De nouo in uniuersa Calabria terraemotu congeminatus nuncius Iulij Caesaris Recupiti è Societate Iesu

발행: 1638년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

ciebant non levem .D. Ianuari j sanguinem,urbis huius thesaurum nullo capitis occursu exhibuisse se spontem Ollcm,ac liquidum claris authotibus traditur. Quod est, ut seculorum cxperientia docuit,in ipso met pro di. gio prodigiosum, nec sine calamitatum indicio. Nam, vi de caeteris sileam , cum aliquando inter Paulum . Quartum Romanum Pontificem, S Philippum secundum Hispaniarum Regem atrox bellum arderet, Duce Aluae Neapo Iitano Ptorege cum exercitu aduolante ad urbem, atque obsidionem minante, tamdiu hic sanguis , contra naturae leges , extra venas se liquidum praebuit, quamdiu bellantium animi praebuere se dv. ros . Tum codem die,atque hora concreuit,quo pax

firmata, atque obedientia Pontifici reddita: quasi ca. lamitosis temporibus sanguis hic, amore carnifice, se guttatim effundat, quot stillis totidem vocibus pa- .cem, ac veniam apprecaturus. Vetum,cum Ianuarius

non Neapolitanae tantum vibis , sed totius et ram sit Regni patronus, sanguis nunc vItro eliquatus ad pra sentem Calabriae cladem reserri potest, quae nondum plane detonuit. Additae quoque vaticinationes aliae, in magnis cladibus magna etiam ementiendi licentia. Daemonem humana specie per varias Calabriae urbes, ac pagos veluti concionabundum vagati, ac supremum mundi diem de nunciare parente mendacij, tam abstrusae veritatis praecone.ERergumenum praeterea exorcismis coactum aperuisse crimina,quibus tanta

clades infiigitur, eaque publico chirographo consignasse: adiectis minis, nisi resipiscant,grauiora imminere . Rhegii Dei parae imaginem exudare visam Mo te humescente vultu , quasi clementiae parens tantis cladibus illachrymasset. Narrantur etiam,inter tot di-IIae asLumentataIIa , quaedam eximiae benevole,

32쪽

tiae pignora. Re donatam caelo e ruinis, post tres , & ebamplius exactos a terraemotu dies, cum filiis duobus mulierem octauit Parisii sororem, hanc exanimem, illos spirantes, vegetosque; nullo nec doloris, nec famis indicio. Admirabundi, qui aderant, sciscitari qua uam vi in terrae cauernis, ac veluti inter sepulchrales tenebras conditi tot diebus sine cibo, potuque traductis, euasissent tam integri, valentesque . Assirmant illi quotidie iuuenem eleganti aspectu . atque aureo amictu fulgentem apportasse fercula, panes, vermiculos farinaceos minutatim concisos, pisces, omnia bene condita; sigidam etiam ad potum et quibus recreati, ac te secti dies ibi, noctesque nullo cruciatu, nulla fame transegerint. Suspexere omnes diuinae clementiae munerat nec dubitatum quin haec eius Angeli mini. sterio contigerint, qui alterutrum ex ijs custodiendum susceperat: nouos Danieles Deo his temporibus exci. D Mel. e. tante, quibus Angeli opera dapes deserrentur ad ca- δ'

Meam: intra profundas terrae voragines, poene Paradisum expertis prope tartara . Nec reticendum, intrM.

Quadragesimales dies non nisi eos cibos allatos, quiabus iuxta Ecclesiae prae scripta, vesci licere te Angelis ipsis, contra Haereticorum perfidiam, solemnis ieiunii

iura nouo miraculo contestantibus. Haec inde Icripta reserre libuit; in quibus vera a falsis excernere allorum est munetis. Nostrum erit, quod superest, adductis iam ijs, quae ad historiam pertinent, terraemotus eiusdem naturales causas attingere ; & iacturae totius pretium, atque aestimationem perpendere. Causa noui terraemotus agnoscitur anni, in quo versamur, poesse prodigiosa siccitasr quae humore e terrae venis CXuct

ingentem spirituum copiam procreauit. Spiritum ap- , ,

33쪽

tur; vaporem, qui ex aqua . Causa vitiusque effect inest calor, is praecipue, qui vi Solis efficitur radiorum

repet cuisu,assultuque ex obiecta mole, siue terrae, siue aqua . Caloris enim est laxare, ac tenuare partes: que

admodum frigoris est constipare , & densare. Cot-puscula autem terrea, quae calore rarescunt, dicuntur spiritus, aquea vaporcs. Vtraque cum tenuitate leui.

talem adepta turmatim in sublime tolluntur. Porro e patriis elati sedibus vapor,& spiri tu s glegatim per ain, plissima spatia peregrinantur.' neque unquam consisnunt, donec ad secundam vapor, spiritus interdum ad tertiam aeris regionem euadat. Intres quippe ae rem regiones Meteorologici diuidunt, primam, me di a suprema. Suprema regio calidissima, quia igni c termina. media vero frigida, quia & ab igne dissita, dea calore, que amant, dum in terra impingunt,resiliunt. que radii. In hac vapor nativo frigori restitutus, ne ma pe aquae progenies, qua spissatus opacatur in nubes, qua mollescens eliquatur in imbres, qua rarescens te isnuatur in nebulam, qua disiectuS canescit in niuemia, qua rigescens rotundatur in grandine mi ac semper tandem in humorem solutus aquis redditur, unde manauerat. Spiritus vero, terrae soboles, natura sic. cior,& ad ignem corripiendum aptissimus, siue materiam nactus exilem,& a que protensam, ardescere videtur in iaculam,sive oblongam,ac tenuem, in stellas cadentes demittitur, syderum speciem ementitustfiue paruam, viscosam,ac facile mobilem,in ignem fatuum desilit: siue multam, olearem,ac solidam in cometam . ignescit ovi flamma tremula , ranquam infausto nutu,' Regum fata praenunc ier, quae praencela intersit orbi terrarum . Nonnunquam vero ipiritus vaporibus intermixti.m media aeris regione detenti,prohibemur,

34쪽

37nh ad supremam euolent. Tunc quidem, aut a corporre densiore rursum ad infimam regionem detrusi di L

fiantur in ventos,pigritiam aeris discussuros, leuaturos aestum, imperaturos Oceano, praebitutos commercia omnium gentium: aut oces usi nubibus citcumcursant

per latera , si qua possint crumpere, donec eo alli lunam melcant.Tum vero, perrupto obice, reboant in

tonitrus, coruscant in fulgetra, cuspidatur in fulminae quibus halitus e terra progeniti terram seriunt, velut in parentem iniurii: montibus praecipue insensi, qui primi elato supercilio audent obsistere . Quot sumta

haec tendant,di quomodo ex his proximi terraemotus ... , Icausae eruantur, ostendam hoc Peripatetico cffato. Eiusdem es naturaesuper terram ventus, in terra terV AkPLmotus, in nubibus tonitrus . Verba sunt Aristotelis Meteor. 2 sum. 3.c. a. quae mirifice rem praesentem declarant. Annus hic apprime siccus caelo fere semper inmnubilo,siccos halitus solito plures creauit, si praeditos maiore ut. Nam, ut Aristoteles statuit, in Iiccitati A Arist. E. spirituosur aer. hoc ipsum enim es critas quando am Met fum. plior exbalatio occafacti erit, quam humidassi ebuis 'φ' sent hoc anno siccarum exha Iationnm vi magna edito nitrua debuisset aer assiduis, validiique ventis perflari. Contra prorsus ante terraemotum duenit. tempe state siccissima ratissimi tonitrus. Plerumque caelum non procellosum,non inquietum , non ventosum. xciri licet in tanta aeris tranquillitate procella creabatur.

sub terris. Clandestinae struebantur insidiae, cum hostis nusquam apparerct in acie. Nam eodem Aristotele teste, causa IerVmotus est spiritus, cum intro fortά A suxerit, quI extra ea halai. Prohibuit hyeme, ne suo sibi . halitus terra expiraret vis insoliti frigorisequo vel sonia

tanas aquas conglaciatas aspeximus. Obstricti intra septa

35쪽

cepta spiritus,ae terrae mole cohibiti mussare, heme

re,euiti, in obluctans solum irrumpere, Ut erumpant reo plane modo, quo superne intercepti solent nubes elidere. Halitus hoc anno non latrocinati sparsim per campos sed consertim immisere se in cavernas:vt ipsa

terrae munimenta; ac veluti mundi moenia inuaderent.

Pacatum se exhibebat aer, dum adoperta bella tume. scebant sub caveis. Infida caeli facies oculis adblandiebatur,cum urbium euersiones clam natura machi. naretur.Nulli ventorum flemitus, ut infremerent sola ipsa terrarum: nulli tunc nubium tonitrus, ut tellus PlinIib. 1. tonaret silente caelo. Obseruauit olim hoc Plinius, cuc.8O. dia it terraemotus fleri, dum tempsales Iopiuntur. Sed AI ' - ρ egregie,ut assolet, Aristoteles iunt, inquit, tranquilli sate plurimi, O maximi terraemotus. idcirco subdit, terraemotus, qui fiunt die, fieri circa meridiem, quia trania

quillissima es, vιmpluribus, diei meridies. Rationem

etiam lubiicit , quia/continua exsens exhalatio sequi- tur, ut in Muribus,impetum principi'. mare aut intro mul, aut ut extra , fuit omnis . Autagitur omitis mmul exhalatio extra perram tumultuatur in aere; &tunc tonitrus, ac ventos ciet: aut omnis intro, & tunc exitu interdiu so ferocior, ipsa terrae fundamenta con Αri'. vellit. Confirmat hoc idem Aristoteles exemplo ter- raemotus, qui contigit in Achaia; ubi tranquillitate, inquit, facta, ct eme intro vento iactus es terramo rus. Quamobrem, cum plurimus hoc anno extiterit ob siccitatem spiritus, nullus superiore hyeme extia prodierit,nimio terrae meatus obstruente frigore: ominnis intro conclusus, ineunte iam vere, laxata humo, magno impetu admolitus viam ad auras, terram qua concussit, qua scidit . Concussus terraemotum praestitit, scissio voraginem. Prior oppida, urbesque pro strauit:

36쪽

Sen. Maia

strauite posterior hausit, ac sorbuit. Id etiam causae fuit,cur subnastentis terraemotus initia, maris undae, ut supra narraui, nullo ventorum impulsu subsilitent ex sese: quia, ut de euentu consimili tradidi et Aristo. eles, mare non dabat es. tionem impetum faeienti subter spiritui, sed obstabat. Ex quo id addiscens Plinius,

Terrae motusμturos, inquit, nauigautes quoque sentIunt,

non Δbia coniectura sine tu intumescente fluctu. Huc etiam referri poteli maris Panormitani, de qua diab. unas, mundatio, quod vi spirituum non longe erumpentium elatae undae superfunderentur litoribus; ut in Cilis euenit, cum aquae supposito:igne despumant. Ita , inundatione terraemotum sequuta, tradit Seneca Africam ab Hispaniae, Siciliam ab italiae complexudi nullam. Hinc etiam factum est, ut in S. Eufemiae 6.c. 29. campis paludes, ac lacus accreuerint per terrae hiatus aquas immittente spiritu. Quod adnotauit etiam Ari- Aria. Aes stoteles,dum dixit, factis terrae motibus erupisse aquas. ς' Haec de huius terraemotus causis breuissime. quando de terraemotibus uniuersim in nostro de Vesuuiano incendio nuncio Iicuit, nisi res me falIit, non ieiune disserere. Inuestigatum hactenus,cur hoc anno: inuestigandum superest, cur in hoc potissimum loco terraemotus obtigerint . Calabria peninsula est, quae cim cumn si maris ex utroque latere aquis alluitur'. Porro interclusis ubique spiritibus abundat mare,sicco hali tu regnum obtinente inter humida. Non enim salsum tmare, quia terrae sudor sit, ut somniauit Empedocles e sed quia in mari id , quodes terra bumido commixtum , causa salsedinis es , ut egregie docuit Aristoteles Ar N. z. Nempe Solis vi e subiecto undis isto quotidie halitus euocante,&crasso quodam lentore marinis aquis in natura iussi to terreorum halituum expirationem ala Lisse cente.

37쪽

Arist. loco

vente. Cum igitur hi eausa sint terra motuum , quan4do acrius incalescunt, & mare radiis excoctum solari. hus,exhalationibus calidis affluat I loca maritima, Aepeninsulae, quas mare utrinque proluit, crebrius teris rat motu iactantur. Testatur hoc, ut caetera, Aristoteales, qui circa loca, inquit, ubi mare xibile es, fortissimi ni terraemotus . Ex hoc fonte id hausit Plinius, cum dixit maritima maxime concuti. Idcirco insulae quoque, si caetera, adsint paria, terraemotu frequentius agitan rur, ut de Cypro, de Tyro, de Aenaria, de Molucis, de insulis, quas vocant tertias , Conimbri, censes testantur. De Sicilia, de Aeoli is, de Eubaea testatur ipse Aristoteles. Peninsulae vero alio etiam nomine terra motibus subiacent, quod plerunque Oblongae sint magis, quam latae. Idcirco angustiorem habent campum, quam ut turba spirituum subterra. ne is interclusa locis impune disiici, dissipatique possit. Quamobrem, ut verbis utar Aristotelicis, circa. dicta loca terraemotus flunt, maxime propter angustas. Porro Italia peninsulam ciscit triplici recinctam mari, Tyrrheno, Adriatico,tonio. Neapolitanum regnum Italiae pes dicitur. Huius extrema pars Calabria, in quam ar

etissime desinit. Quippe Italiae longitudo ad mille,&

duceta milliatia tenditur,latitudo qua maxime patet, ad duceta, qua minimum, ad viginti. Idq ; in ea Calabriae ora,ut testatur Plinius, quae inter Scylletium, &S. Eusemiam,olim oppidum, nunc nudum nometo, interiacet. Altero quidem totius Europae Isthmo. Italia vero nusquam angustiore, quam in ea sui parti cula, quam prisci magnam Graeciam appellabant. Inter has angustias deprehensi spiritus, qui in terrae penetralibus delitent cum alio traij cere nequeant, s lum aggrediuntur, cui substant. Priinosollicitant,tum

38쪽

quatiunt, postremo discindum: ut aditum sibi ad auras aperiant, pet matris vulnera, per suae fa populo itum, per clades urbium. Itaque terraemotus saeuiunt in Calabria ob maris viciniam ; ac terrae angustias: cum praesertim circumducta sit montibus. Enimuero Iocis montanis, ut Con imbricenses Obseruant, terrae- Couἰmis. motus infestior, quam planis quod illa cauernas,& tr. II. in specus condant in gremio, spirituum receptacula . .' Quamobrem natura Hesyptum, ut ex antiquiorum sentent in restri Seneca, e terraemotu exemit: quia in Sὸmi Missimas diffusa planities solum continet non intus

excavatum, ae peruium,sed undique coagmentatum, ς' si

ac solidum. Porio Calabria plerumque montosa est , ac per cauatos introrsum recessus domicilia praebet halitibus: quorum multitudo antiis obstricta acres

excitat terraemotus . Quod noti praetermisit Aristo- Ata teles , dum dixit fortissimos fleri terraemotus, ubi regio subantrosa, ut circa Hellenpontum, O circa Siciliam . . Huc accedit, quod Calabria sulpham , di pice abundat. Nam,di non procul a Nicastris, & prope Casabo' Bisis. na aquae fluunt sulphureat:& pix magna copia e Cala liquis.C bria asportatur ad illinienda nauigia . Neque ignes labrAb.δ. subterranei desunt, quibus alimenta praebeat materiaiulphurea,&picearvi persei cue ostendit Aethnae motis in finitima Sicilia , & Vulcaniatum insularum vicinitas . Primam vero terrae motuum originem tribuunt

Meteori stat flammis intra tetram condiris. Vbi innumera sunt ignium conceptacula, a quibus dimanat calidi, & sicci igneae naturae spiritus. Ex his, dum facto

impetu assurgunt, terraemotus . Quamobrem ex Pli Plinis.1.nio, non aliud es in terra tremor,qutam in nube tonitrus, c. χ9.

flamma utrobiq; inter obstantes aggeres eruptionem 'temate. Primna omnium docuit id Anaxagoras: 1ed LF opti-

39쪽

Anaxae optime omnium Aristoteles,qui terra, inquit, per .r μρμή Mea a Sole,stab eo qui in ipsa es,igne intalescens , muti'. i ιι tum quidem extra, multum quoque intra spiritum e it. Et infra. Maxime corporum motivus es piritus. Etenim Arist. Ge. ignis, quando cum spirat uerit It mma, ferturque ce- leriter.non igitur terra,neque aqua causa erit motus med spiritus, cum intro fluxerit. Praeclare etiam insetius exemplum ex corpore humano subi jcit, iii quo bilis igncscens ex kbri agitatione pulsum, membra tremore conctitit. Oportet, inquit, intelligere,sicut se corporensro, ct tremorum,o pulsuum ea a es vis piritus,qui intercipitur sc ct in terra spiritum ilia facere : ct

hunc quidem terramotuum velut tremorem esse , illum

autem velutpulsum. Quemadmodum igitur corpori humano tremorem inducit febris, ex qua saepe interitus,& cinis: ita, quando terrae morbi non desunt sui, tremorem illi praestant spiritus ignei, ex quibus urbiu funera,& cineres. Ita ide Aristoteles resert in una earum insularum suas in conspectu Calabriae positas alii Aeolias a ventis,alii ab igne Vulcanias appella. bant, rupta terra exivisse spiritum multum, fauillam ct cinerem elevasse: ct Liparsorum Ciuitatem non lon-υ exsentem incinerasse . Idem nunc exitium Nicastris contigit. in qua urbe, uti suprδ narrauimus,terrae motu aedes non tam abreptae,quam absumptae immixtos pulueri tumulos cinereos reliquerunt; busta non paruae urbis, quae paruum desedit in cinerem. Prosecto id inter terraemotum,& incendium interest, quod inter flammam latentem, & publicam. Concussus, excidia, cineres effecta sunt spirituum igneorum, quos duritie soli coercitos, ut ad superna transmittat,nat rae terrae visceribus excutit, non odio quam amore nocentior . Iisdem adscribendus est ignibus color rurbeuis

40쪽

beus , quo prope Nicastra fluxisse Lametum fluuium

diximus. Nam, quemadmodum pluit aliquando sanguine, quod accidisse M. Aelio,& Caio Portio consulibus refert Plinius ridque tantum in speciem, haliti. hus it ne is magna copia in humorem intrusis, liqui- . dum densioris flammae ruborem reddentibus: ita nune diducta in hiatus terra, & spiritus flammeos efferente , coepere iis immixtae fluuiales aquae rubesce.

re, admisso intra venas hoste. Inuicta utrinque violenti arcum neque' ignis aquas, neque aquae ignem edomarente erubescente utroque,velut i puderet non vincere . Alia quoque ab aquis miracula. Quidam pro .pe Tarentum imminente iam terrae motu, cum forte

ad hauriendam putealem aquam accessisset, illa ad os putei sponte assurrexit, obstupescente homine, &quasi ad excantatos larices proclamante. Enimuero subiecta flamma, ut in ollis euenit, exiliebant aquae in sublime ; quasi aduersantis elementi sedem occupa- rurat. Alter sub idem tempus aquam hausit ex inopirnato turbidam,& male olentem. ex qua bene ille odo- . rari poterat terraemotum suturum . Nam hoc, inter caetera eiusdem praesagia, recensentur a Plinio ; quod tenuiorum partem spirituum , e sulphureis plerumque Plinib.

venis, per occultos terrae meatus praemittat, quasi le- uioris armaturae equites hostium iter exploraturos.

Hinc etiam fabulum, uti iupra diximus, in Lametino solo praeseruidum . Hinc circa Vibonem sulphureus post terraemotum fumus,quotidie ex nouo terrae hiatu conuolutus in globos, nouas ibi Tartaro pandente

fores,no Cerbero, sed tertiae motu adlatrante: ut vel ex hoc appareat non alius tantae cladis author , quam

ignis. Hinc etiam ab ea Vulcania insula, quam Stron-golum vocitant, sumus prope idem tempus insolens,

SEARCH

MENU NAVIGATION