Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

que aurum in aerarium insereris. Quam rem ego magna ex parte meis vidi oculis,tum Amulto magis ex ipsis tabellis, quae contra vos asseruabantur , perspexi et quin dc Par tum iam iterum contra vos vectigal prohibui, & impietatem hanc detestabilem coinpressi, tabulasque incendi,quae in meis scriniis ad vos opprimendos custodiebantur: ut nemini liceat deinceps tantae impietatis rumorem in vos spargere. Neque sane harum iniuriarum eausa Constantio fratri, viro memorabili, potius tribuenda videatur, quam nonnullis omnino barbaris, di mente impiis,qui eius mensa utebantur: quos ego mani- has meis arreptos, atqtae in foveam coniectos perdidi, ut ne memoria quidem ulla de eorum interitu apud nos supersit. Ego vero cum longe maioribus bene ijs vos ornare' illςm vellem, statrem m Iesum Patriarcham omni obseruantia dignum hortatus sum , ut αtributum quod vobis imperatum dicebatur, prohibeat, & nemini in posterum liceat vectigalia eiusmodi a vobis exigere: quo summa vobis securitas de otium sit in meo re- Bgno,ed maiori studio pro meo regno vota faciatis Deo optimo de opifici, qui mihi dignatus est suis puri stimis manibuS coronam imponere. Solent namque qui licitudine aliqua premuntur, mente constringi, neque tam in uita i, confidenter manum ad Deum orandum tollere . Atqui cura penitus vacui sunt, tota L M. mente gaudent, dc pro regno supplices manus ad Deum maximum porrigunt, in quo situm est, ut regnum nostrum in optimo statu versetur, sicut optamus. Id vos in priamis curare atque contendere debetis: quo dc ipse, bello Persico ex animi sententia gesto sanctam urbem Hierusalem, quam multos iam annos habitatam videre desideratis, meis laboribus resectam incolam, de una vobiscum in ea optimo Deo gratias agam . Jhactenus epistola Iuliani, in qua videas hominem tamquam nouam Proteum nouam. , IL, induere sor mam : Nam qui in omnibus fere litteris sitis non unum Deum , sed plures QTI . inuocat , praedicat, & extollit; nunc quod sciat secum Iudaeis rem agere, quorum in unius numinis cultu versetur religio, unius tantum Dei optimi maximi habuit memtionem , ut pene videatur Iudaeis iactus esse Iudaeus . Sed ad instruetionem templi

reuocemuSOrationem, atque ex Ammiano primum petamus auctoritatem; non quidem quod Ethnici au ris fides nostrorum testificationi sit praeterenda, illorum potissimum, qui his viventes temporibus spectata sanssitate erant ; sed ut etiam ex hostibus testatis his redditis, nulla vel hostibus possit dubitatio exoriri. Subdit igitur nuper se recitatis haec Ammianus : Cum itaque idem sertiter instaret Alipias, iuuaretque prinDE AloiriCA- uinciae Rector; metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris assultibus erum-,la Osce. Pentes , secere locum, exuitis aliquoties operantibus , inaccessum. Hocque modo, et IVLIAMi IN mento destinatius repellente , cessauit inceptum . J haec de his summatim Am- 1

Sed videamus quae his consentientia pluribus in locis scribit Ioannes Chrysestomus: quod enim ipse puero haec gesta sint, altioribus fixa radicibus eius memoriae tenacius

inhaeserunt:fa husq. vir pro concione eadem crebrius, licet nota omnibus, in detestatimnem Iudaeorum perfidiae, Fidelium auribus inculcauit: nam inter alia aduersus Iudaeos agens, haec aith : Cum Iulianus, qui Imperatores omnes superauit impietate, vocaret Iudaeos ad sacrificandum idolis, de ad suam impietatem pertrahere conaretur: ac IDONObijcerent illi priscum culturae ritum,dicentes: A nostris maioribus Deus hoc modo culutus est: etiam nolentes tum fatebantur haec quae nos nune demonstrauimus , quod tonon esset extra ciuitatem immolare victimas: Sed totam, inquiebant, religionem vi lant , quicumque sacrificant in terra aliena. Proinde si vis nos videre sacrificantes, red- Ede nobis ciuitatem, restitue templum, exhibe nobis sancta san rum, colloca aram s& sacrificabimus nunc, quemadmodum olim. Nec puduit sceleratos α esontes haec Poscere a viro impio, Paganoque, & impuras manus vocare ad extructionem sanct

rum : nec intelligebant se conari impossibilia r neque perpendebant, quod si homo illa demolitus csset, potuisset homo illis ea restituere: verum cum Deus esset, qui ciui talem illorum subuerterat; fieri nequaq uam posse, Vt quae Deus decreuerat, umquam verteret humana potentia. Nam quae Deus lanctiis, inquit, statuit, quis dissipabit ac manum illius excelsam quis auertet Sicut enim quaecumque ille stabilierit,volueri N. manere,nullus homo potest demoliri; ita quaecumque destruxerit, volueritq. maneret diruta,nemo poterit instaurare. J et paulo post:

, Nilui Ominus ad omnia obtaecati, obsecrabant, ac supplicabant, ut cum ipse susciperet ae

142쪽

a rei & asgrederetur instaurationem templi. At is qui & pecunias impendit, & Praetectis dedit negotium 3 viros primates artifices undiquaque accersi iussit, nihil non fecit, nihil non tentauit: paulatim ac sensim hoc agens, speransquefuturum, ut si posset illos ad sacriticandum inducere, facile illos reuocaret ad cultus simulacrorum . Simul&i lud Qte sperabat insanus ille ac vecors, ut Christi sententiam frustraretur, quae non potitur templum illud instaurari. Verum is qui comprehendit sapientes in ipsorum ait tia, protinus ipsis factis declarauit illi, quod Dei decretu omnibus est potentius,quodlvalida sunt opera sermonam Dei. Nam simulatque tentassent hunc impitura coit, i. m η

tum, coepistentque nudare iundamenta, multamque terram exhausissent, restaretque omo, ut iam structuram aggrederentur it protinus ignis exiliens e sandamentis exussit malu tos, & intempestiuam pertinaciam interrupit. B Haec ubi rei ciuit Imperator, quamquam tanta vesania deditus erat illi negotio ; veritus tamen,ne ultra progressus, in suum ipsius caput ignem accerseret, destitit , extimetus cum tota gente. Et nunc si redeas Hieroselymam , conspicies nuda sun lamenta. Quod si causam quaeras ; haud aliam, quam hano, audies. Huius rei nos omnes testes sumus. Nostra enim aetate haec, non ita pridem acciderunt. Iam considera victoriam

insignem . Non hoc accidit sub js Caelinibi is : ne quid dicere pollini, quod Christiani superuenientes opus perfici vetuerunt: sied tum cum res nostrae afflicta , cum omnes de vita periclitaremur, cam omnis libertas eli et sublata, cum floreret Paganismus 3 cum Fideles alij quidem in aedibus suis latitabant, alij vero in litudines demi. grarant, seraque fugerant; tum demum haec acciderunt: ne qua istis vel impudens reliqaa fieret occasio tergiversandi . Etiam ne adhuc dubitas,Iudaee, cum peripicias &C ex Christi praedicatione, & ex prophetarum vaticini js, & ex ipsarum rerum demonstratione, testimonium aduersas te confirmatum &c.j haec ibi Chrysostomus: eadem quoque habet in oratione aduersus Gentiles : quippe prodigium illud adm patens ingensque fuit, ut nisi obstinata pertinacia obilitis let, potentulimuni censeretur non ad Iudaeos tantu, quorum causa praecipue ea diuinitus agi videbantur ed & Gentiles ad Christianam fidem pertrahendos. Porro ea oratione aduersus Gentiles, se haec scripsit letestatur, non amplius quam anno vigesimo ab his temporibus Iuliani. Inculeat eadem ipse in commentari js in Matthaeum' , necnon&homilijs in Acta Apostolorumh. a C Us. At multa alia tunc contigere portanta, quae hoc ipse anno, quo acciderunt, S.C - gorius Nazianzenus luculenta illa prosecutus est oratione, quam, mox ut Iulianus numine ulciscente extinctiis est, scripsit, eaq. posteris in haec verba tradidit : Cum autem D per omnia alia grassatus, atque omne genus tyrannidis in nos di crudelitatis ut leue & ' μ' abiectum aspernatus esset neque enim ulla umquam natura ad malorum inuentione mexcogitationemq. illius natura uberior ingeniosiori. extitit) ad extremum Iudae rum quoque nationem in nos immisit, tum veteri eorum leuitate, tum antiquo nostri

odio ipserum pectoribus inusto, ad id quod moliebatur, perficiendum, adiutoribus

usust fatale nimirum ipsis ex eorum libris dc arcanis esse affirma ns, in patriam redire, templum instaurare, patri Orumq. rituum vigorem reintegrare, ac beneuolentiae specie consilium celans. Postquam autem haec in animum induxit, ipsisque persolit sta cile enim impostaram facit, quod delectat) tum vero illi ad templi extructionem se

comparare , atque in id opus &mami multa, di animi alacritate, laboreque incumbere. Illud quidem narrant, qui eorum facta laudibus & admiratione prolequuntur: Σ uxores quoque ipsorum non modo matronalem omnem mundum, corporisque Orn tum prompto animo detraxisse, atque in operis structuram, laborantiumque opem contulisse ; verum eo quoque animo fuisse, ut terram sinu efferentes, ac nec vestibus praeci ris & sumptuosis, nec teneris membris parcentes, pietatis ossicio sese sungi existim

rent, omniaq. hoc conatu inferiora ducerent. Ut vero a saeuo turbine ac repentino aestuante terrae tremore compulsi , ad propin- raomGIA U

quum quoddam templum perrexerunt, partim orationis causa, partim ut in eiusmodi time diluzz rebus accidere selet eo quod offerebatur, ad periculi propulsationem utentes, partim TLa rv cu tumultu abrepti, at9ue incitato cursit sese mutuo protrudentes: sunt qui ne a templo quidem eos admisses suisse, commemorent ; sed cum ad apertas seres accessissent, repente easdem clausas , pessul M. obductas otiandisse, potentia quadam obscura & imuisibili, quae ad impiorum terrorem, piori r q. confirmationem, huiusmodi prodigia designat.

143쪽

cHRI TI Ho Annale, LIBERII PAR IULIANI IMP.

designat. Hoc vero uno iam ore Omnes referunt, ac pro certo habent, quod eos per Avim obnixamq. contentionem ingrestum sibi aperire conantes, ignis e templo occurrens inhibuit, eosque partim exussit &absumps t ut simile quiddam ipsis acciderit,

o Ge es 39. quod Sodomitis , aut etiam Nadab hae Abiud nouo atque alieno more thura adolem. si oi,us ac periclitantibusὶ partim insignioribus corporis partibus demutilato vivam c lumnam diuinae aduersus sceleratos comminationis indignationisque testem, reliquit.

Atque hoc quidem in hunc modum se habuit : nec fidem deroget quisquam, nisi qui

eadem ratione alijs quoque Dei miraculis nullam fidem habendam putet. Quod autem hoc etiam mirabilius clariusque fuit: lux in caelo stetit, Crucem in o M VC - bem dest ibens i, ac nomen illud de figura, quae in terra prius impijs contemptui suerat, ζ' 'i in caelo nunc omnibus aeque ostenditur, Deoque victoriae de impijs relatae trophaeum

ιτιον . efficitur trophaeo omni sublimius & praeclarius. Ad haec porro quid dicturi sunt lim nius saeculi sapientes, suaque magnifice praedicantes, qui protundas promissasque barbasserunt ,& elegans illud pallium circumscrura Z Jat pcit alia in eos dicta, haec subdit:

At caeli quidem & terrae haec ostenta fuerunt: ceterum homo huiusmodi tempore nihil portendit, nec passionis Christi signis sanctificatus est 3 Proferant nunc quoque vestes suas, qui huius m iraculi spectatores & discipuli extiterunt; illas, inquam, Crueis notis tunc consignatas: simul enim atque quisquam haec commemorabat siue nostrae doctrinae esset, siue a religione nostra abhorreret) aut commemorantes audiebat uestatim hoc miraculum in se ipso experiebatur, vel in prox imo fieri perspiciebat, stellatus nimirum ipse , noti sque distinetiis, vel illum talem i n vestimentis intuens, omnem textorij artimcii elegant ana, ambitioseque elaboratam picturam varietate superantem. Quae res spectantium animis tantum terroris iniecit, ut omnes ferme quasi ex signo uno atque una Cvoce Christianorum Deum inuocarent, eumque multis laudibus precibusque placare studerent: multi etiam non in longius rem extrahentes, sed eodem ipsb tempore, quo haec accid crunt, ad sacerdotes nostros accurrentes, multumque obsecrantes, & Qt

stantes in Ecclesiam admitterentur , sublimiqribusque mysterijs imbuerentur, sacro baptismate purificati, ac timoris beneficio adiuti , utilitatemque consecuti. Ac de his quidem rebus hactenus. J hucusque Gregorius. Rumitus vero, qui & hoc saeculo vixit, & Hierosolymis diu versatus eade ab accolis a M. i. nouis te potuit , haecς addit: Porticus quoque publicae, in quibus Iudaeorum multit ,o: hie , bi. O, quae Operi Videbatur insistere, commanebat, ad silum deductae, nempe ex mgrue

Ru TAE, Ex ti terraemotu , Omnes Iudaeos, qui reperti sunt , Oppressere . Luce vero orta, cum se

R' niata crederent effugisse, ad requirendos eos qui oppressi fuerant, reliqu a multitudo Dconcurrit. A des erat quaedam in inferioribus templi demersa, habens aditum inter duas porticus, quae suerant complanatae, in qua serramenta aliaque operi necessaria seruabantur: e qua subito globus quidam ignis emicuit, & per medium plateae percuserens, adustis S exanimatis qui aderant Iudaeis, ultro citroque serebatur . Hoc iterum saepiusq. & frequentissime per totam illam diem repetens, pertiliacis populi temerit tem sammis vltricibus coercebat. Cum interim pauore ingenti & treptilatione, O Des qui aderant, deterriti , solum verum Deum Iesum Christum confiteri cogebantur inuiti. Et ne haec casti fieri crederentur ι in sequenti nocte vestimentis omnium sigia culum Crucis ita evidens apparuit, ut etiam qui diluere pro sui infidelitate voluillet, nullo genere valeret abolere. Sic deterriti Iudaei, atque Gentiles, locum simul & inaniter c pia reliquere. J haec Ruffinus. Ed Toδεών. M. Quod autem spectat ad ferramenta, de illis Theodoretiisse ait 4: Ferunt autem, Iudaeos ligones ex materia arsentea, palas etiam & sportas consecisse. J quae omnia quoa --. M.f modo conflagrarint,sic addit Socrates φ: Itaque cum adessent plurimi,aliud prodigium contigit. Ignis namque caelitus demissus omnia opificum instrumenta absumpsit. Et nim licebat videre malleos, scalpra, serras, secures, ascias, denique omnia quae opificeS habebant ad opus perficiendum idonea ,flammae incendio vastata: totum diem ignistitis' tu L depastus est. Iudaei igitur grauissimo timore perculsi etiam inuiti Christum Deum

acvsr. confesti sunt, non tamen eius voluntati gesserunt morem , sed opinione Iudaismi

mentibus antecepta omnino tenebantur astricti. J haee ipse : qui& subdit quae dicta sunt de notatis signo Crucis inuisibili Dei virtute vestimentis. At non tantum terr motu & isne exturbatum diuinitus suisse Opus, sed vehementi ventorum vi oborta my

144쪽

CHRISTI

111 IULIANI IMP.

A teriam praeparatam esse disiectam, Ut dormis a mat, dum addit: Verum postiquam infinitos calcis&gypsi modios in unum conges Ierant; ex improvise ventos vehementes coepisse spirare, turbines ingruere, tempe tates ac procellae oriri, quae totam illam materiam penitus dissipauerunt. JAddunt litis Rustinus ac Socrates , dum haec agere cum Iulianus tam Iudaei aggrederentur; Cyrillii Hierosblymoru Episcopum,qui ab exilio in patriam remeaverat,diuinae praedictionis illius firmitate confisunt, quae apud Danielem legitur : Vsque ad com a Dolet'. summationem & in fine perleverabit delblatio J sed de verboria Christi roboratum cor

stantia,quibus dixerath, non mansurum in templo lapidem sit per lapidem: spe erectum b Matra. di rem tacita spectasse, inemq. magna fiducia praeitolatu esse:quem,qualis suturus esset, ex FAGRA OR

virisque optime perspectis diuinis oraculis intellexerat: dum tot prodigijs ingruentibus II leto et

B coeptu opus fui t penitus destituta: sed et quod desiderari posse videbatur in Christi va- LUA. ticinio, non relinquendum lapidem super lapidem ; istud ipsum in fundamentis etiam

spectauit impletu; muris iam, qui super terra fuerant,subuersis a Tito . conspexit inqua impletum,cum admiranda quadam terrae concussione & exeustione reuulsa sunt & soras emisia templi vetera fundamenta ; ut sic nec in fundamentis relictus esset lapis super lapide.h.aec Rurinus ς,& Socrates β.Tradit quoque S. Hieronymus, aliquos esse interpre- talos allu Danielis loci quo dicitur ':Cumq. corruerint,sublevabuntur auxilio paruulo, Is t ι.& applicabuntur eis plurimi fraudulenter J esse intelligendii de statu Iudaeorum sub Iu- p 4r. liano, quo visi sunt Iudaei subleuari auxilio paruulo,sauente eis mirum in modii eodem Imperatore: cum scilicet quod subditur applicati sunt eis plurimi fraudulenter;cum ni mira Gentiles visi sunt iubete Iuliano,causam agere Iudaeoruued fraudulenter profecto; C eum haud esset in Imperatoris animo exaltatio Iudaeorum,sed per eos procurata depre sio Christianora. Haec quidem mirifice respondere videntur Prophetae sententiaeilicet ut idem S. Hieronymus ait diuersit habeantur verboru illorus entus di interpretationes. At licet perfidia Iudaeorum tot conuicta prodigijs, minime cui par eratὶ penitus ce- ς, .deret: complures tamen, quorum mens obstinationis prauitate haud omnino erat ii secta,dedere manus, Christiq. gloriam consessi, eiusdem fidem sunt avide eonsectati: de DSM CONutata quibus Sozomenvs g, rem egregie testatam relinquens eorum tellificatione, qui tam --M.,

horrendo spectaculo praesentes fuerunt: Quo factum est, inquit, ut alij eorum Cluiu se instium Deum esse existimarent, iniquoq. animo tulerint, quod templum de integro redificare constituerant: alii paulo post ad Ecclesiam se transferrent, initiarentur myti

rijs, hymnis & precibus Christum pro suis improbe factis placarent.Istis rebus si quis mdem minime adhibendam putaret, sit persuasus saltem ab ijs qui eas ab eoru speetatoribus acceperunt, qui q. adhuc in hac vita manent: sit etia perlitastis cit a Iudaeis ipsis tum a Gentilibus, qui opus inchoatu reliquerunt,immo vero ne inchoare quidem potueruid hactenus Sozomeniis. At tandem ut his apponamtas coronidem, quae traditi, Orosius . Or M. nsuperioribus adnectamus, qui ait, Iulianum ex congesta ad extruendum augi istissimum

templum materia postquam impossibile visum est niti aduersus Deum velle) p

cepiste aedificari theatrum, in quo reuersuS e Perside, Episcopos, monachos, ceterosq. eius loci accolas Christianos traderet bestijs laniandos. Quod autem Nicephorusi his omnibus addit,sacrosanctum Dei Euangelium secundum Ioannem repertu esse in specu

deorsum, cum sundamentum templi iaceretur: quoniam recentioris auctoris rei tantae assertio nulla sulcitur antiquorum fide; reiicimus tota id lectoris arbitrio, accipiendum Σ. putet, nec ne:habet locum in margine notatu,quem consulat, atque dijudicet: nos vero Omittimus hic referre,ne certa verm. omni q. tide testata, his lucta quae haud adeo firma

atque sincera videntur, in discrimen adduci possint. Ad postremum, ne quid de rebus sub Iuliano Hierosi, mis gestis relinquamus intactum: ibidem hoc tepore passus legi tur in tabulis Ecclesiasticis Cyriacus Episcopus cuius autem ciuitatis Prςsul fueritagii

ratur qui ex more sancta inuisens loca, urgente persecutione peremptus est: cuius nathlem diem quarto Nonas Mah reddunt annis singulis rediuiuum Ecclesiasticae tabulae. Sed reliqua iam est,ut quae ad Persica expeditione, qua diu Iulianus meditatus fuerat, i I. in s Pertinent, prosequamur.Verii prius meminisse oportet ei talem rescripti , quod mense V ς Februarii hoe anno ad populum dedit, te non violandis sepulchris,neque eis mendis in- LLV irii siterdiu,quod Christiani iacere si terent cadaueribus defunctorii: ideo enim Christianos DR ρνι-

145쪽

Annales

LIBERII PAR

permanere amplius loca religiosa dijs manibus consecrata, lapidesve maiorum suorum Aeadem Gentilicia inscriptione notatos, sed reuellerent illos locaq. ipsa refodiendo atque culturae reddendo facerent structuosa. Sic autem illud se habet: Pergit audacia ad busta diemiiunctorsi & aggeres consecratos: cum & lapidem hinc mouere erram solicitare,& caespitem vellere proximum, sacrilegio maiores semper habuerint. Sed ornamenta quidem triclinijs aut porticibus auserunt de sepulchris.Quibus primis considentes, ne in piaculum incidanticontaminata religione bustorum hoe fieri P ori prohibemus, una manium vindice cohibentes.Secundum illud est, quod efferri cognouimus cadauera mortuorum per consertam populi nequentiam, & per maximam insi v Μ stentium densitatem: quod quidem oculos hominum infaustis incestat aspectibus. Quitii 2 o II enim dies est bene auspicatus a fune 3 aut quo modo ad deos & templa venieturi Ide τ que quoniam & dolor in exequijs secretum amat: ct diemsuinctis nihil interest,utru per nnoctes an dies efferantur: liberari conuenit populi totius aspectus: ut dolor esse in sun ribus, non pompa exequiarum,nec ostentatio videatur. Dat. prid. Id. Februari j, Anti chiae, Iulian o quartum & Sallustio Cossa haec quidem ip1e. Quod autem spectat ad pri- - '' inum caput re ti pii, lege sane duodecim tabulatii id ita cautum erat': Deorum maniuiura suntod Sed de efferendo mortuo diei tempore, nequaquam vetitum legimus iure antiquo, neque prohiberi adire templa, qui mortuos ellet intuitus: immo, quod ex Fabio Pictore Gellius h tradit, mortuum quidem attingere vetitu esse Flamini Diali,sunus aute prosequi nequaquam. Sed haec idcirco Iulianus, quod malum omen haberetur proficiscenti ad bellum, in cadauer incidere; ut de Constantio superius Ammianus -i-M traditς, alijque de alijs: cum alioqui ipse Iulianus expeditionem parans,compluribus aduersis ominibus silerit perterrefactus, ut paulo post dicemus. G

Acturi igitur de expeditione Persica,ea primu hic describamus, quae sic tradit Gregorius Nariangenus st: Vt enim Christianorii res ex animi sui sententia se habere existim

Nisi cum uit ;atque ex his quae iam consecerat,in ea spem adductus est,nihil esse,quod, modo vel-- N - let, superare& ex pugnare non pollet: acpraeterea pro peri cunil tam aduersius Occiduos

' harbaros bellici successus occasionem rapiens,lioe unum consilium capit prudentissima simul & hunianissimum:duplicem enim inde exercitu inovit, alterum militum,alterum daemonum,a quibus ducebatur,& in quibus maior ipsi fiducia sita erat.J haec Gregorius.

fri.... ..ι. ne Gregorius significasse videtur, quod a Theodoreto sic describitur': Antequam: α v sumeret misit nuncios ad Delphos, ad Delum, ac Dodonem jamosissima haec idola erant Dad alia denique oraculorum loca, suscitatum vates, utrum ei bellum gerendum sit. Illio RAC A autem bellum suscipere iubent,pollicenturque victoriam. Vnum Vero eX Oraculis, quo M u o x L eorum mendacia peripicue coarguantur,hoc loco citabo, quod ita se habet:

ro B r. Ibimus m PDerem, supera, vestina certa es. Mars ego ductor ero, Huum inuictfumin armis.

Quemadmodum his, qui Apollinem deum disertum,dc Musarum principem vocant, ridiculos istorum carminii numeros lepide ut irrideant licet: sic ego, comperto huius dei mendacio, vicem Iuliani in errorem inducti merito deplorare possum . Iste deus Tigrim, Therem fluuia nuncupauit,propterea quod est Θηρίον, id est bestia eo nomine adipellata . Hic fumus e montibus Armeniae erumpens, labitur in Assyriain, & tandem inlinum Persicum influit. His igitur oraculis deceptus miser somniabat victoriam,& post Ee Persicum bellu Galilaeos adoriri cogitabat.J His accedebat quod ait Socrates V promisisiones Maximi philosophi, pollicentis victoriam non minorem, quam Alexander olim obtinuisset. Iusto plane Dei iudicio deceptus est Iulianus ab eo, qui illunia Christiana religione in Ethnici sint impietate abduxerativi qui ipsi fuerat tanti sceleris auctor, idem esset & ad supplicium,quod merebatur,impulsori tini Hus λα Sed α falsis hisce vaticini seo amentiae progressus est, ut putaret ex Pythagorae ς 'i animarum transmigratione , Alexandri Magni animam in se transmigrasse , seq.

in altero corpore eumdem Alexandrum existere. At vero quibus alijs in via deceptio oraculis fuerit,suo loco dicemus. Sic igitur Iulianus quod quae cupit homo , ea magis vera esse putat) his oraculis plenissimam fidem praestans, contempsit alia, quae ab his diuersa aliunde efferebantur i nempe ut dictum eu Roma ex inspectione librorum sibyl

146쪽

A linorum, & ex Gallijs missi epistola a Sallustio Galliarum Praefecto, huius anni Consule ordinario. Ex quibus plane Iulianus, si ipse sibi constans fuisset, falsitatem pariter suoru

deorum intelligere potuisset: nam cum non nisi una veritas esse possit,caq. ex Deos quα huic aduersa pronunciarentur,ex prauo daemone mendacioru concinnatore manasse,aς

serere necesse suit.Sic igitur lymphata mete,neque quod quisque prudens superstitionis

cultor considerare debuissed insaniis homo animaduertit,quibus ab ea expeditione au caretur prodigijs, quae Ammianus recenset. At quosnam secum ducendos delegit sibi, parans expeditionem, socios Z Audi, ex Asia Maximum, & Priscum e Graecia, accersitos magorum praestantissimos, quos alij sunt subsecuti, quorum societate plurimum confidebat ; de quibus sic Eunapius Sardianus': Ipse interim Iulianus ad Persicum bellu c pias comparabat: quem sequentibus Prisco, Maximoq. alij nonnulli comites expedi-B tionis se adiunxerunt,numerum explentes, turba videlicet hominum, qui sitas virtutes stulte praedicabant,& valde superbicbant ob dictum Imperatoris gloriantis se tales viros esse nactum. J putabat infelix horum magiis diuinum numen ad sua vota propitium reddendum ire, & quantumlibet renitens inflectendum . Sed & inde etiam summam sibi fiduciam comparauit,nempe ex votis,quae nemo Vmquam antea,ipse vero tunc dijs nuncupauit: quorum erat illud primum, se Christianos i Vc tu ., homines dijs immolaturum,cu de Periis victor redijslat. id quidem S.Hieronymus testa- i v v v tur in Chronico Hoe naque est quod de eo S. Ioannes Chr71bstomus ait his verbis: Con- Vi go i . tra Persas bellum suscepturus, tanto cum fastu cum discessisset ac si omnem barbarorum CDNfEQv N- gentem deleturus esset: identidem nobis comminabatur,cu diceret, OmneS ie post suum , ci iis .... a Persis reditum tanditus perditurum: Hoc enim bellum sibi esse Persico grauius;atque G. r. C aeseo oportere, minore illo confeci tunc demum ad id quod maius ibret,aescendere. Eth aec quidem nobis annunciabant qui illi a consilijs erant.J At de eiusmodi quoque adeo

Eelerata & impia voti nuncupatione haec S.Gregorius NaZiangenus ς: Porro votiva vi- ν - ν.

clima quam magna, quamq. eximia. . O Chri ite de Verbum, & passionis impas ibitis totiusq. Orbis mysteriuml Vniuersam Christianorum sentem daemonibus sistere si prinpositi compos existeret.J haec ipse. Iam vero ut ex Orosio diximus ad Christianor i caede theatru Hiero lymis aedificari iusserat,vt ibi esset ipserum caruificina, unde religio eius. modi videretur esse progressa. Ad haec insuper Theodoretusin: Oraculorum commentis a Th/M. G. . fidem adhibens minabatur se in ecclesijs Christianorum lasciuae deae simulacrum colu ' 'Iocaturum. J Haec scientes Christiani ut ait Gregorius NaZianzenus omnibus hu- νmanis auxilijs destituti,Deum, in quem tantum unica spes collocata erat, assiduis preci ' ' 'D bus interpellabant, vigilijs atque ieiuni js, alijsb. Pietatis ossicijs urgebant importune, ut destinato neci omni populo Christiano, Christianaeq. religioni fanditus eruendae,quam citissime suppetias ferret: nec destiterunt,quousque Deus eos audivit. quo a; item modo id factum sit, dicemus suo loco. Sed&praeter vota a Iuliano priuatim emissa, alia quoque publica accessere :cuibus Gentiles cum deos pro Iuliano sblicitarent, dijs in primis AEgyptijs, qui ab eodem Im-

Peratore impestas colerentur,vota publica nuncupasle,antiqua numismata superi sexcusa suisq. imaginibus expressa declarant, notata publicoram inscriptione votor. m. Quibus addimus sermas antiqui nuntismatis,hic,ut vides expressas, de nuncupatis Isidi nutrici votis, ne exercitui deforet annona.

Quam intueris seminam, infantem in sinu tenentem, Isidem esse scito, quae ab antiquis appellata reperitur nΘi re, id est, nutrix, itemque hoc est susceptritas 'uod ut Annal. Eccl. Tomis . L α cx Izatonu

147쪽

CHRISTI

ex Platone Plutarchus in Iside recitat eadem dea totius humani generis videretur esse Asusceptrix & nutrix; quippe quod pro Isideterram ab AEgypt ijs accipi, ide Plutarchus

assirmet. Sed de ex diademate capitis, Isidem esse, AEgyptiacarum rerum periti satis imtelligent. Haec idcirco ingeri mim, quod sciamus quemdam rei antiquariae visum sibi peritum, ex cEgierum limilitudine fabulam concinnasse, iactasseq. illam sanctissimae Dei genitricis Mari .ae esse imaginem, cui pro Iuliani salute, cum in Occidente se fingeret Christianum, fuerint a Fidelibus vina publica nuncupata. Sed totum hoc sic compositum evanescet commentum, dum exhibemus hic tibi Hadriani Imp. numisma eamdem a tergo imaginem praeseserens: cum nihil prorsus sit, quod vel leue saltem Chri stianitatis signum in eodem Imperatore essormatum possit intelligi. absit enim, ut Christianam religionem velimus mendaciorum pigmentis it histrari.

Sed ad Iulianum redeamus: qui hisce tum publicis tum priuatis votis propensius nun- Ccupatis, eo fiduciae satus est ae spe erectus,ut certam sibi a dijs victoriam afore firmiter credens, hominum spreuerit adiuuamen: siquidem auxiliares copias, quas sociorum Legati Antiochiam venientes pollicebantur ipse sibi ex dijs saris sit peri. virium esse putans , contempsit. id quidem Ammianus testatur,cum alth : Inter haec tamen, cum scilicet Antiochra paramur expeditio, legationes sentium pli rimarum , auxilia pollicentium , liberaliter sit sceptae remittebantur : speciosa fidicia Principe respondente,nequaquam decere aduentit ijs adiumentis rem vindicari R manam, cuius opibus Quere conueniret amicos dc secios, si auxilium eos adegerit nocessitas implorare. Solum Arsacem monuerat Armeniae Regem, ut collectis copijs v

lidis, iubenda opperiretur. J at de litteris ad Arsacem, paulo post. Hinc iure Gregorius Naaeianzenus in auspicando bello Persico Iuliani 1 ugillat temeritatem his verbis : AL Duersius Persas expeditionem suscepit praecipiti temeritate potius, quam virium firmitate certitudineq. Qbnixus: ac ne illud quidem perspiciens vir sapientissimus, praesumpti

nem dc audaciam, licet nominum sono cohaereant, potentia tamen plurimum inter sedistinctas esse. Etenim in his rebus quas audacter aggredi conuenit, praefidentem animam praestare, magnanimitatis est: quemadmodum contra, languere, ac periculum detrectare, seruilis ignauiae. At ubi plus periculi imminet; tum vero pedem conferre, seq. in discrimen obtrudere, non autem retin re, temeritati ducendum est: quemas modum e cGntrario,cedere,cautioni de prud Atiae.Nec eodem loco dc numero ponenda

sunt, ea quae adsunt,tueri & conseruare; di eoru quae non habeas,aliquid adipisci. Illius enim praecipua di primaria ratio cordatis viris habenda est: hoc vero, si quidem tute &facile liceat, amplectendam ita autem in contrarium cedat, contemnendum. EQui vero ut aliquid spe atque animo conceptum astequatur,tortunarum suarum Periculo demicat sin magna stultitia versati mihiq. malo pugili non dissimilis esse videtur. arte suam,priu quam gradum recte fixerit,prςserenti aut gubernatori, effracta naue sua, nec ad naP-gandu commode instructa, nauem hostilem deprimenti, aut certe deprimere conanti. Quorum ille nihil ut mihi videturὶ reputans, inconsulte ea quae animo decreuerat, aggreditur; rebus Romanis adhuc exulceratis, maleq. pr. ciertim cb excitarum Per secutionem affectis, alienam regionem cogitans, ac Salmoneum quemdam n

bis reserens e corio obtonante,Traianom. illos dc Hadrianos sibi proponens, quora non minus cautio,quam animi magnitudo admirationi esse lebat. At ei nec Cari illius in mentem veniebat iee Valeriani, qui impetas inconsulti poenas dedere ne, quemadmineum Dacicus est, fortunas exprobrem in Persarum finibus, in medio felicitatis cursia

Oppressi

148쪽

I, oppressi atque extincti. Verum haec iptas animo insidebant. t usique in eam expeditionem ferebatur,omnem diuinationis & prsstigiarum,dicendorumque & tacendorum sacrificiorum imposturam inuehens, ut tota breui deleretur. J liactenus Gresorius, 'egregie sane de eius in suscipiendo bello Persico temeritate philosephatus. Quales autem fuerint Italiani litterae illae ad Arsacem Armeniae Regem, Christianum quidem hominem,quibus eum monuisse Ammianus ait licet ipse non extent; Soaomenus tamen de illis agens, sic meminit: Porro litteras ad Arascem Regem Armeniae & - s m. m. e. Romanorum sedium scripsit, ut in hac expeditione subsidio sibi veniret . quibus quidem in litteris de se extra modum gloriose praedicare, se ut valde ad Imperium g wo N A

rendum idoneum inselenter extollere, & ut amicum illis, quos ipse pro dijs habuit, si

arroganter efferre: Constantium autem,cui successerat, velut ignauum S impiam lace- η ιλε.

B rare. Ipsi denique Arsaci verbis admodum contumeliosis minitari non veritus est. Et quoniam eum Christiandeste acceperat: quo suam in eum augeret contumeliam, etiam nefandas in Chrillum blasphemias loqui istud enim nusquam non audacter facere consueuerat cum superba quadamia Litione contendit. Cui etiam significauit, Deum, quem coleret, nequaquam eum delensurum, si imperata negliseret. J haec Sozomeniis de Iuliani litteris ad Arsacem. Quod vero ad tempus prosectionis pertinet: qui temeritatis agebatur impetu, adhuc hyberno tempore, vere non expectato, Antiochia recellis Ie. crates h tradit, quod dice- Tiocula. ret hiemis frigoris impatientissimos Persas esse. Ceterum Ammianus ς auctor est, ipsum M. Iulianum tertio Nonas Martias haec enim est verior lectio Antioclita digressum, Hiera- . aisis ι polim selitis itineribus peruenisse. Et Tosimus 4 : Hieme, inquit, exaeta, collecto exer-C citu, eoq. decenti ordine praemisso, egreIsas est Antiochia,cam ne perlitare quidem p tuisset. id autem quo pacto acciderit,quamuis cognitum habeam, utentio praeterire ma-

Io. J haec ipse. Sed quaenam rogo cum) vel unde elusinodi causa silenti j 3 Num quia caelitus exustum suerat templam Daphnes, dc Apollinis simulacrum combustum, ubi ipse hecatombas consueuerat immolare: sed hoc siluit,ne causam conflagrationis pariter promere cogeretur. Quamobrem ipse plurimum ut dictam ei hin insensus Antioohenis durum illis do immanem reliquit Praesidem, qui eos regeret; de quo Ammianus': Ipse at tem Antiochia egressus, Heliopolitem quemdam Alexadram riaeae iurisdictioni prisecit turbulentum desaeuam: dicebat q. non illum meruisse, sed Antiochensibus au ris de contumeliosis huiusmodi Iudicem conueniro. Cumq. eum prosectum deduceret multitudo promiscua,itum felicem, reditumque glorioliam exoptans, oransque ut dein- . D deplaeabilis esset S lenior nondam ira,quam ex compellationibus & probris conceperat,emollita loquebatur asperi u e eos a Iercns postea non visurum . Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia,per compendiariam viam, consummato procinctu, Tai sum Ciliciae reuersariun ,scripsilleq. ad Memoriam Praesdem, ut in eadem urbe cuncta sibi congrua pararentur. Et hoc haud diu postea contigit. Corpus namque eius illuc relatum exequiarum humili pompa in suburbano sepultum est, ut ipse mandauerat. JProfectus igitur Antiochia quinque dierum spatio sui ait Zosimus ) Hierapolim

peruenit; ubi triduo tantum commoratus est: unde postea Batnas versi , Oppidulum s -- M.

quoddam Osdroenae, progressus est. Eadem Ammianus S, qui addit: ibique illoabi- : . . ita u.

te portentum ostendit. Cum enim calonum stequens multitudo ad suscipiendum comsuete pabulum prope aceruum palearum stetisset impendio celsum hoc enim modo E per regiones illas tales species construuntur rapientibus militis, quassata congeries it clinata est,parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima ruinarum. M stus inde digressus,venit cursu propero Charras, &c.J sed praestat ex eius epistfla ad Libanium sophistam tunc lcripta, qua breui compendio iter suum relegit, res in itinere scissas hic describere: haec enim' habet: h Iu a. m.

Ad Litarbos veni, quod est oppidum in Chalcide.J et post alia: Ut bis deinde ad Be-

rccana veni,dc Iuppiter clarissimo ostento laeta omnia denunciauit. Commoratus autem ibi diem unum,arcem invisi; de Ioui ,regio more,taurum candidum sacrificaui. Cum S natu autem pauca de religione disserui. Et laudarunt quidem omnes orationem meam: Pauciero admodu assensere,atque isti ipsi erant,quos ante meam orationem sanos esse arbit rabar. Postea tamen quasi licentia arrepta,omnem pudore excusserunt ac deporac-

rum. Erubescunt enim homines vehementer, 3 dij immortales, in rebus honestis, ut se Mnes. EM. Tom. L a titudine

149쪽

CUR STI Annale, LIBERII PAR IULIANI IMP.

titudine animi ac pietate: in turpis limis exultant,ut in sacrilegio & corporis animique Aignauia. Inde me Batnae exciPiunt, locus qualem nullima vidi umquam extra Daph-

nem. J et post multa in descriptionem & laudem loci insumpta, addit: Quid tum illic ESacrificavi vesperi ci postridiς summo mane; quod ibi di e lingulis diebus facere

consueui. cumque laeta ac praeclara essent sacra, ad urbem contendimus ibi nobis a ciuibus itum eis obuiam,&c. J .

Sed de Beroeensi niansione, quid ibi etiam ipsi contigerit, quod silentio obuolu-- tum Iulianas praeteri jt, Theodoretus ' recenset his verbis: Etli cum his minis profici- ' stabatur, tamen Beroeae ab uno viro deuictiis est. Is tametsi ob alias res illustris fuit, quippe qui in Beroeensi Repub. gerenda principem locum obtinuit; tamen singularis DoLL,etuit, PietatiS amor, quo flagrabat, multo reddidit illustriorem . Nam eum ad impieta tem id Arosr τ ε temporis regnantem delapsum filium cerneret; expulit domo & palam abdicauit. Qui Bisistia ζ ad Imperatorem in diuersorio urbi vicino commorantem accedens, ei tum quid ipse sentiret, tum quo pacto pater ipsum abdicass)t. exponit. Tyrannus autem iubet ad

. lescentem animo esse tranquillo, pollicitus se eum in gratiam cuna patre redacturum , Itaque ubi venit Beroeam, principes viros ciuitatis vocat ad conuiuium, in quorum ni mero erat adolescentis pater. Quem cum filio suae accumbere Iucrisae imperat: atque

circiter medium .aepulum sic patrem adolescentis alloquitur: Est iniquum plane, mea quidem sententia, alicuius animum, qui ad alteram religionem deflexit, vi cogere, α inuitum ad contrariam traducere Quapropter ne cogas tilium etiam nolentem tuae assentiri opinioni: quandoquidem neque ego tibi vim facio,lidet perfacile te possim compellere, uti meae tententiae obsequaris. Tum pater adolescentis , fide in Deum' animum exacuens: De istoccine, inquit, si e- Clerato, Imperator, verba facis, qui & Deo odiositae: , & mendacium veritati anteponit 3 Rursum Iulianus pers nam induens mansuetudinis: Heus tu, inquit, desine mal

dicere . Atque Ore ad adolescentem conuerso: Mihi, inquit, tuae res curae erunt ; quar

doquidem patri ut istud agat, perseadere non queo. Illa quidem narratio subdit Themdoretus non est i rustra a me instituta: quippe ex ea plane ostendere volui, non modo admirabilem diuini hominis in loquendo libertatem; verum etiam quod erant quidem plurimi qui tyranni illius potentiam penitus contemnerent. Etenim Antiochiae itidem vir quidam facile optimus, qui adolescentibus doctrina instituendis operam dabat, in gnam familiaritatem, utpote iamlto litteratior quam vulgus praeceptorum ibi et,conflauit cum eo, qui id temporis inter doctores primas tenebat; Libanium, dico, tam crebris 'sermonibus apud sophi stas celebratum . Qui cum impius est et, expectaretque vicis Driam, & minas Iuliani ante mentis oculos statueret;a ludi magistro, quo nostrae religi

ni quasi per iocum irrideret,sciscitatur: Quid rerum gerat fabri filius 3 Qui diuina corn- i iis .i iei plexu gratia praedi it quod erat paulo Post euenturum: Nam huius, inquit, uniuersi-

ω ivx cura- tatis opifex Deus, quem tu per ritum sebri filium nominas, Iuliano loculum fabrichi estis b. V tar. Neque certe multi dies praeterierunt,cum nuncius allatus es deseelerati illius morte; qui in loculo reconditus,& ad sepulchrum elatus, te frustra minas iactat e declarauit. Ex qua una re Dei gloria luit magnopere illustrata.J hactenus Theodoretus: cedde nece Iuliani suo loco pluribus. Verum quod dicit,hominem illa Christianum praelectuin tali se doctorem adoletantibus erudiendis; non sic intelligendum, ut tunc Antiochiae publice profiteretur nam Iuliani editio vetiti erant Chri itiani praeceptores a litterarum

gymnasiis: sed quod ille rite paucos menses his vacare dum sibi liceret lebat , qui Eob egregiam eruditionem optime notus, immo & familiaris Libanio erat. Demum ut ad epistolam ad ipsum Libanium seriptam redeamus, haec idem Iulianus ad finem habet: Qtiam vero multis de litteris & libris mandarim ea quae mihi tamquam laeta auspicia eueniunt circumleruntur autem nobiscum quid opus est lastidiose ac in Ielle recensere 3J haec ipse, fidens deorum patrocinio cuncta prospere obuentura. Quonam autem pacto quae eius interitus praesagia erant, ipse stulte admodum in victoriae, Ammio . omen conuertere sileret,unum hic ab Ammiano h narratum adduca exemplum: Qui ν Ἀ Λvov. ta,inquit,nocte emensa, mane iatrientum. quo veheretur,ex usu poposcit roblatusque ei

equus, Babylonius nomine, ic torminis consternatus , dum dolorum impati , voluuitur, auro lapillisque ornamenta distincta compressit. Quo ostento laetior clamauit, Plaudentibus Proxurus,Babyloniam launu procidule, ornamentis omnibus 1 liatam: ε . et Pauli Peri

150쪽

A et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit, &e.Jeiuluiodi autem multa erant, quae Iulianus in suam inflectilis sententiam litiaiis commendabat , tamquam victoriae certa praesagia. Adulabantur enim aruspices, dc quae illi grata esse perseimrent , pr inabant cupienti: de quibus S. Ambrosius ad Valentinia- num Imperatorem: De Iuliano,inquit, quid loquar, qui cum responsis aruspicum male credulus etsi, ademit sibi subsidia reuertendi3 J Sed plane aruspicibus se deteriores exhibuerunt Iuliano magi, qui pili losophorum titulo eum comitabantur, Maximus, alaque Priscus. Simile accidit illud de leone iaculis consesso militum: Quo veluti victaria certo signo inquit Ammianus Iulianus exultantius incedebat: quo tamen, ut ait, gis obit aς portendebatur: Erant enim, inquit, omnia Oracula dubia& ambigua, quae nonnisi casus aperuere postremi,iuxta illud vulgatum;Aio te Aiacida Romanos vince- .s re poste.J Addit his Ammianus,lum aruspices Etruscos, quos secum ductabat Iulianus, eadem ex libris ostensa prodigiorum significatione, eum a coeptis reprimere conatos esse: Sed calcabantur, inquit, philosephis refragantibus, quorum reuerenda tunc erat auctoritas J horum praecipui luerunt, quos diximus, Maximus,atque Priscus; quorum seductiis conlilijs, ad interitam pariter perductus est. In eadem insuper expeditione quod i ummis ducibus gloriae datum est; idem Iulianus ipsas nolles peruigil in commem artis stribriadis suis, instar Caedaris insaniebat ut non litteras tantum diuersas ad diuersi,s daret, sed& libros componeret, eos praesertilia, quos contra Christianam religionem elaborauit, de quibus haec S. Hieronymus b ad Magnum: . His . via. Iulianus Augustus septem libros in expeditione Parthica aduersum Christum eum mali: et iuxta fabulas poetarum, suo se ense laceravit. Si contra hunc scribere tentatam Iset ANus C ro, puto interdices mihi, ne rabidum canem, philosophorum & Stoicorum doctrinis, uid eit Herculis claua repercutiam. Quamquam NaZarenum nostrum , & ut ipse sole- sc scias T.

hat dicere in Galilaeum statim in proelio senserit; & mercedem linguae putidissim .e,conto in ilijs pertissus acceperi id haec Hieronymus. Porro de ijsdem contra Christum scriptis libris luee ipse Libani us - : Hieme , inquit, cum noc,s sunt paulo longiores, Imperator libros illos, qui hominem a Palaestina oriundum, Deum & Dei filium esse

confirmant, diligenter euoluens, longa disputatione & firmis argumentis conuinc bat esse ridiculos: religionemq. ab illis excultam, & magno in honore habitam, nugis redundare: et se in illis Tyrio illo sene sepientiorem ostendit . Igitur Tyrius ille sit animo placato; & dicendi facultate superatus, a quo serat animo, quod sit in eum dierum aflio.J haec Libanius, praestatiora dicens seripta Iuliani aduersus Christianam re- D ligionem idisse . quam quae antea elucubrasset Tyrius ille senex, nempe Porphyrius. At de compolitis ab eodem Iuliano libris haec etiam Cyrillus Alexandrinus. Cum

igitur potenti stimus Iulianus linguam Qrtitus esset disertam, acuit eam contra nostri Iu9inum. omnium Dominum Saluatorem Christum, & tres seripsit libros aduersius sancta Euan- 'ta': hi gelia,& contra piam Christianorum religionem, quibus multos commouit & haud in svs CHM-diocriter ostendit. Etenim leues facileq. mCbiles in eius laqueos cito cadunt,fiuntq. di Suris .i umoni js dulcis esta. Turbantur autem interim nonnihil etiam ii, qui in fide Prosece- DAMNos Lxunt: credunt enim ipsum canoris diuinas litteras nolle; quandoquidem ex ipsis varia testimoniam suis libris accumulat, quamuis ignoret quae dicat. Quoniam autem plurimi superstitiosi conuenientes eos qui Christum sapiunt, susque deque praetexunt, iambis exprobrantes illius contra nos scripta, dc dicunt tanta grauitate edita, ut carpi nus E quam valeant ; nullumq. adhuc inuentum esse ex nostris doctaribus, qui vel controdicere , vel subuertere dicta illius queat. Adhortantibus itaque multis, atque fisas Christo dicenti : Et nune vade, α ego aperiam os tuum: accommodaui me, ut decutiam equidem Graecanicum sit percilium aduersus Dominum Christu sese extollens:adii luem autem,quantum licet, deceptos; demonstrando deceptum este,de ignorasse sacras scripturas eum, qui nostri omnium Saluatorem Christum inciat. J his Cyrillus ad Theodosiu Imperatorem.Quani vero egregie id praestiteritiex ipsis qui extant commentarijs, quibus & libri illi intexti s unt Iuliam, cuilibet utruque textum legenti citis perspicuam ei te potest. Quod autem S. Hieronymus dieat septem a Iuliano contra Christianam religionem libros suisse conscriptos, Cyrillus autem tres: ex diueria partitione operis id accidisse putatur. Porro decem extant Cyrilli libri,quibus Iuliani commentarios v

. lidissime oppugiussit.

SEARCH

MENU NAVIGATION