Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

A stiani in permansit in sententiata . Deinde ad Imperatorem ductus , usque adeo admirabilis apparuit , ut ipsi homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla dissicubtate impetraretis . Quid autem hoc heri potest sortius & conflantius 3 J haee sam ctus Augustinus: ex quibus videas aequiorem erga Episcopum fuisse Ethnicum Im

peratorem, quam contra presbyterum Valentinianum , ab omnibus crudelitatis nimiae condemnatum . huius autem Firmi dies natalis infandiorum memoriam descri

ptus habetur pridie Kal. Augusti. Hoc pariter anno de curanda Constantinopolitana bibliotheca Valens ad Clea chum eius urbis Praefectum ita rescripsit :Antiquarios ad bibliothecae codices componendos , vel pro vetustate reparandos, quatuor Graecos, & tres Latinos scribendi Peritos legi iubemus, &c. Dat. VIII. Idus

B Martii, Modesto & Arintheo Cossi JIESU CHRISTI

DAMASI PAR

VALENTINIANI VALENTIS IMPR

V Alentinianus de Valens Augusti,quarto inito Consulatu, dedere nomen in Fastis anno Christi trecentesimo septuagesimo tertio quo Romae celebratum est a D maso Papa Concilium aduersus Apollinarem haeresiarcham, in quo de aliae grassantes AnuxMus A. in Oriente haereses damnatae sunt. Quod autem ad tempus spectat: cum exciderint pi C ne SVnodi Acha, ex quibus id accipere licuitant, aliunde ratio consignati temporis petenda est: ad quam insinuandam, illud in primis meministe Oportet, ex tertia legati ne Baiiiiij ad Damasum missa anno superiori, inter alia ut vidimus significatum esse de haeresi Apollinaris damnanda, quae hactenus nulla cohibita lege Ecclesiastica, libere ab auctore Antiochiae doceretur: immo quod auctor vir pius atque eruditas existimaretur, ac proinde qualis re vera esset, iεnoraretur ; non Basilium tantum & Gregorium Nagianzenum, sed etiam Damalum atque Hieronymum dictum est ad Praesens usque tempus cum homine litterarum consuetudine saltem communicasse certum est. haeresi autem eius curiosius explorata, quamprimum orthodoxi Orientales sese ab eius communicatione diuisere, de'. ipso sanctaes Basilius ad Damasum scripsit anno superiori: qui acceptis ea de re a sanito Basilio litteris, aduersus Apol- D linaris haeresim Romae Concilium conuocauit. res enim haud longiori mora retardanda erat , ne patientia Damasi cum eo communicantis mutuae cum Apollinari societatis stilpicionem a terret. Rursum vero quod eadem Apollinaris haeresis Rotnae damnata esse dicatur a Damaso atque Petro Episcopo Alexandrino Romae tunc exustente: cum eiusdem Petri Romam aduentum ex persecutione Arianorum concitata post ingressum Lucij Alexandriani, contigisse oporteat prope finem anni stuperioris: iure in praesentem annum idem Romanum Concilium reserti debet de quo Soam mentish: Hanc quidem Apollinaris haeresim apud multos serpere Damasias Episcopus . M. GRomanus,& Petrus Episcopus Alexandrinus certiores facti, primi omnium, Concialio Romae conuocato, eamdem alienam esse ab Ecclesia Catholica pronunciarant.Jhaec ipse,atque hactenus quo ad tempuS. E Quod autem eius Synodi Acta penitus excidisse videantur : ex fragmentis hinc inde petitis, quantum fas est, restituamus in integrum. Ac primum illud non ista randum , Vitalem Antiochiae agentem patronum haeresis Apollinaris, ea de cauta in crimen vocatum , ad dicendam causam apud Damalum Romam se contulisse, edi- . disseque Catholicae fidei tormulam , seque iniuste haeresis accusatum exclamasso. Cum igitur fidei libello edito , ut Catholicus probatus esset, ab eodem Romano Pontifice sic acceptus est, ut eius causam Paulino Antiocheno Episcopo cognoscendam delegauerit, libellumq. ad eumdem Paulinum dederit, cui Vitalis si ibi cripsit : quod postquam a Vitale iactum est, in communionem Catholicam fuit acceptus . Sic igitur Vitalis, Damasi communionis virtute , ab aliis quoque Orth doxis in communionem admissus est , & inter eos a Gregorio N ianaeno : qui

postea eius rei causa insimulatus , ad Eledonium scribens , sic se apud eum excu- Annal. Eces. Tom. Gs sit:

372쪽

3so Annales PAEMA SI PARVA LENTINIANI

VALENTIS IMPRI λ

sat: Ne autem nos , inquit, hoc nomine accusent , quod Vitalis , viri nobis ca- Axissimi fidem , quam , ita postulante Damaso Papa Romae Episcopo, litteris consi,snatam edidit , prius quidem probauerimus, nunc vero repudiemus : de hac quinque re pauca disseremus, &c. J Post multa vero: Quoniam igitur eaedem voces, si recte intelligantur, cum pietate coniunctis sunt; si perperam exponantur, impietate non carent: quid mirum, si vitalis quoque verba nos quidem, ita suadente voluntate, inpium sensum accepimus, alij vero ad eorum quae scripta sint mentem exasperantur α inflammantur 3 &c. JQuaenam igitur fuerit vitalis Romae edita fidei consessio , ut ita a Dam minime Nijceretur: ex iis quae ibidem Gregorius Nagianaen habet, satis appareo. Quod enim Vitalis atque Apollinaris eius magister haeresis accusarentur , quod affirmarent Christum luisse mentis expertem, carnemq. tantum absque mente suscepisse hu- Amanam: cum ipse Vitalis diseriis verbis sua fidei prosellione confessus esset in Chri, coorimia sto sicut carnem, ita & mentem: quisnam in tam aperta consessione credi poterat la-- queus occultari t Sed latentem dolum aperit idem ipse Gregorius , cum ait μ: Pias quidem dictiones confitentur; verum circa mentem dolum struunt, non quidem ani

mae , nec rationis, aut mentis expertem , nec impersectum hominem constentes , c terum antinae ac rationis ac mentis loco diuinitatem inducunt.J et infra .: Christum

mentem habere, praue & perquam stolide interpretamur 3 nimirum , per Christimentem diuinitatem significari contendentes , non autem hunc locum more nostro exponentes, &αJ At quid faciendum suisset, quaeritiir, si verba pia atque Cain lica falsa interpretatione Vitalis callide corrupisset, tals . iurailet 3Αudiamus ab Elia Cretensi h totam hanc de Vitali Romae causam actam, cum Ceam his verbis enarrat : Hic igitur Vitalis cum apud beatissimum Damasum erat autem hic veteris Romae Episcopus) tamquam Apollinaris sectator accusatus suis. set : poscente cinctissimo illo Episcopo, ut iidem suam exponepet, eam scriptis mamdatam edidit. Et quia prima ironte recta& sana esse visa est: idcirco & Damasus, &item diuinus hic magister , nempe Gregorias Theologus, eam admiserunt , quod a b tam & Occultam fraudem nullo modo deprehendissent, nec versutam malignitatem sub verbis latentem animaduertistent. Etenim in suo de fide libello diuinae serim

M verba sine ulla deprauatione collocabat, nihil prorsus immutans, nec orationitas riem adulterans : at vero pietatis sensum apud eos, qui sincero erga ipsam animo erant , Pervertere minime aesinebat; effringens videlicet & inuertens, atque ad. h. reiis suae sententiam obtorto collo trahens . Quid igitur 3 Statim ut dolum senis Drunt, fraudulentum ac versutum hominem, ut merebatur, ab Ecclesia proscribunt. Quo nomine cum ab ijs qui mutationis eorum causam minime cognitam habebant, in crimen vocarentur: idcirco vir sanctus adductus est, ut & pro Damasio Romae Epiruscopo, & pro se ipQ causam diceret. J haec Elias de his quae ad historiani pertinent.

Ceterum constat, nequaquam Romae a Damaso tunc susceptum esse Vitalem, prinbatamq. penitus eius consessionem , sed eius causam delegatam fuisse ut diximus Paulino Episcopo Antiocheno; quod sane Damasi indicant littem postea ad Paulinum. apsum datar: extant ipsae, quibus eiusmodi atrius est titulus φ : Ad Paulinum Antiochenum Episcopum de fide α libelli formula, cuiusmodi qui ab haereti reuertuntur, debeant profiteri. Dilectissimo fratri Paulino Damasus. Ei Per filiuiri meum Vitalem ad te rescripta direxeram, tuae voluntati &tuo iudibe' Hisbo G. cio omnia derelinquens; & per Petronium presbyterum breuiter indicaueram me in articulo iam proiectionis eius aliqua ex Parte commotum. Vnde ne aut tibi scribpulus resideret, & volentes forsitan Ecclesiae copulari tua cautio probanda disse ret : fidem nostram misimus, non tam tibi qui eius fidei communione sociaris, quam his, qui in ea subscribentes, tibi, id est nobis perte voluerint ii iaci, dilectissime ir ter , . Quapropter si supradictus filius meus Vitalis, & qui cum eo sunt, tibi v luerint aggregari: primum debent in ea expositione fidei subscribere , quae apud Nicaeam pia Patrum voluntate firmata est . Deinde quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam, ea haeresis eradicanda est, quae postea in Oriente

dicitur pullulasses. Id est, confitendus ipsa sapientia, Sermo, Filius Dei humanum suscepissu

373쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

DAMASI PAR

VALENTINIANI

v ALENTIS IMPP. io A susceptile corpus, animam, sensem , id est integrum Adam , & ut ex pressitis dicam

totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sieuti enim confitentes eum hum

num corpus suscepisse, non statim ei & humanas vitiorum adiungimus passiones 3 ita& dicentes eum suscepisse & hominis animam & sensum, non tiatim dicimus αcogitationum eum humanarum subiacuisse peccato. Si quis autern dixerit, Verbum pro humano sensit in Domini carne versatum : hune Catholica Ecclesia anathemati Eat , necnon eos qui duos Saluatores Filios confitentur , id est alium ante inca nationem , & alium post assumptionem carnis ex Virgine. α non eumdem Dei Fialium de ante & postea confitentutia . Quicumque huic epistolae subscribere voluerit, ita tamen ut in Ecclesiasticos canones, quos optime nosti, de in Nicaenam fidem

ante subscripserit : hunc habebis absque aliqua ambiguitate susciper . Non quod B haec ipsa quae nos scribimus, non potueris conuertentium susceptioni proponere; sed uo tibi consensius noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum. J hactenus epiola Damasi ad Paulinur .

At quid ipse Vitalis 3 Audisti ex Gregorio Theologo de Elia Cretensi. Subscripsit,

probavi'. oblatam a Damaso Catholicae fidei confestionem. incommunionemq. si sceptus est. At quo modo Catholicus non inuentus 3 eo quod pura sinceraq. eius vinais se verba in prauum illum, qui dictus est, sensum conuertit. Detectus autem, Apostolici iudicii censuram, quam merebatur , excepit. Nam haec omnia in praesens,de quo agiatur, Concilium Romanum allata cum fuissent , detecta eius impietate, fuit ipsa limresis omnium damnata calculo,atque auctores haeresis,eiusdemq. sectatores ab Ecclesia poena excommunicationis eiecti. De eiusnodi autem Damasi habito Romae iudicio C ita meminit idem Gregorius NaZianzenus , ubi ait: Quod etiam in causa sui sic reor, a cis . me.

cur ipse quoque Damasus, cum postea rectius edoctiis suisset, simulq. in pristinis ipses a. expolitionibus perstare audijsset , eos ab Ecclesiae coetu abdicarit, fideiq. libellum odiarum ante Romae) cum anathematismo deleverit ι tum etiam quod fraudem eam, in quam per simplicitatem inciderat, permoleste ferret.J haec Gregorius, haud conscius ut apparet rem ipsam integram fuisse a Damaso Paulino Antiocheno Episcopo delegatam. Qui igitur damnauit Vitalem, Apollinari eius auctori de primario haeresis inuentori Damasus nequaquam pepercit, sed de in hoc Concilio Timotheum alium eius disclia Pulum pariter condemnauit. testatur id quidem ex eiusdem Damasi litteris Theod

retus, cum alth: Damasus item vir omni genere laudis florentissimus, simul ut hanc se- ι . m. i. D Etam exortam accepit, non Apollinarem selum, verum etiam Timotheum eius disci. -ρ

pulum abdicauit. Quam rem Episcopis etiam Orientales Ecclesias gubernantibus si- 'iba . Lgnificauit per litteras,quas in historiam illigare, non incommodum existimavi. J sic Lis, is arienim se habent :Quod vestra charitas debitam sedi Apostolicae reuerentiam tribuit, si ij hon ratissimi, vobis ipsis quoque maximo sane honori eit. Nam tametsi sancta Eces sa, in qua sanctus Apostolus sedens nos docuit, quo pacto illius gubernacula, quae

cepimus, tractanda sint, nobis primae partes deieruntur: tamen confitemur, nos iula dignitatis gradu longe inseriores esse . Verum ob hanc causam omnibus modis

laboramus, uti ad gloriam beatitudinis eius, si qua ratione possimus, tandem aliquando perueniamus. Sciatis velim, fratres, nos Timotheum illum profanum Apollin E iis haeretici disci pulum cum impio suo dogmate iampridem abdicasse : et ob eam causam credimus reliquias eius nihil in posterum momenti habituras . Quod si antiquus ille serpens semel atque iterum ictus ad suam ipsius poenam augendam reuixerit,

α extra Ecclesiam eiectus nonnullos etiamnum Fideles suis mortiferis venenis, quibus eos tentare aggreditur, ad exitium trahere non cessat : vos hanc eius astutiam

velut pestem quamdam declinate , dc recordamini sedulo tum fidei ab Apostolis traditae tum huius vel maxime quae est a sanctis Patribus in Concilio Ni no scriptis prodita: ihq. eam gradum firme defigentes, immobiles perstate i et ne posthac sustinete, ut vel clerici vestri, vel laici inanes sermones quaestionesve obseuras audiant.

Iam enim semel formulam edidimus, ut qui se Christianum profiteatur, illud teneat quod ab Apostolis traditum est . quippe diuinus Paulus sic loquitur φ: Si quis e Gesat. t. vobis euangelizaverit praeter id quod accepistis , anathema situ. Nam Christus Annal. Eces. TOm. . Gs a Filius

374쪽

Filius Dei Dominus noster generi humano per passionem suam plenissimam suo Atem reddidit, ut totum hominem peccatis implicatum ab Omni peccato Liberare .

Hunc si quis aut imperfectam humanitatem,aut imperiectam diuinitatem habuisse dixerit ι spiritu diaboli completus, se Filium gehennae ostendit. Itaque quid est cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic iudicio sedis Apostolicae, P tro quoque Alexandriae Epistom praesente, abdicatus est una cum magistro suo Apollianare, qui item in die Iu licis debitas poenas & supplicia persoluet 8 Quod si ille, qui v

ram spem in Chritium una cum fidei consessione mutarit, velut spem quamdam salutis retinens,alios quosdam, qui sunt leuiores, ad suam perducat sententiam : sciant illi, se

propterea cum eo similiter perituros,quod animum aliquando traduxerint Ecclesia: ca

noni repugnare. Deus autem vos, filii honoratissimi, seruet incolumes. J hactenus Domasi epit tota ad Orientales. a Scripti sunt autem ab eadem Synodo anathematicini non adaersas tantum haeresim Apollinaris,sed etiam contra alias ingruentes haereses Arii, Sabellii, NIacedoni j, Eun V niij,& Photini: recitat eosdem Theodoretus 3 ex epillata ad Paulinam Thessalonicensem, immo pato legendum, Antiochensem,ad quem tunc sedentem Antiochiae Episcinpum superius citata extat epistola. sic vero illi se habent: Quoniam post Concilium Nicaenum eiusmodi erroremersit, ut quidam profano ore dicere audeant , Spiritam sanctum per Filium factum esse: Anathema denunciamus Q, '.' LL, s omnibus qui non libere praedicant Spiritumsanctum unius & eiusdem tum essentiae, HORVM τ η- tum potestatis cum Patre & Filio. Pari ratione anathema indicimus Sabelliani erroris fautoribus,qui di eunt Patrem αFilium eumdem elle. CAnathemate item damnamus Arium, & Eunomium, qui pari impietate,licet verbis

discrepent,tum Filium,ium Spiritumsanctum creaturam esse asserunt. Sint porro Macedoniani mulctati anathemate, qui ex radice Ariana exorti, non im pietatem ,sed nomen solum commutarunt.

Photino quoque sit poena anathematis irrogata, qui haeresin Ebionis renouans, Dinminum nostrum Iesum Christum ex Maria solum editum asseuerat. Illi praeterea anathemati addicantur, qui duos Filios esse aifirmant, unum ante saec Ia,& alium post carnem ex Maria sumptam. Anathema etiam illis adiudicauimus, qui asserunt.quod in carne humana Verbum Dei loco animae rationis participis habitauit. Nam idem ipsumDei Verbum non animae rationis & mentis compotis locum in corpore, quod tibi sumpsit, obtinuit, sed no- D

stram animam, hoc est, ratione dc mente praeditam,expertem tamen peccati accepit, se uauitque.

Denique sit illis inflictum anathema, qui dicunt Verbum Dei productione & contractione a Patre secerni, ipsumq. essentiae expertem esse, aut morte interiturum,sceler

te impieq. praedicant. J quae autem sequuntur usque ad sequentem anathemati sinum habet amplius Theodoretus,videlicet.: Eos autem qui ab Ecclesiis, in quibus vixerunt, ad alias se transtulerint, usque eo sint a nostra communione alieni, quo ad ipsas urbes redierint , in quibus erant primum ad aliquem honoris Ecclesiastici fradam elati. Quod si quis in alterius locum,qui sedem mutauit, cooptatus si s tantisper a sacerdotali dignitate vacet ille qui ciuitatem propriam deseruerit,dum qui ei saccesserat, o dormierit in Domino. ESi quis non dixerit, Patrem semper esse , semper esse Filiam, & semper Spiritumsam

Etiam; anathema esto. Si quis negauerit Filiu genitum a Patre hoc est,ex diuina eius essentiaianathema esto. Si quis negauerit Filium Dei perinde verum Deum,ut Pater verus Deus, dc omnia posse,omnia scire, Pat riq. aequalem esses anathema esto. Si quis dixerit, Filium Dei cum in carne viveret, inq. terris degeret aetatem, non in caelis etiam cum Patre suisse s anathema esto.

Si quis dixerit, Filium Dei, cum passus sit in cruce , non in carne solum & anima rationis participe,quam accepit in torma serui,uti sacris litteris proditum est, sed in sua etiam diuinitate dolorem sustinuisse; anathema esto.

Si quis negauerit Verba Dei pastum in carne, crucifixu in carne, mortem gustasse in

375쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

VALENTINIANI

VALENTIS IMPR

A carne , & primogenitum ex mortuis suisse, quatenus vita est ,& Detis auctor vitae sanathema esto Si quis negauerit eum in carne, quam assumpsit, sedere ad dexteram Patris, in qua etiam venturus est ad iudicium de vitiis & mortuis exercendum; anathema esto. Si quis negauerit Spiritunii uictum vere & proprie ex Patre esse, perinde atque Fialium ex diuina essentia, & Deum Dei Verbum; anathema esto. Si quis dixerit Spiritumsanctum non perinde omnia posse, omnia scire ,&ubique terrarum adesse, ut Patrem dc Filium ; anathema esto. Si quis dixerit Spiritu anctum creaturam esse, aut per Filium factum esse s anathe

ma esto.

Si quis negauerit Patrem omnia per Filium incarnatum de Spiritumsanctam condi, B disse, hoe est, visibilia& inuisibilia; anathema esto. Si quis negauerit unam Patris α Filii de Spiritus an hi diuinitatem, auctoritatem,

potestatem, gloriam unam, dominatum Unum, unum regnum, voluntatem, & v ritatem ; anathema esto.

Si quis negauerit tres veras persenas esse Patris. Filii,& Spiriti sancti, semper viuere, omnia continere visibilia dc inuisibilia, omnia posse, omnia iudicare, omnibus vibram tribuere, omnia fabricari, omnia conteruare o anathema esto.

Si quis negauerit Spiritumsanctum ab omni creatura perinde adorandum,ut Patrem α Filium ι anathema esto. Si quis de Patre α Filio recte sentiat, de Spiritusancto autem non item; haereticus est: quandoquidem omnes haeretici, qui de Filio Dei de de Spiritusancto praue sentiunt, C in Iudaeorum & Gentilium infidelitate versari deprehenduntur. Si quis Deitatem diuisierit ; dixerit q. Patrem Deum, Filium Deum, de Spiritumsi ctum Deum separatim s assirmaueritq. etiam Deos dici ,& non Deum propter Vnam diuinitatem dc potentiam, quam credimus & agnoscimus Patris & Fili j de Spiritustii G, cum sit unus Deus in tribus personis ; aut ruritim ita exceperit Filium de Spiritum- sanctum, uti Patrem solum Deum dici, aut unum credi Deum existimet; anathemaesto. Nam nomen Deorum dc Angelis & omnibus sanctis a Deo donatum est. In Patre dc Filio & Spirituaneto propter unam aequalemque diuinitatem, non nomina Deorum, sed nomen Dei nostri onertur de signineatur, ut credamus quod in patrem dc Filium & Spiritumsanctum baptigati sumus, & non in nomine Archangelorum, aut Angelorum , sicut haeretici, Iu aei, & Gentiles delirant. D Haec igitur Christianorum salus est, ut credentes in Trinitatem, id est, in Patrem dc Filium & Spiritum lanctum,& bapti Eati in eamdem, credamus quoque unam in ea Deitatem esse, unam potentiam, unam diuinitatem,& essentiam cientque unam.J ha tenus Damasi Papae in Concilio Romano fidei decretum. Sed quod rurium ad eosde Damasi anathematismos pertinet: non praetereundum, quod Iustinianus Imperator est,ab eo excommunicatos sitisse omnes siue adhuc vivetes, Hue defunctos,qui Nicaenam sacrosanctam fidem violas lent: sunt enim haec verba ipsius in epistola, cuius titulus est, Ad Ioannem Romanum Pontificem, sed tamen scripta vigilii Papae tempore: eius autem est exordium: Scientes quod nihil aliud,&cd ubi post multa prope fine: Etiam, inquit, quod est amplius, dicemus: quia quidam ex ipsis,qui in Nicaena sancta Synodo conuenerunt, & expositae ab ea fidei dissinitioni vel symbolo E subscripserunt: quoniam postea contraria sapientes apparuerunt, alij quidem vici, alij autem post mortem anathemati Zati sunt a Damasi sanctae memoriae Papa anti qui oris Romae,& ab uniuersali Sardicensi Concilio, prout testatur S. Athanasius. Jhaec ipse . Sed desiderantur eiusmodi Damasi scripta Athanaso cognita, cuius tempore in alia aliqua Synodo id a Damaso iactum oportuit ab hac diuersa: nam huic Petrus eius successor intersuit. Quod autem ad huius anni Romani Concilii res gestas spectat: sic in eo damnati sunt Apollinaris, Vitalis, Timotheus, alijq. omnes eiusdem sectae participes sutetiam una cum ipsis omnia eorumdem haeresum capita suerint condemnata, ut illud in primis, quod ad antiquam haeresim Millenariorum spectabat : quam idem Apol- Hi UAM linaris, scribens aduersus Dionysum Alexandrinum illam destruentem, restituere o 29 rii conatus est . Sim. acium, ut post damnatam Romae in Apollinare eam haeresin Amial. EM. TOm. Gg 3 loqua-

376쪽

CHRISTI

VALENTINIANI

loquacem antea, omnino conticueri t, nec tuerit posthac amplius prorsus audita. Erant AApollinaris haeresis alia quoque capita, eademq. cum auctore damnata, quae singula recensebimus. Plane accidit de Apollinare., ut quod magna cum laude versatus tuerit --s in Ecclesii eius errores haud crediti fuerint, vel saltem excusati, ut ex Epiphanio φ sup riori tomo diximus. Magnae quidem ipsum fuisse in Ecclesia aestimationis,ostendit etia rillus Alexandrinus V, cum sic eum redarguit: Quid enim, inquit, utilitatis Apollinaris Laodicenus attulit, unus ex primoribus, magnus ille agonista, qtai cum pro recta fide adeo sortiter contra inimicos dimicarit sua ipsius sapientia fretus, velletq. in puram&si eram Christi fidem ex perplexis & inuijs meatus quosdam introducere: annon hoc effecit, ut inter schismaticos a Catholica reputatur Ecclesia p&c.JSed quid accidit 3 cum male omnino audire coepisset, resq. ipsius eo statu essent, ut ΑνoLLiNAxu excusari dissimulari q. minime pollent: factum est,ut in eum pij omnes stylum acuerint, sm Dei οἱ atque in eius scriptis accuratius pervestigatis alios complures errores inuenerint, ut in λολε s. primis illum, cuius ex Gregorio N ianZeno superius mentio facta est, quo iunger b myd tur cum Ario α Macedonio, dum scilicet constitueret Trinitatem ex magno, mai A TAM . m. re, & maximo: cuius Apollinaris sententiae Theodoretus in quoque meminit, atques i damnat, dum ille diceret maximum esse Patrem, maiorem autem Filium, magnum

Spiritumsanctum s ridiculum plane existimans , quod cum Apollinaris Nicaenae G dei assertorem sese diceret, ista tam absurda deliraret. Rursum vero Theologus ex libello eiusdem Apollinaris portentosas quasdam eius sententias patefecit , nimirum effutijsse blasphemiam, atque dixisse, carnem Christi de caelo allatam esse r addidisse ..d se,. . insuper, Christum in sita diuinitate passum esse. At idem Gregorius ad Cledonium fscribens , cum decem statuit anathematismos aduersiis haereses Apollinaris, totidem Gcum ab ipse, tum a suis impias prolatas esse sententias, immo horrendas blasphemias, docet. Sunt autem hi qui sequuntur: Si quis sanctam Mariam Deiparam non credit; extra diuinitatem est. 3 asserebat id Apollinaris, dum carnem Christi de caelo sumptamelle dicebat. unde & subdit: Si quis Christum per Virginem tamquam per canalem decurrisse ac defluxisse, ac non in ea diuino modo, quia absque viri opera, humano, quia procreationis lege so matum esse dixerit ι in simili impietate versatur. Si quis creatum hominem fuisse , Deumq. postea si ijsse, pronunciauerit; damn

tioni obnoxius est . Si quis duos filios , alterum ex Deo & Patre, alterum ex matre, non autem Unum eumdemq. induxerit ι is ab ea quoque filiorum adoptione excidat, quae recta crede Dtibus promissa est. J et post nonnulla aduersus hane blasphemiani atem,subdit: Si quis diuinitatem in eo velut in Propheta per gratiam Operatam misse, ac non ει

cundum essentiam connexam fuisse atque connecti dixerit; diuino afflatu careat, i mo contrario , nempe di ico, impleatur.

si quis Cruci atrium non adoret ι anathema sit, atque in eorum qui Deum inte

emerant , numerum adscribatur.

Si quis eum ex operibus persectione assecutum fuisse, aut post bapti sinum, vel resi rectionem a mortuis in Filium adoptatum futile dixerit, quemadmodum quos Graeci deos adscriptitios inducunt 3 anathema sit. Neque enim id quod coepit, aut progredi tur, aut perficitur, Deus est: tametsi haec de eo idcirco dicantur, quod paulatim hinminibus innotuerit. ESi quis sanctam carnem nunc exutam & abiectam, diuinitatemq. corpore spoliatam esse, non autem cum assi impia parte de esse & venturam esse dixerit ; praesentiae illius gloriam non cernat. J et paulo post: Si quis carnem e caelo descendisse, & non hinc atque a nobis esse dixerit ι anathemast. J ac demum: Si quis in hominem mente carentem speret; amens profecto est, nec dignus qui in tus salute donetur.J quod enim Apollinaris nesans in Christo mente, Christum semia hominem colere videretur, idcirco idem Theologus eade epistola subdit: Tu Sarcol tra, siquide ego Anthropolatra sum.J haec ex Gregorio Nazianaeno de erroribus ADNIinaris, eiusq. discipulorum , quos potentissime consutat. Erant omnes horum errorum

sectatores ab Apollinare dicti uno eodemq. nomine Apollinariani, siue Apollinari ,

377쪽

A eum tamen inter se non unius eiusdemq. essent sententiae assertores . nam & recitatae modo eorum prauae sententiae longe inter se reperiuntur esse diuersae: accidit enim

quod Epiphanius in Panario atque in Ancorato testatun vi ex Apollinaristis alii alia

atque diuersa sentirent . Primus autem omnia, qui Apollinaristarum errores consularit, Magnus Athanasius fuit, ut ex Epiphanio liquet, qui ait missium futile ad eum ab Epicteto Corinthiorum A ANA 'MEpiscopo exemplar commentarii errorum ipsorum. aduersas quoS cruditam illam ad Amia is M.

eumdem Epictetum idem Athanasius scripsit epistolam, quam ipse etiam Epiphanius τε .recitat;ubi inter alia haec quoque ex ipsoru blasphemijs, quod scilicet asserentes carnem Christi descendisse de caelis, eam Verbo coaequale dixerint: itemq. illud, quod atam rent Verbum sic carnem factum,ut mutatum in ipsam suerit: quod Verbum ipsum B passiim sitide alias purulentas assertiones,quas in unum colligens Athanasius sic de illis ad Epictetum h: inalis infernus eructauit, ut essentiale dicantur corpus genitum Maria Verbi Deitati ξ Aut quod Verbum in carnem&ossa ac pilos & totum corpus

transmutatum est, dc a propria natura immutatum Z Quis vero omnino audiuit a Chri- ώ of ν .stianis, quod adoptione dc non natura corpus gestauit Filius8 Aut quis adeo impius fuit, qui dixerit simul & senserit quia Deitas ipsius,quae est coeflentialis Patri, ipsa circumci-ia est,& imperfecta ex persecta facta: et quod clauis affixum erat, non erat corpus, sed ipsa opifex naturae essentia 3 Quis vero audiens, quod non ex Maria, sed ex sua essentia transmutauit sibi ipsi verbum desideratum corpus, dixerit Christianum esse eum qui

haec dicit 3 Quis autem neiariam hanc excogitauit impietatem, ut vel in mentem v nerit, ut diceret: Qui dicit ex Maria esse Dominicum corpus,non amplius Trinitatem, εα

C sed Quaternitatem in Deitate docet 3 Quare propter hoc hi qui sic sentiunt, carnem

quam induit Saluator ex Maria, essentiae ipsius Trinitatis dicunt. Vnde vero rursus eructarum aliqui aequalem praedictis impietatem, ut dicant non esse recentius corpus

Deitate ipsius Verbi, sed consempiternum ipsum per omnia genitum esse e J ac poste Qui igitur adeo audaces fuerunt,ut dixerint,Christum carne passiim & crucifixu,non esse Dominum ac Saluatorem, de Deum, & Filium Patris 3 Aut quo modo Christiani volunt nominari hi, qui dicunt in sanctum hominem, velut in unum ex Prophetis venisse Verbum & non ipsum hominem iactum este,accepto ex Maria corpore, sed alium Christum est e, alium Dei Filium, qui ante Mariam & ante saecula Filius est Patris8Aut quo modo Christiani esse possunt, qui dicunt, alium Deu esse,& aliud esse Dei Verbum Haec erant in commentarijs indifferenter quidem dicta, una vero eamdemq. habentia D sententia respicientem ad impietate.J Istaec adeo insana cum deploret Athanatius,aeque dissoluit atque reijcit illa ad Epictetum scripta epistola, ut apud Epiphanium transi in leguntur,alia vero versione apud ipsum Athanasium habentur : sed illud primo in Apollinarem ipsum Athanasius V intorsi spiculum ea oratione, qua omnes haereses timsectatur: etenim eo tempore ille tantum Apollinaris error innotuerat, quo dic ret, corpus solum a Verbo assumptum ex Virgine, non inte rum cum anima hominem . At non his tantu scriptis, seci egregio edito commentario de Incarnatione Christi, hos omnes resellit errores; meminitq. unius ex his, Rhetorii nomine, qui diceret illud nefas, Christi carnem necesse esse fateri increatam,ut adorationem consequi posset, cum nihil creatum adoratione diuina sit dignum: haec inquam omnia cum validissime consulat,ostendit pariter magnam his cum Manichaeis intercessisse coniunctionem, V E pote qui sicut illi dicerent peccatum ex natura esse. Rursum vero aduersus Apollin

rem idem Athanasius,quo in omnibus relinqueret posteris testatam fidem Catholicam, eruditum illum commentarium scripsit, De salutari aduentu Christi. Quod rursus spectat ad praua Apollinaris dogmata: fuisse de origine animarum eius

communem cum Tertulliano sententiam, sanctus Hieronymus i testatur, eas nimirum ex traduce generari , atque Mutar corporum ex corporibus, ex animabus animas Pari

ter propagari. De eodem quoque haeresiarcha Theodoreti haec habet: Hic ergo rursum in nonnullis scriptis hypostaseon, seu personarum Prorrietates confundebat, Aso LM idem faciebat in Trinitate: unde etiam intimulatus est, quod esset Sabellianus. j-Displieuit Magno Basilio illud etiam in Apollinare, quins Genesim interpretatus, ira M.

totum se conuertit, spreta littera, ad allegoricum sensum , . Sed de fastus armissantiae sugillatus est Apollinaris, cum pro antiquis Ecclesiasticis canticis ex diuina scriptura

378쪽

CHRISTI A -- . DAMA SI PAR VALENTINIANI a

scriptura acceptis, nouos in Ecclesiam a se editos psalmos& diuersa genera cantico Arum introduxerit, atque multiplicitate librorum sibi gloriam studuerit comparare. O GUI Vnde Gregorius Naaianaenus haec ad Cledoni uni : Quod si prolixi libri, di noua alb' teria Dauidiq. ex aduerseres nantia,&versuum lepos pro tertio quodam testamen .so habentur: nos quoque pialmos elaborabimus, & multa conscribemus ac modulabimur:quandoquidem ipti quoque spiritum Dei habere videmur,si tamen spiritus gratiae hoc eit, & non potius humana nouatio. Haec te apud plebem protestari volumus, ne hominum sermonibus, veluti huiust nodi malum dissimulantes obruamur, ac pestiae, rum dogma propter inertiam nostram ct socordiam latius grassari atque imiales c evideatur. J haec Gregorius, quod scilicet Apollinari ita: calumniose gloriarentur, ip:

Apollinare eadem ca Catholicis sentire. Immo eo procaciae perueneriarat, ut ca damnati Romae a Damaso Papa essem;mentirentur tamen,atque dicerent,se ab eo fuisse receptosi s G-.N απι ut idem Gregorius eadem ad Cledonici epistola testatur; sed de se in pnimis his verbis ': Sed quod nos in ea leni opinione ac sententia esse mentiuntur, hamum suam hac cicacircumtegentes, atque hoc fuco & praetextu cupiditatem Iliam netarie pleiaro 3 simplicitatemq. nostram, qua fiebat ut non alienorum loco eos haberemus, sed state na beneuolentia complecteremur, in sceleris occationem arripientes. J atque addit:

Illud etiam indignitatis accedit, quod ab Occidentali Synodo sese, ut audio, susce',=oclavinia pios esse assirmantῆ a qua vos prius condemnatos esse, nemini est obscurum'. Quod sisTAR MENri. vel nunc vel ante suscepti sunt qui cum Apollinare sentiunt : hoc ostendanz, l& m ei, hoe , acquiescemus. Peripicuum enim erit, eos recta doctrinae assentiri nee enim aliteria o ser . res habere potest si hoc consecuti sunt. Id autem omnino liquebit, si vel Synodalein codicem, vel epistolas, quibus ad communionem admitti iubebantur, protulerint: Cnan, hic Synodorum mos est. J haec Theologus.

In his vero illud in primis obserua, quod dum ait in Occidentali Synodo Apollinaristas quod notum dicit omnibus )iam fuisse damnatos: de nulla alia Synodo inci dentali eotuit intellexisse, nisi de qua nune agimus, ubi a Damasses quod testatur idem ipse Gregorius in posteriori epistola ad Cledonium ijdein Apollinaristae damnati sunt: nultu enim aliud vel somniari potest in Occidente hoc tempore contra Apollinaristas Concilium congregatum, nisi Romanum. Sed & habes hic, lector, quod magnin

re admireris , Gregorij scilicet erga auctoritatem Romani Pontificis incomparabialem obseruantiam, dum illud putaret a se tuto recipiendum Gre, quod conflaret ab illo esse decretum : et licet videri pollet, ipsum posterioribus deleuisse priora, nullum tamen crimen in putauit considerandum esse praeuaricationis , extraque legem positum, De Galati a. qua Apostolus ait : Si quae aedificaui, li ec destruo, nonne praeuaricatorem me consti tuo 3J Ecce tibi Theologus, Theologorumqtie vertex, quantumlibet sciret Apollina' ristas complurium accusatos errorum , quos eadem ipse impugnat epistola, quoslomnibus compertum esse dicit in Occidentali Concilio suisse damnatos : tamen si verum esset, quod illi mendaciter asserebant, ab eadem Synodo iterum congregata esse receptos; se acquieturum, neque illis aduersaturum amplius, pollicetur: sic namq. contestatus est verbis illis hic iterum repetendis: Ab Oecidentali Synodo seie,ut audio, susceptos esse assirmant; a qua prius condemnatos esse, nemini est obscurum. Quod si vel nunc vel ante sicaecepti sunt qui cum Apollinare sentiunt: hoc ostendant,& nos acquiescemus. J sed cur istud mox subdit: Perspicuum enim erit, eos rectae doctrinae assentiri nec enim aliter se liabere res potest) si hoe consecuti sunt. 3 ut plane appa- Ereat, ex arbitrio pependisse Rom. Pontificis, fidei decreta sancire & sancita mutare, a que decernere quibuscum a reliqua Ecclesia communicandum esset. His igitur recensitis occasione Synodi hoc anno Romae liabitae, iam describamus quae de cod

ce Athanasse Romae tunc sub Dania is ab Apollinaristis deprauato Ruilinus narrat L his verbis d. ori . Quam. Damasiis Episcopus, cum de recipiendis Apollinarianis deliberatio haberetur, edi--hiui ii ii inena Ecclesiasticae fidei sciit item editioni, si Ecclesiae iungi velint, subseribere dei,

conicgM rent in conscribendam mandauit cuidam amico suo presbytero viro disertissimo , qui, leo, lim illi ex more negotium procurabat. Necessarium visum est dictanti, impla editi rari ne de incarnatione Domini, Hominem Dominicum dici. Ostensi sunt in hoc sermone

Apollinaristae: nouitatem sermonis incusare coeperunt. Adesse sibi coepit qui dictau

379쪽

A rat, & ex auctoritate vera scriptorum Catholicorum virorum consulare eos qui impugnabant . Accidit,ut unus ex ipsis,qui nouitatem sermonis causabantur, ostenderet

in libello Athanasij Episcopi scriptum esse sermonem , de quo quaestio habebatur. Quasi sitas iam ille, cui probatum fuerat, rogauit sibi dari codicem, quo de aliis ignora

tibus & contradicentibus satisfaceret. Accepto codice, inauditum excogitauit adulterationis genus. Locum ipsam, in quo sermo ille erat scriptus, rasit,& ipsi ura sermonem rursum rescriptit, quem raterat. Codex redditur, simpliciter receptus est. Mou, tur iterum pro eodem ssermone quaestio. Ad probationenii codex profertur. Inuenitur sermo de quo erat quaestio,ex litura in codice potitus. Fides proterenti talem codicem derogatur, eo quod litura illa corruptionis ac falsitatis videretur indicium. Sed quoniam ut iterum eadem dicam) viventi haec facta stim a uiuente: continuo egit omnia, B ut fraus commissi sceleris nudaretur, dc nequitiae macula non innocenti viro, qui nihil tale gesterat,adhaereret, sed in auctorem facti atque in uberiorem eius infamiam redui daret. J hactenum Rustinus . . ,

Quae quidem de se dicta, utpote familiare Dam si,& qui illi esset ab epistolis Synodicis, existimans S. Hieronymus , totam hilioriam fabellae loco ducit: ad illam namque Synodam ipse ea visus est retuli ile , quae sub eodem Damalis , imperante Mir ciuiuo Theodosio, collecta est; quando Orientalibus quoque Episcopis conuocatis, Paulurus Antiochenus ad eam se contulit cum Epiphanio,quibus ipse Hieronymus comes adlam sit. Ceterum quod longe ante, nempe hoc anno ut vidimus) cum Petrus Alexam a.drinus Episcopus profugus Romae esset, aliam sub eodem Damasci contigit itidem Romae peragi Synodum, in qua primum a tum de Apollinare & Apollinaristis haer C tieis ; cum &a Damaso diximus scriptum taedi bellum, cui subscriberent, qui ab haeresi Apollinaris ad Ecclesiam redire vellem: nonnihil animi pendeo, immo magis adducor, ut credam de aliquo alio presbytero Damaso inhaerenti Russinum intellexisse, quam

de Hieronymo: cam dubium non sit, multis annis antequam Hieronymus eo ministerio illi vilai esset, alios ad eamdem functionem Damasium habuisse ministros. Quods in hac Synodo , de qua est sermo, ea a Russino narrata contigisse dixerimus: de alio potius quam de S. Hieronymo ipsum intellexisse oportuit: siquidem sertuni firmumq. est, ipsum Hieronymum his temporibus in eremo Syriae degilles nec venisse Romam,

. nisi sub Theodosio Imperatore, ut suo loco aperte constabit . Ceterum ii consenserimus,Ruilinum de S.Hieronymo intellexisse: tunc assirmare necesse est,easdem de Apollinaristis altercationes retricatas este in alita Concilio Romano Theodosii tempore aD Damaso celebrato, cui idem Hieronymus praesens fuit. Sed haec omnia suisse Russim figmenta, illud me magnopere persuadet: Nam quid est quod ait. complexionem illam , Dominicum hominem, a Damaso positam ad Arsugillationem haeresis Apollinaris, ab Athanalio ί ut tradit) acceptam, ab ipsis Apolli in no Miui.

naristis quasi nouam esse reiectam; adeo ut eius obliterandae causa, eo modo coalcem deprauarint: cum econtra constet ex Gregorio NazianZeno, eas sitisse peculiareb APOl- Liu init, .linaristarum voces ait enim ad Cledoni viri h scribens aduersus eosdem Apollinaristas: o Greg. N. L.

Ne imposturam iaciant homines, vicissimque ipsi fallantur, Hominem Dominicum V ux ipsi loquuntur vel potius Dominicum nostrum,&Deum mentis expertem esse

asserentes: non enim hominem a diuinitate separamus, sed virum eamdemq. promtemur, e. Jet Elias Cretensis ibidem locum Gregorij explicans, suisse has voces ab E Apollinaristis usurpatas, ostendit. In quam sententiam de Athanasius ς, cum inuehi-e δε tur in eosdem, haec ait: Quam igitur causationem excogitatis 3 Aut qua simulatione : zmaetextum quaeritis 3 Ac cur non potius expressim dicitis, eum non accepta forma . . serui,hominem esse factum, sed quati hominem apparuisse ξ Hunc enim intellectam habet vester sermo, quo ad praetextum dicitis haec verba: Qui idem est, idem est. idemque obtrectare verae dispensationi humanitatis assumptae per sy ophantiam satagitis dicentes, Christum hominem deificatum esse: ac rursus illva,In principio erat Verbum, quod accepta forma serui homo sit senitus: aut hominem eum dicitis, qui cum Deo sit, aut hominem Deo implicatum, aut hominem pro mundo mortuum , de qui Pars aliqua mundi erat, aut hominem peccati incapacem, aut hominem Angelis dominantem, aut hominem a rebus creatis adoratum, aut hominem Domini nam, cum Dominum

Apostolus dicat: Paulus seruus Iesu Christi: aut hominem crucifixum , Dominum gloria

380쪽

gloriae, aut hominem audientem : sede a dextris meis : aut hominem venientem, ut Aiudicio iudicet. haec est: lutulenta vestra ex imo subruta aqua , quam ebibendam hominibus olfertis. c.JCur autem illi sic semper Christu hominent numquam De 3 ita si1bdit paulo post: Ideo enim dicitis Deum ex Virgine natum esse,ac non Deum hominem, ut Euangelista definit, ne genituram carnis confitendo, necessitas vos cogat, Vt naturalem cum esse cognoscatis, dic. J pluribus enim agit de eiusmodi disserenti js,quibus prauum situm ipsorum dogma illi astruere contendebant. Ceterum a pijs pio 1en sit has voces usurpatas esse constat, & ab ipsomet Athanasio in expositione fidei,ubi ait: Dominicus enim homo,quem ad salutem nostram exhibuit, conditus est, ut est et inbtium viarum, &c. J et in sermone maiore contra Apollinarem pro fide, haec habet: Dinminicus autem homo non infirmatus, neque nolens mortuus est. J citatur hic textus

in Synodo Lateranensi sub Martino Papa de martyre in Secretario quinto. Bη'M Ceterum complexio ista, Homo Dominicus, etsi a Catholicis interdum fuisse usi

cui τοι pata noscatur: tamen haud tute dici, S. Augustinus eadem aliquando usiis existi ina-HA RGV uit, qui haec in retractationibus habet : Non video, utrum recte dicatur, Homo Do---- .a. min cus, qui est mediator Dei Ar hominum homo Christus Iesus , cum sit utique D m. minus : Dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici ρ Et hoc quidem ut dicerem,apudquosdam legi tractatores Catholicos diuinorum eloquiorum: sed ubicumque hoc dixi, dixiste me nollem : postea quippe vidi non esse dicendum , quamuis nonnulla postit ratione defendi. J haec ipse, ex quibus etiam suspecta redditur tota illa Russini narratio. At quonam ludibrio eumdem Apollinarem haeresiarcha sanctus Epitrem affecerit, cum aci publicam ipsi im disputationem aliquando prouocasset; Gregorius Nyssenus ita Goz describith: Sermone quodam, qui fama etiam potius quam scriptis ad nos deuenit,--

Lixit AsoLLi de ipsum veritatis studiosissimum extitisse,facile intelligi poterat ι Apollinarem levem. ζ. .uia ' immo dementem ac insimum nuncupabat s qui res nouas moliens, multa impia Scri citi Pturaeq. sacrae aduersantia duobus comprehensa libris, e suo eructans ventre,admodum insulse ac temere proloqueretur . Illos vero libros cuidam, quam in delici js habuit Ie s rebatur, seminae asteruandos commiserat.Quae cum magno innotuissent Ephraem; et indem se esse opinionis confingens, seminam quae libros custodiebat, adi jis & de se, quis

si, Z quam latasta ei ex eremo asserat, patefecit: nonnullaq. forte id genus alia adij- ciens, tandem rogat, ut praeceptoris sibi scripta publicae utilitatis caula exhibeat ; ut nobis scilicet,quos tunc haereticos vocabat, repugnare commodius posset. Quibus in pta verbis femina, eumq. ex illis unum qui Apollinarii sustinerent partes reputans, li- Γ hros praebuit, eos tamen sibi celeriter restitui deprecans . Ceterum magnus hic Iacobe Cra. s. 7. dementem supplantans Esau , ac flagitiola illa primosenita rapiens , prudentero' pressit: nam piscis glutino omnes il liniens chartas, ita folium tolio connexuit, ut cum pars una ab altera Ob firmam coniunctionem plane seiungi nequiret , in unam quasi tabulam singuli libri apparerent redacti: sicq. eos mulieri,a qua commodato acceperata reddidit. Quae quidem artificij huiusmodi uti mulier ignara, cum formam eorumdem exteriorem saluam esse cerneret : quicqaid intrinsecus esset, diligentius inspicere ne

glexitia in

Dies vero haud ita multi elapsi erant, cum Orthodoxis quibuslam desertur sanctus , -- Α'i, seneX , qui Apollinarium acciuisset, & cum eo luermones contulisseo. In iudicium xtiti Lu. itaque vocatus , impijs illis libris fretus , ad statutum diem venit : ac dicere quin Edem pro se , quod graui iam premeretur senio, renuit : pollutauitq. ideo sibi proferri libros , ut ex illis respondere postet atque contradicero . Cum ergo istius d latoris socij frementes in medium libros produxistent: inueteratus ille dierum m lorum iniustitiae iudex , virum ex eis in manus sumens , aperire atque explic re nitebatur : sed quod glutino vinctus non cederet, ad partem eius mediam aperiendam est aggressius , eam'. ipsam eodem conglutinatam modo inuenio. Qii re sua illa ex priore libro fruitratus spe, ad alterum se contulit : quem quidem t

tum ita firmiter connexum cernens, ut prorsias explicari nequiret, tanto rubore a

que pudore suffusus est, animoq. usque adeo perturbatus, ut ex eo consessu abiens, quasi mentis atque consilij inops & exanimatus in morbum lapsus sit: illamque igno. iniciae notam ita aegre dc moleste tulit, ut parum admodum abfuerit, quin tum mort

SEARCH

MENU NAVIGATION