Dissertatio de exstirpatione uteriquam pro summis in arte medica honoribus rite obtinendis ... eruditorum examini die 29ma octobris verecunde submittit Henric. Matth. Wilh. Klingberg ... respondente ornatissimo Hermanno Barclay ..

발행: 1817년

분량: 180페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

141쪽

d symptomatibus aeque Violentis ligaturam polypi uterini Sequentibus, quae ars demum Vicit, sed etiam exempla de seque-ιis gravissimis post ipsam ligaturam obortis, sollicita tamen cura feliciter superatis. Εjusmodi exemplum inter plura memoratu dignissimum habet Favre h), qui refert, aegrotam his symptomatibus mox post ligaturam accedentibus Vexatam fuisse per 27 dies, et tamen sat heno

' . Refugium praeterea supereSt, quo in re nimis desperata recurrere possumus, nempe ligaturam injectam iterum auferris vel saltem laxare; anceps quidem remedium, quia medicus incertus sit, nur vasa jam a strictura ita mutata fuerint, , ut sangVinem cohibeant, an haemorrha gia recrudescat, peteris remediis, frigi dis nempe, styptici. et compressione vix coercenda; eX quo tamen,si uterus nondum

abscissus, nec ligatura ad haemorrhagia ne superficie ejus integra cohibendam injecta fuisset, nihil, ut Video, metuendum sit: quapropter, ut medicus det

142쪽

sanguinis fluxu securus flat, et ad praecavendam haemorrhagiam eo in casu, si oriantur Symplomata nervosa, quae ligaturae ablationem indicant, tanquam artia regula suadenda Videtur, ut ipsa uteri abscissio non illico post ligaturam injectam instituatur, Sed haec operationis pars tamdiu disseratur, donec id sperandum, ut vasa uteri a compressione jam coarctatae fuerint, et thrombus a Iympha coagul hili formatus, cujus beneficio post ligaturam demum ablatam, sanguis ne effluat, impeditur. Hoc refugium insuper Sem per medico patet, quamdiu uteri abscissio nondum fuit instituta. Contra eodem in casu, si jam omnia uteri vasa cultro divisa fuerint, de ligaturae ablatione nequidem cogitari prius potest, quam illo thrombus in finibus vasorum se formaverit, eoque haemorrhagiae metus sublatus fuerit.

Regulam allatam sollicite observatam vides a Garhe i)-

143쪽

Ipsam uterum auferendi methodum, plurimi artis periti cultro quidem hucis Usque Persecuti sunt. Dubitari tamen non potest, quin ejusdem organi ablatio etiam ligatura sola obtineri queat: hino inihi incumbere arbitror, ut harum utra praeferenda sit, paucis inquiram. Uteri ablatio si post injectam ligaturam cultro instituitur, id commodi secumfert, ut cito operatio Persiciatur; nequct dolor sub hoc artis ministerio nimius EX- citatur M. Ex allatis jam patet, uteri abscissionem sub duplici temporis modi mento institutam fuisse, nempe aut illi- eo post injectam ligaturam aut sorius: in Priori casu de symptomatibus nervosis forsan oriundis medicus incertus, quar si ob ejusmodi symptomata ligatura ite irum auferenda sit, haemorrhagiae metus

oriatur necesse. Dum contra serius posv

igaturam iniectam uteri ab cissio fit, ista quidem dubia sublata sunt, at diutius

ni Exp. clarke ligatura primum injecta Eultro opera tionem siniebat tanta Deilitate, ut aegrota incisio . nem viκ persentiret. Loo. ali.

144쪽

miseratum cruciatur, priusquam operatio

finita sit. Quid hic eligendum, vix dubium rPericulum nempe magis quam incom- , moda reformidare oportet : et ad oultima medendi methodus merito praeferenda est. Alia vero hic suboritur quaestio, utrum nimirum sussiciat sola ligatura, cum ea ad uteri ablationem obhaemorrhagiae metum carere neutiquam possimus, et ejusdem effectu utari mortis sicatio tempo e Procedente Certe eXSPBC-tari potest , an Praeferenda sit ferramentorum applicatio , antequam matriκnh Iigaturam sponte decidat. Ferrum certe majorem Plerumque metum aegras incutit quam ligatura: Thilominus tamen ad consilium Propositum nobis praeferendum videtur. Serius enim ex ligatura exstinguitur Vita uteri, quin, ut Observationes docent, priusquam ParS Strangulata decidat, vinculi constrictiones

pluries repetitas necessariae sunt, sub quarum reiterati0ne Verendum, ne SymPtomata nervosa graviora denuo Surgant.

His accedit, quod Ionius humorum emu-xus aegram seusim debilitat, ipseque ute-

145쪽

rus ligatus ob molem adauctam non modG trahendo partes internas ei adnexas irritat, sed etiam, si non prorsus extra gen talia protrusus sit, organa eidem circum posita comprimit, sic ut ob situm diver-aum aut tendendo aut premendo perit nitidem , retentionem urinae, tene Smum, aliaque symptomata gravia interre valeat.

S. 65.

. organa utero Vaginaeque coniuncta AE et vicina , circa operationem nostram Pe-culthrem quoque atteritionem. merentur. Maxime enim disserunt clar. vitorum judicia circa.quaestionem, utrum sub uteri Emputatione aIi Orum Simul orglinorum 1aesio inevitabilis sit necne. Haec contro orsiu mugni interest, ut dirimatur, quod ut ordine fiat, sigillatim pro nostro consilio paucis adting nus eas Partes, qudo hic considerandae veniunt, nempe Ve Siscam urinariam , Urethram, ureteres, imtestinum rectum, adpendices uteri. Et deinde reliqua intestina ac omentum.

S. 66.

Vesica urinaria, ut constat, fundo,uo posteriore et inferiore Per arctam ce,

146쪽

lulosam parti interiori uteri, et superi

ori vaginae sat firmiter est connexa. Ob hanc connexionem suspicari licet, illam, dum uterus inVertitur, fortasse deorsum trahi eo usque, ut verendum esset, ne illius pars ligatura uteri simul Possit comprehendi. Istam vero suspicionem tollinanatomia, quae docet, Partem istam ma tricis, quae se invertendo tumorem abscindendum . format, tantummodo ESSO fundum et corpus hujus organi: Partem autem inferiorem uteri, quae Cum Vesica urinaria conjuncta est, a situ naturali sub inversione vix adeo deviare. Atqui cum ligatura ex artis Praescripto Sempeninfra orificium H eri applicanda sit, ves, eae urinariae apprehensio neutiquam. verenda videtur.

1dem fere judicandum est de urethra tanto magis, cum Periculum eam ligatum comprehendendi evitari omnino Possit, si ad regulas a Q. Astrue propositas ante

operationem catheterem in vesicam i . ducamus. Neque uretares, neque int

εtinum rectum ob situm eorum relativum,

147쪽

1apsi cauta procedat medicus , uno periculo

exposita videntur.

Adp ndices s. d. uteri, ligamenta

nempe lata cum tubis et ovariis, nec non rotunda, Certis non possunt, quin malim Cem sequantur, illumque saccum ineant,

qui, dum invertitur , ab illo formatur. Laesio itaque harum partium, quae tali

modo utero inclusae sunt, haud evitari Potest, si uterum inversum vel ligemus vel abscindamus. Pericula vero exinde redundantia, si aegrotae statum adcurate consideremus, ab exstirpatione, si alias: indicata sit, minus deterrere videntur. Uteri enim adpendices,simul cum eo delapso , a constrictiona orificii uterini eam, dem, ac Vasa uteri, injuria patiuntur,. quare, si constrictio tam valida est , ut gangraena uteri accedat, nihil tum vero- similius, quam ut quoque partes ei inclusae eidem sorti sint obnoxiae. . Peric Ium adeo vix majus, si filo comprehen dantur, et dein cum utero abscindantur, quam si, operationem metuentes, morbi ealtum naturae relinqVamus. Sacus si

148쪽

strictura orificii Gnus valida nullam qui

dem sive uteri sive adpendicum mortificationem induxerit. Hoc in CaSu E mo-

lastiis, quibus morbus comitatur, dii dicandam , utrum matriX inverSa tanquam malum habituale ferenda sit, an Saccus propendenS Simul cum adpendicibus inclusis abscindendus. Nihil speciatim ex ablatione adpendicum hic verendum esse,

plura argumenta Sunt, quae doceant. E perientia enim recentiorum ut taceamus veterum narrata de puellarum castratione evicit, artificiosa sectiono ab do- minis ovaria POSSe exstirpari et ad praepediendam haemorrhagiam tubas ligari cum faustissimo eventu, cujus triplex exemplum sat memorabile legimus aput experientissimum L M' Doweia M. D. 9Danvilla , Kentucis V . - Similiter in quolibet fere casu de fausta uteri exstirpatione, dissectione abscissi organi unum

ulterumve ovarium simul cum ligamentorum parte in illius Ca O invenerunt in The Eelectie Repertory and analytieal Revieπmedicat and philosophie I , April a 3ir, Phliadese

149쪽

129 In huius roi testimonium provoco ad observationes Clari Paraei, Rousseti, L aurno i nieri, et Wrisbergii supra allatas. Nsque hic loci silentio praetereundum, symptomata tensionis sub uteri inversione maxima ex parte ab adpendicibus detractis et strangulatis oriri, quapropter, re ex hac PartE considerata, earum ablatio indicatio. nibus pro operatione congruere videtur. En observationem cel. Uau monter o , quae hanc sententiam egregie illustrat. Intestina demum maximo tenuia evomentum, quatenus sub operationa laedi Possunt, ultimam Exhibent rationem, quae' ta nostra opseratione deterrere videtur. Nihil enim primo intuitu verosi milius, quam quod ista organa, utpote laxiori vinculoneXa, et undulantia, e cavo abdominis, dum uterus iti vertitur, simul prolabantur, ejusquo orificium apertum ineant: haec suspicio inde etiam augstur, quod ista viscera.a partibus abdominis continentibus sibi invicem continuo ita ad primantur, ut,

quemadmodum in herniis accidit, laciis

150쪽

impetu protrudi, imo. quasi suctione, seu vacui vi deorsum trahi queant. Probabilis quidem haec conjectura, a priori considerata, videtur: at ut certiorem viam ineamus, quid experientia doceat, perquiramus. Sub duplici respectu uteri inversio hunc in finem consideranda venit, quatenus nempe But subita, aut lenis oborta. Mirandam Sanr,

paucissimos illorum autorum, qui da nostra operatione verba fecerunt, tulem descensum post inversionem uteri subitam commemorasse, quin nullum, quantum

scio, si solum Henricum de Heer exci. pias μ), in cujus observatione tamen penuus desideratur, utrum matrix hic inversa v Isimpliciter prolapsa fuerit. . Ex recentiorisbus, qui operationem instituerunt , nemo ejusmodi prolapsus intestinorum menti

nem facit: quid quod illud a Cl. yriso

berg allatum m morabile exemplum in Contrariam partem q)docet, intestina, quam vis Per vulnus post uterum ablatum iu parte superiori vaginis distincte palpata, subrugrotae inspiratione, digito exploranti a

p) Vide pag. 56. M Conser OIaservat. supra allatam cpag. 63 . '

SEARCH

MENU NAVIGATION