Praxis medica. Ad usum Scholae Valentinae

발행: 1786년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

221쪽

Cap. XVI De Morbis renum , Uesicae. 213

terasqIle partes urinae exCretioni servientes, hoc inflammationis genere laborare sed etiam musculos, praesertim quem GraeCi vocant , ductis in Consortium nervis, unde fit, ut interdum malum renibus incipiens in alias diffundatur

partes , & ContI a. Ulut sit, duo phoenomena renum inflammationem perpetuo Comitantur. Primum , dolor gravis , aut . Saltem Sensus molestiae ad lumbos partesque vicinas. Alte-Tum , laesa naturae functio in urina expellenda quae Si Conjungantur, Certissimum dant inflammatorum renum inditium.

Quod si dolor gravisque molestia ', laesioque in ejicienda

urina, Circa pectinem in infima ventris regione diu haereant, malum inde vesicam occupare CognosCimus. Sed dolor hic dumirenes OCCupat , ad Supernas parteS aliquando aSCendenS , infernas Costas in thorace molestat, ut salsam pleurit, diS SpeCiem mentiatur. Neque Continuo affigit, sed per intervalla : atque sternutamentis tussi intenditur. Nec ra-Tum est ad femora extendi, eademque demum veluti stuporeprehendi. Febris universi Corporis non semper adest; at pars affecta calet & incenditur , ut febre saltem partis laborare dicas. Accedunt nausea , stomachi anxietas , cibi fastidium, crebra bilis vomitio. Saepissimae extremae partes, maxim .que pedes refrigescunt. Quae omnia interdum mitia , ut aegrum lecto non perpetuo affigant, quandoque increscunt maximeque molestant. Dum malum istud nimium augetur ut Cursu temporis , nisi Curetur , fieri Solet, mictus cruentus, calculi, urinae difficultates, omniaque Circa lotium expellendum incommoda accedunt, alia tamen aliis, pro causarum occasionalium .& efficientium , naturae & temperamenti diversitate. Sed si febris superveniat acuta, dolor ni Iniurn Vigeat, anxietas, urinae ardor , & difficilis , aut omnino impeditus , exitus, inflammationem acutam & celerem inde significari palam est. Harum partium inflammatio, qua Cumque demum illa fuerit, periculosa; si enim acuta sit Urinae suppressione, aut Virium extinctione paucis diebus enecat. Quod si lenta fuerit, etsi imminens non sit discrimen , tamen longo post tempore urinae mala insanabilia post se trahit. Jam vero Cum Cal CuluS , mictio Cruenta, urinae profluvium , aut suppressio, itemque Stranguria, quamquam

222쪽

et 14 Morbis infimi ventris.

quam symptomata praegressae inflammationis sint, ita aliquando inCrescant, ut morbii rationem habeant, de Medici

considerationem ad se alliciant, non inCongruum arbitror, phoenomena eorum praesentiam demonStrantia seorsim tradere. Igitur Cum Calculus renibus subest, praeter jam dicta inflammationis signa , doloremque aCerbissimum instar infixi aculei ad lumbos urina antecedit tenuis , limpida , diluta.

quam mox excipit Crassa, fabulis, Seu arenulis multis repleta, qua praesente sub his notis de Calculo suspicandum est: nec

enim facile datur signum hujus mali prorsus demonstrati vum, nisi cum lapilli ipsi cum lotio expelluntur. Idem judicium esto de vesicae lapide nisi enim grandior fuerit,

signis omnino Certis sese non monstrat. ConJecturam tamen

de ejus praesentia faciunt tenesmus in singulos mingendi Conatus : ponderis Sensus in perineo : Crebra genitalium titillatio vel pruritus , ad quem Mompescendum manum, geStu Sane indecoro saepius admovere Cogitur uterque sexus, quod praesertim adnotatur in insantibus , qui pene mi saepissime contrectant & distrahunt, ut urinae exitui faveant, vel dolores leniant. Interea prosiliens urina saepius sistitur . vel pervices alternatimque inter tormina mingitur. Quod si sub nissignis vesicae calculus digito . in auum immisso exploretur, vel cathetere in vesicam adacto attingatur , Cettius inde judicium deducitur. Neque inficiandum , haeC opera Chirurgica interdum seselisse ; atque adeo etsi ad Cognoscendum

hunc morbum multum Conserant, nec prorsus iis esse fidendum , CenSemus. ΑΔ mictum Cruentum dignoscendum nullo alio opus est auxilio quam urinae inspectione, ipsa enim sanguinea est. Id unice notandum, diversa esse sanguinem mili rere, urinam ciCere Sanguineam. Dum sanguis min-gitur si urina aliquo tempore Servetur , sanguinem in fundo vasis deponit; dum2Vero sanguineum liquidum min-gitur , etsi urina per longum tempus adservetur nihil ad fundum projicit , quin imo totus urinae liquor sanguineus permanet. Nimius urinae fluxus duobus modis fit. Primum cum urina multa Copia effunditur, actio tamen incendi ad nutum dirigitur. Alter modus est, CUm urina Clanculum &

absque voluntatis imperio nimium fluit. Illud mali genus

223쪽

Cap. XVI De Morbis renum, etesicae. 2Is

diabetes'. hoc urinae incontinentia appellatur. Ergo in diabete potio , non multo post quam sumpta est, nihil fere demutata immodice sub aquae specie cruda m itur. Ingens sitis Continuo afficit, quae potatione sedari nulla potest, atqUe quod bibitur , saepe majore Copia moendo redditur , quam qua

sumptum fuit. Interea totum corpuS eo modo ConSumiturae veluti m endo dissolvitur : febris lenta emergit : saliva Spumosa excernitur : alvus pigrior eVadit: VisCera aestuant: lumbi dolent: vires prosternuntur : aC niSi r CenS Curetur, Vitam marcore consumit. At in Continentia urinae, pueris &Senibus magis quam caeteris aetatibus familiaris, nec febre nec dolere stipata, molestum & turpe malum est , etenim volentes nolentes urinam ferme continUO effundunt, & stragulas noctu dieque per mingunt. Superest, ut frequentissimas affectiones dysuriam , stranguriam, & ischuriam ex Plicemus. stiria generale nomen est quamvis urinae dissicultatem significans. Cum vero ex inflammatione, indeque natis calculo, grumo sanguinis , Vesicae imbecillitate , alii que id genus malis , liberam urinae expulsionem impedientibus , difficultas in excernendo lotio sequi soleat, dysuriae nomine, quaecumque illa fuerit, seu dolor adsit seu deficiat, ex veterum Graecorum mente significatur. Stranguria est mictio guttatim procedens. Dum enim Seu Calore & acrimonia ipsius urinae, seu viarum impedimento urina guttatim fluit, nec nisi cum dolore & molestia Sensim ejicitur, stranguriae nomine id malum indigitatur. Nihil praeterea

necesse est, ut quivis in obserVando attentus dysuriam &Stranguriam CognOSCat. At ischuria , quae urinae suppressionem apud posteriores Graecos significat, ulteriorem postulat explicationem. Igitur urina frequenter ob vesicae vitium supprimitur , ut malum id magis ad Vesicam pertineat: in terdum tamen Con Sentiunt etiam renes, ut malum ab ipsis incipiens vesicae Communicetur. Dissicile autem est, integram urinae suppresionem eX Solis renibus, Vesica illaesa, fieri posse alibi enim monstravimus, urina non totam per renes, sed partim ex ventriculo & intestinis in Vesicam cumulari : unde etsi renes in Officio omnino serientur, Si tamen vesica in

tegra sit, aliquid urinae in ea colligetur. Utcumque tamen

224쪽

α16 Lib. IIL De Morbis infimi ventris.

Suppressio fiat , modo repente Omnino sistitur, modo non ex toto fit, sed stillatim quidem inebunt, multumque fundere cupiunt, atque ita per gradus ad integram veniunt Suppressionem. Sed urinae interclusio , quovis modo facta , omnia saeva & acerba reddit, etenim febrem accendit, & inquietudinem, dolorem gravem secundum lumboS, aut CirCa peC- tinem cum partium distentione inducit. Cum lotium ob moram acre, mordaxque est, frigent aegri, tremunt, Convelluntur , distenduntur praecordia, & replentur. Pulsus sub initiis tardi sunt, segnes: sed dum malum increSCit, parvi fiunt, Celeres, inordinati. Somni tenues, molesti, non Continui, quin potius a somno , perinde aC Si quis pupugerit, prosiliunt, postea in soporem tamquam lassitudine oppressi delabuntur.

His laboribus delirium leve accedit, ut nugari potius, quam vere delirare videantur. Quod si mriendi aviditas instet, multisque doloribus di distentionibus modicum quiddam stillatim ejiciunt, tum primum Cruciatibus parum levantur postmodum in eadem relabuntur. Interea facies livet: abdomen intumescit: VesiCa, Si malum in ea sit, turget atque dolet, multumque urinae , intromimo ferro , prorumpit. Contra , Cum malum in renibus PraeCipue haeret, vesica parum dolet, Vel tumet, paucum etiam urget mictionis des derium. Μorbo ad statum evecto, lucteus Sudor: pituitae vomitus, interdum etiam bilis: totum Corpus friget: singultus: vulsus' parvi, inordinati: sacies ex livido rubescens: sitis: animi inconstantia et mentis Vacilatio et nervorum distensior mors. Plura, quae de his affectionibus dicenda restant, ut ordine dirigantur , ad aptioris moS relegamus. In curannis morbis renum & Vesicae duo potissimum prae oculis habenda. Primum est, inflammationem esse sedandam. Deinde praelatis Symplomatibus esse occurrendum, solent enim ea interdum ita increscere, ut ferme omnem curationis vim ad se trahant. Ergo Communia inflammationis remedia hic adhibenda , atque adeo venae Sectionem instituere oportet, non quidem ut multus sanguis extrahatur id enim horum malorum Conditio non tolerat , sed ut Dars' laborans temperetur, onere levetur, & lubrica fiat.

Purgatio sub initiis minime instituenda; at ejus loco clyste-

225쪽

Cap. XVI. De Morbis renum, θ' vesicae. M

res emollientes & laxantes substituendi. Decoctum ossium capitis vervecis, additis floribus malvarum , violarum, Sambuci , pro Clysterum usu Congruens est. Enema CX quatuor oleis Fulleri, incipiente morbo , non Congruit, eo tamen SeneSCente, utile esSe consuevit. Igitur ad subducendam alvum Pro usu esse potest oleum seminis lini, aut amygdalarum

dulcium recentissime extractum , & larga satis dosi prae- Scriptum , non enim inflammat , ut quidam ex systemate, non Observatione, affirmant, sed lubricando, leniendo, la-Xando, vias mirifice aperit, naturamque ad blandam rerum nocentium expulsionem incitat. Diluentia vi refrigerantia multum hic locum habent, ut aqua simplex spiritu nitri ad gratam aciditatem alteratam. Prodest etiam Serum laci pauxillo nitri medicatum. Sed curandum, ne nimia quai titate haec omnia ingerantur , quippe , occlusis urinae viisn facile Stagnant,& gravia mala inducunt. Si renum & vesicae ,nflammatio lenta sit, praeter jam dicta medicamenta, hirudi tres ano applicatae juvant: neC spernenda est cucurbita lumbis a7dhibita&fissuris impactis sanguinem fundens. Juvant etiam in hoc Ca Su balneationes, ususque olerum in frigidantium & emollientium. Lactuca , intubus, asparragi, gramen , aliaque id genus

praecipuus esse debet Cibuq eorum, qui hiS malis tentantur, alimenta enim ex Carnibus, aromatis & Cupedis parata , ea exasperant. Exterius renum regioni ad lumbos applicari poteSt Cum fructu aqua tepida, aceto permixta, pannis lineis, aut spongia recepta. At hoc ipsum mediCamentum Cum vesicae applicandum est , aliquo roborante , ut oleo Camae melli, tumbriCorum, rutae , permiScendum , quia veSica nervosa est, & nimium frigidis laeditur. Emplastra , Cataplasmata , aliaque hujusmodi medicamina his partibus applicari

solent, neque prorsuS damnanduS eorum USUS, at, ponde-

re gravando parum utilia esse ἡ deprehendimus. Quod si aliquando necessitas iis uti cogat , ex emollientibus , ut malva althea, addita farina hordaCea . tuto componi possunt. Eadem curandi methodus adhibenda est in doloribus harum partium , eo tantum discrimine , ut si dolor nimium vigeat viresque nimium dissipet . medicamenta ex

226쪽

218 Lib. III. De Morbis infimi ventris.

Syden hamii praescribi possunt, ea tamen lege , ut id remedii genus Caute admodum moderatissima dosi , nec nisi in

Casu Urgentiae , propinandum. Potio ex Confectione hyacin- torum, demptiS Bromatis , CC UliS CanCrorum, Syrupo de dua-hus radicibus, laudano liquido, & aqua graminis sub moderatis dosibus grata est , dolores lenit, ta naturam recreat. Monuit Hippocrates , in dolore renum pOSt Venae Sectionem in poplite institutam , , purgationem , Vias urinatorias esse mundandas a . Medicamenta urinas moventia diu reti-ica vocant) ad eum finem sere Omnes praescribunt. Sed inmotbis renum & Vesicae, si ea medicamina sub initiis adhibeantur , noXia sunt: quoCumque autem tempore si Calida sint, acria, & vehementia , tam longe abeSt, ut urinas mo-Veant, ut eas potius intercipiant, aucta enim partium inflammatione , malum etiam augent. Sanguinis fluxus per urinas non uno modo SuCCurrem dias, varia enim esse debent Medici Conamina pro Circunstantiarum varietate. Solet interdum sanguis per renes &vesicam expurgari Certis determinatisque peric dis cum levamine naturae , idque fit sine febre , sine molestia, & ab que virium jactura , ut HippoCrates monuit , nosque ex ejus intente in medicina veteri & nova monstravimus. Nihil igitur tunc est agendum, Sed quiete tum CorporiS , cum animi, optima diaeta , opus naturae relinquere expedit; qui enim sanguinem ita fluere CoerCere tentarunt , aegros in gravissima pericula deduxerunt, Sanguinem enim Supprel Sum

sequitur arthritis , vertigines, aliaque capitis mala , vel quod frequentius est, caChexia & hydrops. Fluit aliquando sanguis ex dictis partibus ob earum debilitatem , retinendi vi

ferme amissa, Sub quo CASU SanguiS SerOSUS apparet, Ut non tam sanguinem , quam urinam Sanguineam aegrotantes mi

a) Hipp. lib. 6. Epidem. se . I ' text. s.

227쪽

Cap. XVL De Morbis renum, vesicae. 2I9

pinel a , & vulnerariis levibus , ut haedera terrestri, agrimonia , maxime Conferunt. Aqua, Cui immixtus sit liquor ex nitro & marte seu tinctura elastica Pharmacopoeae Matri tensis , 'pro potu ordinario omnem hiC adimplet paginam. Esercitatio Corporis modiCa , purgationes lenes ex rhabarbaro , amara vegetabilia Citra Caliditatem operantia , ut CA Choreum, taraxacum, addito pauxillo Centaurae sub forma decocti , in hoc malo prosunt. Quod si sanguis fluat

ex ulcere renum , aut Vesicae, minime adstringentibus supprimendus , sed ulcerum Curatio inStituenda , ut sanguis fluere desinat. In universum adnotare expedit , sanguinis fluxui per urinas obnoxios esse veneri & vino deditos, itemque eos , quibus laxa est lumborum partiumque viCinarum Constitutio cum nimia Caliditate , quod monitum esse Volumus , ut Caute tractentur hujusmodi aegri, nec Curationem ullam spectent, nisi ab his rebuS noCentibus prorsus abst neant. Cum Calculus renes laut VeSiCam OCCupat, Unicia sese offert intentio , scilicet ipsum extra Corpus ejiciendi. Cum vero lapis excerni nequeat, nisi Viae Satis pateant , es naturae robur validum sit ad expellendum , proinde duo agenda , fCilicet vias laxando dilatare , atque naturam ad hos tem abjiciendum movere. Viarum dilatatio fit per emollientia , laxantia, aperientia tum exterius tum interius applicata. Valent ergo olea, balnea , diluentia, laxantia , quae pro inflammatione harum partium attulimus. Sed hoc genere medicamentorum non nimium in SiStendum , multa enim laxatio , sicut partes molles fluxilesque reddit, sie earum robur dissolvit. Idcirco Cum medicamentis emollientibus roborantia aliqua parum Calida , ut flores Camae melli, betonicam , apium , aliaque id genus , immiscere licet. Interi nClysteres ad laxandas viaS , naturamque movendam ex usu

Sunt, siCut Oleum amygdalarum dulcium in jusculo identi dem repetitum. Sunt qui Credant. Certum e SSe mediCamentorum genus, quod vi speciaIi CalCulos atterat, & in partes dividit, eaque praescribunt. ut in fragmenta partiti facilius

excludantur. Inter ea ineui Camina numerantur sanguis hirCi, lapis judaicus. cicadae siccae Sine pennis ac pedibus Contu-Sae, passerculus troglodytes Conditus ac praeparatus, ossa

228쪽

et et o Lib. III De morbis infimi ventris.

mes pilorum , aliaque benδ multa passim in libris obvia. Sed

fides sit penes auctores, dum nos, de viribus harum rerum ad calculos infringendos dubii, ulterioribus observationibus Confirmari desideramus. Maximum ergo Calculosis remedium est a lapidum generatione preservatio , quae fit abstinentia a multis & Crassis cibis : usu frequenti Olerum : aqua frigida pro virium robore plus minusve suscepta : integra vini privatione : exercitationibus mentis & corporis ad medioCritatem redactis . veneris , omniumque potuum Spiri- tuosorum Calefacientium, agitantium abstinentia , levium purgationum ad aequinoctia usu : balneationibus calidis, aut frigidis aestatis tempore pro aetatis , & naturae Varietate: lactis asinini post purgationes usu. Quae omnia, Si rite recteque observentur , remedium erunt ad Calculorum prae- Servationem, eorumque impediendam generationem praesentissimum. Pro coronide advertendum restat, Calculos in V

sica ita interdum increscere . & ad tantam magnitudinem pervenire , ut non nisi manuum operatione a Chirurgis extrahi possit. Haec operatio , quae graece a quibusdam lithotomia, ab aliis cisthotomia appellatur, in usum adducta est ab antiquissimis medicinae temporibus. Hippocrates jurejurando Medicos obstringit , ne umquam eZm eXerceant, quod non de Medicis tantum , sed & de Chirurgis intelligendum , Cum ejus temporibus mediCina minime a chirurgia sejuncta adhu C esset. At posterioribus temporibus multum exculta est lithotomia, ut videre est apud Celsum inter Latinos, & Albucasim inter Arabes. Sub initiis saeculi decimi sexti horum lithotomiam, quae simplici modo peragebatur , relinquentes Chirurgi Itali , aliam magis compositam , sed eorum judicio Commodiorem in Venerunt, eamque extollit, & longe describit Chirurgus Hispanus Francis-Cus Dia Z , qui eo tempore florebat , in eximio opere de morbis renum S uesicae, tiingua vernacula conscripto sa). H

rum Operationum prior apparatus minor, poSterior apparatus

major dicta est. Aliae deinceps operandi rationes inventae

Sunt,

a) Franc. Diaet Trat. de las Enserm. de ri n. F Teg. Sc. l. a. e. 8. s.

229쪽

Cap. XVI. De Morbis renum, di vesicae. 221

Sunt, alta scilicet, Cum vesica circa pectinem ex inferiore parte abdominis scinditur: & operati ratris Jacobi, quae sub finem praeteriti saeculi invalere coepit. Omnes, quotquot ha tenus inventi sunt vesicae aperiendae modi, historice & ch, rurgice ab Heistero proponuntur , quem tironibus legendum Commendamus a . UtCumque tamen haec operatio perficiatur, periculosissima est, ut prudentes Chirurgi latentur, quidquid aliqui nebulones in Contrarium asserant. σ=Quantum-

.ivis graviter inquit citatus Heisterias ) in excolendis perfi-nciendisque calculum secandi artificiis, ut ex dictis patet, Ce- lebres & Medici Chirurgi desudarunt, ipsum tamen opus

D Satis periculosum atque anceps adhuC est, ut nulla omni- no lithotomiae methodus existat, quae tuto Semper a

is hiberi queat, & quae, non cum graVibu S Saepe, praeSer-ν, tim Certis in Casibus, Conjuncta sit incommodis atque periis culis b).V Adde, eos qui calculo laborant, semel educto uno, alterum generare , atque eisdem usu venit quod hydropicis, quibus per para Centesim educta aqua , alia de novo prOCreatur sc). Superest, ut de celebrioribus medicamentis hOC nostro tempore usitatis aliqua dicamus. Uva planta nostris regionibus familiaris , magnis extollitur landibus ab Antonio de Haen , qui multis observationibus probare contendit, usu hujus plantae calculosoIum Symplomata mitescere: ' Ut cum praesente calculo sint adeo sani, & in functio- is nibus suis praesertim Ourop*etica adeo Valentes , quam si prorsum liberi a calculo essent d).υ Hujus auctoris vestigia premens BolaniCus noster, revera insignis, Josephus Quer di sertationem lingua vernacula edidit de Uva ursi, quam in

morbis renum VeSi Cae , praesertim calCulosiS , mire Com-

naendat. Fateor , non satis mihi comperta est hujus plantae vis in dictis morbis tollendis , atque tirones moneo, Ut Ulterioribus observationibus de hac re certiores fiant. Interim pla-

230쪽

etet et Lib. III. De Morbis infimi ventris.

placet judicium Lieta laudi ita loquentis: νγ Uvam ursi sum- ,, mis laudibus extollit Cl. de Haen, qui inter artis proce-ν, res , haud infimum locum sibi vindicat; sed num induciae, quibus inter hujusce remedii usu fruuntur aegri , haud potius paregoricis & injecto in vesicam oleo lini reserriisqueant*V Solertionibus examinandum relinquimus a . Neque dissimulandum arbitror , ab hujus plantae usu , ut ait Desauvages, vesicae mucum abradi, & dysuriam interdum recrudescere b). Aliud remedii genus , nostris temporibus Celebratissimum ad calculos infringendos publici juris fecit in Anglia insignis Memina Joanna de Stephens , cui illius Regni Senatus pecuniae summam satis notabilem pro sui remedii publicatione dono dedit, postquam viginti Censorum judicium , quibus examen Curationum demandatum eSt, notum habuit. Cum ex Anglia per totam serme Europam medicamenti Stephensiani fama perCrebuit, extemplo Commotis animis, ut fieri solet. in varias Prosessores abiere sententias. In Gallia ipsum approbarunt Geolassius primum deinde Μorandus , quorum ille in medicina , & re pharma-ceutica : hic in operibus chirurgicis C exercitatissimus. At in Germania non placuit hoc remedium Antonio de Haen, qui, ipsum ad lapides potius efformandos quam tollendos disponere . multis probare Contendit d). Neque in Anglia Μeadio placuisse videtur e . Novissime Lieulaudus, id remedium, etsi ad saxeos lapides solvendoS non prodesse , ad molles & gipseos praestantiSSimum e SSe , accuratioribus experimentis Confirmari, asserit: qua distinctione neglecta, perperam de hac re dissentire , Vel gravissimos MediCos , Cen--set f). Jam vero remedium Stephensianum tria includit. nempe pillulas, pulverem, deCoctum. Pillulis sapo ad uncias

SEARCH

MENU NAVIGATION