Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

G.u.M. d. dum corpus magni illius Iacobi, eius ciuitatis Episcopi, Gennadius fidem facit At ' quonam migrarint populi Singarae ciuitatis, qui & ipsi instar Nisibilarum, ex conditionibus cum Persis mitis, coacti dedere hostibus ciuitatem munitam positam pro-,iudi, a eL pe Tigrin , nulla Prorsus menti O reperitur apud scriptores veteres. Vnde illud timm vAGI . terdum in mentem occurrit, num hi patriam selum vertere coacti, post haec per i certas sedes vagantes in Europae regiones descendentes, illi ipsi sint, quos Sins os nominamus, quos tamen aliqui perperam AEgyptios esse putant; cum nulla iit memoria, AEgyptios e patrijs sedibus esse pulsos; nec ratio subsit, ut AEgypti j Singari dic rentur. Sed haec relinquimus opinatoribus otiosis. Constat quidem, Singaram haud 3 ri si ignobilem stisse ciuitatem ; nam caput Arabum Rhetauorum Plinius futile testatur . . At haec dura diraq. maxime videri possent: ceterum rem ipsam statum q. eius ivs FERAT A temporis accuratius perpendentibus visum est quasi miraculum , ut fame & bello im AI, est ' με sumpto undique in terra hostili Romano exercitu, in locis q. sterilibus atque desertis

consistente, interceptoq. commeatu , quas Romani ausi minime essent conditioneso R. D. M.f. eaci S petere, sponte cas tunc hostes osterrent. Vnde Rufinus ς: Eo modo a Ioviano suscepto Imperio, statim ei assuit diuina Hementia: contraq. omnem spem, cum clausi undique holtibus tenerentur, nec euadendi facultas ulla suppeteret, subito emissos a barbaris Gratores esse vident, pacemq. deposcere, exercituiq. inedia consi impio cibos ceteraq. necessaria in mercimoni js polliceri, oriani q. humanitate nostrorum tem ritatem emendare. J haec ipse. Verum Gentiles omnes maerore suffusi, quem de Iuli ni nece conceperant ,&inuidia tabescentes creatione Christiani hominis Imperatoris, .

nullam penitus rei, loci, vel temporis rationem habentes, quodam surore perciti in I uianum maledicta iacere, eumq. cannis atque dicterijs deridere, ac proscindere contii Cmelijs, si non palam, occulte saltem minime destiterunt.

--ieti bi Deridebat N enim sinquit Suidas δὲ cantilenis de versibus alio detortis, & famosis ii M,.s. bellis. J et de eodem paulo post: Antiocheni autem Imperatori irati famosos libellos . V parcitri humi abijciebant, ut quiuis tolleret ac legeret, partim parietibus assigebant sederant huiusmodi J ex Homero illos mutuati, cum vel Tertitae in illo ignauiam, , vel Paridis sugillat lasciuiam: quales suer ς:Hemai ex bella, quo te per se decebat.J Item

Degener excutior formae, sectator amorum, M.J Item ιod nis detracta tunicas togaq. puden Insuper o partes qua cingit, veste, prehensum D casum plagis ad suos misero Per , crod

Subdit his Suidas: Anus autem quaedam pulchritudinem & magnitudinem eius con vi ocΗgm spicata: Quanta est, inquit, longitudo de profunditas, tanta est stultixia. Et alius η quidam homo priuatus magna voce in Circo equestri clamare ausus, risum praebuit omnibus, cum inania quaedam & frigida de statura illius dixisset. Ac grauius aliquid commissum esset, tu Sallustius quidam Ethnicus hic erat, Iullano olim percarus, praesectitra Praetorii insignitus) seditionem compescuisset. J Accidit autem, quod sicut cum viveret Iulianus, qui Christianae religionis sectatores erant, in eum ut vidimus)his si nulla Antiochiae potis limum egerebant; ita & Ethnici in Christianum Imperat

rem paria pendere minime destiterunt, captantes antam ex iniquis pacis conditionibus a Persis acceptis: ceterum culpa, ex sententia Gregorii Naalangem & aliOium, qui Eabsque aliquo priuato affectu rem expenderunt, in Iulianum potius, quam in Ioui Onum rei jcienda erat.

At ubi primum idem Imperium adeptus est, milites Christianos fidei consessionis, is in V causa eXauoraratos, atque etiam proscriptos, & in exilium relegatos, i n integrum restiis a Lxj et xv tui mandat: quando ut ait SOZomentis Valentinianus ea ae causa in Meliti ira A memae relegatus , c tinuo liberatus est, atque pristinae militiae redditus, sed & postea

,. .. ut is lG dicturi sumus) in Imperium si blatus. Ceterum de Ioviani pietate de rebus in Imperio bene gestis . ae prinitura de Christianis religionis cultu a Iuliano . . , pr cripto in pristinum restituto , quo nihil antiquius habuit, Sostomenvs g haec tradit e Cum praeterea experientia didicisset, Imperium propter iram diuinam in Iulianum , qui ante ipsum regnauerat accensam, acerbe afficiatum fuisse s abiectat omni

182쪽

Eccles astici.

LIBERII

IOVIANI IMP.

A omni cunctatione scripsit ad Praesides nostrarum prouinciarum, uti ad ecclesias se quenter conuenirent, diuinum numen studiose colerent, docerenti suos, solam religionem Christianam verum Dei cultum in se complecti . Porro ecclesijs & clericis, viduis de virginibus immunitatem reddidit, &si quid aliud vel ad commodum vel ad honorem religionis nostrae a Constantino ac liberis suis aut donatum aut lege sanctiatum suisset, postea autem a Iuliano illis ablatum. J haee SOZomentis., Sed di Theodoretus ' de his pluribus in haec verba: Conscripsit legem, qua iubebat frumenti congiarium,quod Constantinus Magnus ecclesiijs donauerat, eis detra red-- di. Nam Iulianus, qui contra Deum de Saluatorem nostrum bellum se epit, illud vetuerat liri. At quoniam fames ex Iuliani impietate in Rempublieam illata obstabat,quo minus totum congiarium, quod Constantinus largitus fuerat,in ecclesias com B serretur; idcirco Iovianas tertiam partem solum id temporis praeberi mandat; polliceturq. fame sedata, integrum congiarium donatum iri. J haec Theodoretus . - Subdit autem Soromenus 'de Ioviani lege custode sacrarum virginum, cum adue sus' earum raptores seuerissimum rescriptum dedit. ait enim: Misit item ad Secundum ἔ-m, risiidem generale edictum, quo iubebat, ut qui sacram vir inem vel ad nuptia, con- g iuri,

trahendas pellicere conaretur, vel lasciuo quociam obtutu aspiceret, maxime omnium M. s Aousta

si per vim rapere tentaret, capitis supplicio mulctaretur. Istam letem ideo tulit, qaod quidam improbi viri, regnante Iuliano, tales virgines vel vi vel persiuasione in hanc uvu. corruptelam inductas sibi connubio iunxissent; quemadmodum feri solet, cum rei, gionis statu perturbato, turpis libido id genus sceleris eonsciscendi impunitatem proponit. J haec Sozomenus. Extat quidem legis eias pars illa de ijs qui adeo execrandum C seelus vel tentare praesumpserint , tam in Codice Theodosiano , quam Iustinianeo descripta his verbis :Imp. Iovianus Aug. Secundo Praesecto P. Si quis non dicam rapere, sed at- ei tentare tantum iungendi causa matrimonii, sacratissimas virgines ausus tuerit; capia i tali poena seriatur. J haec in Codice Iustinianeo. habet amplius Codex Theodosi nus ' illa verba: Vel invitas.JSed d: corrigendus pariter est idem Iustinianeus Odex ex Theodosiano , dum in illo legitur data lex Gratiano & Merobaude Cossae in hoc autem Ioviano & Varroniano Cossi qui anno sequenti Consulatum gesserunt . Sed i .. iacα quod XI. Kal. Martii lex ipsa Antiochiae data in utroque Codice legitur, error irreptisse videtur: nam ante mensem Ianuarii Iovianus recesserat Antiochia, ipsis'. Κ lendis Ianuari j adijt Consulatium. Sicut etiam nee ullo modo cohaerere sibi v D lent, ut lex data a Ioviano dicatur sub Consulatu Gratiani dc Merobaudis, quorum magistratus contigit post annos quatuordecim ab obitu Ioviani . Ceterum & Secundi

praefectura docet nonnisi a Ioviano datum esse rescriptum.Porro eius inodi facinus Combantius etiam lege data vetuerat;&in eos qui viduas raperent, poenas extenderat s quibus nec raptae consensius ad excusationem foret vel minimum proluturus.

Sed & illa summa plane laude digna habentur, quae ab eodem Ioviano Primam ivt Imperium 'adeptus est ut decebat Christianum Principem 3 decreta suassiel,

Gregorius L Naaianzenus tradit his verbis': Hoe porro, Iuliano nimirum , extincto, fImperator alter exoritur, nequaquam Ore impudens, quemadmodum is de quo an- alia ste verba fecimus; nec duris de aerumnosis operibus & edictis Istaelem opprimens;

sed mira pietate animiq. lenitate praeditus. Qui ut praeclarissimum sui Imperij sun-Ε damentum iaceret, rectamq. legum sanctionem , unde conueniebat, auspicaretur; cum omnes alios Episcopos, tum eum , nempe Athan sium , ante omnes, qui omni ε xvis1 ε νε-bus virtute antecellebat,& citra dubitationem ullam pietatis causa bello vexatus fuerat, ab exilio reuocat. Quin etiam fidei nostrae veritatem a multis laceratam & pertur cie M.

hatam , atque in sexcentas opiniones partesq. distractam sibi tradi postulauit: ut in xime quidem uniuersus Orbis, si fieri possit, in fidei negotio contentiret, spiritusq. auxilio in unum coiret: sin minus. ipse certe optimae parti sese adiungeret, simul q. &ei robur afferret, & ab ea vicis uri acciperet excelle simul & magnifice de rebus

maximis cogitans.

At hic potissimum Athanasius pietatis suae, fideiq. in Christum firmae & conicam ris specimen edidit. Nam cum ceteri omnes, qui doctrinam nostram profitebantur, τι riois c triseriam diuisi ei lent, ac multi circa Filium , plures circa Spiritum Quin aegram In MVA Amisi Ecf. Tom. o a fidem

183쪽

fidem haberent ι ubi levior impietas pietatis opinionem serebat: pauci autem utriam Aque fini de incolumes etlent: primus ille ac solus, aut cum admodum paucis verit tem palam apertis q. verbis promulgare non dubitauit, unam trium perlisnarum dis uinitatein&essentiam scripto contellus: et quod multis illis Patribus in explicanta Filii diuinitate prius concessatu iuerat , idem ipse postea in asserenda Spiritustancti diuinitate superito amatu consecutus . Atque Imperatori donum vere regium & in gnificum offert, scriptam nimirum fidei confessionem aduersus nouum dogma nitaquam inscriptura exproisiim: ut sic & Imperatorem Imperator, de doctrinam doetrina, de libellu libellus frangeret atque opprimeret J nempe ut Ioviani fides perfidiam Co stantij, dc verae fidei conicilio scriptam ab haereticis nouam fidei formulam confutaret. Haec eadem de restitutione exuluin Episcoporum de litteris Imperatoris ad Allian sum Socrates δ&alij quoque confirmant. B. Ceterum licet Athanasius tantum praedicetur eius fidei libelli auctor , tamen ilui.9ziu tum esse conscriptum in sacro Epic porum consessu, ex ipsius titulo constat. Ath xx VAL nasius enim, mox ut audiuit Iulianum esse defunctum, quem de cito desiturum ibo ται. uino oraculo priemonitus senserat, atque de restitutione exesum Episcoporum iiiii se a Ioviano Imperatore promulgatum edictum, simulque Ioviani eiusdem litteras

accepissset , quibus se fidem Catholicam ab ipso edoceri velle significabat : euestigio primarios Episcoporum Orthodoxorum sibi subiectorum , AEgypti , Thebaidis,

atque Libyae, ad Synodum conuocat Alexandriani. Vbi communi consilio decretum est, ut scripto libello Catholicae fidei, mitterent ipsum ad nouum Imperat

rem , ne ille ut de Constantio accidit) ab haereticis praeoccupatus in impietatem

transuersus penitus ageretu . Periculum igitur Athanasius anteuertere omni cele- Critate procurans , scriptum in Synodo eiusmodi libellum misit ad Iovianum Imperatorem s qui hactenus extat inter alias eiusdem Athanasii lucubrationes , & apud alios quoque auctores; sed fidelior textus penes ipsum Athanasium habetur . est autem ι Aνωἐ mo . eius titulus apud Theodoretum h, quo carent abj:k i. oi Religiosissimo & clementissimo Victori Augusto Ioviano Athanasiis & Episeo, Tu M Wio A pi, qui nomine omnium, AEgypti, Thebaidis, de Libyae Episcoporum in unum con

uenerunt, S.

Μ': ἡ . Decora dc eximia ea res est in Principe , mens discendi auida , de rerum ci ,... o. cupido: inde enim fit, ut vere cor tuum sit in manu Dei. Cum igitur pietas tua cupiat a nobis cognoscere Ecclesiae Catholicae fidem: Deo super ea re gratijs habitis, nihil nobis consultius visum , quam vi fidem a Patribus Nica arseontestam tuo Dreligioso animo recitaremus . Huius enim fidei aspernatores di milii multifariam insidiati sunt, eo quod non obtemperaremus Arianorum sectae; de Greses di sellas mala in Ecclesiam introduxere, cum tamen vera de pia in Christum estis ex sacris litteris di liqueat de agnoscatur. Hac enim sancti viri initiati martvrium sibierunt, de nune reseluti a corpore cum Domino agunt . Mansisset haec fides illissa perpetuo, nisi malitia quorumdam haereticorum eam deprauare ausa suisset. Arius enim de socii illam vitiare conati fiant, de eius loco haeresim introducere, dicentes Filium

Dei ex non entibus ex titisse, dc creaturam, facturamque, &imutabilem esse . Multitosque his verbis deceperunt, adeo ut qui aliquid esse viderentur, illorum blaspite inia seducti sint. IQuapropter Patres quamprimum Nicaeae in Concilium venientes , eius verba E anathemate condemnarunt, de Catholicae fidei confestionem seripto tradiderunt, ut eius ubique promulgatione incendatim haereseos per sectarios excitatum restiam gueretur . Ea igitur sincere ubique per omnes Ecclesias de legebatur de praedicaba, tur ι cum quidam Arianorum naeresim renouare cupientes , hane a Patrihu. Nicaeae assertam fidem coepere contemnere , praeseserentes ab ea non dissentire : cum interim re vera eam iniicientur , male interpretantes consubstantialitatem , dc bl sphemias dicentes in Spiritu sanctum, quem creaturam de a Filio conditum assta

Nos igitur conspicientes ex eiusmodi blasphemijs non leuibus populum Dei calamitatibus perurgeri, necessario tibi fidem Ni acie Patrum confessionibus consim tam porrigere studuimus s ut tua pietas dc ea quae ibi exactissime scripta, de quantum

184쪽

IOVIANI IMP.

A errent illi qui aliter sentirent, intelligeret. Cognosce igitur, religiosissime Auguste, vinis ut A hanc esse, quae a condito aevo praedicata fuit, & quam Nicaeae Patres confregati agnouerunt, eiusq. sitaragatrices esse omnes Omnibus in locis Ecclesias, siue in Hispania sint, siue Britannia, Gallia, Italia uniuersa. Dalmatia, Dacia, Mysia, Maced nia, siue uniuersa Graecia, tota Astica, Sardinia, Cypro, Creta, Pamphilia, Lycia, Iauria, AEgyrio, Libya, Ponto, Cappadocia, itidem quinquot nobis vicinae sunt, necnon & Orientis Ecclenas, paucis admodum exceptis, quae Arianae opinionis sunt. Omnium enim istorum& adhuc longinquiorum animos experimentis co nouimus, discripta habemus. Nec te lateat, pijssime Imperator. quod tametsi pauci sint, qui huic fidei derogent; eos tamen cum uniuersus Orbis Catholicam fidem sequatuc dii psit iam pridem Ariana haeresi insecti fuerint, & nunc acerrime pietati obsistant, prae-B iudicium iacere non posse. Nobis autem, ut tua pietas cognosceret rem aliosui sibi cognitam , operaepretium visum est, fidem Nicaenam Episeoporum consessionibus approbatam subnectere . Est igitur fides a Patribus asserta huiusmodi: Credimus in Deum Patrem, dcc. J Symbolam enim Nicaenum , iam superius recitatum, in eadem

epistola descriptum habetur: post illud vero haec sequuntur:

In hac, Auguste, Omnes oportet manere, neque quicquam inde transmutare a tifici js contentionibu'. verborum, quod iaciunt Ariani, qui ex non entibus Filium Dei extitille, eumdemq. non fuisse antequam fieret, eum denique creaturam, iactum, se via stidi mutabilem esse dicunt . Ideo enim quemadmodum praediximus) Synodus Ni- p caena anathematigauit istiusmodi haeresim , & veritatis fidem confestionibus approbauit, neque leui aut simplici ratione Filium Patri similem esse asseuerauit, eunti C ne ex leui re Deo similis, sed verus Deus ex Deo haberet ) consubstantialem esse scripto tradidit: quod proprium est genuini de veri Filij, veri & naturalis Patris . Sed nee alienavit Spiritumianctum a Patre & Filio, sed eum una glorificauit cum Patre & Filio,& in una sanctae Trinitatis fide, eo quod una sit in iancta Trinit te Deitas. J hactenus Athanasse epistola ad Iovianum ex Sinodo script : sed diueris editicilis apud Theodoretum habetur, in qua verba illa in eius exordio super abundant, quibus dicitur : Imperium pacate & tranquille ad multorum annorum curricula administrabis. J quae cum in originario exemplari desint, ab aliquo Ari no suis se addita, Par est credere, nempe ut leuitatis Athanasim argueretur, nisus, . que vates pariter naberetur, cum Iovianus in Imperio nec anni unius periodum absolueri . D Hae perlecta sinquit Theodoretus epistola, tum cognitio Imperatoris, quam a M. de rebus diuinis imbiberat, confirmata est, tum amor eius erga easdem exardeice 'ta. idire coepit.J Sed haud segniores fuerunt haeretici, qui praeoc Paturi animum eius, O, ,αψοι- r in uiam redeunti e Perside processerunt; de quibus haec Socratesi': Imperatore Ioui Oex Perside reuerse , tumultus in Ecclesijs, dei nitaro excitatus est. Episcopi autem, , dum singuli Imperatorem saae ipserum fidei avensium expectarent , alius alium e p. o. praevertere contenderunt. Iinperator quoniam perpetuo fidei Consubstantialis ais haeserat; omnibus respondet, se eam praelatarum ι Peri litteras Athanasium Alc' L. xandriae Episcopum bono animo esse iubet. J et inierius *: Veram Christianorum res non adlauc pacatae tranqtullaeq. fuerunt. Nam qui diuerse religionis iactionibus praeerant, Imperatorem adeunt , rati sibi liberam ab eo potestatem permitti contra ad-s uerarios pro arbitratu dimicandi. Ac primum qui Macedoniani appellabantur, libellum illi Offerunt, postulantq. ut qui Filium Patri dissimilem asseuerabant, ij ab Ecclesia ei j rentur, ipsiq. in eorum iussicerentur locata. Huius vero supplicis libelruli auctores fuere Basilius Ancyrae Episcopus . Siluanus Tarsi , sophronius Pompeiopolis. Pasinicus Zenorum. Comanorum Leontius, Callicrates Claudiopolis, C stabalorum denique Theoptulas. Imperator,accepto eorum libello,ips, absque responso dimisit, haec verba dumta at iis ub , .locutus : Ego contentionem Odio prosequor: eos, qui concordiae dediti silmi, comple- cu A sEMTEM. r amore, venerori . Quue cum ad aures aliorum peruenirent, semesam illorum, γ,

qui contendendi stulto flagrabant, permulsere. Qiviae res Imperatori cessit ex i memtia. Praeterea eodem tempore, cum Acacianorum mores, qui ad contentioncm erant

Falde procliues, patefacti fuerunt: tunc quam illud ipsum hominum genus aS Imp

185쪽

IOVIANI IMP.

ratorum voluntatibus satisfaciendum se semper comparasset , satis perspicue i intuli Actum. Nam tu Aut iochiae, q u. ae eit in Syria, in unum coacti, cum Meletio, qui Paulo ante se ab eorum communione segregauerat , fideiq. assenserat Consubstantialis , in AcAci AL- colloquium veniunt. Quod propterea ab illis iactam iuit, quia eum in magno honore esse qui tum ibi eram antimaduerterent . Illi igitur libellum componere,Conilibstantialiri. i. ia acti triri, sidcm Nic uni Concili j xatam iacere, libellum denique Imperatori offerre instituunt. J licis Socrates. Sed antequam libellum eorum hic recitemus, de Acacio Episcopo Caesareae Palaestinae illud praeponendum, quod&attigisse vidimus Socratem. Homo iste Omnium d verrimus, fax, luesib totius Catholici orbisscuius tyrannident cuncM ubique locorum positae Ecclesiae expertae erant; qui q. non tantum fidem Nicaenam procul abiecit, sed &nateticos illos insectatus fuit similitudine qualemcumque Fili; Dei cu Patre ainplectun- Bles; & Semiariano mi d non penitus in proiiuidu lapsi viderentur,detestabatur: hic ii quam quidum Arianae haeresis fautor Constantius imp. regnauit, eidem in omnibus obsecutus, perpetuo illi perfidia iunctiis inhalit: ut rerum statum in latum vidi trans Iatuq. Imperium in laominem Nicaenae fidei professorem, Aesiana*q. studiosi , dcomthodoxorum omnium amantem; mox timore correptus,ne quod in Catholicov isc pos saepius iecer.it,cum illis Ecclesias abstulit proscripsit,& in exilium eos abiecit,id ipse tunc pateretur sconfestim pietate simulata ad Catholicoru castra se contulit;& primus Omnium vafer ingenio, antiquus Proteus, aliam formam induens, conatus videri C

tholieres, libellum coniecit, quo te fidei N icaenae professorem exhibuit. id cum com plures alij, tum denique Suidas 'testatur his verbis: Acacius Caesareae Pala tinae Episcopus Ioviano libellum fidei orthodoxae scripsit, Synodum Nicaenam comprobam. ONOn possum praeterea non mirari, quantum reserat in regno Principem palam pro teri se vere esse Catholicum & Orthodoxae fidei acerrimum delenthreni: nam plane iit; ut haeretici tum erubescant, tum etiam timeant videri se alterius secta fidei Principis aduersariae asseclatores: indeq. accidat, ut vel timore correpti recantem palinodiam. vel rubore sessivi sileant, i eant,& alio procul abscedant. Quod si eis semel ille gratas praebuerit aures ijdem&cor quoque tibi vendicent xriticipis; es quasi ex eius nutu

omnia liceant, nihil noli audeant, atque cuneta pro arbitrio geristam l . i. ibi a PQuod autem ad Antiochenum Concili ut per Meletium ibidem Orthodoxorum Antistitcna catectum sputiat : intersumimi viguriarcptem Episcopi , quorum n mina in subscriptione epistolae Synodalis ad Ioviantina Imperatorem datae legunti uali igitur cum in unum conuenitant. absquebaliqua allescatione prolatam in meduini DNicaenam fidem, eamdemque recitatam atque recognitam, communibus, nemiue resta ante , comprobauere sus tragi sis illique ipsi , qui per ibi annorum curriculaeanadem impugnurant, quasi e longo insaniae expergefacti letareto, res pilamites, abs que tergiversatione aliqua cognouere , atque suo ipsbrum chirographo in uumlcre,sci ibeiites omnes ex Synodo ad Iovianum Imperatorem epistolam , cui Sc attexu runt quam re perant Nicaenam c fessionem . Porro ipsa epistola ab eis in Synodo 3 1,HM. M. i. scripta sic se habet z uri, Sanctissiimo, De q.: carissimo Domino rostro Ioviano Vi ri Augusto Concilium Episcoporum Antiochiae in unum ex variiSprouinci)s conuocatum S. Tuam pictarum , Imperator panctissime , cum primis laborare , ut Ecclesias pax& concordia sabiliatur , nobis exploratum est . Neque sumus nescii , te sapienter Econsideras e tormam verat de orthodoxa: fidei ad hane concordiam confirmandam Valere maxime D. ,Ξdcirco , ne in eorum numero , qui doctrinam veritatis adult

rare ii dent, habeamur rivisum est , tuae prudentiae lignificare , quod fidem sancti Concilii iam olim Nicam congregati &lapprobemus α reneamus . Quandoquidem vocabulum Consubstantialis , quod quibusdam videtur, parumlrecte in ea pia tum ,:cit probe αI Patribus commodaque interproratione explanatum. Quae qui dem interpretatio, ostetidit . Filium ex Patris sibilantia genitum , Patri icci dum iubstantiam sina idem , dc ne e assecticinem ullam in eius inexplanabili generati ne debere uitelligi , . Irequo Nocabulum stabitantiae apud sanctos Patres ad consueri dinem Graeci se Oniscapi,sed ab illis poni ad euertendum illud pellaterum dogma, Claristum scilicet ex nihilo orWura esse , ab Ario impie inductum : quod etiam iiii. 2... Ar E O Ammiani

186쪽

' Ecclesiastici. y4 163 IQVIAT IMP.

A Anomiani, id est, qui Filium Patri dissimilem statuunt, nuper exorti, multo audacius impudentius'. ad Ecclesiae concordiam labefactandam asseuerant . Quamobrem exemplar fidei ab Epis pis Ni vae coactis exposita: quam sane vellementer ample Elimur ) ltis litteris,quibus animorum nostrorum sententiam tibi deesarauimus . tu, iungere placuit : . est enim plenum eruditionis & doctrinae, seq. habet ad hunc modum: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem J et quae loquuntur Nicaeni symboli contestionis . cui mox inhaerebat Episcoporum subscriptio a Socrate recensita his verbis: Ego Melerius Episcopus Antiochiae, ea quae sepra scripta sunt, fateor me appro- ' i', 'Iphare. Ego Euse nus Samosatae Episcopus eodem modo. Euagrius item Siculus Vra- Cosci Licinius Apameae, Zoilus Larissae, Acacius Cesareae, Antipater Rossi, Abramius Vrimm 6ηVi cu B Huit, Aristonicus Seleucopolis, Bartamentis Pergami, Uranius Melitinae, ' Magnus uetatis Chalcedonis, Eutychius Eleutlieropolis, Ilacoces Armeniae maioris, Titus Bostr rum, Petrus Sypporum , Pelagius Laodiceae, Arabianus Antri, Piso Adanorum per Lamydrionem pre byterum, Sabinianus Teumatis, Athanasius Ancyrae per Orphi tum ci . Aetium preb tems, Irenio Gaaar, Piso Augustae, Patricius Palli per Lamrdrionem prebbyterum, Anatolius Beroeensium , Theotimus Arabum, Lucianus denique Are rum Episcopus. Hunc libellum in Sabini libro, qui, Collectio rerum in Concilio actoriam, micribitur, inuenim s. JAriani igitur in hac Synodo recantantes palinodiam, non tantum ad Catholicam religionem recepti , sea & in gradu Epis patus permissi sunt agere , suasq. Ecclesias retinereia, . Imperator autem clusin odi ex Synodo epistola siue libello accepto, HAVRrric C haereticorum calliditatem probe considerans, fidemq. illos simulare Catholicam,& prae timore vel gratia modo huc modo illuc leuissime impelli; ne concordiam in Ecclesia invi DOLO C ex dissimilibus, immo contrariis minimcq. sibi inuicem cohaerentibu ac Proinde non ocri c tuo firmam, sed labantem vi ab inuitis effegissetvideretur , ijsilem haec traditur respon- Mς, - , disse : Se nemini quidem qualemcumque fidem amplexanti molestiam exhibiturum; a i. i. si ised eos praeter ceteros beneuolentia&honore prosecuturum, qui Ecclesiae ad concor- - diam aciducendae auctores se ostenderent. J haec tunc illis Imperator, ut in ossicio contiuneret , quos iam in unumdiuersii ratio coniunxistet.

Ista quidem de haereticis pro conditione temporis fidem mutantibus lepide si agilla' ui ieriuit Themisti philosephus ea oratione, quam, Consularem inscripsit, illis verbis: Eos xvu is eos non Deum, sed purpuram coluisse; curip . admodum similes esse, qui modo in hane, 'η mD modo in illam partem praecipitatur. J Meminit eiusdem Antiochenae Synodi Hieronv- juotistiomus in Chronico: 1ed deprauatus est sine textuς, qui ita restituitur, ut dicat: Syn, mi Lo omindus Antiochiae a Meletio & suis facta, in qua Homici io& Homerisio reiecto, medium inter haec Homousion receperunt,& Macedonianu dogma reieceriit.J Marcellinus vero ille schismaticus presbyter Romanus, secta Luciferianus, cum huius Synodi menti nem habet, confirmatq. hareticos Epis pos poenitentes cum protellione Nicaena eL

se receptos ; haud tamen putauit iure iachum, quod cum Episcopi titulo in suis ipsis rum Ecclesijs permissi lint permanere: id quidem magnopere detestatus est eo libello, cquem ad Theodosium scripsit. eQui autem in haeresi Ariana pertinaciter perseuerare absque timore aliquo vel er bescentia statuerunt, quorum omnium signiser videbatur Euroius Arianorum Epi- Luci V E scopus Antiochiae;lii conati sunt ab amicitia dc cultu Athanasii Imperatorem erga eum Gu r cor . propensorem diueller . Molitur hoc EuZoius, machinatum. Lucius Arianum presi si M. hvter Alexandrinus , qui ad eumdem Imperatorem veniens. plurimas in Aurana- sum accusationes plane calumniosas intulit i. Athanasius vero inito cum suis consilio, Antiochiam ad Iovianum se contulit . de cuius aduentu Antiochiam, SoZOmenus bim , --.tius rei gestae seriem texens, narrat sic dicens: Dum haec geruntur, Athanasius etiam '' ε' Episcopus Alexandrinus, consilio suo cum quibusdam iamiliaribus suis communicato, ne starium putauit, Imperatorem, qui Claristianus erat, visere: atque profectus Antiochiam , postulata sua Imperatori exponit. Sunt tamen qui dicant, Imperatorem cum ad se accersivis te, ut quid de religione & sana doctrina agendum esset, ab illoc gnosceret. Vbi vero res Ecclesiae rite, quoad eius sieri poterat, constituerat, de reditu

coepit cogitare. J

187쪽

CHRISTI

Annales Myr 'I PAR IOVIANI IM R

Vocatum namque litteris Imperatoris Athanasium se Antiochiam contulisse, testa-Ab tur Epiphanius ', dum ait: Hic sane Imperator cum multo honore & litteris fide dignis ad Episcopum Athanasium scripsit,ipsumq accersivit,& amplexus est,& dimisit ad pr . . ., 'U prium thronum: ita ut rursus receperit Ecclesia sancta Episcopum, di ad modicum tem-i Ma Asricia pus consistationem inuenerit. Jhaec ipse: eadem quoque Rustinus. At Maomenus hia , mox prauis Arianorum si ijs tum temporis in Athanasium , his verbis: ' ' Euzotus autem Episcopus sectae Arianae Antiochiae, Probatium eunucham sectae eiusdem Alexandriae antesignanum constituere laborauit. Lucius igitur genere Alexandrinus, virus ex presbyteris, quos Georgius ordinauerat, cum EuZoius eiusq. fautores istud instituissent, ad Imperatorem accedit: Frauiter criminatur Athanasium, primum quod toto tempore , quo Episcopatum Sesterat, criminibus implicatus tenebatur: deinde quod a superioribus Imperatoribus saepe erat exilio condemnatus: postremo quod au- Betor discordiae in religione & tumultus extiterat. Itaque postulat, ut alter eius loco Ec-: , pilei Helice Alexandrin. e crearetur Episcopus. At Imperator norat enim insidias, quae erantvva. tum Athanasio parata: criminibus ei illatis neutiquam au cultauit: sed Lucio quidem cum minis adiectis in mandatis dedit, ut quiesceret: Probatio autem & alijs eunuchis, quos circum se habebat, utpote huiusmodi tumultus auctoribus, imperauit, ut tandem modestiam discerent . Athanasium vero, quem praesens congrestus & colloquium cicari 1llinum reddiderat, misit in AEgyptum cum mandato, ut quo sibi liberet modo, Ecclesias at populum regeret. Nam dicitur illum tum ob virtutem, qua praeditus erat, tum ob vitam pie actam, tum denique ob prudentiam praestantiamque doctrinae laudasse plurimum. Ad hunc modum ergo fides in Concilio Nicaeno stabilita, quamquam ad aliquod temporis spatium interiectum ut supra docuimus oppugnata tuerat; C tamen, isto Imperatore regnante, caput denuo extulit. J haec SoZomenus. Ceteram inter ipsos Orthodoxos conflatu semel schisina tempore Iuliani, inter eos im κτλοτελ- qua qui inhaerebant Meletio,atque alios qui sectabantur Paulinum ibi ut dictum es h a . . - bl Lucii cro creatum Antiochenum Episcopum, perseuerabat: immo his Ioviani tempori, ViasVM. bus, occasione VitaliS exagitantis Paulinum,magis magisq. exacerbatum est. Intercessit Athanasius hoc tempore, dum Antiochiae esset, inter utrumque sequester, ut eos inter se dissidentes mutuo conciliaret; sed minime valuit, Vitale aduersus Paulinu pertinacius. s. --.M... concitato. At quisnam hic Vitalis fuerit, primum ex Sozomeno ς dicendum est: Erat hie inquit) presbyter Antiochenus, Nicaenae fidei assertor & propugnator sub Meletio conititutus, vir sane si quis alius, ob piam vivendi rationem & mores spectatos perili stris, studio etiam erga eos prosuit singulari, ac propterea a populo summa veneratione Ddisnatus : qui Ob indignationem quamdam aduersus Flauianum compreSbyterum, quod se contemptui haberi videret, adhaesit Apollinari. J haec de Vitale Maomenus. Accusabatur autem a Vitale Paulinus haeresis Sabellianae: cuius rei gratia, ut ea omnino suspicione careret, scripta fidei Catholicae confessione, coram Athanasio hoc tempore Antiochiae commorante, se purgauit; quam Epiphanius recitat, dum de altercatione illa, quam ipse habuit alio post tempore ibidem Antiochiae cum Vitale, eiusmodi . narrationem instituit 4: Antiochiae constituti, cum ramis de germinibus ipsorum, A Lνν lmaristarum videlicet, conesessi sumus; inter quos Vitalis Episcopus suit hunc enim .L. Apollinaristae Antiochiae sibi delegerant in Episcopum pientissimus olim vir vitae statii& conuersatione . Dicebamus autem consissentes & rogantes ut concordes essent cum Ecclesia Catholica, & sinerent contentiosum dictum. At Vitalis dicebat : Quid vero Eest quod in medio positum nos separet 8 Habebat enim hic dissensionem aduersus v nerandum quemdam virum ac insignem Paulinum Episcopum , α Paulinus rursus aduersiis Vitalem a nobis accersitum. Cum itaque cuperemus ambos ad pacem concordes iacere : videbatur enim uterque Orthodoxam fidem praedicare , & uterque dissidium habebat ob quemdam causae praetextum : Vitalis enim obiiciebat Paulino dictum a Sabellio acceptum. Quapropter nobis istic praesentibus abstinuit in totum a secietate Paulini. Donec ipse Paulinus cum editione conscripta nos persuasit, cui iam antea astentionem secerat, se purgandi gratia apud beatum Athanasium . Obtulit enim S tradidit nobis ipsius exemplar cum subscriptione, clare habens de Trinitate,smulque de intelligentia incarnationis Christi, inanu ipsius Athanasii scriptum . Eam Mitionem subiunxit: et haec est: Exemplar

188쪽

CHRISTI

Ecclesiasticl.

LIBERII

IOVIANI IMP.

A Exemplar manus Paulini. Ego Paulinus Episcopus sic sentio, quemadmodam zra ditum aecepi a Patribus: Esse & subsistere Patrem perfectum, &subsistere Filium perie- telum,&subsistere Spiritumsanctum perfectiam. Quapropter etiani recipio praescriptam ci ut liinterpretationem de tribus substanti is de una essentia , itemque eos qui sic sentiunt. μογῆ QPium est enim sentire dc confiteri Trinitatem in una Deitate. Et de inearnatione Verbi ditior '' Patris propter nos facta se sentio, velut scriptum est, quod secundum Ioannem, Vesebum caro factum est: non enim secundum impientissimos, qui dicunt, transmutati nem ipsum palliana esse s sed quod propter nos homo faehus est ex sancta Virgine &Spiritusancto genitus . Neque enim inanimatum, neque sensus expers, neque memtis exors corpus habuit Saluator, ut in manu Athanasi habetur. Non enim postibile erat Domino pro nobis homine facto, mentis exors esse eius corpus. Vnde detcstor B eos,qui reprobant iidem,quam conlesii sunt Patres Nicaeae;de qui non eonfitentur aut ex essentia, aut consubstantialem esse Filium Patri. Detestor enim de eos, qui dicunt Spiritumsanctum creaturam per Filium factam. Insii per autem de detestor Sabellii de Pli tini di omnem haeresim: procedens ipse secundum fidem Nicaea editam, dc secundum omnia praescripta. 3 hactenus Paulini professio Anti hiae coram Athanatio edita: ex qua factum est, ut eius communionem Athanasius in posterum assidue retinuerit. C terum eiusmodi altercationes inter Meleti uita, Paulinum, atque Vitalem, amplioribus ij radicibus propagatae, adhuc S. Hieronymi tempore virides erant. Dicemus de his initur saepe inferius atque pluribus. at hic modo latis de controuersis hoc anno Anti

chiae agitatis . .

Hoc eodem anno,cum adhuc Iovianus Antiochiae moraretur, sicut Chrissianae reli-C gioni in Omnibus consultum voluit, ut quae suerant a Iuliano corrupta instaurarentur, atque disiecta componerentur;ita de odio in idololatriam Imperatoria auctoritate surr xit: quippe quod tum Charris ' in Mesopotamia tum Antiochia vi superius dictum est M, 3 in lucem prodita essent execranda sacrificia Iuliani, quibus humanae hostiae in abditis domorum recesiibus caesae erant, eademq. Ostentata a pijs in detestationem sacrilegae impietatis. Quod scut Gentilab serpetuae ignominiae cessit atque dedecori, eorumdemq. fassum atque superbiam Imperio Iuliani in immensum auctam compressit: ita IA. ET sACRI cum Christiani Imperatoris, tum etiam Fidelium omnium animos aduersus deorum x ς - ' νη cultum magnopere excitauit. Auctor est Socrates b, iussa a Ioviano delubra Gentilium , nclaudi, de sacra cessare: cum de qui apud Iulianum primum locu tenere videbantur pal- 'r' ' 'liati philosophi, prae timore pallia posuere. ait enim: Sub idem tempus Gentilium des D bra Occlusa iuere. Gentiles ipsi est; aliis in locisse Meuitare: qui autem pallia gestabant,deeonere , & communi usitat . habitu uti coeperunt . Cruenta illa dc sces rata sacrificia, quorum labe se palam contaminabant, de quibus regnante Iuliano se exsaturauerant,omnino siere sublata ita Socrates.Ceterum haec philosophis contigisse potuerunt timore Chrisianorii: quod ijdem euncta quae passi erant,ijsdem philosephis diaccepta ferrent nam praeter spem omnem, aestimationemq. de ipso conceptam, ipse Imperator Iovianus sui Eunapius auctor est non destitit illos honoribus prosequi, M ximum praesertim dc Priscum, quos in Persidem secum duxerat Iulianus , tum phila Dphia, tum etiam magia celebres: qua serte ex causa diuinum in se numen Iovianus haud leuiter concitauit. cuius exemplo admonitus valens, qui post eum Orient te administrauit Imperium , eiusm a genus hominum ut Seemus) trauiter inse-Σ ctatus est. di Illud quoque accidit, cum Iovianus Antiochiae moraretur, ut templum Traiani, quod Hadrianus ei tamquam Dico erexerat, a Iuliano in bibliotheca locu conuersiam, idem instigante uxore cremarit. id Suidas ς atque Nicephorus 4 tradunt'. Antiochia autem recinit ante anni praesentis finem: siquidem Kalendis Ianuarij ut diximus )una cum filio Varroniano in itinere constitutum, iturum Constantinopolim, Aneyrae in Galatia ipsum agere contigit, quod Ammianus ' testatur. Porro eo tempore, quo Am . tiochiae commoratus est Iovianus , multa ut iidem ait) per continuos dies visa sunt r.enta, atque apparuere cometae, omnia nonnisi luctuosa atque dira pronunciantia: quae euentus facile demonsuauit.

189쪽

CHRISTI 6s

IESU CHRISTI

LIBERII PAP. IOVIANI IMP.

ANNUS ANNUS ANNO Christi trecentesimo sexagesimo quarto, Iovianus cum iturus Consta

tinopolim, ipsis Kalendis Iantiaris, quibus nouis Consulibus annus aperitur, per uenisset Ancyram Galatiae, adi jt Consulatum , astito sibi in collegam filio paruulo, nomine patris sui Varroniano. Cumq. inde proseruis tandem peruenisset ad locum Dadastanam dictum, qui Bithyniam diuidit a Galatia, improuisio casu nocte exam- mattis inuentus est. Haec ex Ammiano δ, qua & subdit: Super cuius obitu dubietates

IoviAul osi. emersere complureS . Fertur erum recenti calce cubiculi illiti serre odorem noxium Bτ' ' η nequii vise, vel extuberato capite periisse succensione prunarum immema', aut certe ex.colluuione ciborum auida cruditate distentus. J haec ipse. Sunt qui dicant , ut inter - alios Suillas b. ii gorii, quos coenarat, veneno perijsse. Ceterum ea opinio verior credita est, ut densio prunarum vapore ad exiccnadii enim receiisaedificatum parietem, in ei eubiculo incensae fuerant collocat spiraminu meatibus occlusi ς,spiritu intercepto, tu tuus sit; quod re Ope Romae mitra aetate audiuimus contigisse.In hanc sententia S.Hi ronumus in epistola ad Heliodorum: Iovianu inquit gustatis tantum Imperialibus binnis Metore prunarum se catus est; ostendens omnibus, quid sit humana potentia. .J liane eamdem sententiam ex historicis sequitur Sozomenus ς. Decessiile vero eum tradidM.,. Socrates 4 decimo tertio Kalendas Martias;quod etia assirmat Eutropius L Qaamobrem ipsit in imperasse oportuit menses tantam septena & dies viginti. nam ut dictum eit si perius ) quinto Kalendas Iuli j Imperator creatus est. Porro cum ex hac vita migrauir,f annum erat aetatis suae agens trigesimum tertium; quod inprimis Ammianus icitatur, cui adstipulantur Socrates ed Eutropius: ex quibus omnibus Victor redarguitur, dum ait ad q diagessimum proxime peruenisse annum. Sed & in eo pariter corrigendi sunt omnes,qui ipsum Imperatorem non Iovianum appellant sed Iovinianum rex antiquo i rum enim nummorum inscriptionibus inaniselli redarguuntur erroris.Fuisse autem Io- manum a Gentilibus ritu patrio relatum inter Diuoso rescripta succedentium Impe . ratorum huius anni fidem iaciunt, in quibus Diuus Iovianus Consul ponatur.' . . Ceterum ipseJovianus decederes nullum sui Imperij reliquit heredem,quod improuisa mors de succestare cogitareΘnon ituerit': nec quem ex ipsius cognatis eueheret in Imperium exercitus Romanus habebat. nam Varronianus paruulus filius, quem le- Dcum Iovianus creaverax Consulem, suscipiendo tantocneri impar erat,& Varronianus parens iam ante decesserat, ut filium Imperatorem creatum videre non Potuerit: Ianua rium vero Praeiectum rebus militaribus per Illyricu, eiusdem Ioviani amnem, absentems Ammi .. exercitus parui iecit, quod Ammianus g assirmat squi& mores eius ibrm q. describit.

I. u., in Cuius quidem interitus adeo inopinati , si caul. in ex iniensi, numine asserre licet νε Aro nam diuino arbitrio liaec omnia transigi, nemo negarit in illa praecessisse videtur quam R diximus ex Sardiano,qu aeque ae Iulianus,Maximum ac Prisciam philosophos atque magos coluit,quorum studijs mala omnia in Christianos adeo copiose manarant; tum etiam illud proxime est subsecutum deliciti, dum quod Ammianus tradit Tarsunt cum peruenisset, exornandum Iuliani sepulchrum decreuit, hominis alioqui ne'calpititia quidem sepultura digni.quamobrem paucos post dies e medio sublatus est. Impios enim Eb Paralip.3 . indignos esse sepulchro, Iosias Rex sanctissimus docuit l, : nam aedificatione& ornatui Maub. 2 3. lepulchri,probari acta eprum qui ibi reconditi sunt, lenientia Immini bredditur mani selisi .Porro Ioviani corpus ex more caratu; nusi una esle Constantii polim, ut inter Aingui oru reliquias nempe in trio basilics Apostoloraὶ reconderetur, Ammianus tradit. AL urtN Progrest , autem exercitu Nicaeam Bithyniae usque, comitijsq. habitis, frequentioraci :- sesagia in Valenti mani electionem consenserunt: immo utar Ammiani verbis J V

-- lentinianus, i illa discordante sententia, numinis aspiratione calcitis, electus est, agens scholam s utari ni secutidam, rellistus . apud Ancyram, postea secuturus,ut ordina tum est . Et quia nullo renitente,hoc e Repub. videbatur, missis qui cum Ocyus adna nerent, diebus decem nullus Imperij tenuit gubernacula.' haec Ammianus. Iam enim

olim prodisio quota sub Imperatore Constantio Imperiti Valentiniano praenunciatum

190쪽

A sutile, Nicephorus tradit. Auctor est Suidas Valentinianum creatum fuisse Imperatin a Niso 'rema Sallustio tunc Praesecto Praetorio: cuius virtutes cum praedicat, & Valentiniani Imperij exordiu ad iustitiae integritatem bene compositum refert, sic ait: Sallustius Praesectus Praetorio Valentinianum designauit Imperatorem: qui cum Imperium suscepisset, edicto proposuit, ut si quis actoris esset iniuria, Imperatorem adiret. Verum ne ino questus est. Hic Valentinianus Praeposito eunuchorum Rhodano,qui Berenicem viduam iniurijs assecerat, mulieri de illo conquestae iudicem dedit Salluvium: a quo comdemnatus Praepositus, cum iudicium illius nihili faceret: ab Imperatore in Hippi cremarus est, omnibus Archi eunuchi bonis viduae assignatis. Quo exemplo territi mortales,omni iniuria abstinuerunt.J hucusque Suid . Sed antequam ad res gestas Valentiniani ulterius progrediamur, de tempore in pri-5 mis, quo est acclamatus Augustus, dicendum est. Contigisse quidem eius creationem quinto Kalendas Mart ij, Socrates V auctor est: eamque Pannonium Cibete ortum tradit,patre Gratiano, non generis nobilitate, sed propria virtute clarissimo: na ipse ex non milite miles, atque ex infima militia ad ampliores prouectus ordines sid eius meritis exigentibus a1 sublime fastigium gloriae est elatus. Fuisse autem ipsi ex eo comparo

tum cognomentum, vi Funariu5 diceretur,tradit Victor , quod venalitium sanem por- ἐπι-- r tanti quinque milites nequierint extorquere: e . merito tacitus in militiam, usque

ad praefecturae Praetorianae potentiam conscendit: ob cuius apud milites commendati nem , Valentiniano resistenti Imperium esse collatum, tradit Victor. At Valentinianum etsi paternum genus minime illustrem reddidit, sed sita ipsius virtus in militaribus sanctionibus clarum effecit; pietas tamen Christiana, quae inter alias C virtutes in eo potissimum elucebat, apud Deum & homines plurimum commendauit,&post ipsum Imperatorem impium Iulianum evexit; cui ne Pareret, militia exui,& .,it,eriin, exilio relegari delegit. Qui igitur omnia pietati posthabuit, Omnia consecutus cst Mus in CoΜ-

munere pietatis: siquidem Christiani milites haud passi sent, mortuo Christiano Prin- bicipe, in locum eius Ethnicum subrogari , qui olim idololatra ImperatCre necato, nec CA Tvs.

aliquem deorum cultorem eidem suifici consenserant. Ex his plane videas ut haec it rum resticem malitiae imbecillitatem . Quippe cum nihil aliud toto sui Imperi j tempore conatus sit Iulianus, quam dei jcere gradu milites Christianos , militiamque ex cultoribus idolorum 1 tabilire, ut Imperi j robore penes Ethnicos milites collocato, nulla de cetero spes reliqua esset homini Christiano Imperium capessendi, sicque ea via apud Gentiles perpetua successione Romanum propagaretur Imperium: tamen cum D humana omnia haud humano, sed diuino consilio disponantur ; ea omnia quae impietas

ante texuerat fila versutiae, mox sunt instar aranearum telae disrupta: adeo ut deorum

cultores ab Imperio penitus exclusi fuerint, de Christiani delecti, illi ipsi, quos Iulianus

Christiani nominis causa vexarat . in quibus plane illud enituit , Non esse sapientia, ne- e P μ. M.que prudentiam , neque consiliam contra Dominum: et quem Deus elegit, fiastra ab impius reprobari. Siquidem simulac ad exercitum se contulit Valentinianus, cum ex more concionem esset habiturus ad milites , oborto tumultu, eorum scilicet, qui indigne ferebant ipsum prouectum ad culmen Imperi j; elata tunc ipse prospere dextra ut ait Ammianus i) plena fiducia, seditiosos ac pertinaces increpans, ex insperato compe- f Ammis sessit. Quin etiam sabiecit quaestioni quosdam nobiles Iuliani quondani amicos, quo- : Lrum vi rum praeibgijs sibi tunc repentinum morbii immissum putauit.Testatur id simus S. E Post haee autem Ammianus h subdit) Valentinianus Nicomediam itineribus citis et v Mi cs. ingressus Kalendis Mart ij, Valentem fiatrem stabulo suo cum Tribunatus dignitate praefecit . Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse deuoluens,&magnitudini urgenti negotiorum iam sese parare considerans; nihil immorandum ratus, quintum Kalendas Aprilis productum eumdem Valentem in suburbanum, uniue A ussorum sententi js concinentibus cnec enim audebat quisquam refragari) Augustum pro-

nunclauit; decoreque Imperatorii cultus ornatum, & tempora diademate redimittam x M . in eodem vehiculo secum reduxit. J haec Ammianus. Reprehendunt nonnulli valem

tinianum, quod in electione collegae, assectui potius priuato germanitatis indulserit, quam viilitati Reipublicae Christianae prospexerit, cum ut aiunt) Arianum hominem asciuerit sibi collegam, qui postea Orientalem Ecclesiam iugi persecutione vexavit. Attalluntur hi sine , mea sententia: siquidem quem sciuerat S. expertus fuerat consessorem

SEARCH

MENU NAVIGATION