장음표시 사용
31쪽
Nae inter philosophos hqretici habebatur. Forte tamen nostri philosophi de Platone mitius sentiant, vel modestius loquantur,quod quae extant eius scripta diuinum ipsius praedicent ingenium te reliquis non item, quos quia sua scripta perierunt, in pune deliros atque insanos vocant. Insanushe Pythagoras cuius fama nulli mortalium cessit a quo Plato magnam suae philosophiae partem sumpsit,ut quem in omni disciplinarii genere vix ullus adaequauit
unde docens non Dauciores auditores sexcentis habuit,de quo illud Ouidij, Met. I s. Mente deos adiito quae Natura negauit bus humaris,ocul ea pecIoras hausit. Quem propterea tanti fecerunt Metapotin , ut aedes eius mortui ipsi pro templo consecrantes diuinis honoribus prosecuti sint. De Empedocle vero ne plura dicam, sufficiat honestissimum illud Lucretiyelogium.
Carmina quin etiam diuini pectoris iis Voc eranturis exponunt praeclara reperta, Vt vix humana ideatu lirpe creatin. Democritum autem adeo in omni genere philosophi profecisse memorat,Vt penta-thlos, siue quinquercio dici posset, quod Naturalia, moralia, mathematica, libera
les disciplinas artiumque omnium peri
32쪽
tiam callebat. Hunc vero quem Plinius Virum sagacem, de vitae utilissimum fuisse refert dementem reputant, petulantiores in ipsum quam Aristoteles, qui ut suo tempore monstrabimus , quo maxime loco Democritus horum arbitrio delirat, eius opinionem prς fert Platonis sententiae,Parumne est Democritum ab Aristotele Platoni esse praelatum, siquidem in quo cachinnosPeripateticis mouet Quin eodem capite secundo libri primi de generatione Aristoteles communi veterum , Democriti sententiae ex parte suifragatus, de eo non praetermittendum dedit testimoniti; cum Priscorum in scientia, naturali peritiam extenuans , ita suam concludit sententiam, Adsummum dentis mutatiione, nisi
superficie tenvi quicquam vino definiuit, praeterquam Democritiu, cui omnia cura videntur
fuisse, in modo tamen,atque ratione disicrepavit. Hoc Aristotelis testimonio qua parte sibi
fauet memoria Democriti fruatur, qua vero ossicit suspectrum sit Aristotelis iudicium;sicut eiusdem testimonium, cum ait veteres omnes alios de nulla mutatione
quicquam nisi superficie tenus definiuisse. Num superficie tenus definiuit Hippocrates de natura corporis humani de ortus Scinteritus eius principiis de variarunt eius -
33쪽
dem mutationum causis' de diuersis ani imae pathematis ' plurimisque aliis humani corporis affectionibus,in quibus speculandis non parua Naturalis philosophiae pars Consumitur Hoc ergo testimonium Aristotelis, mis de veteribus quaestione, nos ad ipsum i educit qui ne quid Priscis illis debere videatur,eos de nulla re naturali quicquam nisi superficie tenus, definiuisse dicit. Non putabat opinor superfutura amplillima Hippocratis de natura animantium monumenta, de quibus audi non nostrum te stimonium, sed viri nostra saeculi litteratis simi Laurentij,qui licet Aristotelem praeter modum laudet, eum saepius Genium
Naturae naturamque alteram VocanS, ta
men quaestione 3 o. lib. 8 suae anatomiae, Aristoteles inquit, omnia fere quae de Natura animalium scriptis mandauit, ab uno didicit Hippocrate,cum ramen ingratisimu vir
Quam multa igitur eum didicisse putas
ab eis quorum tam crebro inentionem fa- Cit,quorumque definitiones refert iQuin Vereor,ne propter ca quae sido lsuerunt,& scripserunt, male audianti sed quomodo diuites propter suas pecunia
34쪽
iugulantur,vel etiam fictis criminibus, per
calumniam proscribuntur ab iis qui in eorum fortunas volunt uadere.
Quod illi in vitios ficilius Aristoteles,
potuit m mortuos. Quippe facile est leoni mortuo barbam vellcim neque quicquam facilius,quam famae praesertim mortui detrahere , dc cuius doctrinam nequeas redarguere, fictis erroribus eum In contemptui trahere. Verum quoniam eorum
scripta perierunt, neget audacter Aristoteles cos habuisse quicquam quos spoliauit de illis ipse cum suis libcrius loquantur , quos ex suis scriptis tueri non
Bene tamen res habet quod unus pro omnibus respondeat Hippocrates, cuius scripta testatum faciunt, quam verax fuerit Aristoteles,ri quam gratus Ex unius igitur Hippocratis doctrina mirabili , ac diuina liceat de illis a quibus eam traxit, iudicare. De quibus audi Celsum cap. I. lib. I. in haec verba euntem Multos exsapientiae professoribus peritos medicinaetitisse accepimus, clarissimos vero ex his Pythagora Empedocle,&Democritum. huius aute ut quida crediderut)discipulus HippocratesCous,prim quide ex memo
ria dignis,ab studio sapietiς disciplina hac
35쪽
separauit,vir aetate, facundia insignis. Sed quoniam aliorum scripta interie runt, doceat nos unus Hippocrates quales fuerint illi philosophi ex quorum principiis naturalibus tam ccliciter in medicina progressiis est. Attendat Peripatetici,quos opinor pudeat detrahere Hippocrati cognitionem causarum quae corpus humanum immutant. Causas autem mutationum eiusmodi non potuit noscere Ut medicus , nisi prius quae corporis Naturalis mutationum caussae essent ac principia, nouisset ut Physicus. Medica enim cum physicae fit balterna sit, principiorum suorum
certitudinem ab illa mutuatur. Quae vero mutationum Naturaliti principia, quas causas, quam iam, quam rationem nouerat Hippocrates tam recte philosophatus Veterum ne principia noratZan
quae post longam annorum seriem, Aristo teles Priscis contradi mirus commetus est Quam aequo animo tulistet Aristoteles, si audiuisiet sua principia quibus maxime a Veteribus voluit discrepare, tam multo anto ipsum tempore, Hippocrati nota, atque obseruata fuis. Non eos in physica sequutus est Hippocrates quos in medicina ignorabant illi causas, ac ratIones murationum Naturali ii, qui mutationes corporis
36쪽
poris humani,causasque earum Hippocratem docuerunt Eccum igitur Hippocrate longe ante Aristotelem,ex veterii principiis optime philosophatum. Eius interpres Galerius qui se tanto dictatore dignupraebuit interpretem quibus innixus principiis tam egregie de re medica meritus est' Quibus sane magister eius. Itaque ambo ducoe, atque auspice veterum philosophiam , in medicis speculationibus, inoffenso pede processerunt. Vnde vero tot dubia, tot quaestiones inexplicabiles orta inter medicos Quia ex
principiis , ac positionibus Aristotelicis
contendut elicere conclusiones,quas Hippocrate S, quas Galenus ex veterum fundamentis extulerunt. Quia aduersus Hippocratem Galenum,non ceratione,sed eXAristotelis axiomatis insurgunt. Non pudet eos, relicta via per quam Hippocrates, per quam Galenus duces hi ad medicinat fastigium peruenerunt, frustra per contra riam viam niti' At multa praeclara docuit Aristotcles.
Lx Hippocrate, inquit Laurentius, quod ex utriusque collatione videre est, imo caealiis a quibus tamen se quicquam accepisse dissimulat.
Non quod asseram, quae de illo vulgata
37쪽
sunt, eum scilicet Priscorum libros Alexandri beneficio undique congcst OS,Compilato ex illis qu: cquid inagis arridebat, ne sua furta paterent, igni caelandos tradidisse. Nolim inquam, propter hominis reuerentiam,haec de illo sentire.
Quin potius reuerenter de illo quoad possum loquens, dicam per eum factuinis
te, ne veterum placita penitus interirent.
Et quidem fuisse Pliscorum valde studiosum docet Ammonius in eius vita, Platonis testimonio qui quoties donitam Aristotelis praeteriret, dicere solebat, En domum Lectoris , Lectorem nimirum aulum, ex assidua veterum lectione cogno-
Porro incredibilis summa libroru quos Diogenes Laertius refert ab co editos,Valde dubiam faciunt fidem sua esse inuenta quae scriptis mandauit. Non parum sane fecerit si tam multa scriptis veterum dispersa, vaga, indigesta, magno cum labore venatus, collegerit acinordinem, methodumque digesserit ut verum sit Unius ex Peripateticorum nostri saeculi principibus Picolomine testimonium, qui tractatum de placitis veterum philosophorum concludens, Aristoteles, inquit cum frequenter eorum sententiis suam sa
38쪽
pientiam illustraries eo praesertim caeteris praestitit, quia vocibus propriis, congruente methodo, ordineque aptissimo disciplinas principales absoluit, edidit. Esto igitur quod de Aristotele dicit Pi
colo mineus, Dialecticam in praecepta redegerit; multa in Antiquos disputarit,multa forte illis imposuerit, multa alia fecerit variis de rebus opuscula,Noua rerum naturalium aflinxerit principia, nouas quandoque causas novasque rationes protulerit intro aliorum inuenta sibi vindicaret. Haec& similia Aristotelis memoria non intii deam. Vt autem arcanorum Naturae, illi tribuam intientionem, cui VS famam au Cupatur,non positum adduci, certus vel ex iis quae de re medica pluribus ante cum annis, scripsit Hippocrates, Priscos illos,
in philosophia, potissimumque physica, δίin aliis disciplinis liberalibus apprime fuisse cruditos. Proinde insanire illos itii venerabiles eos senes, omnique reuerentia dignissimos insaniisse putant quibus merito acceptum refero quicquid certi,veri
que de re potissimum physica possidemus,
vel sane maximam eorum partem nequid meritis ac laboribus Aristotelis videar detrahere. Adverte igitur animum Lector Vt iu -
39쪽
dices an recte concludamus. Si certi essemus Aristotelis esse inuenta quae scripsit, valde tamen suspecta essent, ne non satis accurata, ne non satis ad trutinam rationis suspensa. Si enim multiloquio, non deest iniquitas, quam .crebras necesse esset ines.
se iniquitatis incredibili huic libroru multitudini , in quibus quam multa praecipitanter,& inconsiderate locutum Aristotelem necessc est et Neq; miraremur multiplices illas pugnas quas tempus in ipsius
doctrina reuelauit, ab Aristotele cursim o mnia scribenti non animaduersas. Nunc vero multo minus mouent nos contradictiones necessariς inter opera, at lque inuenta Priscorum quae Aristoteles usurpauit,&ipsius principia, quibus ea re pugnare necessarium est, cum excontrariis derivata sint fontibus. Quippe Vetustiorum fundamenta, ex quibus in sua doctrina processerunt Aristotelicis discor dant principiis. Verum quid has controuersias serimuς, sintne Aristotelis nec ne Sint eius inuenta,non sint, quid refert junum refert scrutari, sintne Aristotelici partus pugnae illae,& digladiationes philosophorum in tam multiplices factiones diuisorum qu quo 'tidie noua nascuntur, ac crescunt;quaeque
40쪽
terminari nequeunt quin Vltro citroque ineptissima , atque absurdissima quaeque concedantur. Pugnas inquam illas ex veterum principiis, certum est non oriri: cum nostri malint omnia ridicula admittere,ac pati,quam ad ea principia, causasque quas veteres assignarunt, gradum reflectere. An vero sint Aristotelis inuenta, an sint eius principiorum soboles, si nondum satis liquet hoc est quod petimus,Vt liceat nobis inquirere. Itaque iam non sint ea quae de Aristotele diximus, & quae plura dicere potuimus;non inqua ea sint. Non fuerit ingratus in Hippocratem cum eius non meminit, non fuerit aliis iniurius cu saepius eoru metionem facitmon eorum dicta contra me tem ipsorum torserit, nihil eis imposuerit,
nihil affinxerit, nihil debuerit,nihil ab illis acceperit. Veri studio impulsus pura, ac
sincera mente eos redarguerit. Redarguit tamen. Et quidem in Platonem magistrusuum, cuius viginti annos doctrinam suxerat, quam acer fuerit, non dissimulat Peripatetici meque enim grauius quicquam dixero' unde illud Platonis, Aristoteles non pede petiit,ut solent pulli matrem ubi sunt in lucem editi. Quid contra Aristoteles'Amicus Socrates,amicus Plato, magis