Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

CHRISTI

118 Annales

DAMASI PAP.

VALENTINIANI

- - VALENTIS IMPR xorum animas perfudisti, & quot hominum desperationem sustulisti 3 AAt mater nostra Ecclesia, C. Variensem dico, nunc profecto ob tui aspectum viduit iis vestes exuit,& stolam oblectationis resumit, magis q. etiam splendescet, cum psestorem Se sie de antecesssoribus Episcopis de manu veilr.i dignum consecuta fuerit. Nam quis sit rerum nostrarum status , ipse quoque perspicis , quam J. insigne mi r culum Zelus tuus patrarit,& sudores, dc Deo grata fiducia dc libertas. Senectus rest rescit, morbus superatur, lecto assixi exiliunt, infirmi potentia accinguntur. Quae res milii coniecturam asserunt, negotia nostra ex animi sententia successsura esse. Ac patrem quidem tum suo tum nostro nomine habes, praeclarum omni vitae caniciei I. ven randae finem impositurum, nimirum praesentem hanc pro Ecclesia dimicationem. Accertum habeo, iore, ut precibus vestris, quarum fiducia nemo non sibi quiduis pol liceri debet, firmiorem eum valentioremque recipiamus . Quod si in hac quoque Acura extremo vitae die perfungatur: nequaquam detrimento de calamitati ducendum est, talem dc ob res tales vitae finem consequi. Mihi vero ignoscite, obsecro, si improborum linguis paulisper cedens, aliquanto post ad complexum vestrum accurram;& ea quae nunc in laudatione praeternulla sunt, per me ipsium adijciam. J haec ad Eusebium Magnum M asnus Gregorius . . At quid post haec factum est- Cum in unum Episcopi, latis comiti js de electione Episcopi acturi conuenissent: multis licet aduersantibus obnitentibus i. promotioni Basilii, vicit tamen pars illa quae ipsi fauebat: Non id quidem inquit Gregorius - citra laborem, nec citra inuidiam de dimicationem tum eorum qui patriam cum imperio administrabant, tum perditissimorum quorumdam huius urbis ciuium,qui ab illorum partibus ii bant. Verum fieri aliter non poterat, quin Spiritus sanctus vinceret ; atque adeo abun- C de vicit,&c.Jpergit pluribus dicere de electione tum facta Basilij in Episcopuin Caesarien sis Ecclesiae, qua quidem huc perditissimo tempore opportunius nihil contingere P rulisset. Gregorius autem audita electione Basilij, licet eum videndi violento quodam desiderio traheretur: cohibuit se tamen , modestia q. consulens aduentum suum ad tempus opportunius distulit, ut ipse his verbis significath: Cum omnes in hac opinione veri rentur, me statim facturum, ut summa cum animi voluptate ad eum accurrerem id quod sortasse alius quispiam fecisset cum e . imperium potius partirer, quam prori' mam auctoritatem haberem; idq. ex amicitia nostra coniectarent: ego tamen cum in Omnibus rebus arrogantiae suspicionem, ut si quis alius, fugiens, temporis illius inuidiam vitans; simul etiam quod negotia ipsius adhuc turgere & perturbari viderem; ci opiditati meae frenum inieci , domiq. me continui. Quo nomine quidem ille mecum expostulat: ceterum veniam concedit. Jhaec ipse, qui ad eun dem basilium esci m. i. Episcopum Perbreuem hanc scripsit epistolam ciPostquam te in sublimi throno collocatum, lucernamq. ac illam quidem prius Ob- is G - scure lucentem a Spiritu victore supra candelabrum oculis omnium expositam esse ii ωὐ-O tellexi: magnam me cepisse voluptatem, fateor. Quidni enim, cum Ecclesiae corpus τvM Lms-- grauiter laborare, atque huius Nodi ductu& auxilio opus habere cernerem Z Non t ἔμ' men adtestatim aduolaui, nec aduolabo: nec tu ipse id a me exposcas. Primum, ut auctoritatem grauitatemq. tibi sartam tectamq. custodiam s ac ne ineptia quadam ci praecipiti animi impetu, quemadmodum obtrectatores dicere queant, tui studiosos collisere videaris. Deinde, ut mihi ipsi constantiam aequabilitatemque comparem, Einuidiaeque occurram. Quando igitur venies, fortasse dixeris, & quandiu Procrastis nabis3 Quoad Deus iusserit , atque eorum qui nunc insidiose imminent, inuidialflagrant, umbrae praeterierint. Non enim diutius mihi crede leprosi restilent , Da-ι x. Ret s. id ψ Hierosolymis excludentes. J hactenus Gregorius ad Basilium. I LErant autem hi qui exagitabant Basilium, α inuidia tabescebant, magistratus Vale o. i. tis Imperatoris, nempe Praesectus prouinciae Cappadociae, & alij huic proximi, Cxsare. ae agentes, ciuitatemq. ipsam sursum deorsumq. commiscentes, ut in gratiam Ariani Imperatoris aliquis alius crearetur Episcopus. qui cum res secus quam animo conceptilent , accidisse viderent; liuore incensi , negotium facessere eidem Basilio , ipsi, primo eius creationis ingressa minime destiterunt. Quae audiens Gregorius , iami opportunum t rus adeste ea istimans, ut Basilio laboranti praesto citet, ante suum ad im

252쪽

ci DAMASIPAR., VALENTINIANI

36' ' - VALENTIS IMPR6. adi iuum , has eum consolaturus litteras Praemittendas putaui : a Croi. ' as. Audio te nouo hoc rerum motu perturbari, tibiq. a vei lina quadam , usitata co-- Nnim, qui potentia dc auctoritate florent, curiositate molestiam exhiberi. Nec sine mi- η A s i L i v urandunt eu . Neque enim inuidiam ignorabam, quodq. pe i multi ex iiς qui latus tuum V k-RR 'cingunt,negotia sua per te procurant; malevoluntaxq. S inuidiae sonat te excitant. Illud vero non metuo, ne qaid parum phi osophicam in itis inolelijs atque & te de nobis ii dignam facias. Quin potius nans vel maxime suturum existimo, ut Basilius Heus co gnoscatur, Et quam omni vitae aetate sapientiam collegisti, eam ut luculenter demonstres, obtrectatorumq. improbOS Conatus superes, ac velut in altissimis fluctibus inam

tus maneas, alijs perturbatis. Quod si ita tibi videtur, ipse quoque adero, ibriaste qua de consili j Doque tibi aliquid impartitur si tanre niari aqua opus est, ac tibi cun- .s sultore) proculdubio autem Vt a te utilitatem percipia, patienti aeq. tuae n ferendi Scon tumelijs iocium me praebeam.J haec Gregorius,qui de eodem suo ad Basilium accessu, &quonam modo ab illo sit acceptus de honore dignatus, haec alibi hi Postea cum ad eum venissem, atque eadem de causa cathedrae honorem, insigniore q. 1 inter presbuteros isedem repudiassem: non modo meu hoc faetrum non accusauit,led vehementer etiam, ut debuit, co Probauit: atque a nonnullis, qui rationis ipsi ab ignarisκ cosFixcerant, fastus insimulari maluit, quam aliquid facere, quod rationi consili sq. suis adue si retur. Quonam porro modo luculentius specimen edere potuisset animi ab omni ad: Iationis suco liberi, solamq. honcsti legem intuentis, quam ita de nobis, quos primo amicorum ac ne ilariorum I onumeroq. habuit, constituens J ita de se Cregorius. Quonam vero pacis ipse Basilius aduersarios superarit, sic subdit: Deinde eos,qua cutri. C ipso dissidebant, mitigat , dc magnifico medicinae genere cur. it. Non enim id alluntatorie dc abiecte sacit, ted perquam grauiter & praxiare, utpote non praesimis serum

temporis rationem habens , sed noc etiam agens, ut eos in posterum dicio audientes h beret. Nam cum mollitiem dissolutos dc enervatos homines efficere, asperitatem ru sus feros dc contumaces reddere perspiceret e utrique malo ab altero opena parauit: rigiditatem nimirum humanitate , mollitiem autem seueritate temperans : sermone ad animarum curationem haud inultum indigens, opere quam plurima perficiens: nec '.

callide homines sibi inseruire cogens,sed beneuolentia dei unciens: nec impcrij poteria eviens, sed potestatis repressione atque ignos endi facilitate pelliciens. J ha e de alia Ur gorius . Quae autem vehementiora proelia cum ab haereticis atque ab ipib potissimum Imperatore , tam a faliis iratribus in eum fuerint exci:ata , tuis locis dicturi sumus

D interius.

Hic illud unum,antequam ad alia procuratoratio de Basilio dicendum est: quod hoc primo anno electionis suae, cu videret haud tutos sibi ministros assistere, quibus rea magni momenti crederet it non solum sibi in curarum partem allegit Gregoria fidissimum socium & amicum; sed fratrem sitimi Petrum, ex decem ultimo loco natum, virtutibus vero consummatum, primoq. locum habendum,ex monacho presbyterum Ordinauit Ide quo germanus eius pariter Gregorius Nyssenus haec ait in epistola ad Olympiu: Interea insignis inter sanctos Basilius magnae Caesareae declaratus est Antilles, S mysticis A,

terra insignis inter sianetos Basilius magnae Caesareae deesaratus est Antilles, S mysticis . i. si iii ijs suis fratrem consecrans ad sacram presbiterii dignitatem prouexit. Atque hic th uir, Hrsi ornili rasin moraci diri ebatur. cum Ecerdotii dianitas s4

rursus eius vitae cursus adgrauiora sanetioraq. dirigebatur, cum sacerdotii dignitas pientiae studio coniuncta cumularetur J haec Nyssienus. E Sed cu eius quoque assertione illud exploratum habeatur, hoc ipse anno, ante tamen creationem Baiiiij, vel superiori, post famem ill ira, quae Capeadoces vehementer assii xit,contigisse ex hac vita migrare ipsoru matrem Emmqtiam lὰnctissimam semina de I. i, ,, ipsa modo agemus: quod enim interlapsum est Umporis a tianae i lia Cappadocum stupe- Di ositus xius recensita, usque ad creationem Baulij Episcopi, tunc contigisse eius oblisi, idein Cregorius liaud obscure significat. Habetur quoque eius obitus mentio in epistola eiusdein Basilij ad Eusebium his verbis 4: Si omnes ordine causas scriberem,quibus in hunc vique diem fluerim detentus, quantumuis etiam vehementer cupierim tuam erga Deum Pi tatem interiri seres infinitum iustoriae campum explerem Morbos quidem alios aliis fit cedentes, hiemis odium, negotiorum alliduitatem praetermitto dicere, vi quae tibic gnita sint,& pridem significata.Nunc autem quod unicii habebam vitae latium, in trem etiam hanc propter mea peccata amisi. Tune me derideas,qui in hac aetate orbi, An L Ecel. Totu. . V tatem

253쪽

Annales

tatem deflere silea: sed hoc scias nae animae secessum nequaqua aegre ferre, cui quid in' Areliquis dignitate respondeat. non inuenio. Rursus igitur in morbum incidi, iterum I in lecto decumbo, exiguis omnino viribus fluctuans, & propemodii in unaquaque hora necessari a vitae fit in expectans. Porro Ecclesiae sere ut corpus meum a sectae sunt, nulla quidem spe bona affulgente, verum in deteriora rebus semper delabentibus. Jhactenus ipse. Ceterum de obitu eius te Basilij matris Emmeliae agit idem qui supra Gregorius Nys 'senus eius filius , dum in epistola ad Olympium prolecutus res 1 inctae Macrinae sor V . - ris, eiusdemq. Emmeliae filiae, haec intermistet: Interim senex admodum mater in

utriusque filii manibus, nempe Macrinae primo emω, Gr Prari ultimo loco nati, moriens

migrauit ad Deum . Cuius quae vox benedictionis suerit illius, qua erga liberos via est, commemorare non erit alienum. Nam cum de absentibus sigillatim amanter meim Ationem fecit, ut nullus esset expers benedictionis, tum praecipue praesentes ipsa preciabus suis obtulit Deo. Etenim cuinei ex utraque parte lectuli aduersi alliderent, altera manu utrumque tangens, hisce verbis postremis Deum allocuta est: Tibi, Domine, α primitias & decumam dico fructuum uteri mei. Primitiarum enim locum haec in hi obtinet primogenita, decumae vero extremus hie decimus filius. Tibi autem lege utraque debentur, & tua sunt munera. In hanc igitur primogenitam meam & hunc decimum veniat sanctimonia. oratione perspicua designans filiam & filium. Ita bene dictioni simul & vitae finem statuit , cum prius mandast et fit s, ut se insepulchrum poteritum inserrent. Id illi , ut iusti erant, cum praestitii letat, in reliquum tempus ad la Pientiae fastigium semper cum anteacta vita pugnantes , α praeterita benefacta Post rioribus sit perare studentes contendebant.J hae Gregorius, qui mox subdit eius lem CBasilij in sedem Episcopalem proi. 'otionem. Emmeliam vero nonagenariam vel grai diorem decessitisse, ex eo iacile potest intelligi, quod tempore persecutionis Maximini ipsi cum viro suo facta est in Ponticas sblitua1nes extorris. Meruit dies transitus ipsi ad Deum,qui fuit tertio Kal. I ij, adseribi Ecclesiastici monumentis, atque anniue saria memoria consecrari sinctissiinae seminae, sinctorum matris, coniugis conses ris , illius q. in omnibus eiuslena coronae consortis. Porro ex decem filijs, quatuor tantum virorum, & seminae unius expressa sent nomina ab ipsis Gregorio, nempe Baslij inter masculos primogeniti, secundo loco Nai crati j, qui adoles eras decessit: tertius vero Ordine ipse Gregorius numeratur ; qua

tus autem, quem nunc diximus, Petrus monasticae vitae cultor . e feminis vero nominatur tantum sancta Macrina nomine auiae nuncupata , cum tamen ab Angelo Dadhuc in utero matris suae Theclla fuerit appellata: quae desponsita viro, illo mox vita functo , virgo permansit, monasticum amplexa institi itum . reliquarum Vero sororum, alijs item virginibus perseuerantibus , alijs vero in matrimonio colloca tis , atque reliquorum liberorum ignorantur nomina ; quotq. mares quotve i emianae essent, haud exploratum habetur : sed omnes pro status sui conditione vitam sanctissime egiste scimus: de his enim haec Gregorius NaZianγenus, post recensitas Basili jι G Q. . & Emmcllae eorum parentum virtutes innumeras & egregias, subdit h: Mihi tamen nullo nomine celebriores atque illustriores esse videntur, quam egregiae prolis princreation . Nam eo tem& multorum filiorum de horrenorum parentes in tabulis,libi uiata fortasse reririas: hos autena experientia ipsa nobis exhibuit, tali nimirum ipsi,s vi EoLm. late praeditos , ut etiam si nequaquam tales liberos extulissent, sibi ipsis tamen ad Enominis commendationem sit incere possent: rursus huius inodi liberos gignentes, ut licet co virtutis nunt me peruienissent, omnes tamen iobolis felicitate superaturi ei seno. Nam cum unus dumtaxat aut alter cum laude vivunt, id tale est, ut bonit ii naturae adscribi possit: at undique periecta, & ad sanamum prouecta omnium vi

tus, ijs haud dubie, a quibus procreati atque instituti sent, assignari debet. Quod quidem liquido demonstrat beatus sacerdotum & virginum numerus, eorumq. qui in coniugata vita eam vim sibi adhibuerunt, ut matrimonium nihil ipsis impedimet ii afferret , quo minus ad parem virtutis gloriam aspirarent, sed ea vitae generum Potius quana rationis vivendi diserimina est e celiserent . J hucusque Gregorius N

cosi Aos. Quod vero spectat ad Nyssenum; ante Episcopatum suisse coniugio obligatum,cum Nicetas,

254쪽

A Nicetas , tiun Nicephorus h testari videntur. Annuit hoc idem ipse in libro, quem de a meo is . Virginitate conscripsit. Fuit illi nomen Thec sebia: quae, sicut vir eius muneri sacerdotali, ita ipsa seorsum a viro se Ecclesiae ministerio mancipauit: de cuius Obitu extat Gre- a sit. lorii Naaianaeni epistola ad ipsum Gregorium conQlatoria ς: cuius cum eam sanctam .eatamq. serorem appellet, castitatem consensu mutuo custoditam insinuat, quam & vae. elarissimo huiusmodi praeconio celebrat: Quid faciamus aduersiis Dei legem iam olim ' - - vigentem & dominantem,quae Theosebiam mea habet3 meam enim eam voco,quae,ut uxo Dei legibus consentaneum erat, vixit, quandoquidem spiritualis cognatio carnalem antecellitὶ Theosebiam Ecclesiae decus, Christi ornamentum, aetatis nostiae utilitatem, seminarum fiducia:n: Theosebiam in tanta fratrum pulchritudine sermosissimam cisaristiniam: Theosebiam vere sacram,& sacerdotis coniugem, α honore parem , --B gni'. mysterijs dignam: Theosebiam, quam suturum quoque tempus exceptum est in

immortalibus columnis, hoc est, omnia tam qui eam nunc norunt, quam qui posthac suturi sunt, animis insitam. Nec vero mirum tibi videatur, quod eam saepe appellem: nam etiam beatae illius seminae memoriam pro delicijs habeo.J hactenus verba Gregorij, qui eam sacram & honore parem sacerdoti quantum fas est feminae sacris ossicijs mancipari) ideo appellat,quod sungeretur in Ecclesia munere diaconissae . Quod vero ad ipsum Gregorium 'flenum spectat: quoto potissimum Domini Oheox in canno Episcopus 'sta creatus suerit,&num ante Basilium, an post, eam sit dignit, fruoris ELotem consecutus, haud satis compertum habetur : eum tamen constat sequenti anno 14 'iam agentem Episcopum persecutione Valentis Imperatoris a propria Ecclesia expul- Crus. sum este, ut suo loco inserius dicturi sumus. Eius autem in dicendo facultatem ita in C iores omnes praedicant,ut non impar veteribus cunctis habitus suerit4. Porro quod plus satis quam deceret Christianum hominem, rhetoricis disciplinis incumberet, a Gregorio NaZianZeno meruit reprehendi, qui eo argumento auream plane illam scripsit epistolam, quam huic tempori congruam hic describere, operaepreti tim existimauimus: cum enim re vera historia sit humanae vitae bene instituendae ratio; quae huic conducant,minime praetermittenda censem . sic enim se habet : . m. sis.

Inest mihi natura dextrum aliquid & commodum liceat enim mihi quoque hoc de. ρυ

me arrogantius praedicare. Peraeque & mihi malum consiliu ineunti succenseo, ami- GκεGOR. MAM cis. Quoniam itaque omnes,qui secundum Deum vivunt, atque eodem Euangelij tramite incedunt, amicitia dc cognationis iure inter se deuincti sunt; quid non a nobis li- tit HativM. here audiunt, quae omnes submurmurant 3 Ingloriam tuam gloriam ut more vestro

D loquar minime laudant, tacitamq. & surtiuam in deterius prolapsionem, ac daemonii pessimam sui ait Euripides ambitionem. Quid enim tibi acci St, vir sapientis time, quidq. tibi de te ipso displicuit, ut sacris illis suauissimisq. libris, quos quondam populo lettitabas non enim haec audiens erubescas calcatis atque proiectis,aut etiam ad immum suspensis, non sectas atque nauium gubernaculis dc ligonibus hiemis tempore, salios βρ amarulentos in manus sumpseris, ac Rhetor vocari quam Christianus malueris Nos contra hoc potius,quam illud; e . nomine maximam Deo gratiam habeo. Nequavam,Ruaeso, o quondam optime, ne diutius animo ita affectus sis. Veram serius quidem,sed tamen aliquando reiipisce, atque ad te redi; teq. & pijs hominibus & fide praeditis purga, & Deo, atque altaribus.& mysterijs, a quibus te procul submouisti. Ac ne mihi scita haec S rhetorica proferas: Quid vero 3 an non Christianus cratia , cum E eloquentiae artem profitebar ξ an non pius & fidelis,cum inter adolescentulos versarer ρAc fortasse etiam Dei fidem implorabis . Minime, vir eximie, saltem quantum par erat, etiam si partem aliquam concedamus. Vbi autem illud ponemus, quod ex his quae nunc facis, alios, hoc est eos qui natura ad malum procliuiores sunt, ossendis ac vulneras, atque occasionem ijs praebes de te sinistre partim suspicandi, partim loque

di 3 Falso sane & inique id faciant: quid tamen necesse est hanc illis occasionem suin peditari 3 Neque enim quis sibi ipsi tantum uiuit , sed & proximo: nec si bi ipsi fidem iacere satis est, nisi alijs quoque fides fiat. An tu pugnis in publico in tu decertans,

aut etiam in theatris colaphum in malam accipiens vicissim atque impingens , aut denique turpiter & foede te ipsum inflectens atque contorquens, postea te animo imbrium esse diceres 3 Sobrij hominis non est haec cogitatio: leuis animi est haec admi ter . Ac si quidem meliorem mentem indueris, gaudebo, ut Pythagoricus quidam

V a Plutos

255쪽

philosophus dicebat , cum prolapsi sodalis vicem lugeret : sin minus ille quidem Ascripsit) mihi mortuus es. Ego autem in gratiam tuam nondum hoc dicam : nam iliale ex amico hostis iactus est, ut ait tragicus : verum acerbe feram sic enim parcius αmoderatius loquar si nec ipse, quid ossicij sit, perspicis quae prima bonorum hominum classis est nec alium recte monentem sequaris squi ordo secundus est. Habes admonitionem nostram. Ac mihi, quam, ignosce propter amicitiam dolenti, atque aeque ut tua de totius sacerdotalis ordinis, addam etiam de omnium Christianorum causa imflammato. Quod si etiam tecum vel pro te orandum est: Deus infirmitati tuae opem serat,qui mortuos quoque ad vitam reuocat.J hactenus Gregori us ad Gregorium:quem amico auscultalle,par est credere; 'uippe quem non ex verbis, sed ex recte tactis sibi gloriam immortalem comparere Posthac studuisse, certum est: eum enim gloriosius lab res octo annorum exiiij pro Catholica religione exantiati corona consestionis in perpe- B tuum illustrarunt, legationes . pro Catholica religione susceptae honestis lime decor runt. At de ipse Nysseno Gregorio saepius pol ea. Hoc eodem anno bellum Gothicum, quod aduersiis Athanaricum Regem Valens gessit iam triennio, redempta ab eo cui Ammianus ait ) pace pecunia, absolutum est. a -- Haec Ammianus pluribus . Quo modo autem sequenti anno idem Gothorum Rex im, , eis ot fidelis persecutionem aduersus Christianos in ijs partibus agentes mouerit, suo loco τω . dicturi sumus. Quod vero ad res eiusdem Orientalis Imperij pertinet: Arsaces Rex

Armeniae, idemq. Christianus, de quo plura superius, dolo pacis captus a Sapore Rege - 'i' si ' Persuuii dirissima pati cogitur. Res autem ipsa ab Ammiano sic describitur : Rex ve--λ- λεx ro Persidis longaeuus ille Sapor, & ab ipsis imperitandi exordijs dulcedini rapinaruas ei iri 'et dictus, post Imperatoris luliani excellunt & pudendae pacis icta foedera, cum tuis par, Cro . lisper nobis vitus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum, ut eam velut palacitorum abolita firmitate ditioni iungeret suae. Et primo per a tes fallendo diuersas, nationem omnem renitentem dispendijs leuibus afflictabat, solicitans quosdam optimatum & Latrapas,ali OS excursibus occupans improuisis. Deinde per exquisitas periurijsq. mixtas illecebras captum Regem ipsum Arsacem.adhibitum l. in conuiuiam, iusiit ad latentem trahi posticam:eumq. estossis oculis vinciam catenis a genteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solatium, exte nunauit ad caltellum Agabana nomine, ubi dilauciatus cecidit ferro poenali. J hac Ammianas. Sim. factum est, ut Armeniae maioris Christiani durum iugum Persarum Regis coeperint experiri: aduersus quos Valens Imperator exercitum misit per T ventium atque Arintheum duces . Gesta ab eis Ammianus pluribus prosecutus est . Dinomodo autem uterque dux fuerit adiumento Catholicis in minori Armenia persecutione Arraliorum vexatis, dicemus anno sequenti, in quem iam demigm oratio, abs luta anni huius rerum gestarum narratione.

IESU CHRISTI DAMASI PAR VALENTINIANI

ANNUS ANNUS V A LE N TIS IM P P.

I Recentesimus septuagesimus sequitur annus, Consulatu tertio Valentiniani a que Valentis Augustorum , Fastis adscriptus , eius lem Valentis persecutione v LEns Μ- aduersus Episcopos Orthodoxos Orientalis Ecclesiae excitata plane flanestus . Qui Ebi , e do enim hactenus ut dictum est ) bello Gothico triennij temporis spatio suerat in ci

NEM E acu patus, atque Persicis tumultibus nonnihil exagitatus, conceptam diu animo, nem-

ν' pe a tempore quo ab Ecclesia Catholica descivit de Arianis adhaesit, persecutionem iam vehementiori conatu aduersus Catholicos orientis Episcopos iurens Arianus Imperator immittit, edictrumq. promulgatiquo aduersantes sibi Episcopos Ecclesjs sp

liari, vertereq. solum in exilium iubet. Haec autem nequaquam ante prasentem armnum ipsum aggressum esse, sed hoc ipse, cum Consulem tertium ageret, praesumpsisse, multa sunt quae aperte demonstrant: ut illud in primis, quod dictum est superius, ipsum Valentem iam triennio in Imperio Catholicum perieuerasse , moxq. triennale belulum aduersus Gothos quod Ammianus affirmat propensiori indefesti . studio exercuisset quo toto tempore in praesentem usque annum scimus Catholicos Epi copos in suis

256쪽

3 o. A- LA i i i VALENTIS IMPRν. A in suis ipfbrum Ecclesijs liberos permansisse, nempe Athanasium una cum suis anno superiori Concilium celebrasse, Episcopos Cappadociae Orthod x Cae aream ad ei ctionem suturi Episcopi conuenisse, elegisseq. S. Basilium, & inter eos Eusebium S mosatenum , quem postea huius persecutionis tarbo ab Ecclesia sua procul eiecit: quae sicut non ante praes tem annum contingere potui iste liquet, ita nec postea ficta elle, illud insinuat, dum Gregorius Nyssenus, qui ex hoe ipsis edicto, sicut alij plures, in exilium pullus est, in epistola ad Olympium de rebus gestis S. Macrinae si roris octo in L . numerat annos exili j siui, quod Qtutum est nonnisi morte valentis, anno decimo quin- z. - Δ.to sui Imperii hac vita nece subtracti. Quamobrem ex his omnibus certis deditetis ra- tui, tionibus at sirmamus, hoc ipso anno de expulsione Episcoporum Orthodoxorum ab eodem Valente suisse promulgatum edictum longeq. longius errare eos,qui eiulinodi B per secutionem ad exordium illius Imperii reserunt; sicut & qui multo postea , nempe post obitum Valentiniani, a Valente persecutionem excitatam ferunt, ut Oroitus b & 'alij eum secuti.

Sed qualenam elusimodi edictum fuerit, qui item Episcopi expulsi sint, iam oratione

prosequamur. Zomenus enun cum huius edicti meminit, ita aitς: Quin etiam sin- e S. . m.

gulis cuiusque gentis magistratibus dedit mandatu, ut Episcopi temporibus Constam cite .u . i iij abdicati,& iteru regnante Iuliano ad sacerdotia sit restituti, Ecclesiis expellerentur.J LENV AD id quidem vaste admodum Valens : ut enim populi vitaret inuidiam, nequaquam se , ,o, eius editti auctorem voluit exhibere: sed duplo auxit, cum ex hoc se magis impium, quam Iulianus Apostata, exhibuerit: dum ille, quos Constantius inique damnasset Episcopos, liberauit ι Valens vero iterum eosdem restitutos crudelius relegauit.

C Huius edicti auctoritate subd it Sozomenus) AEgypti magi stratus im pulli Athan

fu Ecclesijs illius regionis priuare& urbe Alexandria eijcere laborarunt. Nam litterae Imperatoris non leuem compleetebantur poenam sed omnibus ex aequo magistratibus,& militibus quoque illis subiectis, quin etiam curijs ingentis pecuniae mulctam irroga

bant,& corporis praeterea cruciatu minabantur, nili imperata iacerent. Itaque multitu- UANAstus

do Christianoruin unu coacta postulabat a Praeside, ut non temere & inconsulto Atha tofuco. nasium urbe exturbaret; sed consideraret tecum accuratius, quid esset litteris Imperat ris definitum: eas enim contra illos Glos valere, qui temporibus Constant ij in exilium missi, postea regnante Iuliano redierant. At vero Athanasium, dicebant. tametsi temporibus Constantij exularat, ab eodem tamen reuocatum scisse,& ad Episcopatum restitutum: Iulianum vero, cum alios Omnes reduxisset, eum unum in exilium ire com- D pulisse: quem Iovianus rursima domum reuocauit.J Haec quidem a Maeonaeno sic ena rata haud consentiunt rebus superioribus de Athanasio recitatis : na usque ad Constam iij obitum latuis te, e . extincto tandem iidi Alexandriam contulisse, Iuliani vero postea rescripto iterum abire iussum, superius dictum est. Poterat autem Alexandrin rum ea captata pro Athanasio legitima defensio esse : nempe minime constare potuisse, Constanti j praecepto, vel aliorum eius nomine magiitratuum sententia Athanasium exilio fitisse damnatum ; sed ipsum sponte sugisse, atque latebris te usque ad Constanti j obitum continaisse: quamobrem haud videri polle, ipsum Valentis edicto comprehensum. Hae vero oratione habita subiungit Zomenus cum ei persuadere non possent,restiterunt eius conatibaes, & vim afferri Episcopo non perimiserunt. Quare cum populus ME undique conflueret, ac ingens tumultus ac turba cieretur, adeo ut Omnes seditionem cis t. suturam expectarent: Praesis de his rebus gestis Imperatorem facit per litteras certiorem, & interim Athanasium in urbe manere patitur. Multis vero diebus intemmissis, cum iam tumultus videretur sedatus esse; Athanas ciam ex urne egreditur,& in locum quemdam separatim se abdidit. Nocte vero intempesta PraeseS .Egypti,&Praesectus praesidiariorum militum, ad ecclesiam, in qua domicilium habebat, comtendunt. Eo cum peruentilent .& illum in tabulatis quaesivissent, consilio quod intenderant, frustra suscepto, inde recedunt. Nam putabant, cum populus iatra in superioris tumultus obliuionem venisset, & omnes lininno se dedisssent, ititurum esse ut facile deinceps, si modo aggrederentur, mandatum Imperatoris conficerent, v hemq. conseruarent a seditione liberamis. Sed cum Atlaanatius minime eliet repertus,

' Omnes non sine caula magna incessit atauratio . Et sue diuina quadam vi, siue Annia Eccl. Tom. V 3 quorum-

257쪽

CHRISTI

23 Annal

DAMASI PAR

VALENTINIANI

quorumdam indicio praemonitus secellerit, utrumque certe eodem spectabat. Quin Aetia ut tam opportuno tempore,tum praecognosceret insidias,tum v aret maioris vide tur este prouidentiae, quam que homini attribui queat. Sunt autem alij, qui dicunt, eum,cum mente perciperet temerarium Populi tumultum, & vereretur ne cladis, quae inde Erte accidciet, ipse auctor &causa videretur, toto hoc tempore in Patri S Ialon mento delitulisse. Atque hoc modo Athanalium istud euitalle periculum accepimus. Haud diu post Imperator Valens scripsit litteras, ut Athanatius rediret, Ecclesiamq. denuo capesseret. Suspicor equidem, Valentem non de tuo ipsius consilio has litteras seripsisse : sed vel quod opinionem de Athanali j virtute omnium animis insitam non parui aestimabat; quo M. verisimile erat, Valentinianum,cum fidem Concili j Nicaeni propugnaret, imam hac de re incusaturum: vel quod metuebat, ne cum tam multos Athanasius haberet 1 autores, tumultum eius causa cierent ,&res nouas non sine Rctia Bpublicae damno molirentur. Arbitror praeterea, sectae Arianae Antistites uti sane credi bile est non adeo magno studio ad eum Alexandria pellendum incubuisse; propterea quod complectebantur animis, si urbe eiectus esset, denuo molestiam Imperatoribus exhibitarum, indeq. nacturum occasionem cum illis ad colloquium veniendi;& V lentem quidem sertasse in tuam sententiam perducturum; Valentinianum autem, v pote ei uidem doctrinae fautorem, ad iram contra ipsisS inflammaturum. Nam eius vi tutem, in his quae regnante Constantio acciderant, satis experti, maxime ab illo metu bant . Siquidem eo tempore ita omnes aduersarioram profligabat insidias, ut haud timuiti Ecclesias AEgypti ei concederent ,& tamen ipse vix litteris Constantii eo adduci pollet, ut Alexandriana reuerteretur. Causam igitur, cur Athanasius non esset perinde ac ceteri Episcopatu priuatus, hanc sane suissem clo. Ceteros autem persecutio, si- Cmilis iere persecutioni Gentilium, exagitauit. Nam qui ipserum doctrinam respuebant, illis non modo parabantur exilia, verum etiam Ecclesiae auferebantiar, alij:q. trad bantur. AEgyptus interim , dum Athanasio vita suppetebat , istariun calamitatum prorsus expers filii.J hactenuS SOZOmenus. . Epiphani autem rerum suorum temporum scriptor, illam unam probat causam exhibita: Athanasio indulgentiae, ne cum alijs Orthodoxis Episcopis ab Ecclesia abstractus in exilium pelleretur , quod veritus ellet popularem tumultum amplissimae ciuitatis : Arianos vero tradit expetisse ab Imperatore, ut Alexandriam Lucius mitter

tur: quod, quan diu AthanasiuS vixit, minime obtinere valuerunt. Reveritas quoque est Valens ipsum Epiphanium ore Omnium celebratum. virtuti-νκ uius husq. inllgilem, e cum ceterIS OrthodoxiS eum damnaret auxilio 3 necnon praestantissi- Diti est ita, mum illum Paulinam Episcopum Antiochenum : de ambobus enim cum Athanasio Liaεxi. haec S. Hieronymus ad Pammachiumh: EO tempore, quo totum Orientem, excepto. re Papa Athanasio atque Pauli tu . Arianora &Eunomianorii haeretis possidebat, quando tu incidentalibus & m messio exilio conselloribus non communicabas ille, nempe phanius, vel presbyter nionasteri j ab Eutychio audiebatur,vel postea Epist pus Cypri a Valente non tangebatur. tatae enim venerationis semper tuit,ut regnates haeretici ignominia sua putarent, si tale vira persequerentur.J haec Hieronymus inuectra in Ioannem postea Episcopum Hierosi,lymitatium, his autem temporibus cum haereticis partem habentem, di eam ob causam ab eodem Epi phanio datis litteris haereticu appellatum. Paulino haec etiam SoZomentis : Paulino autem propterea pepercit, quod vitaed sinM.tib. . eius sanctimoniam reuerebatur.J et Socrates i: Paulinum Episcopum, inquit. propter E 'p' ' eximiam eius pietatem nullo allecit incommodo. J Cum alioqui nec hi Valentis comprehensi viderentur edicto, quo si pelli labebantur, qui iam a Constantio eiecti,per Iulianum suerant restituti: cum fis post Constantii obitum creati Episcopi videantur, Athanasius vero sponte istum vertisset Quam dira autem reliqui Episcopi Orthodoxi in Oriente sint passi, cum edicto V lentis iussi sunt Ecclesias cedere Arianis, ipsi vero alio exules amandari : ex paucorum rebus gestis, quae memoriae commendatae reperiuntur , licebit reliquora aerumnas, quae habentur incognitae, meditari. De Eusebio enim Episcopo Samos aleno, quem anno superiori intertuisse electioni Basilis Magni diximus, haec habet Theodoretus et Iam vero quantam animi mognitudinem , quantamq. sapientiam idem Eusebius demonstrarit, cum edictum Imperatorium, quo iubebatur in Thraciam pruficisci, ad '

258쪽

A eum esset perlatum; arbitror, his qui eius rei ignari sunt, remecessarium ad coen scendum , . Sub crepusculum enim venit nuncius, qui hoc edictum afferebat , equem Eusebius tacere, & caulam aduentus occultare iubet: Nam si plebs, inquit, sit dio pietatis educata intellexerit , te demerget in flumen , & a me certe poeme tuae moreis expetentur . Haec locutus , & vespertino precum ministerio de more permn tiu ; tempore quo Qmnus solet obrepere, senex , solus, fide uniustamuli fretus, ex urbe egreditur. Sequitur iamul , ceruical tantum de librum secum deportans. Cum at tem ventum est ad ripas fluminis nam muros urbis praeterlabebatur Euphrates scenta nave, iubet remiges recta traijcere Teugma. Vbi illuxit dies, iste Zeugma appulit: Samosatae querelis & luctu redundarunt. Nam eius disces tu per famulu illu,qui necessariis Eusebii quaedam exposuerat mandata, & quinam essent eum comitaturi,qui etiam B libri una exportandi, indicauerat, patefacto: omnes se pastore orbatos lamentabantur. Itaque frequentes per flumen nauigare,quo eum quaerant, coeperunt. Atque ut primum ad eum veniunt, vident l. pastorem suum desideratum conqueri, gemere, & ingentem vim lacrymarum fundere; quo persuadeant ei, ut apud ipsos maneat ,& minime sinat oues lupis tradi. Verum cum persuadere non pollent, audiuissentq. cum recitantem praeceptum Apostoli, quo perspicue iubemur magistratibus de potestatibus obtemperare : pars aurum, pars argentum, vestem alii, alii famulos ei Osserunt, utpote .in regionem peregrinam & longe illinc sitam proiectum. Iste autem,paucis quibusdam rebus ab ijs qui erant familiaritate coniunctio ς,acceptis: ubi omnes tum cIoctrinae, tum precationis armis communiuerat, & magnopere conortatus fuerat, uti dogmata Ap

tholica viriliter propugnarent ι ad Istrum contendit. Illi ad urbem iam reuersa se ipsi C mutuo excitare, dc luporum incursiones fortiter depellere nituntur. J haec de exilio Eusebij Theodoretus. Deducendus vero in Thraciae fines prope Istrum fluvium Eusebius, per Cappad

clam a satellitibus trahebatur: cui cum Gregorius Nazianaenus tunc aegnotam occurrere ob morbi caulam minime potui flet,lias ad ea litteras postea dedit. : a GNam Nad

Eusebio Samosateno Episcopo in exilio agenti. Quo tempore per patriam n odistram pietas tua transibat ; nec e cubiculo prospicere poteram, extremo morbo lab Evis sivMLiTrans: me porro non tam excruciabat morbus, licet mortis metum inuehens, quam quod ν -

bono & sacrosancto tuo congressu privabar. Tanta nimirum vultus istius honorabilis videndi cupiditate teneor, quanta eum teneri par est, qui spiritualium vulnerum cura tione indiget,eamq. se a praestantia tua consecuturii sperat.Etli autem hoc peccati S meis D adscribeturum est, quod tum congressu tuo frustratus sunt: potest tamen nunc quoque per bonitatem tuam molestiis meis nonnihil medicinae afferri . Nam sit mei quoque in moriam in ino acceptissimis tuis precibus habere digneris: id utique mihi omnis diuinae benedictionis viaticum suturum est tum in hac vita mea, tum in sutum aeuo. Tan- tum enim virum,ita in Evangelij fide certantem, persecutiones t. tamas pertellium, tan- etamq. sibi ipsi apud iustissimum Deum libertatem per calamitatum perpessionem com- Parantem; hunc,inquam,patronum quoque nostrum perorationes fieri dignari,tantam vim habere milii persuadeo, quantam si vel a quodam sanctora martyrum id mihi comtingeret . Quocirca te obsecro,ut in his Gregori tui assidue sis memor, in quibus me dirugnum memoria tua essc summopere opto. JPost haec autem cu Eupraxius clericus,msigni viri pietate adductus, ad eum inali ra-Ε cia exulantem perrex illati eidem ad ipsi ina Gregorium litteras dedit: quibus acceptis Gregorius alias reddidit, quas hic describendas curauimus. sunt autem huiusimodih: Quamqua mihi semper carus suit ac sincerus amicus venerabilis frater noster Eupraxius e carior tamen ed sincerior visus est ob animi affectum erga te suum: quippe qui M' nunc quoque ad tibi inseruiendum non aliter pe exerit,quam,ut ait David, ceru lati alvM Liria opprelsus, intolerabilem sitim pura de dulci aqua refrigerans . Ac beatus, qui consue- λε tudine tua de congressu dignus habitus fuerit : beatior autem, qui calamitatibuS pro Christo sitsceptis , labori R. pro veritate exhaustis , talem coronidem imposuerit , qualem non multi Dei metu praediti consecuti sunΣ, . Non enim inexplor 'tam virtutem ostendisti, nec tranquillo tempore solum naurgasti, aliorumq. an. mas

gubernasti ι sed intentationum quoque dii ficultatibus'& procellis fulsisti , per- .iecutori R. sublimior extitisti, dum torti animo exilii caul. lbium vertisti . Et . 14 , .

259쪽

alij quidem patrium selum habent , nos autem supernam ciuitatem : alij nostrum Asertasse thronum, nos Christum. O praeclaram negotiationem l qualia contemnent , qualia accipimust Transruimus per ignem & aquam: confido autem, nos In reti Ig rium quoque exit Oscile. Non enim Deus nos in perpetuum deleret, nec rectam doctrinam persecutionibus vexari sinet: verum secundum multitudinem dolorum nostr rum contolationes ipsius nos exhilarabunt. Atque hoc quidem pro certo habemus dc optamus. Te vero obsecro, ut pro abiectione nostra precessundaΚ,"iescuntque occasio dabitur, bene precari nobis per litteras non graueris , ac rerum tuarum 1tatum declarando, laetiores alacrioresque nos reddere: i 1 quod nunc facere dignatus esuhaec Gregorius . Quid autem Samositae contigerit post Eusebij relegationem, The

a Thra4. M- , doret . his prosequitur verbi S: - 'r' Atque hoc loco ardentem & sinceram eorum fidem, nempe Samosarenorum, eXponam. sium xxui Quandoquidem me illis iniuriam facturum censerem , si ea non scriptis ad mem F ec A TVR riam sempiternam proderetur. Postea autem quam Ariani gregem patiore longe opti-scorkM mo privarant , & alium in eius subrogarant locum: nemo eX urbis incolis, vel prelius io M M. egestate, vel diuitiis assuens, famulus vel arti sex, agricola vel consitor, vir vel mulier, iuuenis vel lenex, ad conuentum Ecclesiasticum, ut moris erat, accedere vorait, sed Episcopus solus agebat: quippe nemo aut in eius venit conspectum, aut cum eo termonem

contulit, licet diceretur vitam apud eos valde modeste instituisse. Cuius rei hoc erit argumenti, quod sum iam dicturus. Cum ei in animo est et, s. in balneo lauare: famuli, quo ingredi capientes prohiberent, seres balnei occluserunt . at ille ubi videt multit dinem pro furibus stantem, Gres aperiri,&omnes audacter se in balneo una lauare iubet . Idem quoque praestitit in interiore balneo testudineat O. Nam cum sibi lauanti

multos altare cerneret, mandat ut fruantur una aquis calidis. Illi autem taciti conliut bant. At iste eoS honoris causa stare arbitratus, surgens ocyus , egreditur e balneo. Illi veroaquam haereticae nequitiae contagione iniectam cile rati, cam in cloacam emittunt,

nouamq. tibi insundi imperant. Raa re cognita iste, urbe relicta, abiit: quippe stultitiae, immo summae dementiae este putauit, urbem intestam dc communem simultatem

erga ipsam exercentem incolere. Quapropter ubi Eunomi usi ita enim vocabatur )S mosatam reliquerat, tametsi Lucium in eius locum sussiciebant, lupum plane & inlidi torem oestam: tamen oues deleriae a pastore, pastoris munus ipsi obierunt: nam doctrinam Apostolicam integram conteruarunt. Verum in quantum Odium etiam ille ab omnibus vocatus lit, historia, quam deinceps narrabo, clocebit.

Pueri in Qm pilam mutuo contorsere , quo quidem ludo se admodum oblectabant. DAe sorte sertuna dum transibat illac Lucius, pila e manibus pueri cuiusdam clapia, per asini eius pciles peruoluebatur. Pueri autem voci:prata; quippe pilam scelere pollutam

G existimaruit . Qua re intellecta, dat mandatum uni ex comitum sitorum numero,

L ut maneat, discatque quid fictum sit. Pueri vero igne accense, pilam per eius flam-τν -- mam torquent, sicq. eam purgatum iri arbitrati sint. Attametsi non tam nescius, hoc puerile este, & inueteratae consuetudinis velut reliquias: tamen satis indicii inde chpi potest . quam esset secta Ariana urbi illi odios . At vero Lucius Eunomii mansuetudianem neutiquam est imitatus: sed sicut persuasit magistratibus, uti illi alios complures sacris initiatos in exilium mitterent: ita ipse eos poti itimum, qui stactam diuinamque propugnabant doctrinam , ad ultimas Imperij Romani oras relegauit: Dioli iam dico diaconum, quem Oasim usque de huius solitudine multus habetur sermo amandauit: Eet Antiochum tum cognatione cum Eusebio coniunctum, cuius seroris filius erat, tum vivitis recte iactis nobilitatum, tum sacerdotali dignatum honore. ad eXtremos Arna niae fines expulit. Quam vero praeclare iste pro diuinad trina decertarit, postea uster demus.J haec Theodoretus. Porro ut subdit) S. Eusebius eorum Episcopus relegatus in Thraciair prope Istrum vitam traduxit: quo quidem tempore Gothi,ut cius icripta d clarant, Thraciam populabantur , eiusque ciuitates obsidebant: ut plane intelligatur, illud fuissemn:ilium Arianorum eum illuc amandanti tina, ut sanctus Episcopus abii Eme L obia stibas necaretur. cεsu, Exuti Rursunt vero Theodoretus inter alios Episcopos a Valente Imp. Ariano expulta

de quibus singulis, quorum est niemoria, suo ordine appolite dicturi sumus adnum rat Pelagium Episcopum Laodicensem, de quo ita scribit h: Laodicentem autem Pela

260쪽

VALENTIS IMPP. . A gio pastore cane egregio orbavit. Qui cum adolescens esset, duxit .vxorem Prim que nuptiarum die in ipso nuptiali thalamo sponsis perlitasit, ut castitatem pluris

quam concubitum antimaret ι & ut amorem fraternum pro coniunctione iugali teneret, edocuit . Verum quamquam temperantiae munus hoc pacto probe administrauit, Malias quoque habuit vinules huic persimiles, quae pariter cum ea velut choros duce-hant, ac propterea communi omnium consensu ad Praesulatum illum ascenderat: tamen

splendores illos vitae praeclare institutae hostis veritatis minime reueritus est, sed tum istum in Arabiam, tum sanctum Meletium in Armeniam, in Thraciam vero Eusebium qui in Getrina Apostolica diuulganda permultos labores collocasset, relegauit. J at de Meletio interius. leuimus eumdem Pelagium intersitisse Antiochenae Synodo sub Ioui no Imp. atque subscripsisse Catholicae fidei, de qua superius. B Idem vero Theodoretus cum haec de Pelagio enarrasset; mox ita de eodem, de quo nuper, Eusebio subdat: Ille Eusebius cum multas Ecclesias pastoribus orbatas intelle- ε' Lηm xistet: habitu militari indutus, & capite tiara operto, Syriam, Phoeniciam, de Palaesti- - :r Meo nam peragrat , quo tum preSuteros & diaconos crearet, tum alia Ecclesiastica obiret G ηt V Vollicia. Quod ii quando in Episcopos secum doctrina coniunctos incidebat: eos Eccle- ita 'Psijs, quae carebant pastoribus, praefecit. J haec Theodoretus. Quae qaidem cum accidere minime potuerint ante edictum de expellendis Episcopis Orthodoxis, quod absque mutatione habitus liberum esset cuique Catholico Episcopo, quo vellet prosectionem instituere; facta este necesse est affirmare, postquam relegatus fuit in Thraciam I ubi ingruentibus Gothis in Romanum siilum, relictus ille sine custodia, eiusmodi Ecclesias visitandi inierit consiliu: cum & nequis esset agno ceretur, ex Episcopo se trans C uit in militem. Nec vero ob id lacrorum canonum praeuaricator habendus tuit,si quod

alias vetitum esset, ordinauerit clericos in aliena dioecesu cum necessitate urgente,priuato quodam diuini Spiritus instinctu, id fecisse,non dubium sit; quod a nemine, nec quidem ab hostibus fuisse legimus improbatum. 'Extant ad hunc ipsiim Eusebium S. Basilis, praeter illas quae excusae habentur,epist lae tredecim inter alias centum viginti duas vel plures nondum editas, quas Sextilius 3. 33 'U' -- Episcopus Alexanus in Latinum vertit,sed ipsaru interea moratur editione, quod nactus '' exemplar admodum deprauatum optaret si dabitud cum fideliori conferre. Nos interim ex eis fragmenta aliqua nostro instituto conducentia mutuati, hic ea sitis locis int

diuisse voluimus: cum alioqui Omnes ferme eius argumenti sint, ut res praesentis temporis contineant at9ue deplorent . inter alias autem quae est numero duodecima ad eumdem Eusebium scripta haec habet: Equidem volebam si fieri a me potuisset quae

quotidie nobis contingunt, tibi annunciare : sic enim multae de praeter opinionem sunt res,vi historia quotid iana quoque egeant; quam etiam composuissem, bene scias, nisi

assiduitate occurrentium , cogitationes habuissem cum occurrentibus conflictantes.

Adsuit nobis vicarius quod est primum & maximum inter nostra mala) homo si quidem etiam haereticus mente, nescior puto enim eum omnis rationis esse imperitum, &neque habere aliquod studium, neque curam circa huiusnodi: in aliis enim video ipsam animo & corpore noctu & interdiu occupatum: verumtamen amicus est haeretic rum, & non plus est erga eos benevolus , quam contra nos odiose se habens.

Congregauit enim Synodum praeuaricatorum in media hieme in Galatia,& eiecit quidem Hypsium , & substituit Endicium . Iudicatum autem fuisse statuit fratrem NO VsE meum , nempe Gregorium ossienum Episcopum , ab uno homine & hoc insigni accu- τ' M.

fatumia . Deinde Parvin occupatus circa exercitum, rursum redijt ad nos , iram &Odium anhelans: et omnes quidem una voce sacerdotes Caesariensis Ecclesiae tradidit Concilio. Sebastiae autem sedit multos dies, iudicans per tribus; & eos qui nobis ccin municant , insidiatores nominans & damnans ministerio populari; adiungentes aute se Eustathio maximis honoribus prosequens. Rursum Synodum circa Nysiam Galatarum& Ponticorum confregari praecepit. Illi autem obedierunt,& concurrentes miscrunt quemdam ad Ecclesias: quem ego non eligerem dicere qualis suerit; comjcere autem lucet tuae prudentiae ,quantum est conueniens, cum qui talibus institutis hominum seruit . . . . . Et nunc quando has litteras mittebam , hoc idem praeceptum ad Sebastiam parauit, partim ut coniunctio fiat cum Eustathio, partim ut cum ipso res Nicopolitanae conuertantur: beatuS enim Theodotus mortuus est,& interim primos impetus Viscarii

SEARCH

MENU NAVIGATION