Philosophiae naturalis adversus Aristotelem libri 12

발행: 1621년

분량: 862페이지

출처: archive.org

분류: 화학

41쪽

tamen amica veritas. Esto veritatis studio fucrit acrior in magistrum, Si igitur nobis

amiciis Socrates,amicus Plato, amici veteres Philosophi ne infesti sint Aristotelis

Magis sane amica veritas, a qua quia necesse est interdum veteres discordare,cum etiam inter se discordent in quibusdam illis ad aras, amici erimus. Alioquin, si illis ita addicti essemus,ut sicut cum illis; ita aduersus eo&sentire non liceret, in idem vi tium laberemur quod carpimus in aliis, quidum se Aristotelis aut horitati mancipa runt , viam sibi ad indagationem veritatis

intercluserunt.

Hoc tantum petimus ne statim ridiculi habeamur, si ea quae docturi sumus, in pluribus cum veterum principiis, atque dogmatis Consentianti modo tamen ea certissimis, euidentissimisque rationibus demonstremus. Petimus, ut sine ullis prς iudicatis, re integra, rationes Vtriusque partis aequa lance perpendantur. Si Aristotelis principia , multaque alia qua tanquam oracula

si tincti venerantur,non modo sint incerta,

nullisque firmis rationibus freta sed si inexplicabilia , si sensui, atquc rationi repu- gnantiaci si necessiarias atque ineuitabiles coratra dictiones trahentia petimus ut ab

42쪽

illis liceat recedere. Contra si Priscorum sententio qDae in scholis exsibilantur non modo nulla ferant incommoda, sed sane intellectae ducem habeant experientiam rationibus stipatam inuictis, quaeque vel ab inuitis consensum extorqueant , ex quo omnia clara, facilia, naturae consentanea , Petimus, Vt Veritati liceat suffr Res esset minoris nego iij, si quemadmodum sunt ad manum Aristotelis eiusque expositorum libri, ex quibus non solum eius dicta ,sed sensum eliciamus, ita suppe

terent Veterum monumenta , ex quibus mentem eorum rimaremur.

Est tamen quod gratias agamus Aristotel cuius opera factum est,ut per Veterum sententias quas ipse utcunque retulit, tanquam per notas quasdam, atque vestigia relicta,ad mente eorum accedamus. Quas margaritas, si nobis dabitur, non auro insculpere, sed coeno quo conspurcatae sunt abstergere, mirabuntur splendorem , qui pedibus conculcant.

Age igitur Candide Lector,sine prςoC-

cupiuionibus ad utriusq; partis argumentorum, responsorumque examen sincerus iudex accede Rationes non verba expende stitu cuiq; liberine moraio nostris

43쪽

laboribus in publicam utilitatem sudatis fruere , vitia quae facile in opus eiusmodi

labuntur, eo quo scribimus, veritatis studio corrige, ut intelligas quae sequuntur, quae praecedunt leges, nec te principia , si forte spinosa , deterreant, quibus non magno labore superatis, fructus decerpes suauissimos, in solutione multarum quaestio num quae hactenus manent insolutae Aduersus quas Vere philosophorum solidas rationes expectantes,scurrarum, ac blateronum cauilla non moramur qui derisores deridere valeamus.

44쪽

PRIMA RERUM

mixto libri duo.

LIBER PRIMUS.

INTENTIO RIMA

De variis Philasophorum sententiis. ARTICVLVS PRIMUS.

Qui per Naturam intelligamus. NAΥvR, variis motibus , ac mutationibus, earumque causis a

inui quid per Naturam, ac Naturalia lignificemus,ordo postulat, vesciamus. Missis igitur variis huius vocis acceptionibus, quod ad nostrum attinet institutum, per Naturam intelligi mus internum illud principium, quo res quaeviscdm est Messe persistit, tum agendi patiendique, item ab iisdem celsandi habet potentiam .Resau tem quae intimum hoc principiu causamque ha-

45쪽

- DE MATERIA ET MIXTObent, naturales vocantur,quo nomine maxime ab artificialibus eas excludere intendinatis.Neque enim obscurum et tres alias dici naturales, alias artificiales. Naturales,ut animantia cuncta, partu Lque illorum, stirpium quoque, nec non concha rum , unionumque genus uniuersima omnia de mum quae ex terrae visceribus eruuntur: quibus adde corpora simplicia, ignem, ac rena, aquam, terram, de quaecunque ex illis, in aere , aqua , terra, meteora gignuntur. Quaecunque ver ab artifice fiunt, ut domus, lectus, currus, calceus, indumentum, quamuis,qubd vel lapidea, vel lignea, vel lanea sunt, id natura debeant, aqua proinde, sicut ortum, ita per

varias mutationcs,trahunt interitum nihilominus

quatenus hanc vel illam sormam habent, arti hoc debenta apides quidem,ligna, lana, corium, Scin

iusmodi,Natura lunt opera:aedes ver b, cubile, scanum, indumentum, calceus, currus,nauis: simulia,quae artifex ex illi materia fabricatur,artificialia iure dicuntur,sormam suam videlicet, ab arte mutuata. Hinc est,qubd suam ad quemcunque sum aptitudinem partim arti debeant,paestim naturae. Gladius v. g. aciem mucronemque accepit ab arten a natura vel o duritiem illam necessaria, ac firmitatem Arsitaque materiam requirit idoneam, cui addat quod deficit. De rebus igitur quatenus ab arte tales fiunt,non agimus: sed quatenus internum habent illud se mouendi quiescendi quo principium. Quod ut planius sat, res omnes sublunares variis mutationiblis ac tandem interitu videmus obnoxias. Cernimus enim ex semine herbam fieri, qua

46쪽

quae crescat,atque in thyrsum frondes, flores, se men varie discriminetur dum debitum nacta incrementum cessat augeri: tum paulatim eam minui videas,donec sentim marcellens arefiat, ac demum intcreat. Animantia similiter videre est ex semine prognata crescere varieque mittari: donec

tandem senescentia in interitum facessant. Idem dereliquis esto iudicium. Quippe,prout naturalis, nulla res est sublunaris quae non multiplices mutationes patiatur vel enim fit,cum non esset,atquo incipit esse ii dicitur mutatio eiusmodi generatio, aut delinit esse cum esset; quod ipsius corruptio nuncupatur , talesque mutationes dicuntur secundum substantianiMVel iam producta in mole crescit maiorem, aut decrescit,ac minuitur quae

secundum crementum, vel decrementum sunt in quantitate mutationes,vel secundum qualitatem,'

v.g. cum quid ex calido fit frigidum, aut tepidum;

ex albo nigrum camaro dulcem ex molli durum; de omni biis aliis modis quibus res altera ridicitur: Vel mutat locum,atque aliunde cedit alio, queti tio,vel motus localis vocatur. Rursus omnium eiusmodi motuum cessationem obseruamus,non minus ab eodem principio intimo, quam motum procedentem Cessat enim animal aligeri, celsit agere, cessat incedere, cessae incalescere item dc herba,& planta cesIat creste

re,cestat frondescere,florere,viresceret, vi quidem ac ficultate interna. Internum hocce motus, sta-

querer iura principium, quid sit, inquirimus:

47쪽

DE MATERIA ET MIXTO

ARTI C. II. u Aristotelis opimio de rerum naturalium principiis

exponitur.

Viso quid Naturetanaturaliumque nomine denotetur, sequitur, ut quodnam scit intimum illud rei principium,& an viatim, an plura, quae sint illa, qu ramus.Qhioniam ver hac in re potissimum Aristotelis sententia omnibus, qui ipsum

praecesserunt, contradicit, quam propterea accuratius examinare statuimus; ante omnia mentem eiu , qtra poterimus perspicuitate, decla abimus. Ad cuius liuelligent iam tyionibus viam straturine rerum mutatione, cuin Ar illo tele rerum prin- .cipia quaeremus. Atque ut in illis quae sunt artis nostrae,gressum sistamus Cibus in stomachum ingestus partim in chilum conuertitur , chilus in sanguinem, i in carnem , aut aliquam aliam Partem corporisci vel etiam in semellis, post conceptum foetum, tandem pars in lac facessit , hoc vero in caseum, butyrum, erum varie transmutatur,ex caseo vero putrefacto, vermes, aliaeque bestiolae nascuntur ut videas unius eiusdemq. rei idem puta de aliis in res tam multas successive tationem, quas quidem Natui diuersas nemo dubitarit,qui sensu non repugnet.Neque enim idem est chilus quod sanguis , neque idem sanguis quod caro vel os, vel neruuS.Clarius etiam,si ab artis consideratione ad Naturae speculationem procedamus. Quemadmoduergo videmus ex eadem cerae massa, alias, atque a lias subinde imagines sormari posse,vel ex auri seu argenti mole varia ordine vasa fingi, eadem qui dem

48쪽

dem materia stante, sed ecie variante eode pacto,in alia ratibus necessarium est subiectu, quod succedentibus inuicem rinis substernatur, Minquo fiat haec sormarum mutatio . quod speciei pere te , nouam suscipiat, nunquam interitura. Estque illud, quod cum cibi naturam exuerit, chili

speciem induit, hinc sanguinis,inde lactis, posteaca ei,tandem vermis,vel cuiuspiam rei similis ruri sus in putredinem iturae,ex qua per successum alia atque alia generentur. Id lubiectum vocatur m teria Graecis υλη, id est Sylua , qu bd sicut sylva scamna, cathediae,le isti, trabes, tabulata &similia educuntum, ita ex materiae quasi hin do fertili,ornnes formae quae illic inerant potentia, ab agente erutae prodeant in lucem. Quae materia est priamum rerum principium. Cum autem res tam variae quae ex eadem materia fiunt, diuellam naturam, licet eadem materia remanente, sortiantum necesse est dare alterum

principium substantivum,per quod haec res ab illa diuersa sit. si enim .c.vermis qui ex caseo Q. gnitur, eandem habeat quam prius materiam,nec tamen substantia sit eadem , necesse est,aduenisse aliquid substantiae ditier sum, quo vermis caseo dic. crepet,ut natura ac substantia alia.Hoc verbi rincipium Aristoteli forma seu species vocatur,cuius natura est, videt esse rei,& agere, functionesquo differentes obire,ad quas res ipsa determinatur. Lia ut,prout forma diuersa est,res etiam eiusque ais chiones diuersae sint Leu quoties forma intereunte, siccedit alia, toties res ipsa interire,alia succedente censeatur.

Ecce ergo duo principia substant tua, forma de

49쪽

materia; forma quidem temporanea, quaeque uni duntaxat rei destinetur, cum quae olitur & xerit Materia vera perpetua, atque interitus ex

Per , quaeque proinde omnes formas successu a subeata. Sed sorma activa, lacundumque omnis rei virtutis,achioniasque principium: Materia verbiners, omnisque impos actionis:sed ad patiendum idonea, quae idcirco omnimodas iacile mutationes suscipiat. Ergo forma quidem caduca est verum perfecta valde, atque amabilis materia vero , chim sit Perpetua,valde imperfecta est; quae proinde,viscensina virum,d turpe pulchrum,appetitsorinam aqua perficiatur , in qua ne puncto quidem temporis possit ivbsTeseaed pei eunte forma nouam libeata, sitque unius corruptio alterius generatio sivicissim generatio aduenientis sit corruptio praecedentis. Quod de generationes corruptione simpliciter dicta intellectum velim, cum nimirum substa tia quae non est, prim tim incipit esse; vel quae est, primum cessat esse per interitum Secus est de generatione d corruptione secundum quid, quum id quod iam est,aliter atque aliter immutatur Put rum homo qui iam est,fit doctus quod no erat. In hac si qui de generatione, corruptione talis vicis. . situdo non est perpetua. Quid namque corrumpi tur in eo v. g. qui ex ignorante fit doctus, philoso- Phus, orator, medicus vel quid, eadem scientia pereunte generatur Quandoquidem ignoranti δquae perit, adueniente scientia, nihil est, sed tantum desectus scientiae: ad quam ignorantiam rursus cum destructio scientiae terminatur nihil de

nouo

50쪽

nouo Producitur ut cum quis ex docto sit ignariis P a bd ignorantia in quam desinit nihil stre te, ed mera Praecedentis cientiae priuatio. Porcti licet una eademque numero materia varias succcauiὰ subeat formas,non tamen in omnibus compositis quae simul istunt, eadem est numero:quis namque eandem in Alexandro& Aristotele alterat Specie tamen rerum omnium sub lunarium, eadem est quae in se considerata non

magis hanc quam illam appetit formam, ad quam

indifferentem habet potentiam atque ita intellectu concepta,materia prima nuncupatur. Quatenus ver , hanc vel illam subit, eiusque consortio delectatur , id habet dispositionis praeuia beneficio, quae appetitum illiina potenti inque uniuersalem,ec vagam ad hanc formam limitat vocaturoque sic affecta materia iecuda, vel tertia,vel qua ta prout plures habet perfectionis gradus qui adsormam quarn vel habet, vel appetit,requiruntur. Vnde patet, non quamuis materiam ad quamlibet fortia raptam eis eueneque enim ferrum, aut lapis,aut cinis ad chilum, sanguinem,carnem generandam, debitam habet materiam sedeam dunta xat quae praecedentium formarum consortio, quasi

per Oradus quosdam , ad hanc sormam propidsaccesserit. Q lippe materia cibi ad chili formam, chili ad sanguinis, sanguinis ad seminis, seminis demum materia ad scelus speciem est vicinior. Neque sic tamen , licet tot persectionis gradiabus ornata materia huius vel illius formae suscipiendae idonea est Sed requirit vim agentis, quae

ipsam perfecte disponat, dum illa vaga potentia ad hanc ladem serinam limitetum, cuius absoluti G

SEARCH

MENU NAVIGATION