Gymnasium Patavinum Iacobi Philippi Tomasini episcopi Æmoniensis libris 5. comprehensum ..

발행: 1654년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

o Iae. Phil. Tomas i Commentar.

nonicum legitur mane primo , secundo & tertio loco, tot, demque de sero cum suis concurrentibus. Additur his Cathedra Pandectarum, Codicis,& Institutionum. Extra o dinem vero,quas vocant extraordinarias, sunt Lectura Criminalium , Feudotum, Authenticarum, de Regulis Iuris, &Artis Notariae. Altera Vniversitas est eorum, qui divinis & humanis literis incumbunt. Ad divinas spectant Theologia scholastica ex decretis S. Thomae, & Scoti, & Sacri Textus expositio. Ad humanas Logica ex Aristotelis textu. Metaphysica ad normam S. Thomae, de Scoti. Philosophia naturalis ad

Aristotelis textum. Moralis ex inst tuto Peripateticorum. Medicina Theorica,& Praetica. Item Pharmatia, Bolanica, Anatomica, Chirurgia. Literae humaniores Graecae, de Latinae Oratorum, & Poetarum explicatione. Mathematica textum Euclidis insumitur. Dato signo campanae ex turri edita Gymnasii hisce omnibus conveniunt horae matutinae quatuor, totidem pomeridianae; quo hic sequinatur ordine, sic tamen ne ullus Doctor horam excedens alteri sit impedimento, quando Minister horam de nunciat. Diebus ordinariis Iuris Canonicis Lectionibus matutinis deputatur hora secunda Primus, Secundus, ac Tertius Doctoium Iocus, in qua olim etiam legebatur Primus,& Secundus Liber Decretalium. Vespertinis pariter Primus, Secundus, & Tertius locus 'hora tertia Liber Tertius, I v,&v Decretalium nostro tem pore non exponitur . Iuris Caesarei Lectionibus matutinis hora prima Primus, Secundus. Vespertinis hora secunda Prima, Secunda , & Tertia Cathedra. His accedit hora matutina secunda Lectura Pandecti-rum & a meridie hora secunda Lectura Codicis. De mane

post rc mam horam Institutionum Imperialium Prosessores

cies occupant.

92쪽

Diebus extraordinariis hora Prima matutina Lectui a Criminalium ordinaria, & Feudorum. Item de Regulis Iu ris h. . . . & Artis Notariae h. . . . tractantur. Post meridiem Authentica traduntur ; olitia erat Lectura Text. & Barto limatutina, & altera vespertina . Artistae porro, quos Gymnasii recepta consuetudine appellare convenit, suis etia in horis distincth docent. Diebus ordinariis Theologi D. Thomae, sectator pariter Scoti, Magistrum Sententiarum hora tertia matutina enarrando &disputando exponunt. Metaphysici utriusque sectae hora secunda textum Metaphysic ς Ariitotelis explicant. Lectiones in pulsatione campanae mane orditur Simplicium Profestar, qui Libros Dioscoridis explicare solet. Quem sequuntur mox Medici Theorici bini hora matutina explanantes in triennium, Primam Fen Avicennae, Artem Parvam Galeni,& primam & secundam sectionem Aphori sinorum Hippocratis. Eadem hora tres Logici Organum Aristotelis explicant. Hora secunda Medici tres practicae extraordinarie primo anno docent de febribus ad ordinem quarti Fen Avicenno. Secundo de morbis capitis Sc mediae regionis corporis humani. Tertio de vitiis infimae regionis. Eadem hora bini humaniorum literarum Proseisores nunc Hilloricum, nunc

oratorem, nunc Poetam explicant.

Hora tertia bini Chirurgi primo anno de Tu moribus agunt, altero de Uulneribus,ta ulcer bus. Tertio de Luxationibus Se Fracturis . A meridie in pulsitione campanae tres Theoricae Medicinae extraordinariae Professores candem materiam persequuntur, quam Theoricς Ordinariae Doct , res , sed ordine

vario, ut auditores uno codem lue anno diversis corporis ast ctiones cognoscant. Hora primi Practicae Oidinariae M. dicina bini Doctores eandem matcriam tractant, quam practizae cxtraordina i KE,

93쪽

a Iac. Phil. Tomasini Commentar.

sed ordine diverso, ut nuper de Theoricis monui. Eadem hora tres Philosophiae extraordinariae Doctores triennio Aristotelis Libros Physicae auscultationis, de Coelo , de ortu & interitu, & de anima. Hora secunda bini Philosophi ordinarii eodem modo, quo extraordinarii Aristotelis Philosophiain praelegunt,

mutato ordine.

Hora tertia Mathematum Prosessor , nunc sphaericam doctrinam, nunc elementa Euclidis demonstrat. Hoc ipso tempore bini Medici Praebci de febribus & mo bis particularibus agunt, quos triennio absoluunt,ordine ab ordinariis Prosessoribus diverso.

A meridie prima hora Philosopli ae Moralis Prosessor

Aristotelis Placita proponit. Diebus extraordinariis. Prima hora Graecae linguae Pro sessor c veteribus aliquem c X ponere consuevit. Eadem hora matutina Sacri Codicis Proseisor ad libitum aliquem Li

brum enarrat.

Hora secunda Theoricae extraordinariae Prosessor Medi cu S idem argumentum quod Ord:nariae & extraordinaria: Medicinae Doctores tractat. Mense autem Ianuario rigente bruma, humani corporis dissectio horis matutinis quandoque urgente sic nece ista te et iam pomeridianis ad viginti sex dies eu interdum ultra extendi solet a primae Sedis Anatomico, feriantibus reliquis quarumcumque disti plinarum Doctoribus, quo singulis ingeniserum atrium studiosis nobilis uiuetura innot cicat. Quam exactis Saturnalibus post reditum ad ordinarias Lectiones hora tertia matutina secundi loci Proscitor iterat. Mense Maio hora secunda ponat ridiana,qua Professores a docendo ct stant, in horto Medico stirpes obviae omnibus in horam vigesinam tertiam ost Cnduntur. Bono autem rei literariae Moderatorum insituro iam diu

in laliolis publicis exolevit dictandi mos, qui tamen inter

94쪽

privatos parietes in gratiam tyronum adhuc obtinuit. Vberiori studiosorum commodo peculiariter Iuris Pro sessores nonnulli quolibet trimestri Lectionum suarum hypotyposin paginae titulo edunt. Varia enim & in immensum diffusa Legum materia Doctoris arbitrio videtur arctanda. Breviarium scilicet suturae disputationis proponitur, additis rationibus de auctoritatibus: qua discentium animi ad privatam meditationem praeseruntur. Reliquis Professoribus hoe labore supersedere promtius erat, siquidem ipsorum dissertationes , materiam & horam vulgatus in deae singulis annis distincte ostendit. Medicorum discipulis prae osteris id commodi accedit, quod in Xenodochio non minus Medicis , quam Chirurgis

suis horis praesto esse possunt, si quid rari occurrit, ubi & a lpeculiari Prosessore uatis temporibus omnis pulsuum atque l

urinae ratio exponitur, de demonstratur. Ne didam frequen- Flem decumbentium in Urbe cum Doctoribus in sp ctionem. Liberum etiam ad Consilia verno praecipue tempore adi

tum, qualia & privatim Iuvenioribus ad exercitationem a Professoribus diebus seriis proponuntur.

96쪽

7s De Gymnasio Patavino Lib I.

De e gnatomia, s Gnatomicis, deque theatro extru L. Cap. XXXI.

HVmani corporis contemplatione nihil utilius ad media

cinae facultatem, dum in similarium partium ipsius corporis inspectione, quae ex diligenti membrorum dii Iectatione exoritur, ea videre & manu tangere licet, quae oculis omnino abscondita veluti e tenebris in theatris conspiciuntur. Quod quidem opus exercitati est Anatomici. Priscis seculis Herophilus, Erasistratus, & Galenus tum cadaver diu secabant, tum naturam, usumque partium discipulos docebant: subsequente aevo, quia pauci Medicorum Anatomicarum ad inmistrationum periti, divisa fuerunt ossicia, sic ut dissector alter, alter vero Lector, sive Doctor Anatomicus esset. Dissectores plerique Chirurgi suerunt, utpotδ quorum praecipue intererat in vita de iunctis discere, qua salutari manu in viventibus moliri debebant. Viget in amplissimo Medicorum Venetorum Collegio, atque in Galliis aliquot Academiis hic mos. Patavii Medici primum hanc utilem opportunamque facultatem privatim in suis aedibus scholaribus praebuerunt, mox in scholis, vel in aliquo Collegio, vel publico loco publice . Antiquitus Patavii aliquis Doctor inter extraordinarios legebat textum Anatomiae Mundini, & alter ex Doctoribus ordinariis sive practicae, sive theoricae declarabat eundem textum, & monstrabat ea in ipso cadavere praeparato. Videtur autem liaec lectio cum Chirurgia coniuncta suis. se. Quam cum laudabili methodo explicaret Andreas -- salius, anno M DXL ei a Gymnasii Moderatoribus iniunctum est onus Anatomiae faciendar, aucto pro tali labore ho

norario .

Hic summa cum scholarium sequentatione usque ad an-K a num

97쪽

Iae .psit. Tomagini commentar. num M D XLIV eam explicavit,quo tempore cum studendi causa ad orientis partes prosectus fuisset, in eius locum suffectius est Matthaeus Realdus Cremonensis, eo quia Ue- salii vices aliquandiu substinuisset, plurimumque in hac arte polleret. Huic anno M D XL VII Ioannes Paulus Guia ductus Vesa hi discipuliis, qui utramque & Chirurgiae, &Anatomiae Cathedram obtinuit. Huic succcssit Gabrici Fallopius anno M D L I qui Chirurgiae & Anatomiae lecturam una cum Simplicium in horto ostensione habuit usque ad suae vitae extremum. Extabant olim in superiori Gymnasii parte ad Boream in sentam msronte apud sceleton humanum depictum in pariete haec

verba:

GABRIEL FALLO PEIVs

A. PH. E. Ex publicis Libris accepi anno M D LXII Franciseo Lendenara pro Lectione Anatomiae datum fuisse honorarium Ducatorum x x x v. Et anno M D L X I V,die xvi et Ianuarii Prosper Borgarucius destinatus ad Anatomice administrationem. Hoc ipso anno, tit exactis Germanicae Nationis , habui quod Nicolaus Bucella Medicus Patavinus exhibuit Nationi Germanicae Anatomiam in propriis aedibus ad D. Mariam Servorum. Idemque anno M D L X X III humanum corpus publice secuit. Anno vero M D L X X I V aliorum Medicorum invidiam dcclinans in Poloniam abiit ubi Serenissimi Stephani Regis Medicus summa cum laude mansitusque ad annum M DC X, quo sene inite constetiis obiit. Anno M D LXV Hieronymus Fabricius ab Aqua pendente domesticus & discipulus Fallo pii electus est ad Chirurgiae & Anatomiae professionem honorario Florenorum

centum.

Solebant Prosessores Anatomiae hanc initio exercere vel in propriis silibus, vel in aliquo Collegio, ut legimus de Col

98쪽

De Gymnasio Patavino Lib. I. 77

legio S. Catharinae ubi Anatomen per plures annos ostendit Cl. V. Item in Schola superiori Gymnasii ubi quotannis construebatur Theatrum ligneum . Tunc Universitas studiosorum solebat eligere locum pro ipsa Anatomia facienda, magno cum incommodo & expensis Universitatis. Procurantibus igitur id ad splendorem publici Gymnasii Iustiniano Iustiniano Praetore, S: Nicolao Gu no Praesecto Vrbis anno M D XCIV constructum est Theatrum. Iudextra per gradus boreales in porticum Gymnasii superiorem ascendentibus, apparent amphitheatri Anato mici valvae . Non insana substructionis mole , non versatili Scauri libramento, morumque civilium corruptela, sed publica bonae valetudinis utilitate famosi. Supra valvas marmori candido incisa, decumanis literis sequentia leguntur:

THEATRUM ANATOMICVMIVSTINIANO IUSTINIANO PRAETORE, NICOLA O GVS SONO PRAEFECTO, IOANNE SUPER ANTIO EQUITE, MARINO GRIMANO EQ. ET D. M. PRO C. LEO NARDO DONATO EQLET D. M. PRO C.

GYMNASII MODERATORIBVs

HIERONYMO FABRICIO AB AQVA PENDENTE

XXX sam Annos Anatomiae Proselsore. Patentibus valvis, geminae sese offerunt portae, quarum quae a latere dextro est,aream ostendit, e qua assurgentes ex OP

99쪽

positis locis ligneae scalae, in cuneos amphitheatri turba spectatorum perducunt. Adversa altera conclave aperit, in quo praesentibus variarum nationum studiosis, quae publice demonstranda sunt, apertis cadaveribus exscindi ac praeparari consueverunt. Hujus sores & parietes Anatomicorum insignia exornant, grata Vniversitate, tum ingenio docentium , tum laboribus naturae arcana scrutantium , honorem hunc exhibente. Ex eo in spatium aliud porta ducit, in cujus secretiore angulo cadavera, eorumque partes dissectar asservantur. In eodem arrae sunt & conditoria, vestimentis, sceletis, instrumentisque Anatomicorum custodiendis aptata . Ceterum amphitheatrum ipsum, in edita , quadratique lateris aula sun datur, cujus contignatio leviter convexa, vermiculato circa medium opere decore, patentibus ad Boream, Zephyrumque senestris per nutilis est. Structura tota lignea cospicitur, validis e robore trabibus machinam impositam sustinentibus. Octo in illa pegmatum ordines,magnus spectatorum numerus stipet: quorum inferiores ovali sorma prςditi sunt, superiores reliqui exactiores in circulos rotundantur. Anterior facies, e nucea materia scalptis eleganter

elaborata, pulchram sextuplicis peristylii seriem suspicietium

oculis obiicit. Circa medium versatilis occupat mensa, cui cadaver, caput velatum, pannoque opertum lugubri impo-

nitur. Assidet illi AK atomiae Prosessor, cum Consiliariis duobus & ministris. In ambitu caveae, stratis tapetiis Illustrissimi Vibis Patavinae Praetor, & Praefectus, cum Gymnasii Pro rectore frequenter spectant, alias Prosessoribus, Collegitque Patavini Doctoribus locus destinatus est. Angustias

illius geminae ex adverso parte laxant: Obscinitatem vero quam altitudo fabricae parit, faces maiores , minoresque E cera incensae candelae, sumptu publico subministratae. facile vincunt. Dignum prosecto Veneta maiestate opus, quodque non minus in gloriae suae parte ponat, quam antiquitas

Circos suos ac Paloestras. Meditabatur olim hujus theatri

100쪽

partem superiorem imaginibus Anatomicorum exornare

aliisque ad splendorem & dccus huius loci addere, quae omnia adhuc speranda. Anatomicus singula corporis humani membra detecta spectatoribus demonstrat & explicat, eo ordine & modo, quem nuper Sistemate Anatomico in gratiam Auditorum

ad vivum diligentissime bono publico vulgavit Clarisi. Vir Ioannes Vestingius Eques S. Sepulcri hujus facultatis publicus prosetar. In primo caveae loco sedent Rector Vniversitatis , vel Pro rector,& Professores publici, ex opposito tabulae sectio.

nis ministri.

Post festum S. Antonii die xv I r Ianuarii olim solebat institui Anatomia. Rectore Artistarum,& Consiliariis prius electis duobus studiosis idoneis,& qui alias Anatomiae interfuerint, qui vulgo vocabantur Massarii Anatomiae. Horum erat antequam theatrum conficeretur, de loco, de instrumentis,& de aliis necessaris providere, & precium spectatoribus imponere. Quo etiam tempore nemo admittebatur,

nisi matriculatus, & qui medicinae ad minimum per annum operam dedisset. Nunc maiori libertate & sine precio promiscud omnis generis spectatores admittuntur. Recto res Vrbis legibus obligantur cadaver alicuius sup plicii affecti praebere,eoque dcficiente eX valetudinario publico, interdum ex vicinis pagis & municipiis, quorum si copia dest interdum Venetiis petuntur. Hinc factum, ut eo die quo Anatomiam adoritur publicus Professor reliquis

Doctoribus indicatur, ne quis tam iucunda de necessaria contemplatione fraudetur. Solemnis enim celebratur concursus & pompo se praeparatio omnium. Coronantur Lauro Gymnasi limina cum stemmatibus Illustrissimorum Recto. rum Civitatis, Rectoris Vniversitatis, S Anatomici, musica interdum Doctoris orationi praemissa . Horis matutinis haec peraguntur, interdum urgente aeris intemperie pomeridianis,

SEARCH

MENU NAVIGATION