Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

211쪽

a 98 Praxis Medico illo incommodo conquerebatur, postea vero de die in diem magis magisque reconvalescebat, ac utrumque vulnus intra tres septima nas prorsus consolidatum fuit turundis bono digestivo inunctis impositis, ac superimposito idoneo emptistro. Haud necessarium erat hoc in casu explorare vulneris profunditatem, quandoquidem satis manifeste constabat, hoc vulnus penetrare usque in ipsam abdominis cavitatem, quia ensis mucro intraverat per ventrem, ac egressus erat per dorsum. Alias vulneris profunditas plerunque inquiritur specillo serreo aut plumbeo, sed praestat candela Cerea, quae Belgice dicitur emmis-li Ue , quia multo melius flecti potest, de accommodari ad qualescunque occurrentes maeandros; haec interim gnaviter annotandum venit , quod specillum aliquando valde profunde intret per interstitia musculorum transiens, & quod vulnus tamen non penetret usque in ventris cavitatem, & e contra, quod vulnus penetret aliquando usque in abdominis cavum, licet specillum, ubi intruditur , mox inveniat resistentiam, scilicet quia partes in corpore laeso aliter figuratae erant, dum aeger Vulnerabatur, quam postea, ubi vulneris status explorabatur. Vulnus abdominis, etiamsi non penetret usque in ventris cavitatem, tamen dissiculter

212쪽

sanatur ob motum respirationis, nam Vulnera consolidanda desiderant requiem. Quod si vulnus abdominis non penetrans sit in linea alba sic dicta , tunc adhuc multo dissicilius sanatur & valde dolorificum existit. In secunda hujus decadis observatione volui, ut vulnera pectoris valde exilia, redderentur ampliora, sed haec operatio minime

locum meretur in vulnere abdominis, ne scilicet omentum vel intestinum per nimis amplum ventris foramen prolabatur CXtra abdominis cmitat m. Quidam somniant resurremonem mortUΟ- .rum originem sumturam ab ossiculo in decima octava vertebra contento, sed somniant,& quidem absque ulla veri-similitudine , nescio sane, quid responderent mihi homines talem opinionem amplexi, si interrogarem eosdem, An igitur non resurgeret ille, cui ossiculum illud per vulnus foret conscissum pTestes extra abdominis caritatem propendent, ideoque facile possent vulnerari, sed eorum vulnus aegros in vitae discrimen non adducit, quandoquidem experientia teste homo utroque teste exsecto supervivere potis est; & cognovi familiariter medicinae studiosum, cui alteruter testis ob herniam carnosam feliciter exscindebatur. Quid igitur testes sunt 3 non nisi congeries minutissimorum funiculorum vel vasculorum

213쪽

a oo Praxis Medico semen conscientium, quae si absque ruptione dissoluta sibi invicem acinecterentur, facillime viginti ulnarum longitudinem excederent in homine, nam gliris testiculus ad ulnas quindecim extenditur.

Plerique chirurgi primo vulneribus applicant repellentia, hoc est, frigida & astringentia, sed circa inguina illa omittunt; si rationem quaeras, respondebunt tibi, quia in inguinibus est emunctorium hepatis ; verum hoc respo sum frivolum est & ridiculum, illudque jamdudum explosimus Zc susscienter refutaviamus in primae decadis observatione octava. Quid igitur in causa est, quod chirurgi alibi utantur frigidis & astringentibus, nunquam vero in inguinibus 8 dicam, ausculta paulisper;ubique fere nocent frigida dc astringentia, sed magis in inguinibus, quam alibi, illud experientia stultorum magistra illos docuit ; factum norunt dc Confitentur, causam effecti penitus ignorant, ideoque talem Chymaeram sibi effinxerunt, Cum vera Causa interim sit, quod in inguinibus sedem suam habeant glandulae, quae nihil aliud sunt quam

congeries exilium vasorum valde inflexorum, in quorum maeandris humores facilius subsistunt quam alibi, si eorum circulationem Chirurgi per frigida dc astringentia perperam imposita retardent.

Vulnera abdominis penetrantia sunt omnia' pe

214쪽

periculosa, sed longe magis periculosa, cum ampla sunt, quia omentum aut intestinum tum temporis facile soras prolabitur, ubi omentum, nisi statim post egressum suum in

pristinum locum repellatur,brevi coagulatUr, emoritur dc colorem suum mutet ob acrem ambientem; sed unde omentum eXtra Uen trem prolapsum tam cito emoriturῖ omentum

nempe permultis eXiguis sacculis instructum est, in quos adeps apportatUr per Vascula adi posse singularia , sicut accuratiores hujus aevi anatomici testantur. Hinc jam facile liquet, quam facile adeps in sacculis tuis, ac materia in vasculis exilibus adi posis contenta ab acre frigido possit coagulari. Ubi jam omentum extra abdominis cavita tem eXulans ob moram aliquam interpositam modo praedicto corrumpitur, tunc inter par tem sanam & corruptam filum injiciendum est, tuncque portio corrupta ferro resecanda est, ne pars sincera trahatur, & Consuto ali quatenus vulnere, si illud nimis amplum esse reperiatur, filum extra abdomen pendulum relinquendum est, donec progressu temporis decidat. Sicquendam, cui omenti portio ob

nimiam moram extra abdomen erat CorrUpta, modo praedicto a patre meo tractatum feliciter a vulnere suo convaluisse memini. In ampla abdominis vulnere nonnunquam

foras prorepit intestinum , quod e vestigio re-

215쪽

2 22 Praxis Medico

reponendum est, nam alias flatibus ita distenditur, ut in pristinum locum remitti minime possit; sed unde intestinum, eXtra Ventrem remanens aliquandiu , flatibus distenditur 'nimirum fermentatio CXcitatUr non tantum in chylo, succo pancreatico ac bile, verum etiam in foecibus a chylo relictis ic fermento intestinorum parietibus adhaerente ; hinc multi eXurgunt vapores sui jam silentio praeteream illos vapores,qui eX poris arteriolarum etiam continuo cavitatem intestinorum ingrediuntur) qui in cavitate intestini debent accumulari, illudque distendere, si pori intus foras spectantes ab aere ambiente Claudantur in intestino extra abdomen eXulante. Quid igitur agendum superest, ubi intesti- . num extra abdomen distentum flatibus Conspicitur; pori occlusi aperiendi sunt, vaporibusque intus Contentis major concilianda est agitatio, quod fiet, si calide imponatur linum

nendo recenter contortum,sed coctione nondum purgatum, ubi illud nempe prius co- iectum fuerit in lacte dulci. Intestinum, flatibus jam consumtis, reponi debet, ac vulnus aliqua eX parte consul, si opus sit. Si intestina etiam vulnerentur , aeger in magno vitae discrimine versatur, & quidem magis, si vulnus infligatur intestino tenui, Mirius, si crasib, quia in hoc vulnus, postquam

216쪽

Chirurgica rationalis- zo 3 consulum fuerit, facilius conglutinatur luandoquidem majori tubulorum Copia Constat , Per quos humores nutrientes apportantur , sicerasia intestina sere tantum Reces Continent, tenuia chylum.

Dum ago hic de intestinis , incidit mihi quaestio quaedam inter medicos per longum

temporis intervallum agitata, num scilicet elysteres nutrientes injegi essessiim optaturui sortiantur, an sint, ut quidam qum, prorsus inutiles ad nutritionem, quia secundum e Tum opinionem non perveniunt usque ad

masiam sanguineam Z 1ed errant qui ultimam amplectuntur opinionem, si fides habenda sit fide dignis hominibus, qui experientia edocti testantur, eandem spiritus vini quantitatem facilius inebriare, si per clysterem in anum injiciatur, quam si assumatur per OS. Hepar constat ex acinis glandulosis,in quos desinunt vascula sanguinea apportantia suum humorem, & ramuli pori bilarii, qui bilem in glandulosis illis acinis separatam accipiunt. Praeterea magna vasa sanguifera injecinore Conspiciuntur, unde facile intelligitur, quam periculosa sint vulnera hepati inflicta, nam si

magna vasa aperiantur, 1equitur haemorrhagia nullis remediis obtemperans, & quamvis magna illa vasa non laedantur, attamen vulnus hepatis quantumvis exiguum turbabit intexim bilis separandae.negotium, quiod tamen,

217쪽

eto Praxis Medico apprime necessarium esse scimus in oeconommia animalis. Sed his non obstantibus Paulus AEgineta refert hominem ex vulnere, quod frustum hepatis sustulerat, reconvaluisse. Mirandum sane, hominem ablato jecoris frusto su pervivere, ac mori ab hepate nimium adaudio ; sic ante annos aliquot patris mei Curae commissus est aeger laborans ventre eno miter intumefacto usque ad mortem, cujus Cadaver apertum Clare causam hujus mali po- . nebat ob oculos, hepar scilicet in incredibilem molem adauctum; atque idem in gallina , quoz nUnquam ova pepererat, accidisse me mini , cujus hepar habebat pondus totius Ilia

Lien est membranularum congeries in Cel Iulas atque concamerationes estormata, in quibus cellulis innumerae glandulae ovales albaeque mirabiliter adhaerent, in quas patent arteriae, venae & nervi.

Scilicet per arterias, ut industrius hujus aevi anatomicus arbitratur, defertur humor in glandulas lienis, per glandulas humor separ .ius acidiusculus in cellulas nominatas, ex Cel lulis fermento acido imbutis in ramum splenicum, dc sic ad hepar, ubi in sanguine praecipitat aliquatenus bilem, ut illa in acinis hepatis glandulosis tanto facilius separetur:

Hinc jam manifestum est, quid mali vulnus.

laenis accersat aegrodisia Re-

218쪽

Chirurgica Rationalis. Σos

Renes constant glandulis, in quas desinunt

arteriolae, venae, neC non ramuli ureterum , per arteriolas nempe humor desertur in glandulas renum, in quibus separatur Urina, ac aramulis ureterum eXeepta propellitur ad vesicam.

Hanc rem ita se habere facilius credes, ubi noveris sequens eXperimentum, quod a Professore mihi Communicatum est; nimirum si lac tepidum per syringem in arteriam injicias emulgentem, pars Crassior redibit per venam emulgentem, & serosa portio sequestrabitur in rene, ac per pelvim in ureterem deseretur: Liquet hinc, quam periculosa sint vulnera renum, & quam dissiculter possint consolid ri, hinc etiam facile intelligitur, unde proveniat sanguis cum urina CXcretus in rene

vulnerato. π

Dum loquor de renibus, recordor alicujus quaestionis apud medicos jam saepius agitatae, qua Via nempe potus, paulo postquam assumtus fuerit, ejectus per meatum urinarium, perveniat tam cito ad vesicam; an prius acce- 'dat ad massam sanguineam, an Vero, non sal vato sanguine, recta & immediate proficisca tur ad renes aut vesicam p Posterius magis verosimile videtur ic confirmatur sequenti experimento; si alicui, paulo postquam allium aut asparagos comederit, secetur vena,nec sanguis extractua nec serum

, ab ara

219쪽

Praxis Medico in eodem supernatans allii aut asparagorum habebit odorem aut saporem, cum interim tum temporis urina manifeste allii aut asparagorum spiret odorem. An jam haec urina per poros intus foras spectantes ventriculi & intestinorum exeat lcoer poros foris intro spectantes vesicae sub forma vaporum, Ventris cavum peragrando, tandem deferatur ad vesicam, an potius perductum peculiarem eo tendat, jam temporis non disputabo, quamvis sententia mihi magis arrideat posterior. . Vulnera fundo vesicae illata valde periculosa sunt, Verum ea, quae collUm Carnolum vesicae sauciant,saepius consolidantur ob copiam vasorum sanguinem apportantium ac multitudinem tubulorum humores Vehentium n

tritios , atque hoc est, quod quotidie experimur post evictionem calculorum; licet, sanatis vulneribus illis,aegris aliquando per penem involuntarie profluat urina, nimirum quia insectione ac extractione calculorum haud paucae fibrae musculi sphincteris vesicae dissecantur ac disrumpuntur. Sed quid si in cavo ventris VasCula quaedam vulnerentur lymphatica, an hoc pacto non posset produci ascites ξ quid dicam p talis casus haud impossibilis esse videtur, quamvis non meminerim, me in praxi tale quid uaquam conspexisse aut alicubi legisse.

220쪽

Chirurgica Rationalis. Io 7 Dolorem testiculorum instantis mortis signum esse in periculosis abdominis vulneri bus testatur expertissimus Paraeus. Jam locutus sum de vulneribus abdominis externe illatis, restat adhuc vulnus, quod interne infligitur, cum scilicet umbilicus disrumpitur in ascite partim a magna aquae distensione, partim ab acie particularum scindentium aquae illi innatantium ; sic memini puellae hidropicae quinque annorum, quae, disrupto sic umbilico, interjecto paucorum dierum intervallo e medio viventium sublata

fuit.

In tali umbilici disruptione sedulo cavendum est, ne affatim profluat aqua, ac praescribendum apossema ex gu aco, sarsaparilla aliisque confectum. Sunt qui reserunt, quod vulnus qualecumque irradiatum a luna difficulter possit sanari,1ed num verum sit, nescio; aerem frigidum

vulneribus nocere certum est, verum an ille

splendente luna magis noXius sit, quam alio tempore, hoc est, quod nondum expertus

sum.

Dominus Blanchardus in collectaneis suis medico-physicis ait, spiritum Salis Armoni ci cum spiritu Vini mistum vulneribus valde

prodesse, atque hinc non parum mea confirmatur sententia, ubi judico acidum in omni vulnere nocere, eique corrigendo praecipue uos incumbere teneri. O

SEARCH

MENU NAVIGATION