De arte dicendi libri tres servata methodo, & magna ex parte verbis quoque Cypriani Soarii ..

발행: 1780년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 연설

71쪽

more, Cum religione conjuncta : GProbitas narrantis significabitur , si orationis veritas, & vitae fides. Ciceroni vehementer Placet , ut j cunda , dc suavis sit narratio; Eamque suavem esse narrationem ait , quae habet admirationes , eXpectationes , exitus inopinatos , & quae interpositos motus animorum , collO- quia personarum , dolores, iracun-Hab, metus. , laetitiaS, cupiditates.

. . s

cuando Narratione litendam est λ

R. In . judIciis, s nota res sit ,

narratio non adhibetur; nec si ad-Vgriarius narraUerit, nisr contraria narratione sit refellendus. In exorismatione vero narratio non erit ulla, quae necessario consequatur exordi um; sed, si qua inciderit, cum, aliquid ejus , de quo loquemur. , nobis narrandum sit cum laude, aut vituperatione ; praeceptio narrandi ex hoς loco petitur. Nec multum sane in deliberatione narrandum est: olt enim narratio praeteritarum re xam, aut Praesentium ἱ suasio autemfiiturarism o

72쪽

CAPUT IV.

Quid traduxi Metores de

Partitione λR. Uandoquidem partitionem quoque memorant quidam ,& peculiarem orationis partem esse volunt, ejus dicimus duo esse capi a ; unum, quod, quid crem adversariis conveniat, & quid in contro versita relinquatur , ostendit ; quo quiddam certum designatur auditori, in quod aciem intendere debeat: alterum , in quo rerum omnium , de quibus erimus dicturi , expositio ponitur distributa . Debet est e brevis ut verbum nullum habeat nisi nece sarium; debet esse diligens, ut genera Omnia , quae incidunt in causta fam , de quibus dicendum est, comis plectatur . Haec tamen genera non. debent dividi in alia genera, quae nimis minuta sint .

73쪽

. 4.

CAPUT V. De confirmatione quid praecipis

R. QEquitur Sonfirmatio, quae simo namenta continet, caussae coniuncta , quibus nostra confirmemuS , di reprehendamus aliena . Natta a, quia nec reprehendi, quae contra

dicuntur, possunt, nisi tua confirmes neque haec confirmari, nisi illa reprehendas ; idcirco confirmatio , α reprehensio & natura, & tractatione, & utilitate conjuncta sunt. Quinam est ordo argumentorum in confirmando R. orator in confirmando dilgenter ordinem , collocationemque argumentorum attendet; & curabiut firmillimum quodque sit primuΠdum ea, quae excellant, serventi ut firmillimum quodque sit primudum ea, quae excellant, servenad extremum I si qua erunt meccria s nam vitiosis nusquam esse portet locum in mediam turbacria 4 nam vitiola SPortet locum in conjiciantur.

74쪽

gumentatio R. umentatio est argumenta explicatio, & artificiosa expolitio. Ea conficitur , cum ex loeis, de quibus superiore libro dictum est, aut certa, aut probabilia sumseris. Pro certis autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae Videmus, audimus; deinde

ea , quae communi hominum opinio- ne atque sententia sunt comprobata ut afficiendos esse honore parentes: praeterea quae legibus cauta sunt; quae persuasione, si non omnium is hominum , ejus certe civitatis , aut gentis , in qua res agitur, in mo- res recepta sunt: si quid inter utramque partem convenit: si quid 'probatum est: denique Cuicunque sadvertarius non contradicit. Proba bilium autom genera sunt tria: Unum firmissimum , quod fere semper accidit, ut liberos a parentibus amari r alterum aliquanto minus firmum, ut eum, qui recte valeat, in crasti-C 6 Ruri

75쪽

Muin perventurum: tertium tantum Mon repugnans , ut in domo surtum

adhim ab eo, qui domi suit . ALProbandum vero id, quod est du-hiam , hoc modo id, quod probabile est , potest adhiberi . Sit dubium , an Catil ina conjurarit : sumatur illud , quod credibile est ; nempe homines aeris alieni magnitudine oppressos, eosdemque egentes, & sumtuosos facile adduci, ut conjurent jam id , quod dubium erat, efficitur probabile , Catilinam conjurasse . Λrgumentationis quatuor lunt parte, , Ratiocinatio, raductio , Exemplum ,

R. Rallacinatio quam dc DIIδ- 'rismum, & Diebirema Graeci vocant , constat propositione, cum qua ejus ratio iungitur; deinde assumptione , & ejus probatione . POil rein imo compleXione . Propositio eit, per quam breviter locus is exponitur , ex quo omnis vis oportet emanetratiocinationis . Propossitionis vero approbatio est, per quam breviter id, quod expositum est, rationibus

76쪽

quod ex proposit m et ad ottendenis dum pertinet, assumitur . Assiimpi nis approbatio , per quam id , quod breviter sumtum est , rationibus fir- matur. Complexio, per quam id,

quod conficitur ex omni argumenta- ,

tione, breviter eX ponitur. EX. gr. sit propositio: Μelius gubernantur ea, quae cor silio geruntur, quam quae sitne consilio ad mi aistrantur . Deinde lubjiciatur ratio Exercitus enim is, cui praepositus est sapiens imperator, omnibus partibuS Commodius regitur , quam is, qui stultitia & temeritate' alicujus admini- stratur . Aisumptio deinde ponatur :Nihil autem omnitim rerum meliuS, quam mundus, administratur . Asia

sumptioni probatio adjungatur: Nam. & signorum obitus , di ortus defini- tum quendam ordinem tervant ; &

annuae Commutationes non modo

semper eodem modo sunt, Verum ad utilitates quoque rerum omniUm sunt accomodatae . Tertio loco inducenda est Complexio, quae id inseri, quod ex superioribus partibus cogi- tu , hoc modo: Consilio igitur mun

77쪽

. uisor sunt partes Ratiocina

R. Ex supradiistis manifestum est, nihil referre, sive . tripartitam, sive

quinque partitam putea esse hanc ar- .gumentationem e commodior tamen

illa partitio videtur esse , quae in tres partes distributa est ; quod fit, si propositionem , & ejus rationem , unam partem existimemus; alteram vero assumptionem , & ejus exornationem: at, si separas propositionem a ratione, & assumptionem ab exoria natione , in quinque partes distributa erit .. Cum p Iopositio ex se intelligitur, sine ratione assumendata est: assumptio etiam, cum peripicua est , nullius approbationis ii adiget . ,

Quod si & propositio, & assumptio

perspicuae sint, utraque approbatione praeterita, ratiocinationem conficiemus hoc modo . Summopere vir tus expetenda est: at prudentiam esse virtutem est in confesso; suin-mopere igitur prudentia expeten .a est.

si id

78쪽

a id est Inductio

R. Inductio est argumentatio , quae ex pluribus collationibus per venit , quo vult. Virg. AEn. 6. U. II9. Si potuit manes arcessere coniugis Orpbeud , Threicia fretus cithara , fidibusiqne canoris:

Si fratrem Pollux asterna morte redemit, Itque, reditque viam toties . uuid Thesea λ magnum '- suid memorem Alciden Et migenus ab Iove summo. Hoc in genere duo sunt diligenter cavenda : primum , ut illud , quod inducemus pro similitudine . , ejusmodi siit, ut sit necesse concedit 'deinde , ut illud , cujus confirmandi. caussa , fiet inductio, simile iis rebus sit, quas res iudaXerimus .

Quid est Exemplum R. Exemplum est inductio ima perincta, vel, quod idem est, induitio rhetorica . Cicero pro Μilon. '

car. 3, Hegant intueri lucem esse fas ei, qui

79쪽

DE ARTE DICEN tet . lei, qui ob se homine n esse. occisum fateatur . In ιandem urbe hos homines suItissimi disputant λ nempe in cra quae primum judicium de capite vidit M. Horatii fortissimi viri, qui nondum libera civitate , tamen populi Rom. comitiis liberatus est , cum sua manu sororem esse interfe- ain fateretur . Entis mema R. Entbrmema vocamus breviter

comprehensam ratiocinationem, CH jus omnes parte S in unam conferuntur hoc modo: Sine caussa dominum . fervus accuset λ Erit autem absoluta ratiocinatio , si hoc modo evolveris :Sine: caussa non debet dominum fervus accusare: hic medicus est fervus Deiotari : non igitur debet sine caus-,fa dominam accusare . Appellatur 'etiam , Enthymema ratiocinatio 'quaelibet ex verisimilibus, aut signis. rites cujusmodi argumentatio est λ

R. Sorites multas argumentationes acervatim convolvit , atqne

eompletutur: unde nomen etiam invenit ;

80쪽

- LIBER II. ες

enit; Cicero Latino verbo acerva- Iem appellat . Apertissime concludit Sorites ille, qui est in quinta Tusculana cap. 13. Propositum erat ostendere, quod esset honestum, id solum esse bonum ; id autem sic demonstrat : Etenim quidquid est quod honum fit, id expetendum est: quos autem expetendum, id certe approbandum : quod vero approbaris, iἀgratum acceptum que habendum : ergo etiam dignitas ei tribuenda, est : quod si ita est, laudabile sit necesse est : bonum igitur omne laudabile . Ex quo

sicitur , ut quod sis bonestum , id fit solum bonum. Ouid est Dilemma λ

R. Dilemma est, in quo utrum concesseris , reprehenditur . Cicero epist. I. ad Fratr. Si implacabiles funt iracundiae, summa ect acerbitas : sis autem exorabiles summa lenitas . Dictum est autem Dilemma,

quod ita utrinque premat , atque is urgeat, ut ex alterutra parte capiat advertarium ; quamobrem cornutus etiam syllogi linus vocatur : . sic enim arsumentationis cornua in eo disponuntur ,

SEARCH

MENU NAVIGATION