장음표시 사용
51쪽
principia illa investigare problema est, vix permissura vi
Motum itaque omnem voluntarium produci per c ΟΠ- tractionem carnis inter membrum movendum, et partem stabiliorem, ad quam adducitur, extensae, etiam Vulgo notum ess : in eo difficultas est, ut expediatur, quoΠam Vinculo, qua necessitate motus contractilis in musculb cum nisu mentis membrum, ad quod signoratus saepe ipsi musculus pertinet, movere volentis connectatur Z ita ut is, qui contractionis hujus causas perspicue reddiderit, una etiam omnem voluntarii motus rationem aperuisse censeΠ-dus sit
Minimo hic quidem labore mihi liceret videri perquam
erudito, si recensendis, et ad examen revocandis Opinionibus, quae ad explicandum hoc contractilitatis voluntariae phaenomenon ab aliis prolatae sunt, sermonem, Vestraminque patientiam consumere vellem, nunc brevitati consulentes non quid alii, sed quid ipsa nos natura doceat, et ratio, audiamus lLXIX. Repetito multoties experimento constat, Carnem musicularem, admoto aliquo corpore peregrino, cujus Perceptio plerumque sentienti mole litam creat, ultra statum suum naturalem contrahi, et crispari. Adeo haec muscularibus fibris insita est contrahendi facultas, ut etiam in fibris ex corpore evulsis, sublato igitur omni cum caeteris partibus commercio, cernenda supersit; quaecunque musculum in contractionem ciet externa causa,fimulus vocari consuevit; Unde
52쪽
unde factum fuit, ut stimuli deinceps dicerentUr, quaecunque aliquam vim habent in excitando motu in systemate animali, sicque etiam ad reliquas causas, sine quibus motus non fit, stimuli nomen transferretur, meo quidem judicio parum recte, id est parum accommodate ad Vulgarem loquendi formulam, juxta quam stimuli vox vix quidquam aliud significare videtur, quam causam, cujus essectus patienti subjecto pro principio es producendi motus majoris AD, quo carina applicatur. LXX. Facultas haec contrahendi se ad stimuli contactum eadem est, quam alii irritabilitatem dixerunt, distinxeruntque ab elasticitate, vi mortua, nerVOsa, atque animali, et certe, si totam facultatem compositam spectemus, ab elasticitated Uert, an in similia principia iis, a quibus elasticitas procedit, possit resolvi, alia est, et subtilior quaestio : caete-Tium vim aliquam mortuam, nervosam, animalemve a nUda irritabilitate diversas comminisci superVacaneum Vi
LXXI. Postquam distinete expositum est, quid per irritabilitatem hoc loco sit intelligendum, quaeritur, qua de causa muscularis fibra admoto stimulo contrahatur Τ Retulit irritabilitatem inter fontes generandi motus, quorum Ulterior causa ignoratur HALLE RUs, dixitque, eandem in ipsa fibra insitam non aliunde advenire, quod etsi quodammodo recte diistum sit, inquirere tamen, ut puto, licet in ipsam illam conditionem, in qua irritabilitas posita est, et in causas, per quas oritur : si enim irritabilitas a morte perit, et irritabilis fibra ex alimentis non irritabilibus producitur, Uti que
53쪽
que id, quod irritabile non fuerat, irritabilem naturam, nec sine causa, adeptum est.
Sed certe minimis fibrillae muscularis particulis innata Virtus est motum generandi, per quem stimuli actionem in separationem totius utcunque tendentem, declinent, reprimant, ipsiusque effectum reparent f LXIX.) Ejusmodi nempe virtutem omni systemati ex diversae perfectionis substantiis simplicibus composito necesse est inesse s LXIII. hujusmodi vero systemata esse minimas omnium corporUmmoleculas, secundo capite ostensum fuit XXXIX.)LXXIII.
Facile autem adparet, motum hunc in ultimis illis elementis ad avertendam actionem stimuli natum sensuum nostrorum aciem eludere, adeoque ad irritabilitatis phaenomenon non tantum requiri simultaneam perceptionem stimuli in pluribus moleculis, sed etiam omnium motuum in elementis singulis excitatorum ad constituendum motum compositum, sensibus observabilem, consensum.
Quae observatio huic sententiae haud parum favere videtur, discrimen partis manifeste irritabilis, et alterius vix stimulo excitandi, verbi gr. intestini, et ossis respectu irristabilitatis in particularum compositione diversa, quatenus propagationi, et conspirationi horum motuum in motum sensibilem magis, minusve favet, positum esse: unde sequitur, etiam directionem, et vim hujus motus comPO-cii, et sensibilis, cum a repraesentatione essectuum stimuli in singulis elementis partis irritatae, tum ab elementorum numero, et modo, quo inter se connectuntur, pendere; Porro, uniVersam Vitam corporis cum a reeta partium conformatione,
54쪽
conformatione, tum ab adposita ideoneorum stimulorum adplicatione ad organa irritabilia, proficisci. LXXV.
Hinc rationi quoque summopere consentaneum est, eo ipse momento, quo volens anima membrum aliquid determinato modo movere nititur, Praeter animae voluntatem, et scopum unice vi humanae compositionis stimulum aliquem admoveri ipsis illis musculis, quorum actio ad propositum membri motum requiritur ; esse praeterea eam humani corporis viventis conformationem, eam ipsius relationem ad mentem, ut illa dum membrum V. gr. cUbitum flectere vult, jamque nititur, eo ipso astu ipsa vehiculo suo involuta stimuli in morem sinscia quidem, et mere per accidens) adplicetur musculis v. c. bicipiti, et brachiaeo interno, quorum contractio motum imperatum absolvit. Quae explicatio sollicite ab illa opinione, quae animam motus musculorum causam essicientem facit, distinguenda est.
Esse posse animam stimulo corpori hoc loco brevitatis causa non demonstrabo prolixius, nec rem negabunt, qui Leibnitetianas, occasionalistarumve partes sequuntUr, sensu licet magis stricto eam concestari sint, qui insurionistae adpellari amant; quidquid fuerit, ex iis, quae XXVI.) memoravi, evidens, ni fallor, est, limites animae non posse mutari, nisi ipsius relatio ad spatium mutetur, figura itaque spatii, cui immediate praesens anima est, postquam novam determinationem nacta est, differt a figura spatii, cui praesens erat ante mutationem ; deinde limites sunt menti cum corpore communes, anima enim est, vel non est, ubi corpus est cum quo conjungi
55쪽
tur: mens ergo, et corpus se invicem terminant: cogitemus porro, animam cum suo vehiculo substantialiter esse conjunctam, et communi materia uti LIV.)LXXVII.
Si vero anima relationem suam ad spatium permutet LXXVI.) si communi cum corpore limite contineatur XLVII.) si adtributa mentis, et corporeae materiae Proprietates eidem subjecto inhaereant LIV.) si denique ul
timarum atomorum materi e corporeae, atque animae
similes sint formae, et gradu tantum diversae XXIII. &c. in
si igitur eo modo cum corpore suo mens cohaereat, ut ipsius Vicistitudines corpus adficiant, quis quaeso scrupulus superesse potest, qui impediat, quo minus efficaciam mentis in modificando corpore adgnoscamus t Porro, ut ipsas erroris radiceS animo evellamus, meminerimus, in sanioris Ontologiae theorematibus este, eo perfectius modi cari posse byuntiam ab altera, quo major fuerit utriusque diversitas , simulque quam inepta sit intelligemus, eorum philosophia, qui, dum Deum materiam modificare libenter concedunt, una tamen animam corpori limitando ob nimiam utriussique differentiam imparem esse sentiunt.
Animadvertendum praeterea est, animam me in LXXV. ab ipsius vehiculo non separavisse; nec profecto mihi liquet, quaenam sint in stimulando musculo animae partes, quaenam Vehiculi, adeo ut ea, quae de anima vesiculo DU λ luta ibi dixi, de compossita substantia ex anima, et Vehiculo intelligenda sint. Si cui vero hanc rem enucleatius persequi volupe fuerit, reperiet fortassis, stimulum, quae irritabili parti admovetur, esse animae Vehiculum, at causam . Fid. Parmenides, S 3 p.
56쪽
sam, quae vehiculum in stimuli formam redigit, redactum. que ad musculos excitandos adplicat, animam esse. LXXIX. Data hac explicatione s LXXV.) motum voluntarium illum mihi adpellare liceat, qui irritabilibus organis per citur, quibus anima, quatenus ipsum hunc motum adpetit, es prosimuso, reliqui omnes involuntarii dicantur : ex qua definitione sponte adparet, me ipsorum musculorum motum, quorum contractione voluntarii motus perficiuntur, quosque anima nec discernit, nec eligit, in voluntariorum
Ex hac etiam evidenter intelligitUr, quare volente anima membrum movere ipsi hi musculi, qui motui desiderato inserviunt, prae aliis in contractionem cieantur ; nec in re tam perspicua ad occasionalistarum, vel Leibnitetiana deliria confugere Ulla ratione cogimur; nec etiam mirabimur toties illam vitio celebratam mentis in regendis suis, et distinguendis musculis solertiam : nihil enim ex data expositione opus est, ut anima suorum musculorum ideam distinetam, imo ullam habeat, multo minus, quod
HALLE RUs metuebat , oporteret omnium organorum volun
tati subjectorum mappam topographicum prae anima ver arcquam perfectissime sibi praesentem haberet, ut in ida plus quiane Albiniana tabula musculos accessorios, actores, directores, adjutores, satores definito motu excitaret.
57쪽
Utique ergo anima potes esse causa ejusmodi motus, cujus
instrumenta, et messuram ignorat . An vero anima suo vehiculo vestita immediate 'ipsas fibras carneas musculorum sollicitet, an mediante materia nervea, haud ita dijudicatu facile est : irritato nervo musculum, ad quem pertinet, contrahi vulgaris observatio est, et saepius prehenso pollice, atque indice nervo diaphragmatico validos succussus in septo transverib excitare me memini. Interim haec voluntariorum motuum instrumenta involunta. xiis quoque tam animae incommodum aliquod sentientis, quam rerum peregrinarum stimulis obtemperare, ut irritabilis eorum indoles a priori suadet, ita plenius e3perientia confirmat.
Ergo ut corpus humanum habeatur volenti animae morem gerens, primo sceletus requiritur, cujus ossa cum laxitate quadam colligata per musculos irritabiles motibus articulis, et ligamentis definitis concitari possint, requiruntur deinde nervi, quorum ductu anima vehiculo suo insidens in musculos hos descendat, et Per Omnem encephali continuitatem obequitet, ita ut nervorum tradita mentis praesentiam definiri haud improbabile videatur.
Eadem plane ratione, qua mens corpuS movet, percipit objecta, quae ipsam terminant : OPUS est tantum oris ganis corporeis, quorum auxilio objectorum remotiorum imagines in Viciniam mentis tranSferantur, qua arte obti-G nebitur,
58쪽
statum totius universi repraesentent, atque mens, dum 'revera nihil unquam praeter proprios limites percipit, eadem opera ambientium quoque, et ad ingentem distantiam remotorum corporum formas intueri certa ratione censeri possit.
Nunc, si quis omnem hanc fabricam nerveam, atque muscularem sui de sceleto taceam) consideret, dicto citius
deprehendet, eam esse utriusque naturam, ut ex proprio fundo vitam ossiciis suis idoneam vix per momentum continuare possint : sibi quippe relictae exsiccarentur brevi, et frigefactae obrigescerent, praeterea multam materiam excuterent, quae ipsam earum structuram magis intime ingreditur ; at vero musculum, nervumque frigore rigentem, siccitate aridum, et macie extenuatum irritabilem suam naturam deponere, cuivis apertum est: unde simul perspicuum fit, ad continuam corporis vitam instrumenta reqUiri, Per quae organis sensuum, atque motus voluntarii pristina dispositio vitalis conservetur, adeoque materies adferatur, quae humectationi, calefactioni, reparandisque tum particulis detritis, tum Vitiatae organorum structurae inserviant.
Haec ratio est, cur datum sit receptaculam longe, lateque ramo1um, dictum systema arteriosum, cujus ultimi recessus ad omnes corporis particulas pertineant, quodque vi suae constructionis materiam illam perpetuo, et quam maxime aequabili flumine ' in omne corporis punctum deducat:
Adierere hic contra vulgarem opinionem ausus sum, velocitatem
sanguinis in minimis aortici systematis arteriolis aequalem esse ejusdem
59쪽
deducat : si vero nova continuo materies per uniVersum
corpus distribui nequit, nisi vis adfuerit, qua per arterias
pro velocitati in a ortae trunco, si nempe sanguinis de corde interrupto impetu prosilientis motum inaequabilem ad uniformem aequivalentem Priori reducamus ; ita enim intelligenda est phrasis aequabili fumine. Nititur autem haec adsertio duobus principiis, quorum alterum theo rema est physiologicum, quo ostenditur, diversis temporibus non nimium a se invicem remotis, eandem sanguinis quantitatem artcriososystemate contineri, adeoque dum dato tempore certa sanguinis quantas ex corde in magnam arteriam exundat, aequalem sanguinis portionem eodem tempore ex omnium arteriarum ultimarum ex aorta
orientium finibus emuere. Alterum principium immediata observatio est, quam ea mente hoc loco propono, ut alii in minuitis anatomicis magis versati hanc rem examinandi, quodque verum iis visum fuerit, novis, et accuratioribus experimentis confirmandi occasionem nancise cantur. Praevaluit, scilicet, haec in anatomicorum scholis opinio, in toto corpore animali, quoties arteria dividitur, nullo contrario exemplo, lumen trunci consanter minus esse, quam es summa luminum duorum ramorum, qui ex eo trunco nasiuntur. Adtulit quaedam experimenta in demonstrationem hujus theorematis HALLE RU s ' ; sed eo modo iis Utitur, ut fatis adpareat, eum totam rem non intellexis sie; ex ipsis enim illis SENAci dimensioni hus, quibus theoriam suam confirmate niti tur, contra itum potius sequitur et eaque res mihi prima de toto theoremate dubitandi causa fuit : Inde ad experimenta accessi, repetitisque vasorum dimensionibus primo in placentis humanis, deinde in majoribus diversorum animalium arteriis, tandem in adulti hominis a orta cum ilia eis suis ramis comparata, lateri cogor, in Plus quam quinqua ginta exemplis nullum fuisse, in quo ramorum lumina simul sampta lumini trunci, ex quo prodierant, non exacte aequalia repererim :ῆum ex diametro trunci, et diametris ramorum, in quas arteria staditur, semper mihi triangulum rectangulum construere licuit, cuius hypothenia sat Elem. Physiol. tota. I. Pag. 8O.
60쪽
propellatur, operae pretium erit in vim illam, ejusque o. riginem diligentius inquirere.
Docet autem hic peropportune physiologica ratio, san, guinem per arterias alterna cordis, arteriarumque contractione, et dilatatione ' promoveri, anatomia similem fabricZm,
pochenusa diametro trunci, reliqua vero duo latera diametris ramorum essent aequalia. Instituenda autem haec experimenta sunt in corpore recenti; nam iri exsiccatis vasorum sceletis, ubi arteriae circum immissam materiam diversis in locis diverse vi contra me exaruerunt, ratio trunci ad suos ramos nonnihil a naturali rerum habitu deIectit. Dissileri non positam, aliquand i me numerosis in experimentis, torum tunc temporis ALBINi theoria, qui simina docebat, imbutum, sanguinem vidisse tardius per minimas pellucentium animalculorum arteriolas motum, quam Pir truncul OS Paulo majores : elapsi vero an ni adstate in ranis ebriis inflammationis naturam, et processum discendi gratia sanguinis velocitatem adtentius considerans manifeste deprehendi, hanc celeritatis di in inutionem in minimis arteriolis usque morbosam esse, et seir per cum aucta sanguinis rubri ratione ad serum
esse conjunctam, maxim se notabili in illo phlegmasiae stadio, quod pyregiae inflammatoriae formationi proxime praecedit.' Mirum videri poterit, me hoc loco cordis, et vasorum sanguinem vehentium diastolen inter causas sanguinem moventes retulisse, quum contra ex vulgari doctrina cor suae dilatationi reluctans, aut ad summu iri passive se habens t. ab impulso sanguine explicari, et distendi credatur. Sed certe ubi cor ranae, vel anguillae ex corpore ex seisium, post singulas contractiones, nullo sanguine distendente, plena se diastole restituens video, ubi mecum repeto, omnem fibram mascularem remoto post contractionem stimulo propria virtute in eundem statum se
