De Campanis Commentarivs A Fr. Angelo. Roccha Episcopo. Tagastensi, Et Apostolici Sacrarij Praefecto Elucubratus ... In quo multa non minus admiratione, ac scitu digna, quam lectu iucunda, in Ecclesia Dei reperiri narratur ...

발행: 1612년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

da cur Vi go. Iulius Frontinus de aquis. Bartholom. Martianus,

Francis. AI-bertinus in Topographia Vrbis

mis procul aberant, qui sane maioris Campanae nitu tale signum audire non poterant, ut infra clarius patebit. Dictus autem Ciceronis locus a Magio laudatus, vel citatus est in libro secundo de Oratore, ubi non de Campanae sonitu, at de sonitu , vel crepitu disci sequi est lanx, id est vas escarium per iocum Cicero loquitur, dum discum escarium crepitantem ab hominum vulgo libentius audiri, quam Philosophum at firmat, dicens : Auditores disium audire malunt, uam Phil phum qui simul, ut increpuit , Philo=phum di putantem relinquunt. Magius auteLTU carceri turcico mancipatus excusatione dignus censetur, quippe qui sine libris libet. lum suum conscripsit. A qua vero, quae a Martiale Virgo dicitur, adhuc extat Romae ad Campum Martium ., necnon ad Triui Fontem, ad hanc usque diem ita vocitatur ob quamdam VirginCLTU, quae Militibus Romanis, ut Scriptores aiunt, quaerentibus aquam , ingentem aquae venam monstrauit, quam deinde Agrippa ab octauo lapide , diuerticulo duorum militum pasiatim Praenestina via Romam adduxit. Forma ipsius Aquaeductust sens in tempus Ro-

42쪽

De Campanismae item cernitur non procul ab Ecclesia san

cti Siluestri in Octaui Bubali nobilis Romani Hortis , in quibus legitur In scriptio lapide

liburtino insculpta, ubi it mentio de dicta Aqua , quae Virgo nuncupatur Campana pro Iercatu indicando. G Raeci quoque ad mercatum praestandum in Foro piscatori , seu Piscario, sub caenam , ut etiam Guido Panci rollus, ali volunt, pulsabant Nolam Phoc est Campanam teste Plutarcho in libro Symposiaco quarto post multa hisce verbis Eui subinde in Foron atorio mersantur, or intinnabulum celeriter exaudiunt. Hieronymus autem Mercurialis verba Plutarchi Latine ita reddidit: λιiquotidie talerna , ibi aeneunt pisces, circum- ambulant , exquisitiuὰ intinnabulum audiunt. Hax in sta translatione Mercurialis , qui statim subiungit: uo ex loco Tintinnabulum p ficium mendatoribus msurpatum emptores longe multarentur , etiam colligo . Hucusquα Hercurialis . Ergo si emptores a longe inuitabantur per intinnabulum , maior Cam- an intelligenda est . Istuc ipsum comprobatur

PIutarilib. Hiero Ner curialis lib

43쪽

3 2 Commentarius

batur auctoritate Strabonis, qui ponit exemplum de Citharaedo quodam, ac de Surdastro, Tintinnabulo ad mercatum piscium homines inuitante, ut in capite de Campanae inuentore , atque antiquitate diximus,4 fusissime quideri L. Campana in Triumpho adhibita, supplicis extremo desinatis Epensa. Ioannes Zonaras, Historicus Graecus praestantissimus, in secundo Annalium Tomo, dum de Marco Furio Camillo Dictatore , de Veientibus Triumphante,sermonem

habet, Triumphum q. describit, Campanam Curru Triumphantis appensam fuisse inquit; eodemq. statim loco Nolas, vel Campanas ab eis, qui extremo supplicio assciebantur, gestari consueuisse ostendit in hanc

verborum formam: mensis quoque erat Curru Nola, flagellum quae innuebant, eum in tantas calamitates posse incidere, Lautflagris c. deretur, aut capitis damnaretur P am qui ob facinus extremo supplicio afficiebantur , Nola gerim re solebant, ne quis inter eundum, contactu illorum piaculo se ob ingeret. Hucusque Zonara ad

44쪽

De Campanis

Hieron. Ma.

laures in Pseudolo.

verbum . Hoc autem in Triumpho admissum fuit, ut Imperator, Vel Triumphator in tantae felicitatis cumulo, ut ait Magius , admoneretur, ne plus, quam par esset, efferri, ac T. 2 7 'superbire vellet, sed humanae miseriae recordaretur De ijs, qui ad supplicium extremum a Carnificibus cum intinnabulis ducebantur, loquitur Plautus in Pseudolo in haec verba : Lanios inde accersam duos cum tintinnabulis aintinnaculi vero, vel potius Tin. tinnaphori, ut ali volunt, erant Carnifices, Tintinnabula ferentes, dum extremo supplicio damnatos ad supplicu locum ducebat. De Campana funeribus adhibita

ANtiquitus apud Ethnicos , cum quis e

vita decedebat, aera, campanaeve pulsabantur, ut Guido Panc troilus , mali ex Theocriti Scholiaste reserunt Ethnicorum namque antiquitas Campanarum sono spectra,& Daemonum ludibria credebant averti. Id quod Tibullus non obscure indicat, dum ait: 6an , , e curru Lunam deducere tentat, Etsceret, si non aera repul a sonent

Guido Pan. cirollus To. Tibullus.

45쪽

Iuvenalis Satvra 6. Horatius lib. r. se .

AEris enim tinnitu credebant fieri, tanta magicorum carminum vis ad Lunam perueniret; atinam hoc modo laborantem adiuuari . Hinc Iuvenalis AEra laboranti poteruntsuccurrere Luriae Luna laborantem superstitiose intelligebant Gentiles, eam q. prae verecundia rubore suffundi credebant , quo magico victata carmine cedere cogeretur. De hoc Lunaerii bore ob verecundiam contracto loquitur Horatius dicens: l .a

-- Lunam'. rubentem,

Ne fret has testis pos magna latere sepulcra. Quod etiam Manes, vel potius DaemoneS, aeris, vel campanae tinnitu fugari , creditum

fuerit a superstitiosa illa Gentilitate, planum profecto De Ouidio, qui in libro Fastorum quinto ita inquit de Umbris , aut Ma

Respicii, spur sacra peracta putat. Per Campanarum itaque sonitum, malos, infestosq. Spiritus repelli , aut coerceri superstitiose credebant Gentiles, quod Manes,

46쪽

De Campanis 3 ut ait Hieronymus Magius, silentium amare crederentur, unde Silentes a Poetis dicerentur, ut ex Ouidi constat, qui in eodem Fastorum libro ait: AMox etiam Lemures animas dixere silentum. Unde quoties Umbrae huiusmodi loqueretur, exiguo potius murmure , quam clara voce, vii dicebantur, sicut Ouidius ibidem ait in haec verbata: Umbra cruenta Remi is es fisere lectu, Atque haec exiguo sermure merba loqui. Hac igitur de causa apud Ethnicos arra, siue Campana pulsabantur, cum quis e vita decedebat. Sed propriam in veram huiusc , ritus causam explicabimus infra suo loco, dum de Ritu Ecclesiastico in Campanis consecratis loquemur, quae ob rem sacrari Li Daemonibus timentur. Tintinnabula in Sacri in Excubjs in priuatis Romanorum Aedibus adhibita.

APollodorus in libro illo de Dijs Gen

tium, Hierophantam, hoc est , Sacerdoten Proserpinae, intinnabulum , vel Campanam in Sacris pulsare consueuisse ait Deae a

Item

Apollod

rus.

47쪽

de Syriae

Commentarius

Robortellii in Octauiano Augusto. cap.9ι. Suidas, Pancirollus

Lucianus

item Syriae Sacerdos Tintinnabulo uti consueuit, sicut scribit Lucianus Samosatensis qui hunc ast in modum : Sacerdos sequam ad

summum Templi peruenit, prece pro noquoque facite precando autem pariter aereum quoddam Tintinnabulum pulsat quod motum,grauiter, at-

pie allere nat. De hoc item ritu fidem facit Robortellus in Octauiano Augusto , dum de ianuis , ac fastigijs, vel summitatibus Iem plorum loquitur in hanc verborum formam Faritigium intinnabulis redimiitum, o Tistin nabula fer-flebant ex Ianuis Templorum pendere. De intinnabulis adhibitis in Excubiis monet Suidas uido Panciroilus ita inquit: Excubitores olim in noctu is mellise intinnabula secum deferebant ad quorum usum illico res ondendum erat Istuc ipsum a nostris in Ar- cibus praesertim fieri solet, ut infra suo loco dicetur Campana denique in priuatis Romanorum Aedibus pulsabat Dr, t rcfert Lucianus Samosa tensis Aedes enim ditioruri L Romanorum amplissimae intinnabulo, seu Campana uti solebant ad Familiam excitandam, sicut Romae ob eamdem causam fieri solere non ignoramus: id quod infra, 4m-sius quidem , explicabinius

48쪽

De Campanis

37 De ampana pro di linguendis horis adhibita. Nuentis Campanis , introductus quoquα

fuit usus Horologiorum, quibus horae distin uuntur . De Horologiorum rationes, usu atque inuentione loquitur Vitruvius, necnon ali complures. Quoniam verbία antiquo Horologisvsu satis dictum videtur, dum de Campanae antiquitate verba fecimus illinc eo confugiendum est, ubi fit mentio de Balneo Hippiae, qui floruit circa tem pora Luciani, ut ipsemet Lucianus ait, qui vixit circa Annum Domini centesimum Verum sicut Campanae inuentor ignoratur, ita etiam sonantis Horologij primus nescitur Auctor Quid autem iucundius, ut ait Polydorus Virgilius, reperiri potuit Horologio, quo nobis , etsi occultato Sole, per Tintinnabulum sua , sicut ita videtur, sponte sonans, horae distinet nunciantur Quid item nobis gratius Campana inueniri potuit, qua tot, tantaeq. res hominibus tam utiliter , aceta In commode indicantur Quamuis autem res ita sese habeat, sicut magna ex parte hucu Lque vidimus,4 infra multo plura in maio-

Vimicius

49쪽

Lib. Variar. Lectionum.

Commentarius

ra de mustiplici Campanae usu ostendemus utriusque tamen inuentae rei Auctor, uti diximus, ignoratur. Haec de multiplici intinnabulorum , seu Campanarum usu apud Ethnicos. Nunc reliquum est, Vt Campanas benedicendi causam, iritum apud Christianos deinde multiplicem earumdemistinuexplicemuS DE . UTV . CONSECRANDI AUT benedicendi ampanas . CV Iet .

VLTA ab Ethnicis, falsa Religione , ac superstitione deceptis fieri selebant,qtiae deinde a Christianis, Ecclesiasticis praesertim Viris , falsa Religione, ac superstitione omnino ablata

in sum pium , ac lanctum translata fue

runt, ut in nostro variarum L ctionum Com

mentario diffuse demonstratum est . Inter Ecclesiasticos Viros extat Sanctus Paulinus Episcopus Nolanus , Sancti Hieronymi, S. P. Augustini contemporaneuS uti iam diximus, qui abusum Gentilium sacrorum correxit, Mampanam ad pia munera traduxit,

50쪽

De Campanis 39duxit, dum ea primus in sua Ecclelia usus est, ut eius nimirum sonitu semotius habitantes ad conciones , precationes, necnon ad

Diuina ossicia in ad sacrosanctum ita Sa

crificium, atque ad alia excitari possent. Quae omnia singulatim explicabuntur, cum primum Campana consecrandi, aut benedicendi causam, ritum fuerimus assequuti.

DE CAMPAENARUM BENEDICTIONE

aut Consecratione . V. V.

AMPANAE iuxta perantiquum ac pium institutum in Sancta Dei Ecclesia benedici, aut consecrari solent. Quod autem huius generis Ritus consecrandi Campanam sit antiquissimus , ex eo, quod Alculnus in libro de Diuinis officijs ait, satis congrue comprobatur. Is enim Alcuinu S, qui floruit circa Annum Domini To Bedae Presbyteri Discipulus , vel Auditor QKaroli Magni Praeceptor, ut inquiunt Trit themius , Melchio Hittorpius, lati ; de hoc ritu ita scriptum reliquit: Ueque nouum ideri debet Campanas benedicere u ingere, eisque

Melchior Hittorpius.

SEARCH

MENU NAVIGATION