De arte dicendi libri tres servata methodo, & magna ex parte verbis quoque Cypriani Soarii ..

발행: 1780년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 연설

61쪽

tur ratione habituum , ratione age-ctuum , ratione aetatis ; ut iis se sedi orationem suam prudenter ac coinmodet.

Habesne aliquid de genere jurietati λR. Y T IC agenὰum esset de sequo & iniquo , qui locus est pro-

Prius generis iudicialis , Sed eum genus hoc ad scholarum nostrarum institutum vix pertineat , satis esse volumus quae de illis in communiuina orum tractatione dicta sunt .

62쪽

DE ARTE

DICENDI

Ispositio est rerum Inaventarum in ordine

distributio. Hinc fit, ut utamur Exordio , Narratione, Confirma tione , Peroratione . Hae sunt enim quatuor orationis partes , per quas inventa distribuimus: quarum duae valent ad rem docendam, narratio , & confirmatio ; ad impellendos animos duae , Exordium di Peroratio . De singulis dicendum est. CΛ-

63쪽

R. HXorgium est oratio animum L, auditoris idonee comparans ad reliquam distionem . Ι4 fieri tribus maxime rebus inter audiores plurimos constat, si benevolum , si attentum , si docilem auditorem fecerimus quorum primus locus , id est ut amice audiamur , est in personis nostris , a aditorum , adversariorum , equibus initia . benevolentiae comparantiae , aut meritis nostris , aut dignitate , aut aliquo genere virtutis, contrariisque rebus in adversarios conserendis , & cum auditoribus. aliqua conjunctionis aut caussa , aut spe significanda . Cicero pro C. Rabir. c. I. Me cum amicitiae vetusas , tum dignitas hominis , tum ratio humani- tatis , tum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendondum Hi' adhortata : tum vero , ut id fudiosi sine facerem , falas seipubl. Gonsulare offficium , Consulatus aevique ipse inibi una vobiscum cum salute Reipub

commondatus coegit. Haec autem a

64쪽

aurate In eo eXordio & ornate. eX-plicat . In oratione vero pro P. Sylla sic ait, cap. I. uuamquam ex buin ius incommodis magnam animo molentam capio : tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus, imquo boni Oiri lenitatem meam, misericordiamque notam omnibus quondam, Munc quas intermissam agnoscerent

improbi , ac perditi cives , edomiti, atque victi , praecipitante Rep. zebe Mentem me fuisse , utque fortem, conservata, mitem ac misericordem faterentur ..Ιntelligenter autem ut audiamur & attente , a rebus ipsis ordiendum est . Sed facillime auditor discit,& quid agatur intelligit, si complectaris ab initio genus naturamque

caussae , si definias , si1 dividas, si neque prudentiam ejus impedias confusione partium , nec memoriam multitudine. Sic eκorditur Cicero pro ΛώCluentio : Animadverti , Iudices , omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes : quam distributionem ait certum sibi esse in desen. . sone servare, ut omnes intelligant, se nihil nec subterfugere voluisse reticendo , nec obscurare dicendo . Ue attente autem audiamur , trium re . . xM

65쪽

xum aliqua consequemur : Dam aut magna quaedam proponemus, aut ne cessaria , aut conjuncta cum ipsis, apud quos res agetur . Luculenter hunc locum Cicero tractavit in exor-

Aio nobilissimae orationis pro domo sua cap. I. Quod si ullo tempore ma-ina .caussa in sacerdotum populi Mm. judicio, ac potestate versata est, haec profecto tanta est , ut omnis Reis. Aignitas , omnium civium salus , vita, libertas arae , foci, Dii Penates, bona , sortunae , domicilia vectrae sapientiae , fidei , potesatique eommissa creditaque esse videantur.

Quot sunt Genera caussarum λ

R. Genera porro caussarum plu-ximi quinque secerunt , Honestum, Humile , Dubium , Admirabile , Obscurum. Sunt, quibus recte videatur adjici Turpe, quod alii Humili, vel Admirabili subjiciunt . Admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum . In Dubio maxime benevolum judicem, in obscuro docilem , in Humili a tentum parare debemus . Nam Ho- vectum quidem ad conciliavi em satis

66쪽

Turpi remediis opus est : dc eo quidam Exordium in duas dividunt par tes , Principium , is Insinuationem;

ut Principium leniter procedat aabenevolentiam & attentionem parandam , Insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons caussae non satis ho- nesta est, vel hominibus parum Probatur . Quibus porro adversus hareremediis fit utendum , consilium ex caussis sumetur . Illud in universum praeceptum sit , ut ab iis, quae laedunt, ad ea, quae prosunt, resuga mus . Si caussa laborabimus , perso-ma lubveniet ; sit persona, Caussa '. His etiam de caussis Insinuatione utendum est , si adversarii oratio audito Tum animos occupaverit , vel si diacendum apud fatigatos est : quorum alterum promhtendo nostras probationes, & adversas contemnendo vi tabimus : alterum & spe brevitatis ,& iis, quibus attentum fieri audiiciarem docuimus . Urbanitas etiam op-' portuna reficit animos ; & undecunque petita auditoris voluptas i

67쪽

1. DE ARTE DICENDI

Cujusmodi' exordia esse debent λ

R. Exordia semper cum instructa sententiis , & apta verbis , tum Caussarum propria esse debent. Prima est enim quasi cognitio & commendatio oratoris in exordio , quae statim eum , qui audit, permulcere atque allicere debet.

Ostae sunt exordii milia λR. Haec autem sunt vitia certitasma exordiorum, quae summopere Virtare oportebit , Vulgare, Commune , commutabile , Longum. , Separatum , Translatum , Contra praetepta . Vulgare est quod in plures.caussas potest accomodari. Commune est, quod nihilominus in hanc , quam in con-xrariam partem . causiae potest convenire . Commutabile est , quod ab ad- .versario potest leviter mutatum ex contraria parte dici . Longum est, quod pluribus verbis i , aut senten-riis , ultra quam satis est, producitur. Separatum est , quod non ex ipsa ca

ussa duinum est , sed sicut aliquod

68쪽

LIBER II. ' oslatum est , quod aliud confic it , quam caussis genus postulat ; ut siquis docilem faciat auditorem, cum benevolentiam caussa desideret: aut si Principio utatur , cum Insinuationem res postulet . Contra praecepta est, quod nihil eorum efficit , quorum caussa praecepta de exordiis traduntur; hoc est, quod eum , qui audit, nec benevolum, nec attensum , nec d0ςilςm reddit. suae de exordio Veteres ἰn genere iudiciali observabant

R. Veteres oratores diligenter id curabant, ut in genere judiciali ex ipsis visceribus caussae sumerent exordia. Iudicem conciliabant, non tantum laudando eum , sed laudem ejus ad utilitatem caussae suae conjungentes: allegando pro honestis di gnitatem illi tuam, pro humilibus justitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem , & similiter cetera. Metum nonnunquam

amovebant; ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeji contra se dii posita judices putarent , laboravit: no nunquam adhibebant; ut idem ita a

69쪽

Verrem . facit. Dabant etiam ope ram, ne ostentarent in principiis curam. Non 1empor autem eXordio

utebantur ; sed in honestis, in parvis etiam atque frequentibus caussis

ab ipsa re, omisso exordio, inciapiebant . tiuae de exordio notanda in genere exornativo , deliberativo λR. Exordia in exornatione sunt maxime libera, ut Aristoteles existimat. Nam & longe a materia duci, di ex aliqua re vicina possunt. In deliberatione vero saepe nulla, vel brevia esse debent: non enim supplex , ut ad Iudicem, Venit orator ;sed hortator atque auctor . Quare, cum principio utetur, Proponere, qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit, debet ;hortarique ad se breviter dicentemetudiendum . CΛ-

70쪽

Qid ess Narratio, em quae requirit λR. NT Arratio est rerum explicais L l tio, & quaedam quasi se-

des, ac fundamentum constituendae t fidei. Oportebit autem eam tres habere res, ut brevis, ut perspicuo, ut probabilis sit; per quas essicitur , ut auditor intelligat , ' meminerit , credat. Erit autem brevis narratio , si constet simplicibus verbis, & semel unaquaeque res dicatur: tum etiam, si reciderimus omnia, quibus sublatis , neque cognitioni quidquam, meque utilitatia detrahatur; non tamen inornata debet esse brevitas, alioquin fit indocta. Erit autem per spicua , si verbis usitatis, si ordine temporum conservato, si non interrupto , narrabitur . Probabilis demum erit, si personis, si temporibus , si locis ea , quae narrabuntur,

consentient: si cujusque facti, & e- Venti caussa ponetur: si testata dici videbuntur , si cum hominum opinione , auctoritate, si cum lege , cum C 4 more,

SEARCH

MENU NAVIGATION