장음표시 사용
391쪽
x a NERATIVS CEREALIS V. C. CONS. ORD. THERMARUM RESTITUTOR CENSUIT
extat & alia in Via lata eiusdem sententiae inscriptio de restitutione thermarii facta per Cerealem Consulem ; atque alia rursum, qua de eiusdem Praefectura Vrbana mentio habetur, superius tertio tomo secunda editione suo loco restituta, quae errore posita crat tempore Constantini. Porro ex amplis limo Cerealis nomine & auctoritate metire. S.Marcellae clarissimae feminae excellente inter omnes Romanas mulieres amplitudine, quae eo maioribus creuit accessionibus, quo propter Cliri stu ab ipsa magis despecta est: ut vere non in Urbe tantum, sed tot a Romano orbe et si erit egregium Christianae pi tatis exemplum: sed de ipsa saepe inserius, immo& quinto Annalium tomo pro ten B poris ratione dicti iri sumus. At iam reliquas huius anni res gestas ordine prosequamur. Eodem tempore quo Valentinianus extinctus est inquit SoZonaenus h Valens An-- tiochiae, quae est in Syria, aetatem degens, maiore odi in dies in suae opinionis aduersam ruturerivarios ardescere, acerbeq. amigere, & exagitare coepit. Cum vero Themistius phil6ssephus librum ei dicaret, hortabatur, docebat l. non oportere mirari distensionem, quae M u vA M. in Ecclesiasticis opinionibus versabatur; cum multo inseribr, multoq. minor sit quam 7 μ quae extaret apud Gentiles: na permultae sunt apud ipsis; opiniones; & distensionem Di, multitudinem dogmatum susceptam, complures contentiones de eiusmodi rebus αdisceptationes excitare necesium est: siquidem Deo sortasse visium sit, ut ipse non facile nosceretur, & variae existerent de eo opiniones; quo singuli magis eum vererentur, cum eaequistam eius cognitionem comprehendere non possint , tecum reputante C quanta ili, & cuiusmodi ille quidem, ad cuius cognitionem venire cositant. Hac oratione a Themistio habita, Imperator etsi factus animo aliquanto mansuetior , nec tam acerba aduenarijs ut antea supplicia irrogauit; non tamen iram suam contra i
cerdotes accensam penitus restinxisset, nisi curae de Republiea sibi iniectae fuit sent impedimento, quo minus ad eiusmodi scelera suam studium & operam conserret, &c. JGothorum namque nouo bello fuisse exagitatum tradit, de quo inferius. Quod ad Themistiam philosi phum spectat: cum plura cie eo superius dicta lint, hic his addendum quod ratio exigit arsumenti ipsum erga orthodoxos propensi rem fuisse: multis enim id signis apparuit: viui'. est eo familiarissime Gre orius Nauianaenus, ut ex litteris ς ad eum lcriptis intelligere facile est: ex quibus etiam habetur, ipsum non philosophia tantum celebrem, sed etiam apud Imperatores Dotentia D claruit te; quippe qui iam ab ipsis Constantii temporibus sunctus sit amplissimus magistratibus. Vnde ad eum inter alia Gregorius : Tu vero id quod a tuo Platone dictum
est, confirma nempe, ciuitates non ante malorum finem habituras esse, quam philosi phia cum potentia coniuncta sit: utraque enim repolles . Egenti manum porrige, cu videlicet, ut consentaneum erit, monens, ac iuuans. Nihil certe melius phi losophari
possis, quam ii nune iustitiae patrocinium suscipias: ne dicam quod hac quoque renos laudum tuarum praecones beneficio assicies. J haec ipse . sed illa aduerte verba Gregorii ad Themistium; A tuo Platone dictum est diic esse accipienda, quod in his
quae ad politica pertinerent, primo loco Platonem haberet, secundo vero Aristotelem: prout videre est in orationibus eius , ac praesertim in texta , ubi ait: Adiuvabit autem me in primis in te instituendo egregius ille Phalo, & admirabilis Aristoteles. J in nati E ratibus autem speculationibus Aristoteli primas detulit. Quam vero familiarissime vilis sit eo Theodosius Imperator, suo loco dicitari sumus. At non licuit orationem illam, quam citat Sommentis,inuenire: sirit intueris, puto,iect Or, ex eius argumento, prolaptain haereticorum amentiam , atque furorem ipsorum progressum , ut etiam centiles ad commiserationem Catholicorum inflexerint; usque adeo ut procis apud ipsum Imperatorem aduersarium Themistius causam agete non dubitarit. iAt Valens Imperator nequitia exardescens, sc oratione Themisti j visus est ab Ecclesiarum persecutione abstinuisse, ut tamen alia via, nouo excogitato praetextu, diram o Goz
aduersus monachos persecutioneni' conflarit, cum eos exutos monastica protes in cnos Ad ii
ne , e monasterijs , lege lata, ad militiam reuocari praecepit, hoc ipso anno, quo Va lentinianus ex iacvita sublatus est, vis. Hieronymus habet in Chronico his verbis: Multi monachorum Nitriae per Tribunos ae milites caesi: Valens enim lege data, ut
392쪽
a oras, M. r. monachi militarent, nolentes sustibus interfici iussit Jet Orosius : Valens illico, dis Afratris obitum, vesu: effrenata libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoeest Christiani,qui ad unum fidei opus, dimist. Dicularium rerum multimoda actione, te redi sunt , ad militiam cogerentur. Vastas illas tune AEgypti solitudines, arenaiq. dissulas, quas pro pter sitim, ac sterilitatem, periculosissimamq. serpentum abundantiam conuersatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleuerat. Hae Tribuni & milites milli,qui sanctos & veros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent: interfecerunt ibi agmina multa ianctorum. J haec Orosius. Con- . iungit hanc persecutionem Socrates illi quae Alexandriae per Lucium Arianum ut di ctum est commota suit. Praecesserant iniqui si ae persecutionis huius ante praeludia, cum ad Modestum Pra M. ,--- sectuira Praetorio de ijsdem ipse Valens ita reseri th: Amon. C. The M. Quidam ignauiae sectatores , desertis ciuitatum muneribus, captant solitudines ac I. T secreta, specie religionis cum coetibus Monaetonion congregantur: Hos igitur, at que huiusmodi intra Egyptum deprehenses, per Comitem Orientis erui e latebris, consulta praeceptione niandauimus, atque aci munia patriaram subeunda reuocari, aut pro tenore nostrae Lanctionis fimiliarium rerum carere illecebris, quas Per eos cen suimus vindicandas, qui publicarum essent subituri munera sun tionum. PP. Beryti Kal. Ianuar. Valentiniano δ: Valente Q. Coit Jubuid hi At non adseriptos tantum militiae monachos ita vexavit Valens Imperator, sed re-,U L mo. liquos 'mnes dira exagitauit exactione tributi, quos antea Constantinus atque Coi - ἐά A s ratius ablataius: nodi Pensitatione capitationis census exemerant. Extant de his cripta, ad quem Coiij imp
i eidem illos con C i . mendat: Philomphorum, inquit coetum commendo, qui scilicet nullo vinculo humi tenentur , qui sola corpora, nec ea quidem tota possident ; qui Caesari nihil, Deo omnia habent, hymnos, preces, vigilias, lacrymas, hoe est huiusmodi opes, quae manibus
premi nequeunt; qui mundo mortui lant, Christo vivant , carnem coniecerant, animam a corpore. aburaxerunt: hos si mitius tractaris, aut etiam omnino Dei seruos&.
discipulos, de caelestium rerum inspectores, has inquam generis nostri primitias, haec columina, has fidei coronas, has pretiosas margari las, hos templi illius lapides, cuius sandamentum & lapis angularis Christus, hoe est egregii Eccleuae complementi s hos inquam si Deo plane reddideris, praeclarisimie utique & ipsis de nobis de tibi conlutu D. ris ,&c. J At longe pluribus cumulat eos laudibus, cum in carmine ad Helleniam
Praecesserunt ista de tributis dira hanc, de qua est sermo, aduersus monachosicsci tione Valentis: qua non AEgypt ij tantii monachi, sed in alijs quoque regionibus agentes vexati sani. ex eo enim quod cognitum fuit eius odi genus hominum esse Imperatori inuissem; quibuscumque scelestis in eosdem debacchandi viros creuit audacia, ut ex S. Baiiiij ad ipsi s monachos scripta epistola intelligere possiunus, quam ad rerum scinstarum concinnationem de veritatem hic delcribenaus: est vero liuiutinodi :Desideratissimis ac religiosissimis si atribus ,&s inpresbyteris Acacio, Aerio, Pau-x silaus cou lo, Sittiano, dc diaconis etiam,& religiosis monachis iratribus Basilius Episeopus. Cia de graui persecutione adaersum vos excitata percepissem: et quod confestim post a Pascha qui ad lites de pugnas ieiunarant, in tabernacula vestra irruentes, labores vestros igni tradiderint, cognouissem qui vobis quidem domum in caelis sine manibus coustructam, sibi ipsis vero ignis quo ad nocendum vobis usi sunt, thesaurum par runt ingemui quidem super eo quod accidit: non ut vobis, statres abiit) sed ut illis
condolerem, qui usque adeo absorti siunt a malitia, ut in tantum usque facinus mali tiam suam extenderinta . Verum expectabam futurum, ut conseitim ad humilit tem nostram, tamquam paratum refugium , uniuersi accurreretis: sperabamq. d turum mihi Dominum indesinentium dolorum ineorum reiocillationem e vestro complexu;&sudore illo, quem propter veritatem distillatis, in corpus hoc otiosiura excepto, habiturum in consertium praemiorum illorum, quae vobis a Iudice verit tis sunt recondita .
393쪽
A postquam autem id vobis ne in mentem quidem venit, nec aliquid ret illationis a nobis expectastis; continuam milai ad vos scribendi occasionem dari optaui : ut quemadmodum aliqui decertantibus acclamant, ita ego & bono vestro certamini adhortatione aliqua per litteras acclamarem . Fuit autem nobis ne hoc quidem iactu facile, idq. duabus de causis : una, quod ignorabam ubinam locorum ageretis; altera, qudd non adeo multi sunt, qui ad vos proficiscamur. Nunc vero obtulit nobis Dominus desideratis limum ac religiosissimum iratrem Saetesimum presbyterum, per quem charitatem vestram salutamuS, obsecramusq. ut pro nobis quoque Oretis, laetantes dc exultantes, quod merces vestra multa est in caelis. Et quoniam fiduciam habetis in D mino ; ne cessetis noctes & dies clamare ad illum , ut certamen hoc Ecclesiaram coin pestat, plebibus pastores restituat, de Ecclesiam ad suam pristinam dignitatem redire s B ciat. Persuasus enim sum, si vox aliqua reperiatur, quae optimum Deum flectat, non elongaturum eum misericordias suas , led daturum nobis pcithac una cum tentatione& ex itum ut ferre possimus. Cunctam in Christo fraternitatem nostro nomine salutate. J hactenus Balilius. Puto autem hos nominatos hic monachos primores sitisse archimandritas in Syria apud Chalcidem habitantes: siquidem eius nominis ibi Acacius claruit, cuius est ire- MONACH η-quens mentio apud Theodoretum in commentario historiae sanctorum Patrum s nam Gestiri, AL huius, necnon Pauli, cuius hic item nomen exprimitur, archimandritarum extat epi- mvΜ. stola ad S. Epiphanium,qua petierunt conscriptum librum de haeresibus ad se mitti: anno enim superiore cum elaborare coepisse Epiphanium , ipse eius exordio indicat , si- 'gnans illa sua tempora,Ualentiniani de Valentis anno undecimo de Gratiam ' septimo : o
C ipsi autem epistolam scripserunt hoc anno, librum quem scripserat ab eo exigentes, ut inscriptio litteris affixa testatur, quae sic se habet: Epistola scripta nonagesimo secundo anno regni Diocletiani, Valentiniani dc Valentis anno duodecimo, dc Gratiani anno octauom ad Epiphanium Palaestinum Eleuther nonopolitem,qui suit pater monasteri j in eiusdem Eleutheropolis vicinia, tunc vero urbis Constanti ae prouinciae Cypri Episcopus extitit, ab Acacio de Paulo presbyteris δί a chimanaritis, hoe est patribus monasteriorum partium Chalcidis & Beroeae Cauae SPriae de eo quod contra omnes haereces scripsit, immo quod δρ multi adhortati sint, ac coegerint ipsum ad hoc opus aggrediendum. J uanta vero hi Epiphanium coluerint obseruantia, illis in primis verbis indicant:
At quando via intercepta est per in liri tates de aerumnas corporales,non Poturna ipii vox s xxv proficisci, S: ad pedes tuos prouolui, dec. J vides pri icum morem cultus & venerationis IJcvrRAxi etiam Abbatum ad pedesse Episcoporum prostrandi. et paulo pos Confitentur enim non solum nos, sed etiam Omnes, quod in hoc saeculo nouum te Apostolum & praec nem Dominus excitauit, Ioannem nouum , de praedicantem quae debent seruari ab his
qui cursim hunc propositum habent.J haec de alia ibi. Reddidit ad eosdem ipse Epiph
mus litteras una cum libro, quas dc praelationem totius operis esse voluit, dc inter alia rationem affert, cur Panariam, nempe calidam medicam, voluerit nancupari, egregium plane opus di Catholicae Ecclesiae valde proficuum. Hoc item anno S. Basilius,cum ante de mirifica electione Ambroiij in Mediolanensis Ecclesiae Episcopum ipsius litteris certior factus ellet, ingenti persusus gaudio ad cum
ita rescripsith: E Magna semperdimulta quidem sunt Domini nostri dona, quorum neque magnitudo mensurabilis, neque multitudo numerabilis est. Unum vem,quod inter maxima η i ii Ll reputari potest ab his qui non difficili beneficiorum Dei in se collatorum sensu tangun- ΛΜ, o,iVM.tur,dc praesens hoc est, quod quam longissime propter locorum distantiam sei unctis, per litterarum alloqium mutuo coalescere dedit. Largitus est autem duplicem c snoscendi modum, unum per praesentem conuictum de congrestum, alterum per comi uetudinem litterariam. Qioniana igitur te per ea quae locutus es cognouimus: cognouimus vero non ex eo quod nota quaedam corporis tui menti nostrae impressa sit, sed quod interioris hominis tui pulchritudinem velut ex variegata sermonum pictura nouimus : nam quisque nostrum ex abundantia cordis loquitur. Glorificamus autem Deum nostrum, qui ex quavis mortalium generatione eos
qui sibi placuerint, deligit : qui olim quidem ex Pastoribus ovium populo suo Pri
394쪽
cipem excitauit, & Amos de grege caprarum siumptum spiritu sivo instruxit, & ad pro- apheticam dignitatem extulit: nunc vero virum ex urbe Regia .cui totius gentis principatus concreditus erat,sapientia sublimem, generis claritudine,vitae splendore, orandi facultate, di rebus saecularibus illustrem adgregum Christi pasturam traxit. Qui prilestis huius vitae opibus uniuersis , proq. damno habitis, ut Christum lucritaceret, commilla sibi magni ac praeclari nauigii, Ecclesiae videlicet Dei, in fide Christi gube nacula accepit. Age igitur, o homo Dei, quandoquidem non ab hominibus accepisti, aut doctus es Euangelium Christi, sed ipse te Dominus e medio Iudicum terrae desumptum ad praesidentiam Apostolicam transtulit: certa bonum certamen: corrige ac nam derare infirmitatem populi, si qua Arianae vesaniae labe tactus est: renoua pristina Patrum vestigia: et quod dilectionis erga nos sundamentu iecisti, in ipsarn structuram assiduitate mutui nostri colloquij excitare ac prouehere stude: nam hoc pacto spiritu a poterimus coniuncti esse, licet terrestri habitatione quam longissime alter ab alterodis liti simus. J hucusque Basilius ad Ambrosium.
Perseuerasse quidem mutuam inter utrumque litterarum consuet inlinem, certia in esti,is,iouo' siquidem com Plura inter eos noscuntur esse transacta. Expeti jile enim Ambrosium a Mcassietvoo Basilio eius lucubrationes tum explicantes diuinam scripturam, tum prava dogmata consutantes ; facile intelliget qui utriusque legerit commentarios in Hexameron &de Spiritusancto; videbitq. magna ex parte quae Basilius Graece edidit, Ambrosium tradidisse Latinis. Sed & illud erga Ambrosium Baiiiij pium intercessit ossicium , dum corpus S. Dionysi j Mediolanensis Episcopi & martyris,qui pro fide Catholica exul obierat in Cappadocia , procurante Aurelio Episcopo, e Cappadocia Mediolanum
translatum est. CAt vero non unus dumtaxat Basilius in Oriente Ambrosii electionem, quamvis r III, 6 sistente canone actam probauit,sed omnes Occidentales & Orientales Catholicae com-3ATA AaoM- munionis Episcopi: quod ipse ea sententia declarauit, qua ait : Ordinationem meam Occidentales Episcopi iudicio, Orientales etiam exemplo probarunt. J ovibus illud in .d Q. s. primi S innuit, quod minus rite actum videbatur, id iudicio sedis Apostolicae publico decreto esse firmatu: Orientales vero & exemplo probasse, da quod iactum est Medi lani in creando Ambrosio Episcopo, Orientales ide praeit iterant Constantinopoli postea eligendo Nectarium catechumenum. Ceterum eiusmodi licentia quamplurimosis abusos esse ex laicis di neophytis ad sacros ordines & Episcopatum etiam irrepere ....isi . fauore diuers brum iblicitantes, fuit postea querela Sitieij Papae, qui inter alia haec . habet : Certe illud etiam non fuit praetermittetidum , ut quod semel aut secundo necessia D tas haereticorum intulit contra Apostolica praecepta , velut lege licitum , praesiumi; neophytum vel laicum, qui nullo Ecclesiastico sanctus fuerit ossicio , inconsiderate vel presbyterum vel diaconum ordinare , quasi meliores Apostolis sint , quorum at
Asvsvs tu. . deant mutare praeceptum. Et qui non didicit, iam docere compellitur. Ita nullus r LViτ iN FLz- peritur idoneus clericorum, nec inter diaconos, nec inter alios clericos inuenitur quiseo oiiju sacerdotio dignus habeatur, sed ad condemnationem Eccletiae laicus postulatur 3 Quae ne fiant vltra admoneo. J haec Siricius. Porro de huiusmodi abusione in Ecclesia Dei licentius usurpata, ut laici & ipsi etia coniugati ad Episcopatu postularentur, S.Hier m in nymus ς agens contra Iovinianum meminit. Quod vero Stricius dicat bis in Ecclesia id δ' ' ' usurpatum propter haereticos: pato eum intellexille de ordinationibus S. Hilari j,necnon etiam S. Ambrosii, quas constat multum Proficuas suisse Catholicae fidei , cuin a dum Ebus his haeresis Ariana in Occidente potissinum fuerit profli ata . At Ambrosius cu sie ex laico esset ordinatus Episcopus, undique sibi auxiliu coparare sategit: cui etia longe positi Antistites adiumento suere: siquide praesto uit eidem in fide tyroni suis scriptis ut diximus S.Basilius: sed ad nouae praeiectarae regimen missi is est ad illii a S. Damasis Papa egregiae eruditionis&spectatae probitatis Romanae Ecclesiae ς presbyter sanctus Simplicianus , de quo nonnulla superias : quem cum in omnibus I '' i' Anibrosius habuerit monitorem atque doctorem, ut Patrem Obseruare consueuit. cuius scientiam in docendo, dexteritatemq. in agendo , satis exploratam reddidit conuersio Marij Victorini celeberrimi oratoris, de qua superius actum est. His denique alijsq. auxilijs, sed praecipue diuina accedente gratia, quali miraculo factum est, ut qui nuper e tribunali populo ius reddebat, e cathedra eumdem di iam legem edoceret. Porro
395쪽
A Porro quod Simpliciani status humilis, Ainbros ij vero sublimis esset, illud in eo excolendo consilium iiiij t', ut ipse licet magister . discipuluin ageret, Ambrosiumq. ζη Ct tamquam magistrum dissicillimis interdum pulsaret quaestionibus, ita prouocans ad sarrax ivvui volandum pullum sitium: ad quem aliquando sic Ambrosius*: Quid est, inquit, quod ζζR AMx ψ-
ipse dubites, & a nobis requiras, cum fidei Ac acquirende cognitionis diu iri e gratia . .. totum Orbem peragraueris, di quotidianae lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitae huius tempus deputaueris, acri praesertim ingenio etiam inintelligibilia comple-etens 3 utpote qui etiam philosephiae libros, quam a vero sint deuij,demonstrare soleas, de plerosque tam inanes esse , ut prius seribentium in suis scriptis sermo quam vita eorum desecerit. J haec ipse de Simpliciano, de quo plura inserius. Sic igitur bene accidit, diuino operante Spiritu,a quo ad tantum regimen assi impius erat,vt catechumenus B in Episcopu,dc discipulus in Ecclesiae doctore fuerit continuo tranStbrmatus,iunxeriri. in regimine Episcopatus vitam monasticam cum muneribus &ossicijs clericalibus . I in AMR Dillsi, enim in Episcopatum ingressu sic vitam instituit, ut curam rerum domesticaruin Tio.
Satyro fratri reliquerit quod ipse testatur) sese vero totum spiritualibus Ecelesiae
curis penitus manciparit. erat Satyrus frater adeo spectatae virtutis, ut in rebus age dis ac moderandis ipsum habere consueuerit consultorem & arbitrum h. , - - - 1.
Ad sacrificium celebrandum ita assiduus erat quod ipse tradit ) ut quotidie illud
egerit, summa proia animi praeparatione : quolibet vero die Dominico ut auctor est sanctus Augustinus i) in ecclesia pro concione populum docendum susceperit: cete- ς' ra autem munia Ecclesiastica sic strenue solus obierit, ut quod ait Paulinus J circa d Q. φ .
baptizandos ipse ius impleret, quod polst eius obitum vix quinque Episcopi perfi-C cere potuerunt. Ceterum ita curauit Ecclesiastica, ut externa & iacularia minime γ' neglexerit,uerum audiret frequenter litigantes, causas iudicaret,componeret,& aequissimus arbiter, utrilque acquiescentibus partibus, definiret. His atque alijs ex causis Episcopum requirentibus omnibus , in omnibus se paratum exhibuit, ut nemini ad eum aditus esset aliquando interclusus, nullius osti j velum esset oppansum; nec qui ad eum duceret, esset alicuius e cubiculariis ossicium requirendum. testatur id quiadem sanctus Augustinus admiratus hominis in audiendis omnibus tolerantianae, . f-σ- Τ. Corpus vero ea disciplina coercuit , ut ieiunium custodiret assiduum , numquam prandendi sui Paulinus alti usum admittens, nisi religio, Ecclesiaeq. illius consulti do mandauet, nempe sabbato, die Dominico,&natalitijs martyrum , quibus diebus prandium reuocaret, quo etiam non solum pauperes reficerentur , sed & viri cla-D rissimi exciperentur: hisce enim charitatis obsequi js etiam duces extruitus demerere consileuit, ut de Arbogine Comite ac strenuissimo duce constat, qui magna gloria praedicare solebat, se ab Ambrosio cepe acceptu esse conuiuio g: id ipsum quoque Vim r-- centius Galliarum Praesectus sibi concessunt , pro magno munere ostentabat h . At
licet sic ipse omnes exciperet s numquam tamen ad conuiuium inuitatus accessit: εν A.
tradit enim Postidius in Augustino, quod etsi Ambrosius factus omnia omnibus, ΩΣ -
ut omnes lucrifaceret , ab tribus tamen perpetuo se continuit , nimirum ut nemini uxorem quaereret , nullique militiam suaderet , neque ad conuiuium inuit tus accederetia . Haec sunt quae summatim collecta ab ipse in eam sedem ingre:-sa ad exitum usque Ambmitus sibi seruanda praescripsit , quae hic tantum attigisse sat est .E Quod vero Ecclesiam diu ab Arianis possessam, instar dumosi nemoris,prorsus incael
tam inuenerit, in qua ex tanta populi multitudine vix paucos esset reperire, qui aliqua ex parte vel leuiter saltem non essent Arianae communicationis habet aetati Io sim . contasio : ut par erat ad recipiendos eos in Ecclesiam poenitentes , omnibus seres τι ν .
Meseliae patere iussi: cuius rei causi quod facilis esset ad indulgentiam quod accidit postea quoque Gregorio NagianZeno Constantinopoli in multorum inuidiam passus est; de quibus sic ipso : Vos indignamini, & contra Ecclesiam con- Am ros Ggregatis concilium, quia videtis mortuos in Ecclesia reuiuiscere, de peccatorem in- dulta venia resuscitari . Itaque quod in vobis est , per inuidiam rursus vultis interficere suscitatos , &c. J inferius vem de se ipsis ista conante , magna animi modestia ita subdit ex aduersantium inuecti uis : Dicetur : Ecce ille non in E ciesiae nutritus sinu , non edomitus a puero, sed raptus a tribunalibus , aba AnnaL Eces. Toni. Ii chris a
396쪽
etus a vanitatibus huius taculi , a praeconis voce ad psalmistae assuefactua canti- Acum, in iacerdotio manet non virtute sua, sed Christi gratia, dc inper conuiuas menta caelestis recumbit. Serua Domine munus tutam: castodi donum,quod contulisti etiam refugienti. Ego sciebam, quod non eram dignus vocari Episcopu5, quoniam dod ram me taculo huic: sed gratia tua sum id quod sium, de lum quidem mutimus omni dEpiscoporum, de infimus merito. Tamen quia dc ego labinem aliquem pro cincta E elesia tua suscepi: hanc fructum tueres ne quem perditum vocasti ad iacerdotium, euin sacerdotem perire patiaris; ac primum ut condolere norimus peccantibus attactu inti-mo . J haec ipse. Et quidem cumulate, quod a Deo sic est precatus, obtinuit: nam vede eo Paulinus φ habed quotiescumque aliquis ad promerendam pro peccatis veniam
illa ipsi confitebatur, adeo intima cordis commiseratione alliciebatur, ut deflens audi ta peccata, ad 1 ecum flendum poenitentis prouocaret affectum. Fuille autem eiusmodi BPeccatorum iecretam confestionem, perspicue illis verbis Paulinus insinuat, dum ait. quod crimina ab illis accepta, nulli niti Domino, apud quem intercedebat, loquebatur ι relinquens exemplum posteris sacerdotibus, ut intercessores apud Dominum 1 tot magis, quam accusatores apud homines. J haec Paulinus. Quo modo vero post euesias delinquentium per poenitentiam spinas, Ecclesiae agrum culturae redditum sanctis ii minibus seuerit, suo loco dicemus. Hoc eodem anno duodecimo Valentis decessiste ex hac vita nequisitatim limminem haeresiarcham Photinum, S. Hieronymus notat in Chronico . plura eum scrip ι u;.---. a. sit se volumina alibi V tradit,in quibus praecipvi crant contra Gentes o aduersus Valaim tinianum libri: at de ipso plura luperius.
IMPPRCHristi annus trecentesimus septuagesimus sextus Cossi Valente quintum de V
lentiniano iuniore Impp. incipit. Cessit humanitas Gratiani anni huius Consi uoc latum ordinarium iratri, quem ctiam In Peiij collegam habere consensit, cum iitatris EriCORvM. primus annus notetur In P ij, Gratiani vero mense Augesti decimus inchoetur , qui nollem ante cum Patre regnarat. Ipse vero Probe intelligens, nimia indulgentia patris permittentis Arianos in Ecclesia Occidentali pacifice agere, immo & Episcopatus gerere, ut vidimus de Auxentio tot annis Eceleuae Mediolanensi incubante, aduersante Diicet Damalo Romano Pontifice, dc alijs Orthodoxis Episcopis, haereticos audaciores factos magno Catholicae pietatis detrimento I sancita lege vetans eos conuelitus agere. a Ficeo vindicandum statuit locum illum siue in ciuitate, siue in agro, ubi ad synaxim celebrandam conuenissent . est mentio eius institutionis in rescripto hoc anno dato ade Hesperium Praesectum Praetorio his verbis :Olim pro religione Catholicae suactitaris, ut coetus haereticae usurpationis conquiescerent; iussimus, siue in oppidi b, siue in agris extra ecclesiari quas nostra pax obtinet. conuentus agerentur, publicari loca omnia, in quibus fallo religionis obtentu altaria locarent . quod siue dissimulatione Iuda cum .ieu profanorum improbitate contigerit, eadem erit ex utroque pernicies . . . . cetera desιμι. Aram haec nisx ιιι . Dat. X. Kal.
Maii Treuer. Valente dc Valentiniano AA. CossJ EPorro eorumdem Iudicum dissimulatione non solum haeretici talia praesumpse, i vn i e v u rant; sed de Gentiles quam sub Valentiniano simiore Augusto usurpaverant sibi licentia
siη Viri idola colendi, suam i brum stiperstitionem exercere pergentes, eatndem publicis quin νε Tirio que monumentis testatam relinquere ausii sunt. Inueniuntur litiusmodi audaciae testes myy ς x- in antiquis inscriptionibus semper loquentes, quae huius anni Consulibus notatae lima cludam ita bentur 4 in Romanae Vrbi S veteribus monumentis.
μό- DIS . MAGNIS MATRI. DEUM. ET . ATTIDI. SEXTILIVS. AGESILAUS. AEDISIUS. V. C. CAUSARUM. NON. IGNOBILIS. AFRICANI. TRIBUNALIS. ORATOR. ET . IN. CONSISTORIO. PRINCIPUM
ITEM. MAGI:TER. LIBILLORUM. ET . COGNITION. SACRAR ,
397쪽
MAGISTER. EPISTULAR. MAGISTER. MEMORIAE. VICARIUS. PRAEFECTOR. PER. HISPANIAS. VICE. S. I. C. PATER. PATRUM. DEI. SOLIS. INVICTI . MITHRAE. HIEROPHANTA. HECATAE. DEI. LIBERI. ARCHIBUCOLUS. TAUROBOLIO. CRIOBOLIO Qu. IN. AETERNVM. RENATUS ARAM. SACRAVIT. DD. N N. VALENTE. V. ET . VALENTINIANO. IVN. ΑVGG. CONSS. IDIB. AUGUSTIS Sub ijsdem quoque Consulibus alia id genus inscriptio sic se habet, eodem die
DIS . MAGNI svLPIVS. EGNATIVS. FAVENTINVS. V. C. AUGUR. P. V. BP. R. Q. PATER. ET . HIEROCERYX. D. S. I. M. ARCHIBVCVLVS. DEI. LIBERI. HIEROPHANTA. HECATAE. SACERDOS ISIDIS. PERCEPTO. TAUROBOLIO. CRIOBOLIOQ2. IDIBUS AUGUSTIS. D. D. N. N. VALENTE. AUG. V. ET . VALENTINIANO. AUG. CONSS. FELICITER
ibidem hi versus: VOTA. FAVENTINUS. BIS. DENI. SUSCIPIT. ORBISVT. MACTET. REPETENS. AVRATA. FRONTE. BICORNES
At haec non tam ob nominatorum Consulum memoriam descripsisse voluimus,quam ad infelicia haec tempora significanda, quibus publicae arae dijs dedicabantur, & sacri- C ficia in eisdem immolabantur, impartita iam semel Valentiniani & Valentis August
rum Imperi j exordio cunctis gentibus facultate ut quae vellet quisque numina coleret: quod silio loco superius diximus. Errant enim quam maxime, qui putant quae ad tinem carminis aduersus Symmachum Prudentius h habet, a parente Imperatoris il- , P - αι- Iius quem alloquitur, vetita suis te sacrificia: ad Valentinianum seniorem esse res renda . non enim Valentinianum iuniorem auctor alloquitur, sed Honorium Imperatorem: ut manifestum sit ipsum intelligere de eius patre Theodosio, qui revera omnia sacra Gentilium aboleuit . . In quem errorem nos etiam fidem secutos aliorum
illapsos ipsi correximus. Permisisse quidem Valentinianum seniorem, ut qua quisque vellet religione amplecteretur, eiusde Imperatoris assertione demonstratu est superius Imperij eius exordio, editi ab eo auctoritate rescripti. Quod licet plusquam satis ad ce D tam astruendam fidem esse possit; accedit tamen his insuper testineatio Ammiani disertis verbis ista firmantis,ubi est : Postremo hoc moderamine Principatus incla- ruit, quod inter religionum diuersitates medius stetit: nec quemquam inquietavit: ' neque ut hoc coleretur, imperauit,aut illud: neque interdictis minacibus subiectorum ceruicem ad id quod ipse voluit, inclinabat; sed intemeratas reliquit has partes, vi r petit. J haec Ammianus, ab ipso, ut vides,plurimum commendata, quod superstiti
ni Gentiliciae bene cesserit tanta facilitas Imperatoris: ut non veteres tantii frequentarentur sacrifici jsa , sed & recentes erigerentur . Ex quo etiam fonte manavit, ut si ullNs tro
idem sineret in Occidente inter Christianos quam quis vellet fidem amplecti, atque pro arbitrio haereses consectari. Hinc videas Mediolani Auxentium securum esiste, ταμ ipsumq. Valentinianum coniugium Arianae feminae Iustinae minime detredhasse. E At quam ista ipse consulte, exitus declarauit .Duo enim fili j ijdeq. Augusti,factione ac proditione Gentilium necati sunt, Gratianus a Maximo, conspirantibus cum eo Gentilibus Senatoribus, ae Valentinianus iunior proditione aeque Gentilium laqueo strangulatus: factumq. est diuini libramento iudicij, ut transferretur Romanum Imperium in Theodosium, qui deorum omnium demoliretur cum idolis aras & templa. Omne'. hareses seuerillimis propulsaret edictis. Vnde haec ipse considerans, cogor ilia Iud i Dauidi cum vehementius inclamare: Et nunc Reges intelligite, dc erudimini qui diudicatis terram. J At iam quae sunt reliqua prosequamur. εJ a/.G DULQuod ad rerum Ecclesiasticarum componendum ordinem spectat: ibi de reueris Gratianus ad Episcopos ita rescripsit : Ovio G . Imppp. Valens , Gratianus, α Valentinianus AAA. Artemio, Euri dico, Appio,
Gerasim dc ceteris Episcopis. ConMTIC
398쪽
Quod autem ad res Orientis pertinet: hae ex Ammiano 3 collegimus prodigio qlam motu, sed nonnis numine impellente, Hunnos vltra paludes Meoticas incol
Qui mos est causarum ciuilium , idem in negoti js Ecclesiasticis obtinendus est : . ut si quae sunt ex quibusdam dissensionibus, leuibus q. deli diis ad religionis obseruantiam pertinentia, locis sitis & a suae dioeceseos Synodis audiantur: exceptu quae actio criminalis ab ordinarijs, extraordinarijsq. Iudicibus, aut illustribus potestatibus at dientia constituit. Dat. XVI. Kal. Iun. Treuer. Valente V.&Valentiniano AA. Co I J grauiora namque crimina, per quae etiam poena sanguinis irroganda toret, per taces res Iudices exerceri si uerunt Epistopi .
eri , .u in tes , in Alanos , qui Scythicas selitudines habitabant, irrumpentes, ab illis repulses iis Di xou MVR stendisse in regiones trans Istrum,quas occuparant Gothi: Hi vero sub Regibus Alarico Mi i M. α Fritigerne Athanaricus autem ad tutiora loca confugerat) per Legatos apud Va- stentem Imperatorem egere, ut Thraciae ipsis darentur ad habitandum 1 spondentes se Romanis stubditos scire,tutaturos'. fines Romani Imperij ab omnibus alijs barbarora ii cursibus. Permissi sunt igitur magno Romani Imperi j damno barbari Istra transire: sed& aliae proximae nationes se ijsdem adiunxere, transmiserem & ipsae Istru, manis licctinuitis. Meminit horum sanctus Ambrosius barbarorum,& aliorum inter se confligen-ο Ambras. e. tiu ; dc qu E Ammianus pluribus chartis est prosecutus ipse his paucis absoluit, ubi aith: ' Quanta enim proelia, & quas opiniones accipimus proeliorum 3 Hunni in Alanos , Alani in Gothos, Gothi in Testatos & Sarmatas infiirrexerunt. Nos quoque in Illyrico exules paria Gothorum exilia fecerunt : et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum, ceteri q. pecoris 3 ut etiam nos, qui bellum non pe tulimus, debellatis tamen pares secerit pestilentia δε haec Ambrosius. CFactum naque est, ut barbari qui Istrum transierant, victus i nopia laborantes, allori coeperint in vicos & Oppida, unaq. conspirantes tentarent etialia ciuitates, prouocati ciuium contumelijs , & Lupicini in Thracia Romani Ducis exercitus auaritia atque perfidia . Qui aduersus eos copias parans, uniuersam Romanii exercitum barbaris ad internecionem subiecit; suga vero ipse sibi consulens,ad Alacrianopolim proximam ciuitatem confugit: sicq. o serum Romanorum armis, barbarorum est armatus exerciatius . haeae quidem hoc anno facta esse, ex eodein Ammiano auctore colligitur, prosecti nem vero Valentis Antiochia Constantinopolim contigisse anno sequenti. Si autem tot tantam fusius scripta scire lector cupis , consule Ammianum: licet & ipse rerum immensitate superatus , nonnisi strictim se historiain hanc prosecutum esse, testetur iulis verbis: Id lecturos obtestantur, ne quis a nobis serupulose festa, vel numerum exi Dgat peremptorum, qui comprehendi nullo genere potuit. suiliciet enim, veritate nullo velata mendacio, i pras rerum digerere summitates. J ita ipse. Verum illud velim accuratius contempleris, quam aequa diuini pensata lance iudicii talia impius Imperator pati cogatur . Qui enim haud pridem sui vidimusὶ sanctos monachos ad militiam su eundam adigere conatus est, dc renuentes militare, necauit: incautus volens libensq. in Romanum solum hostes, per quos occideretur,adduxit: ut plane perspicuo fuerit domonstratum exemplo, nihil aliud esse pijs sanctisq. viris negotium faces Iere, atque eos persequi, quam in Reipublicae certam cladem hostes armare.
Ex recitata nuper auctoritate Ambrosij commentariorum in Lucam, qua bella tunc inter barbaros ingruentia narrantur; plane declaratur, ipsim tunc temporis eamdem miluinioci prae manibus habuit te lucubrationem. Iam cesserant Ariani ad tempus saltem, ip- ξωεssis E seq. Ambrosius in Ecclesia Mediolanensi pacifice agebat; qui eo otio bene usus, ad eos ς- - commentarios conseribendos utiliter digneq. stylum admouit . De pace enim, quar. tunc ea potiebatur Ecclesia , haec ipse paulo superius φ: En , inquit, tempus acce- ... piabile , quo non hiemalibus perfidiae caligantis pruinis annus riget, nec altis nivibus insormis crusta blasphemiae gelu durante concrescit ι sed procellis sacrilegi j
liberata, nouos fructus terra iam parturit, veteres praeterit . Distensionum quippe omnium procella deierbuit : cuncti secularis cupiditatis ardores , aestulque omnes , quibus Italiae populus per Iudaicae olim , Arianae proxime Levitatis incen- ..., dia coquebatur, sereno iam spiramine temperantur . Sedata tempestas est, conco dia nauigat, fides spirat : certatim nautae repetunt fidei quos reliquere portus , dc
.... dulcia patrijs oscula littoribus assigunt, liberatos se periculis, abstautos erroribus gra-
399쪽
A tulantes. Salve vinea tanto digna custode, d haec S.Ambrosius, in memoria reuocans quot fluctibus haud pridem ipsa Ecclesia Mediolanensis ,& tota simul Italia ex Ari norim procella suerit agitata. Quae quidem aura lenis pacem de tranquillitatem adducens , anno sequenti spirare coepit in Oriente, ut proxime dicturi sumus.. Quo tempore luxc actitarentur inquit Socrates ) EuZoius , qui Antioehiae Arianae sectis Episcopus fuit, extremum vitae diem consecit ad quintum Consulatum Valentin D -- ohi. Valentiniani autem iunioris primum, in cuius locum Dorotheus sessectus est.J os
GVi sequitur annus trecentesimus septuagesimus septimus, Consulatu Gratiani
quarto cum collega Merobaude reperitur Fastis adscriptus. Est mentio horum noxos xii .alum in ara, quae vetustate corrosa hos habet versus inserius x', qui leguntur:
GRATIANO. IV. ET MEROBAUDE CONSULIBUS DEDICAVIT ANTIQUA GENEROSE DOMO CUI REGIA VESTAE PONTIFICI FELIX SACRATO MILITAT IGNEIDEM AUGUR TRIPLICIS CULTOR VENERANDE DIANAE PERSIDICI . MITHRAE ANTISTES BABILONIE TEMPLIO TAURIBOLlin. SIMUL MAGNI DUX MISTICE SACRI
Adsunt ibi sculpta signa immolantium, nempe mactati arietes: quibus intelligas impietatem adhuc publicos sibi vendicasse honores. Quo anno, Valens Imperator, accepta immensa clade illata Romano exerciam sab Lupicino, sunestaq. Thraciarum a Gothis facta depopulatione, Antiochia ς ci- ιὰ to digressus est Constantinopolim peruenturus : Tu inquit Socrates ψὶ destitit M. M. . ab illis in exilium mittendis, qui fidem Consubstantialis amplexabantur. 3 sed verius. ιυ.aa. S. Hieronymus, qui hoc anno decimo quarto Valentis de eo ita habet in Chronico : Valens de Antiochia exire compulsus, sera poenitentia nostros de exilijs reum cat.J eadem & Orosius': quin de ipsum Socratem id significasse oportuit, dum Pe- tri Episcopi Alexandrini restitutionem Alexandriam, adhuc Valente Imperatore vi-D uente, factam assirmat, cum inserius ait : Per idem tempus, simulatque Valens perator Antiochia decesserat: omnes qui ubique perisecutionis tempestate iactabantur, 'i'α Alexandriae potissimum, magnopere recreati fuerunt, propterea quod Petrus --ma cum litteris Damni Episcopi Romani eo reuersus erat, qu ae quidem sic homo risii fidem confirmabant, oc Petrii creationem . Populus igitur illis confisus expellit Lucium , Petrum autem in eius locum introducit. J haec ibi. Vides sammam in Romano Pontifice au ritatem, cuius arbitrio Alexandrinae Melesiae primae sedi . , , o post Romanam Episcopus in suam Mesesam restituitur : quem eiusdem auctoritate .,
redeuntem, contempto Valentis Imperio, immo tyramaica potcstate,populuS in sua . t
thedra collocat, esecto eiusdem sedis turpissimo inuasore. Eadem habet de restituti ne Petri facta per Damasum MEomenus: ex quibus erroris arguuntur, qui post obi-E tum Valentis Petrum restitutum aErmant: maior certe aut ritas S. Hieronymi, ac . . Celetris praeserenda, hoc eodem tempore degentis in Syria, oc cum Valentis Imperio si
nem Chronico imponentiis. . - .
Intueris, lector, nouit Pharaonem, Valentem Imperatorem, nonnisi potenti grauimini manu cogente, relaxasse tandem liberum populum Dei; atque inuitum licet, graruioribus tamen imminentibus hostibus, urgentibusq. periculis, indulsisse quod nulla persuasione iustorum, diuinarumq. operatione virtutum tot annis Potuit extorqueri , sed& hoc quoque signo penset aliquis gravius fuisse Valentis delictum, dum Pnarao ille aquas sceleris semit vltrices, hie vero ignem impietatis expertus est vindicem. At de eius obitu anno sequenti. R. . - Hoc autem anno, periclitanti Imperio Orientali Gratianus S laturus suppetias, Ri-ι
eomerem illuc irum copijs misit: qui iunctus Ducibus Valentis Imperatoris, ijdem M. Mes. m. Ii a simia
400쪽
eo Me 13 simul diro proelio barbaros Mixere, attriti tamen re ipsi ab aduersarijs multa caede. Ait ei sed autumni tempore ob nouos barbarorum in Gallia motus, Ricomeres in Occide Hirrim in tem reuocatur a Gratiam: cum interea Gothi, alijs barbaris in societatem adscitis, mix*Α ' Thracias tantum, sed alias interiores depopulati sunt regiones. haec ita usque in an num sequentem funesta iugiq. clade perseueraruint, quae cuncta Ammianus copi siore tractat historia. Quod rursum ad res Ecclesiasticas pertinet: hic ipse annus est, qui decimus septimus numeratur a tempore probrosi illius Constant inspolitam Concilii, quod si1b Consta tio celebratum diximus anno sequenti a Concilio Seleucienti, nempe Domini trecentesimo sexagesimo : quo inquam ipso anno S. Basilius scripsit epistolam ad Ecclesiam 8 Ny Euessenam in Armenia sitam, ut ipse in ea testatur R. ex qua nonnulla quae ad praesentem Orientalis Ecclesiae statum spectant, habentur; nimirum Acacianos, Eudoxianosq. Rqui oli in Semiarianos in dicto Concilio Constantinopolitam excommunicantes sedi-- bus depositere, trans actione inter se quadam facta, prout commodum cuiusque suade- 'T μ' bat, inter se foedere iunctos eli., sedesq. partitos Episcopales. Illud quoque obseruatione dignum, quod etsi Semiariam omnes aduersus Spirit sancti diuinitatem blasphemias docuillent, scripsissent, ac promulgassent, milleq. modis insinuare curassent: haud tamen perficere potuerunt, ut multos inuenirent haeresis huiusmodi sectatores : nam sic ad eos S. Basilias : Ipsum Orbem inspicite,& videte quam modica si ea Portio, quae hoc morbo laborat: reliqua vero uniuersa Ecclesia, quae ab Orbis finibus usque ad fines Euangelium recepit, sanam hanc & rectam doctrinam sectatur, a cuius communione ut ne excidatis, Petimus. J haec Balilius. Ceterum etsi pauci essent qui
ei modi detestandam haeresim ssectarentur; tamen vix erat reperire in Oriente Eccle-C siam, quae alicuius ita ciis penitus expers esses: nam idem Baiilius ipse exordio eiusde epistolae eos commendans haec habet: Re vera namque insolens iam est, ac veheme ter carum , Ecclesiam videre sinceram, quae nihil sit a malitia temporum istorum laesa, sed integram & inoi sensam seruet Apoliolicam doctrinam; qualem praesentibus temporibus vestram ostendit, qui singulis generatio: ubus eos qui vocatione sua digni:
Quod autem ad statum Occidentalis Ecclesiae spectat: Gratianus Imperator,noua. edita sanctione, Donatistas in Africa iterum bapti antes compescuit; locaq. occupata Catholicorum, tempore Firminae tyrannidis, iisdem restituenda p cepit, ita resti
bens ad Flauianum Vicarium Africae b: . iEorum condemnamus errorem, qui Apostolorum praecepta calcantes, Christianiri nominis lacramenta sertatos alio rursus baptismate non purificane, sed incestant, i uacri nomine polluentes. Eos igitur auctoritas tua erroribus nuseris iubebit abstiner ecclesijs quas contra fidem retinent, restitutis Calliolicae. eorum quippe Institutione&sequendae sunt , qui Apostolicam fidem Ene intermutatione baptiliaratis probauerunt.
Nihil enim aliud praecipi volumus, quam quod Euangeliorum 6: Apostolorum fides
& traditio incorrupta seruauit, sicut& lege ditiali parentum nostrorum Constantini. Constantis, Valentiniani decreta sunt hae kectant tamamri r rem sawra iuri iam, - Sed plerique expulit de ecclesijs, occulto tamen iurore grassantur, loca magnarum domorum, seu su orsi illicite frequentantes: quos fi lis publicatio coinpro hendet, si piaculari documae secreta praebuerint, nihil ut ab eo tenore sanctio nolim diminuat , qui dato dudum ad Nitentium praecepto fuerat constitutus . Quod si e i Erorem situm diligunt, suis malis, domellicoq. secreto, seli tamen ioveant viros,impam disciplinae. Dat. XVI. Kal. Novembr. C.P. Gratiano A. IIII & Merobaude CossJ Porros i ν- δε ι m. lianc posteriorem fanctionis partem de Mantinaei si decernere, huic similis citata φ lex ς' η ' Valentiniani saperius docet. 1 inise i . Erat inter Manichaos in Asticatum commorantes ΚAugustinus Audator, annumqι agens quartum sub eorum disciplina sectatoriuae vero aetatis vigesimum tertium: quod
quidem a natiui die ratione subducta, ex scriptis ipsius ut interius dςmonstrabimus certa supputatio collecta declarat . Natus est ipse anno Domini trecentesimo quintquagesimo quinto, Arbetione & Lolliano Consulibus, Constantii Imperatoris deci .. m. n o nonO,Idibus Novembrisaeam enim diem natalem iudicit in libro de Vita beata 4..... - 1 i . Idemq. decimo septimo aetatis tuae amo, Domini autem treceives uno septuag*gm