장음표시 사용
221쪽
MIliti quadraginta annorum a. gladii acie
vulnus infli um est in brachio infra Cubitum , ex quo sanguis magno impetu & quidem subsultim prosiliit.
Illa nempe vulnerata fuit arteria, quae pes patur, dum pulsus inquiritur aegrotorum. . Haemorrhagiam narium aliquos e medio sustulisse novimus, legimusque sanguinem post dentis extractionem rapidissime profu-- sum necem nonnullis intulisse; quod si jam eriles adeo arteriae apertae possint esse lethi- ferae, in quantum vitae periculum tantae ari riae apertura miseros vulneratos non adducet pMedela igitur differri minime debebat, quandoquidem in mora tantum erat periculum, ideoque statim, postquam adveni, duo lintea ad teretem figuram Contorta instar crucis fiui invicem imponebam paulo supra vulnus, superposita deinde stricta satis ligatura Sequens tandem medicamentum cum albumine ovi permixtum ac linteis carptis eNCeptum vulneri applicui;
222쪽
Chirurgica Rationalis, 2 o 9Mastich. 3 H.
I f. F. pul U. Interea temporis subinde aeger assumebat duo cochlearia hujus miXtura .
Sacch. perlat. 3 iij. Sanguinis dracon. 3Grnesigill. 9ij. . . prVest. g. XXV. Laud. Fiat g. iij. ε
Atque ita subsistente sanguine vulnus non re ligavimus ante diem tertium, & tum temporis eX vulnere parum puris , nihil autem sanguinis promanabat; atque vulnus hoc adeo
periculosum deinde intra bimestre spatium boni digestivi ope planissime consolidatum est
Valde periculosum fuit hoc vulnus, sed multo fuisset periculosius, si supra cubitum sedem suam habuisset, quia hic unica magna arteria tantum reperitur, quae infra cubitum in duos ramos satis magnos dividitur, siC ut, Uno per artem occluso, sanguis per alterum libere possit proficilci. Aliquando contingit , ut sanguis eX arteria infra cubitum vulnerata impetuose prorum- Pens
223쪽
pens minime sisti possit modo praedicto, ideo
que tunc adhibenda sunt instrumenta quaedam ferrea, quae penes me habeo, quamvis eorum descriptionem verbis exprimere vix possim, atque hoc pacto duos a patre meo s
Sic etiam penes me habeo instrumentum ferreum, Cujus ope patruus meus, Consul ac medicus ordinarius Stenovici, ut mihi narra-Vit, sanguinem ex arteria Carotide in collo vulpis vulnerata profluentem felicissime compescuit. Cum igitur vulnera arteriarum sint adeo periculosa, ut vidimus, hic loci duplex cautio adhibenda mihi videtur; primo ne more Veterum data opera in dolore capitis aliisque affectibus exerceamus arteriotomiam Circa tempora, frontem aut alibi, nam non est,quod exspectemus majus commodum CX aperta arteria, quam ex simplici sectione venae. Secundo, ne ineurisma pro vulgari habentes abscessu, incaute dilatatam disiecemus a teriam , nam hoc modo quosdam mortuorum
Praeterea ligaturae nimis arcte constringi non debent, nam hoc pacto sphaCelum Ieth lem inopinato accersitum esse memini. Sed quod si aeger ex vulnere arteriae tantum sanguinis profuderit, ut jam ingens animi patiatur deliquium, ac mors quasi prae seribus
224쪽
Chirurgita Rationalis. 2IIribus existat, quidJtunc agendum supererit pan transfusio sanguinis jam temporis adeo celebrata hoc in casu non posset prodesse, Praevsertim cum a viris fide dignis Hurretur,canem, ex quo uno die tantum sanguinis erat extra Etum , ut propemodum se movere amplius nequirct, languine sequenti die a vitulo ac-Cepto, momento temporis viribus recuperatis incredibilem ostendisse vigorem. Respondeo, quod non meminerim hane operationem apud nostrates ullo unquam te mpore esse institutam, ideoque hac de re judicium meum caute suspendam. o B s E R v Λ T I o. U.
VIrgo viginti annorum ictu stlopeti pa
vis globulis plumbeis onerati & cominus inopinato ac nescio quo insortunio explosi in interiore Cruris parte paulo infra genu vulnus accepit, quod longe lateque egregie patebat, imo in tantum, ut palmae spatium superaret; aderatque ingens ossis tibiae in valde parva fragmenta diffracti contritio & Comminutio , quae se per totam .vulneris longitudinem a que ossis tibiae crassitiem extendebat; hinci dolor atrocissimus assii ebat aegrotam, qua s ideo multas noctes in mnes transigebat, aut
225쪽
a In Praxis Medicasi per exiguum temporis intervallum aliquando dormiret, mox evigilabat non sine summo
terrore ac quasi cum Convulsione Cruris vulnerati, unde ossa d1ffracta non raro distorque bantur.
Ossa confracta absque magna eXtensione reponebantur, & fragmenta , quae ab aliis Partibus prorsus erant 1eparata, soluta & libera, e vestigio blande eximebantur, reli quis adhuc aliquatenus adhaerentibus relictis, donec progressu temporis separarentur. Tunc digestivum confectum ex therebinthina , vitello ovi, pulvere radicis iridis, aristolochiae , myrrha , aliisque imponebatur cum emplastro ac lavamento acidum temperante ; deinde adhibebatur communis li- . gatura, tandemque crus affectum capsulae ligneae inclusum concinne collocabatur in lecto, supra quem funis suspendebatur , quo aegra Carpus aliquatenus, ubi necessitas exigebat, posset erigere 3 ac ad pedes aegrotae in lecto ponebatur erectus semicirculus ligneus, ne scilicet stragulorum gravitas cruri affecto aliquam crearet molestiam. Venae-sectio , quam fures Commendare solent in tali casu, omnino omissa fuit . quandoquidem nihil utilitatis inde promanare Potest, nec magis secundum methodum vulgarem hic in usum revocata sunt purgantia ,
quia hoc in malo quiete nihil optaonius, at que
226쪽
Chirurgiea Rationalis. 2I 3que nihil perniciosius quam motus , sed ubi
aegra nonnunquam alvum eXOnerare teneba
tur , linteum quadruplex supponebatur natibus , quod arui eXCrementa eXCipiebat. Patiens interea temporis comedebat cibum concoctu haud dissicilem , bibebat cereviasiam recentem ac primis singulis vesperis asesumebat blandum aliquod anodinum ad mitigandum dolorem ac tollendum illum terro rem, de quo dixi. Ossa reponebantur, quotiescunque post terrorem nodtiarnum reperiebantur distoria. Vulnus ob magnam puris copiam quotidie his religabatur, atque ita progressu temporis complura fragmenta separata sunt, tuncque calli generationem ac accretionem quotidie conspeximus propullulantem non ex medulla , sed ex ossis tubulis valde angustis , per quos humores nutrientes ex arteriolis egressi
Vulnus hoc , periculosum adeo , intra semestre spatium coaluit, ac patiens sere iterum tam belle incessit ac obambulavit, quam fecerat , priusquam hoc vulnus illi infligere
Simili cum successu aliam foeminam eodem malo decumbentem a patre meo sanatam esse recordor ue sed haec duo exempla aliquem adeol securum reddere non oportet, ut fracturami cum vulnere parvifaciat, nam illam plurimist necem
227쪽
ar 4 Praxis Medies necem intulisse compertum habeo ; sic ubi
in nosseComio Rotterodamensi aderam cum
aliis quotidie per totos ferme dies curandis plurimis vulneratis, qui ex obsidione urbis de Grail appulerant, omnes, qui fractura
tibiae cum vulnere laborabant, e vita abreptos esse novi, ac inter alios unus amigebatur fractura tibiae Cum vulnere, in quo plurimos vermes latos, crassos, & albicantes non sine
admiratione conspexi; sed unde hi vermes suam traxerunt originem ξ scilicet ab ovis ex aere in vulnus delapsis, ex quibus exclusi sunt vermes, ubi quaedam in humoribus stagnan tibus exorta fuit sementatio. Sic ova non pauca ex aere decidunt in lac, ex quo postea conficitur caseus, & quamdiu hic recens est, ova non excluduntur, sed ubi caseus putrescit, hoc est, ubi fermentatio quaedam progressu temporis producitur in caseo, tum d
Sic in valde magna ossis contritione Dassii-
Tam Cum vulnere Comitante crus paulo infra genu extirpatum esse memini.
In fractura tibiae cum vulnere quidam adhibere consueverunt ligaturam octodecim Capitum , Quae Belgice nominatur ren boex-jso flatuur, sed nos feliciter usi sumus communi, quam bis quotidie mutavimus ob ingentem puris profluentis multitudinem.
Novi chirurgum, qui loco capsulae lignex, de
228쪽
Chirurgica Rationalis. 2Is de qua dixi, in usum revocat instrumentum quoddam ferreum, Cui crus affectum imponitur, & Conservatur ita extensum dc immobile,
sed illud instrumentum hic verbis exprimeret non possum. In simplici fractura tibiae apponuntur ple
runque ferulae ex charta crassa consectar ; illae vero in nostra aegrota prorsuS Omittebantur , quia in vulnere tam vasto minime videbantur
Digcstivo nostro, quod vulneri impon batur, nulla admiscebatur pinguedo ob ossa denudata, nam quod pinguedo noceat ossibus experientia abunde testatur, ejusque rationem reddidimus antea. Paratus de praxi chirurgica bene meritus est, muliumque habuit experientiae , ait men perperam in fractura Cum vulnere Commendat astringentia, quae quare & quantum noceant, saepius diximus. Non puto autem aliquem in malam partem interpretaturum, quod tantum virum audeam reprehendere, nam quo clarior est aliquis, eo periculosiores sunt ejusdem errores, quia plurimi sola auctoritate tanti viri permoti caeco quodam impetu eundem sequuntur, euntes qua itum
Notandum est callum dissi ilime produci infracturis gravidarum lc lactantium, quia materia idonea a scutu aut infante callo lub-
229쪽
αI6 Praxis Medico ducitur. Sic Fabritius Hildanus refert in Cent. V. Observat. LXXXu Ix , quod haC de causa in fractura tibiae cum vulnere vigesima tertia septimana ossa adhuc vacillarint. Infractura tam simplici quam composita, ubi callus ossa confracta iterum Conjunxit, aegri plerunque molestiam quandam persentiscunt in motu, quod Contingit, quia Callus recenter generatus occupat locum musculorum hanc aut illam partem moventium.
Antequam huic observationi finem imponam, duo problemata valde intricata exintricanda superesse mihi videntur ue primum est , quare ossa, dum hiems est serena, facilius ac citius diffringantur, quam alio quovis tempore ; alterum Vero , Unde Proveniat terror post somnum brevem aegros tam simplici quam composita fractura laborantes plerunque invadenS. Ad primum aliqui sortasse responderent, glabritiem glaciei efficere, ut homines saepius prolabantur in terram atque hoc pacto facile evenire, ut ossa disrumpantur; verum enimvero hoc nodum non solvit, hoc difficultatem nondum tollit, nam ossa non tantum, sed & serrum, lignum, aliaque dura Corpora brumali quam alio quovis tempore facilius disrumpuntur. Unde igitur hoc Contingit λ dieam, auscula paulisper; Quo
Partes corporum durorum pertinacius & firmius
230쪽
mius Conjunguntur inter se , eo dissicilius diffringuntur; hoc certum est : sed quodnam est illud, quod inpartibus durorum corporum essicit cohaerentiam ξ non quies , ut quidam opinantur, quoniam illa non est aliquid positivum in corpore, sed tantum privatio motus, ideoque hoc effectum non producit quies , sed aer comprimendo Partes
durorum Corporum Conjungit ac Cohaerere facit, ut patet eX CXperimento in observatio ne septima tertiae decadis citato; aer autem,
dum aestas est , magis premit quam media hieme, partim quia tum temporis a calore solis validius agitatur, partim quia tunc gravior existit ob admistos plurimos vapores ab ardente sole sursum propulsos; atquehicjam manifestum evadit, quare ossa, aliaque dura corpora hiemali tempore facilius frangant quam aestate hinc etiam facile colligi potest, quare ligna in soco multo citius Comburantur, cum rigida premimur hieme, quam dum
amoena fruimur aestate; nimirum aer brumalis debiliori suae pressione non valde pertinaciter particulas ligni conjungere potis est, unde hae particulae a ligni corpore facile se- Parantur , dum vim patiuntur a particulis quibusdam terrestribus soli materiae mundi subtilissimae innatantibus, ideoque rapidissime agitatis. Huc accedit, quod aer hiema ES, utpote minus premens &pauciores Con Κ tinens,