas Helena: & si maximἐsuis eam dignis coloribus adumbrare coner, nihilo hercle facilius assequa quam Venerem Apellaram pictor e plebe unus. Alioqui non sum ignarus apud priscos Romanos sacra Bons desalieniore uerborum usu profanasse,inexpiabilis criminis loco fuisse liabitum: ne minori crimini obnoxium me fore reer, si sacratissima illamacademiam,quam ceu Musarum quodda adytum color,ueneror,ati suspicio, minus digna. quam par fuerisioratione deterere institero.

BER SEXTUS. Poemation quod falso Ouidij nomine circunfertur,autori suo Lucano reddi

Vitae sunt cauis, cur scriptores non pauci natiua sua gloria dulcissimo laborum suoru fructu, priuati fuerinsiuel abolitis penitus operum titulis,

309쪽

uel proprio nomine inducto, adledioq; suppo-sstitio. In causam uocari possunt aut pudenda plagiariorum furta, aut uetustatis sui nimium confidentis error quasi per manus ad posteros transmissus,aut supina librariorum oscitantia, aut iudiciorum morositas.Sic Iornandus com pendium lii storiaeRomanae ex L.Floro transcripsit:sic Cassianus Bassus scholasticus, qui ex rei rustica scriptoribus opus uarium cui ab agriculturae studio nomen est concinna uir. filioq; dedicauit,nunc Constantini nomine obscuratus legitur. L. Getelius Arrianus medicus. cuius extant Celerum de tardarum passionum libri, Aureliani nomine notior nunc est. Arnobio, qui septem duntaxat aduersum gentes libros edidit,oetauus accrevir, quum sit Minui inlicis odia uius ab interlocutorum uno ita uocitatus, noua ratione obliterandi autoris. Eros Iulia medicus,qui in nomen Iuliae Augustae dominae suae libertus concessit, corrupta nomenclatura, Troiula quasi Eroiulia nunc a dii, minus latine uitio barbari seculi loquens:

quod quidem haud vanum est doctissimi Mo rilloni iudicium .Eandem iniuriam sensit dc Anneus Lucanus, cuius legitur iuuenile carme an

te uicesimum aetatis annum proculam, quodUalieni nominis mangonio inter Ouidiana opuscula subrepsit, reclamante carminis maiestate,

Nasonianae simplicitati longe dissimili. Nomen germanum autoris,cum eo ad quem scriptum fuit,integrum, Sab inuidae uetustatis dente

310쪽

te immune seruauit exemplar repertum in bibliotheca ecclesiae Dei parae virginis Atrebatenss, quae Reuerendissimum illustrissimum Q D. Antonium Perreno tum Episcopum agnoscit,

praeclarum uirtutum omnium domicilium, αliteratoru Mecoenatem incomparabilem. Carminis talis illic uisitur inscriptio: Lucani poema ad Calpurnium Pisonem ex libro Catalecton. Ex quo perspicitur error impressoru codicum,

in quibus legitur, Ad Pisonem, ad quem extat

εἰ Horatii Ars poetica: multum etenim discrepat temporum ratio, ut idem fuerit Piso, cui MHoratius scripserit,& cui Lucanus. Fuit autem iste C. Piso ex nobilissima Calphurniorum familia, qui una cum Lucano Neroniana coniuratione absumptus est, quem iisdem pene uerbo rum lenociniis,&specioso coloribus earundem dotium apparatu descripsit Corn. Tacitus hist. lib.is. quibus illum depinxit Lucanus, ut uel in. de Lucani esse conuincantur. Taciti uerba subiicere non abs re fuerit, quod aditum aperiant ad rectius intelligendu poemation: ea habent huc in modum. C. Piso Calphurnio genere ortuS,as

multas insignes p familias parerna nobilitate

complexus, claro apud uulgii rumore erat, per uirtutem, aut species uirtutibus similes. Naiam facundiam tuendis ciuibus exercebar, largitio nem aduersus amicos, 5c ignotis quoque comisermone 3c congressit. Aderant etiam fortuita, corpus procerum, decora facies. Sed procul grauitas morum,aut uoluptatum parsimonia.

SEARCH

MENU NAVIGATION