Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

201쪽

188 Praxis Medico utpote per viam Commodiorem, breviorem ac magis liberam, ac dum aer ita proruit intro per vulnus patulum thoracis, in transitu

secum propellit turundam, nisi filo satis ti alligetur. Nonnulli auctores, ubi nihil sanguinis aut puris super diaphragma jacere suspicantur,

vulnera pectoris penetrantia absque Ullarumturundarum ope 1anare conantur, aliisque id

ipsum commendant, sed rarissime primis diebus hujus rei satis certi esse possunt, ideoque multo prudentius agere mihi videntur, qui

mecum per aliquot dies utuntur turundis, aCinterea temporis aerem ambientem, quantum possunt arcent a vulnere ; asst interea tamen ea nobis utendum est cautela, Ut tempestivo tempore t undis absti neamus, narisi diutius, quam par esset, earundem usus

protraheretur, Contingere posset, ut remaneret tandem fistula nulla medicabilis arte ac ad extremum vitae . halitum perseverans, quandoquidem ad tale malum producendum non parum confert Continua pectoris in respiratione agitatio, quae vulnerum consolidationi non parum obest. Vulnera thoracis penetrantia valde periculosa sunt, multosque viventium Consortio Valedicere coegerunt, ac in aliis phthisin excitarunt ipsis morte priorem, nam mortis habet vices, lente cum trahitur vita gementibus

202쪽

Chirurgica Rationalis. I 80bus; sed interim tamen memini, me alicubi legisse, aliquem ab asthmate, quo antea satis crudeliter assiigebatur ., per vulnus penetrans usque in cavitatem thoracis felicissime fuisse sanatum ; imo novi jam temporis adhuc Arnhemii honestum quendam Civem,

cui vulnus pectoris penetrans haud parum fuit salutis ei iam , nam ille clam 2er longum

temporis intervallum laboraverat empyemate , ac mortem indubitatam quotidie exspectabat, cum ab alio, nescio qua de causa ad iram concitato , ense sauciatus est ita , ut vulnus usque in pectoris cavitatem penetra Tet, aegrumque hoc pacto pure per vulneris orificium egrediente, brevi sanaret ab em-Pyemate, patre meo, dum viveret, medi-Cam manum adhibente.

Ubi in vulnere pectoris valde angusto chirurgi dubitant, an vulnus penetret in thora-

Cis cavitatem, DCC ne, aut lanam, aut flammam candelae accensis vitineri admovere Consueverunt, atque ita concludunt vulnus penetrare, si tremulus in lana aut candela ac Censa motus ab aere eX pectore progrediente excitetur, sin minUS, Contra.

Quando jam contingit, ut pars aliqua in

pectoris cavitate contenta simul laedatur, tunc vulnus diutius servandum est apertum, ac bis

de die injectio calida immitti potest, Cui aloe, absinthium, carduus benedictus aliaque ama

203쪽

I0o Praxis Medicora addi non debent, ut quidam facere solent ρnam particulae amarae per ramos fistulae pulmonis hessi cum aere sursum latae amaro aCmolesto sapore linguam assiciunt, ut crebra experientia testatur. Si magnum aliquod vas sanguiferum in thoracis cavo situm vulneretur , tunc super hiaphragma multum sanguinis confluere solet, ac eXcitare hoc pacto gravitatem circa diaphragma, sebrim, vigilias, eXcreationem sanguineam, appetitum prostratum ac respi-fationem dissicilem ...

Per vices hic sanguis quotidie per vulneris brificium evacuandus est, ut&pus post aliquot a vulnere accepto luces plerunque sub-

aiiod si sanguis, qui per vulnus inflictum

emuit, spumosus esse reperiatur, signum est pulmonis vulnerati, ac tale vulnus saepe tabem, ac saepius mortem miseris aegrotis aprportat, quod mirum non videbitur illi, qui eum Malpighio aliisque curi s humani corporis scrutatoribus paulo penitius, qUam Veteres fecere, pulmonis substantiam inspicere non gravatur, sic namque animadveItet pulmones nihil aliud esse quam aggeriem quan

dam vesicularum membranacearum, Velitrarum reti quodam mirabili eX Venulaium aCarteriolarum valde minutis ramulis composito, in quas vesiculas aeri aditus patet ex aspera arteria. Hinc

204쪽

Chirurgica Rationalis. 19 LHinc igitur satis manifestum evadit, vulnus pulmonis tam eXiguum esse non posse, quin vascula quaedam languifera harum vestis cularum simul laedantur, unde sanatio redditur adhuc dissicilior, quae tamen per se satis dissicilis existit, quia vesiculae hae mebrana- Ceae sunt , ac Continuo in motu positae, in quas praeterea singulis horis toties novus aer impellitur ; nam partes membranosae multo tardius sanantur, quam Carnota,& quod quies partis laesiae consolidationem vulneris maturet , nemo in dubium trahere potest, qui semel tantum invita observavit, quam facile tibiarum vulnera sanentur aegro decumbente, & contra quam dissiculter cadem Consolidentur, ubi patiens quotidie per plateas obambulat ; dc quis tandem ignorat aerem ambientem a vulneribus diligenter esse arcendum pVulnera pulmonis igitur, uti diximus, fere semper lethalia esse eXperimur, sed interim tamen legimus , frusto pulmonis per vulnus ablato patientem posse supervi-

Pulmo repletur aere, quamprimum homines nascuntur ac respirant, hoc autem non fit

in fartu, quamdiu idem in utero adhuc delitescit, atque ad hoc attendunt medici, ubi a Magistratu coacti judicaaee debent, an infans mortuus, in utero an eXtra uterum Vitam

205쪽

I92 Praxis Medico amiserit; tunc ctenim pulmonem cadaveris c pectore proripiunt, eumque immittunt in aquam ac si pulmo tunc supernatet , CXtra uterum infans mortuus esse Censetur, & co tra, ubi pulmo subsidit ac demergitur. Vulnus in carnosa parte diaphragmatis aegrum in periculum haud eXiguum adducit, sanatur tamen aliquando ; sed cum parS membranos a diaphragmatis vulneratur, aeger non longo post tempore, eXorta febri ac delirio, CXpirat; neC mii Um sine, cum ob continuum diaphragmatis valde sensilis motum tubuli circa vulnus valde detorqueantur, Unde humores ibidem stagnant, acescunt ac inflammationem produnt, & cum humores acescentes ex parte inflammata obsorbentur

in massam sanguineam , inducitur febris, quam sequitur delirium , sic memini aurigam Arnhemiensem, qui cultro in parte membra nos adlaphragmatis vulneratus erat, statim post vulnus inflictiim se pedibus ad aedes nostras contulisse, sed eundem mox adeo debilem evasisse, ut a duobus hominibus domum deportari deberet, ubi febri ac delirio correptus post triduum e medio subla tus est. Mirandum est, quod non ita pridem me alicubi legisse recordor , . nimirum quod in Uno Ventriculus, in altero intestinum coloricae abdomine per vulnus diaphragmatis ascen

206쪽

Chimetica Rationalis. 193 derat in thoracem dc quod uterque patiens ad huc aliquandiu vivere potuerit. Vulnus pericardii lethiserum existimatur, ac ubi cordis substantia simul vulneratur, eX- templo patiens plerunque vitam cum morte Commutat, etiamsi revera testari possim, Judaeum Arnhemiensem in ipsa cordis substantia vulneratum nihilominus per sex dies quotidie bis pedibus suis ad aedes nostras, ut vulnus religaretur, se contulita, antequam

moreretur.

Galenus alicubi refert, ut testis utatus, pericardio corrupto cor nudum satis late patuisse in pectore alicujus aegri, qui tamen inde Teconvaluerit 3 verumenimvero homines jam temporis adeo increduli esse reperiuntur, ud apud eosdem tales historiae parum fidei inveniant, aut mereri videantur.

Dum de corde mentionem facio, duo praejudicia tollere debere mihi videor a primum , quo plerique e vulgo laborant, hoc est, quoapertinaciter Credant cor sedem suam habere in latere pectoris sinistro, cum tamen illud in medio pectoris collocatum sit, sed hujus erroris occasio populo data fuit ex eo, quod pulsus satis vehemens in latere thoracis sinistro se tiatur, secus ac in dextro, verum hoC Contingit , quia ad sinistrum latus sita est arteria

magna.

Alterum, quod taxare volui, praejudicium

207쪽

10 Praxis Medico hoc est, quod e veteribus quidam sibi persu

serint,cor nullis morbis conflictari; Cujus opinionis falsitatem experientia tamen latis superque ostendit , sic in Ephemeridibus Gallicis legimus in ventriculo dextro cordis canini inventos esse vermes vivos triginta & unum , longitudinem digiti ac crassitiem habentes aciculae communis; ac praeterea Cor aliquando infestatur morbo aliquo, qui polypus Cordis nominatur, de quo vide Malpighium in tractatu de viscerum structura anatomica. In vulneribus pectoris penetrantibus chirurgi quidam loco turundarum adhibent cannulas ex argento, plumbo, aut linteo Cera imbuto conlectas, Verum quia argentum a pure inficitur aliquatenus, & plumbum labia vulneris hic nimis cito contegit cicatrice , praeferenda videtur hic loci cannula ex linteo certimbuto Consecta. Acida omnibus vulneribus inimica sunt, sed praesertim vulneribus thoracis penetrantibus , nam praeterquam quod sanguinem h moresque coagulent,ac circulationi rite peragendae reddant ineptos, etiam nocent hoc in casu,quia particulis suis ab utraque parte scindentibus tussim excitare solent. Sed quamvis acida rejiciam, non ideo hic commendo dulces syrupos, quandoquidem iidem pulmonibus parum prosunt, ac interim ventriculo , aliisque partibus nocent, ut plurimi mecum

208쪽

Chirurgica Rationalis. yyy quotidie eXperiuntur ε, praestat ex tussilagine , capillis veneris aliisque herbis idoneis cum aqua Cocta ac fervida adhuc extrahere tincturam in vasculo, quo utuntur, dum praeparant potum herbae Tee dictae jam temporis adeo

vulgarem. Si aeger penetrante thoracis vulnere Iaborat , & non emittat sanguinem in pectoris cavitate latentem per vulneris orificium, teneat granum unum moschi sub lingua, ac mox e

fluet sanguis, ut ait Sennertus,sed de successu valde dubito. Nonnunquam altior est locus pectoris, cui vulnus inflictum est , quam ut sanguis aut pus super diaphragma congregatum per vulneris foramen possit evacuari, & tunc aliquando sanguis aut pus cum tussi per os excerni conspicitur; imo haud pauci auctores testantur, pus tum temporis interdum ad vesicam deturbari ac cum urina expelli, quod pus per duas vias ad vesicam deduci posse putant; primo si per venulas aut vasa lymphatica abripiatur ad massam sanguineam, ac cum eadem deseratur ad renes, tandemque, ubi illic loci transcolatum fuerit, per ureteres descendat in vesicam & sic cum urina excernatur 9 Verum altera via longe dissiciliorvidetur; stilicet existimant pus per poros diaphragmatis intus foras spectantes lub forma roris transeludare, dc sic, itinere per totum abdomen per-1 a Rcto ,

209쪽

r s 6 Praxis I fedicoacto, tandem per poros vesicae foris intro spectantes vesicae Cavitatem intrare ; poros autem foris intro spectantes in vesiCa revera reperiri sequenti probant experimento , in Cubiculo calido vesicam invertunt,atque immi tunt aquam calidam, quae inde roris instar transividare tum temporis conspicitur. Ubi tandem contingit, ut pus super dia-phragma copiose contentum per vulnus nimis altum nequeat expelli, atque illud praeterea nec cum tussi per os, nec Cum urina per vesi-Cam evacuetur, tunC commendatur paracen

thesis hoc est incisio artificialis thoracis in loco decliviori, atque haec operatio fit plerunque inter quintam & sextam costam, si num res ab inferioribus, non in medio pectoris, sed in latere, magis tamen ad anteriorem quam ad posteriorem partem, ac potius cima luperiorem costae partem quam circa inferiorem,& quidem scalpello obvoluto aliqua CX parte panniculo, illo temporis momento, quo Patiens oXpirat. Atqui haec operatio rarissime exercetur in hisce regionibus eo saeculo, quo Vivimus.

Facta jam paracenthcsi pus simul & semel

emittendum non est, sed partitis vicibus, atquc haec est res, quam omnes Chirurgi Co C-dunt, sed quae sit ratio, plerique prorsus igno rant ; alii dicunt, quod spiritus dissipentur, si omne pu4 essiuat una vice, alii fingunt natu-

210쪽

Chirurgica Rati malis. 19'ram providam tunc vacuum illud persentiscere, ideoque in eum locum, eX quo pus promanavit, e vestigio mittere multum, imo ni mium sanguinis ac humorum , sed utraque haec ratio adeo frivola est, ut refutari non mereatur, ideoque tribus verbis tantum dicam, quae mihi hujus rei ratio videatur; certum est in locum puris calidi recedentis mox aerem frigidum succedere, qui fibrillis, jam aliquatenus laesis a pure, non tantum molestus est, sed non paucas praeterea obstructiones producit in tubulis, in quibus idcirco stagnant humores coacervantur, acescunt, atque ita excitatur inflammatio , sic ubi aeri frigido c xponimur statim postquam calcfacti sumus, Corripimur non raro catharris vulgo sic dietis, atque cum supra modum incaluimus, & cete-visiam frigidam tum temporis assumimus, plectimur aliquando pleuritide. OBsERva Tio III

De vulnere abdominis penetrante.

JUVeni viginti annorum ab adversario vulnus fuit inflictum, & quidem tale, utensis' per anteriorem abdominis partem intraret, ac per tergum egrederetur.

IEger mox a vulnere inflicto in lecto decubuit , ac primis diebus aliquatenus de hoc aut

SEARCH

MENU NAVIGATION