Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. incerto auctore. Ciceronis De inuentione libri 2. Topica ad Trebatium. Partitiones oratoriae. Cum correctionibus Paulli Manutii

발행: 1569년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 연설

21쪽

Ekt pati non potuisse.Si uera res erit,nihilo minus haec omnia narrando confer uada sunt. nam saepe ueritas risi haec seruata sint, fidem facere non potest.Sin erit ficta,eo magis construanda erunt. De hs rebus caute confligendum es , quibus in rebus tabulae,aut alicuius firma auctoritas uidebitur interfuisse. Adhuc quae dicta sunt, arbitror mihi costare cum ceteris artis scriptoribus, nisi quia de insinuatione noua excogitauimus, quod ea soli praeter ceteros intria i mpora diuisimus, ut plane certam uiam O persticuam rationem exordiorum haberemus. nunc,quod reliquum est, quoniam de rerum inventione dis utandum es, in qua singulare consumitur oratoris ossicium abimus operam , ut nihilo minus industriae,quam rei utilitas postulabi quaesiuisse uideamurs prius pauca de causa

rum diuisione dixerimus.

CAVssARvM diuisio in duas partes di

tributa es . Trimum , perorata narratione, desebemus aperire quid nobis conueniat cum adue sariis :si ea, quae nobis utilia erent, convenient, quid in controuersia relinquatur , hoc modo: In terfectam esse matrem ab Oreste conuenit mihi cum aduersariis diure feceris , O licuerit ne fatere , id e Ii in controuersia . Item e contrario, Agamemnonem esse a Clytemnora occisum consestentur. cum id ita sit, me ulcisci parentem negant oportuisse.Deinde cum hoc fecerimus, distributione uti debemus,M diμiditur in duas partes, ent

22쪽

merationem,oe expositionem. Enumeratione utemur, tu dicemuynumero,quot de rebus dicturisumus. Eam pius quam trium partium numero esse non oportet. nam ct periculosum est, ne quan o plus minus ue dicamus, s picionem asseret auditori meditationis O arti j,quae ires fidem abrogat oratori.Expositio est,cum res,quibus de rebus dicturi sumus, exponimus breuiter Oabsolute. 2 unc ad confirmationem transeamus. TOTA spes uincendi, ratioq. persuadendi posita est in confirmatione ct confutatione . nam

cum adiumenta nostra exposuerimus, contrariaq. dissoluerimus, absolute nimirum munus oratorium confecerimus. utrumque igitur facere poterimus , si constitutionem caussae cognouerimus. Caussarum costitutiones alij quattuor feceriit, noser doctor Hermetes tres putauit esse,non ut de illorum quidquam detraheret inuentione,sed ut o-Lienderet, id quod oportuisseisimpliciter Osingulari modo docere,ilios distribuisse dupliciter Obipertito. Constitutio es prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta. constitutiones itaque, ut diximus ressunt, Ouiecturalis, legitima , iuridicialis . coniecturalis est,cum de facto controuersia est ioc modo: Aiax

insilua , postquam resciuit quae fecisset per infa

niam,gladio incubuit. Ustos interuenit, occisum colicatur,e corpore tel- cruentum educit. Teucer interuenit: cum stat rem occisum, O inimi-

23쪽

eum fratris cum gladio cruento uidet, capitis a es isset. Hic quoniam coniecIura veru quaeritur, fasio erit cotrouersia, id ex eo costitutio caussae coiecturalis nominatur. Legitima constitutio est, cum inscripto aut exscriptis aliquid controuersiae nascitur. Ea diuiditur in partes sim scriptum Ose

tentiam , contrarias leges , ambiguum , definiti nem , translationem , ratiocinationem. Ex scripto Osententia nascitur controuersia, cum vide tur scriptoris uoluntas cum scripto ipso dissentire, ihoc modo: Si lea sit , quae iubeat eos,qui propter tempestatem navim reliquerint omnia perdere seorum navim ceteraq. esse , si nauis conseruata sit, qui remanserunt in nauim.magnitudine tepestatis omnes perterriti naui reliquerunt , in scapham conscederunt,praeter unum aegrotum. is propter morbum exire, fugere non potuit. casu,Ofortuna nauis in portum incolumis de lata es.iliam a grotus possidet. navim petit iste,cμius fuerat. Haec constitutio legitima e Ll ex scripto sententia. contrariis legibus controuersia Fnstat , cum alia lex iubet aut permittit, alia uetat quippiam feri hoc modo: Lex uetat eum,qui de pecuniis repetuudis damnatus sit,in cocione orationem habere. itera lex iubet augurem, in demortui locum qui peta in contione nominare. Augur quidam damnatus de pecvnsis repetundis,in demortui locum qui petat,nominauitopetitur ab eo multa. Constitutio haec eIi legitima ex cotrariis legibus.Ex ambiguo

controver-

24쪽

controuersia nascitur,cum scriptum duas aut plures res significatioe modo: paterfamilias cum filium heredem faceret, testamento vasa argetea uxori legauit. yius heres meus Terentiae uxori meae xxx . pondo vasorum argenteorum dato quae uolet. Ton mortem eius, uas pretiosa, O

caelata magnifice illa petit. Tullius se , quae uelit ipse , xxx. pondo ei debere dicit. Connitutio . est legitima ex ambiguo.Ex definitione costa caussa,cum in controuersia est,quo nomine Distum ap- .pellatur,ea es huiusmodi :'Cum L. Saturninus legem metariam desesi bus,ct trientibus laturus esset , a Caepio,qui per id temporis quaestor urbanus erat,docuit senatum , aerarium pati non posse largitionem tantamsenatus decreuit; si eam legem ad populum ferat duersus renip. uideri eufacere.Saturninus ferre coepit.collegae intercedere. ille nihilo minus cistellam detulit. Caepio, ut istum contra S.C. intercedentibus coiregis, aduersus remp.uidit ferre , cum uiris bonis impetum facit , pontes disturbat , cistas delicit , impediments es quo secius feratur lex: accersitur Caepio maieitatis. Constitutio es legitima ex definitione. Vocabulum enim definitur ipsum,cum quaeritur quid

sit minuere maiestatem. Ex transsatione cotrouersa nascitur,cum aut tempus disserendum, aut a cusatorem mutandum , aut iudices commutando reus dicit. Hac parte constitutionis Graeci in iudicgs,nos in iure ciuili plerumque utimur. in hac

25쪽

parte nos iuris uiuilis scientia iuuabit. In iudiciis

tamen non nihil ea utimur,ut hoc modo:Si cuis p culatus accusatur, quod uasa argentea publica de

loco priuato dicatur sustulisse; post dicere, cum definitione sit usus, quid sit furtum, quid peculatus; secum furti agi, non peculatus oportere. Haec partitio legitimae constitutionis his de cauis sis raro uenit in iudicium, quod in priuata acitione praetoriae exceptiones fiunt , caussa cadit is, tui non quemadmodum oportet , egerit: ct in pulicis quae lionibus cauetur legibus,ut ante,si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum

illi liceat accusare nec ne. Ex ratiocinatione controuersia con fiat,cum res sine propria lege uenit in iudicium , quae tamen ab aluis legibus similitudinem quandam auctipatur. Ea es huiusmodi: Lex es, Si, furiosus exi et, agnatorum gentiliumq in eo , pecuniaq. eius potestas eso. Et lex: Qui parentem mecape iudicatus erit, is obuolutus. obligatus culeo dejciatur in profluentem. Et lex: Paterfamilias uti super familia , pecunia me sua legauerit, ita ius euo. Et Lex: si paterfamilias intectato moritur , fassiilia pecuniaq. eius agnatorum gentiliumq. . esto'. Malleolus ti dicatus est matrem necassee, ei

damnato statim folliculo lupino ρs obuolutum este oleae ligneae pedibus inductae sunt , ct in cam cerem ductus e l. Oui defendebant euin , tabulas in carcerem asserunt, testamentum ipsa praesente conscribunt, testes rite assuerunt,de illo Applici

26쪽

paullo ponsumiti r. Ii qui heredes erant,testamento hereditatem adeunt. Frater minor Malleoli, qui, eum oppi nauerat in eius periculo uam uocat heia reditatem lege agnationis. Hic certa lex in rem nulla fertur, ct tamen multae a feruntur, e quibus ratiocinatio nascitur,quare potuerit,aut non potue rit iure testamentum facere. Constitutio legitimaen ex ratiocinatione. Cuiusmodi partes essent legitimae Constitis tionis, ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus. Iuridicialis confiitutio est, eum factum conuenit, sed , iure an iniuria factum sit,quaeritur. Eius constitutionis partes sunt duae, quarum una absoluta, altera asumptiua nominatur. Absoluta est,cum id ipsum,quod factum est, ut aliud nihil foris assumatur , recte factum esse dicemus . Ea est huiusmodi: Mimus quidam nominatim Accium poetam compellauit in stenae cum eo Accius iniuriarum agit. hic nihil aliud defendit, nisi si

cere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda. sumptisa pars est , cum per se deferseo

infirma est ,sed , assi pta extranea re , comprobatur. Isumpti uae partes sunt quattuor , concessio remotio criminis , translatio criminis , compara- tio. Concessso est, cum reus postulat bi igito sit. Ea diuiditur in purgation , deprecationem. Tvrgatio est, cum consulto se negat reus fecisse. Ea diuiditur in fortunam, imprudentiam , necestatem: Fortunam , ut Caepio ad tribunos pl. de amisso ne exercitus. Imprudentiam, ut ille, qui de eo Fem

. , ' lio, qui

27쪽

vo, qui dominum occiderat , supplicium sumpsit ,

cui stater esset, ante quam tabulas testamenti aperuerit , cum is seruus manumissus testamento esset: PVecessitudinem, ut ille, qui ad diem commeatus non venit, quod eum aquae interclusissent. Depreucatio est,cum o peccasse, ct consulto fecisse conmtetur , ct tamen postulat ut sui misereantur. Hoc, in iudicio non fere potest usu uenire,nisi quando pro eo dicimus , cuius multa recte facta constantia modo in loco communi per amplificationem iniici

mus: Quod si hoc fecit et,tamen ei pro pristinis beneficiis ignosci conueniret : uerum nihil postulat ignosci. Ergo in iudicium non uenit: at in senatum, aut ante imperatorem , ct in consilitim talis caussa potest uenire. Ex translatione criminis caussa constat , cum fecisse nos non negamus,sed aliorum peccatis coactos fecisse dicimus ut Orestes, cum se de fendit, in matrem confert crimen. Ex remotione .criminis caussa conflat,cum a nobis non crimeno culpam ipsam amovemus , et uel in hominem transeferimus , uel in rem quampiam conferimus. In hominem transfertur, ut si accusetur is,qui P. Sulpicium se fateatur occidisse, ct id iussu consulum de'

fendat,o eos dicat non modo impetrasse sed rationem quoque Ged e quare id facere iceret. In rem confertur, ut,si quis, ex testamento quod facere ius sus sit, explebiscito uetetur. coparatione crim nis causia constat,cum dicimus necese fuisse alteruintru facere,et i quod fecerimus, satius fui facere.

28쪽

Ea caussa huiusmodi esto C. Pompilius,cum a Galialis obsideretur, neque e figere viro modo posset,uel nit cum ho lium ducibus in collocutionem: ita di sic est, ut impedimenta relinqueret , exercitum deduceret: satius esse duxit amittere impedimenta ,

quam exercitum: exercitum eduxit , impedimeu-ta reliquit: accersitur maiestatis. Quae constitutiones , O quae confiitutionum partes sint , --tis uideor ostendisse . nunc , quo modo eas , O qua uia tractari conueniat, demonstrandum est, si prius aperuerimus , quid oporteat ab ambobus in caussa desinari , quo ratio omnis totius orationis conferatur. Constitutione igitur reperta, statim

quaerenda est ratio. Ratio est , quae caussam facit , O continet defensionem , hoc modo: ut docendi caussa in hac potissmum caussa consistamus9 Orestes, cum fatetur se occidisse matrem , nisi attule

rit facti rationem, peruertit defensionem: ergo a se fert eam, quae nisi intercederet , ne caussa quidem esset. Illa enim , inquit, patrem meum occiderat . Ergo, ut ostendi: ratio ea est, quae continet defensionem, sine qua ne parua quidem dubitatio potest

remorari damnationem. Inuenta ratione, firma

mentum quaerendum es id edi quod continet accusationem , quod a fertur contra rationem desestutionis , de qua ante dictum est. Id constituetur hoc modo: Cum usus fuerit ore Ies ratione hoc pacto, Iure occidi , illa enim patrem meum occiderat: utetur accusator imamento , hoc modo , Sed nou

29쪽

abite tamen occidi,neque indemnatam poenas pen-dere oportuit. Ex ratione defensionis,ct ex firmamento accusationis iudicj quaestio nascatur oportet , quam nos iudicationem , Graeci κρινομενον π- pellant . Ea constituitur ex coniunctione firma- menti , ct rationis defensione , hoc modo , Cum dicat Orestes , se patris ulciscendi caussa matrem occidisse,rectumne fuerit,a filio sine iudicio Clytemn

fram occidi. Ergo hac ratione iudicationem inu niri conuenit. Inuenta iudicatione, omnem rationem totius orationis eo conferri oportebit. In omnibus constitutionibus O partibus constitutionum hac uia iudicationes reperientur , praetem quam in coniecturali constitutione . in ea enim nec ratio quaeritur, quare fecerit; fecisse enim nega tura necfrmamentum exquiritur,quoniam non subes ratio. quare ex intentione O inficiatione iudi cattaconctituitur , hoc modo. Intentio , Occidistii Aiacem. Inficiatio , Non occidi. Iudicatio , O Wciderit ne . Ratio omnis utriusque orationis, ut a - te dictum est,ad hanc iudicationest conferenda est.: Si plures erunt constitutiones,aut partes constitu- 2tionum , iudicationes quoque plures erunt in una caussa ,sed omnes simili ratione reperientur. L. N. Sedulo dedimus operam , ut breuiten, ct dilu- . cide,quibus de rcbus adhuc dicendum fuit , dicere- mΠS. nunc , quoniam satis huius uoluminis magni- rado creuit,commodius es in altero libro de ceteris

s 3 rebus

30쪽

rebus deinceps exponere; ne quapropter multitudinem litterarum post animum tuum defatigatio re tardare.se si quidem haec tardius, quaansiudex, absoluentur, cum rerum magnitudini , tum nostris quoque occupationibus assignare debebis. uerumtamen maturabimus, ct quod negotio diminutum fuerit, exaequabimus in nria; ut pro tuo in nos oscio, o nostro in te sudio munus hoc accumulatiss- me tuae largiamur uoluntati.

C. HERENNIUM LIBER . II

r N primo libro Herenni breuiter exposuimus, quas caussas recipere oratorem Ι oporteret, ct in quibus vici, artis elaborare conueniret,ct ea incia qua ratione facillime consequi posset. uerum quod neque de omnibus rebus simul dici poterat, . de maximis pridium scribendum fuit, quo cetera tibi faciliora cognitu uiderentur ; ita nobis placitum est,ut e quae disscissima essent,potissimum scriberemus. Caussarum tria genera sunt, demonstrativum , deliberatiui audiciale. multo di*cillimum est iudicialere o id primum absolvemus.hoc O priore libro egimus , cum de oratoris vici, tractabamus , quorum inuentio Oprima,ct disscissima est.ea quoque nobis erit hoc in libro propemodum absolutaret paruam

SEARCH

MENU NAVIGATION