Institutiones juris ecclesiastici maxime privati ordine decretalium. Auctore Jac. Ant. Zallinger ad Turrim ... Liber 1. 5 decretalium 4

발행: 1823년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

sa Liber IV. Tit. V

tatem vel dispensationem concedit, hoc animo est, ut velit habilitatem retrotrahi C. secus n. a. Exemplum, quo legislator tali animo est, extat l. .62. D. de heredib. instit. ibi: In ten us eti-piendin hereditatis insit vi heredem posse, benevolentim est, voluti Luciub Titius, cum overo ρο- terit , heres estor idem et in legato. Haec insti-- tutio in diem, de quo incertum est , an et quando sit extiturus , aequi pollet conditioni proprie tali. Est autem h:ec benevolentia sive dispensatio juris, proindeque Oxceptio , quae firmat

regulam in contrarium. Regula generalis est haec rUt institutus sit capax tempore testamenti conditi, mortis testatoris et aditionis hereditatis I. 49 I. g. I. ib. et tot. tit. D. De Regula Catoniana. g. 92. Dicunt a. Dispositio facta tempore inhabili subsistere potest, quando consertur in tempus habile ' estque hoc Brocardici instar apud Jurisconsultos. Ergo B. d. 3. In casibns, in quibus id jura expresse statuunt, uti I. 62. supra Cit. et c. 7. de Sepulturis ' ant si illa inhabilitas non afficiat ipsas personas , Sed Supp sita ipsarum habilitata aliud impedimentum extrinsecum C. Secu S. N. a. quando tempore actus

gesti deest habilitas personarum , seu ipsa facultas et potestas disponendi , ea regula non valet; uti patet sequentibus exemplis. I. Vivente Praelato , etsi ejus vita desperata sit , vel eodem nondum sepulturae tradito non tantum illicitus, sed etiam invalidus est trR- .etatus collegialis de futuro successore Can. 7. dist. 79. et c. 36. de electione. ΙΙ. Durante conjugio invalida sunt sponsa ita de futuro ab alterutra parte in CaSum mor

102쪽

De cc nditionibus armos. in desPOns. tis alterius inita c. sin. de eo , qui duriit. arg.

can. 39. VII. q. I. et C. V. de ConcesS. praeb.

III. Citatio ad saciendam novam electionem, si emissa est ante mortem Prietati, etsi in diem, et casum mortis , ipso jure irrita est et ideo non constringit citatum ; qnia prodiit a non habentibus citandi potest stem: quare perinde est, ac si aliquis nondum constitutus Judex citet quem piam ad diem, in quo jurisdictione praeditus erit, invalida est haec citatio ; quia facta a non habente potestatem. In his .initium spectatur, et praesentis temporis jus , ejus nimirum temporis, quo actus gestus est ; locu Inque habet regula juris 29. in Digestis: Quod initio τitiosum

IV. Exemplum ex jure .civili et fundamentum univers. Q hujus doctrinse praebet Paulus Ictus I. 26. L . de stipulationibus servoriam rubi docet, primo servum hereditarium , id est, qui ad hereditatem nondum aditam , sed Ia-

Centem pertinet , inutiliter usum fructu in stipulari quia usus fructus , Cum sit Servitus perSonalis , sine persona e Sse non potest : Ser usRutem in se personam non habet: et hereditate jacente ex persona domini stipulari non potest. Dein addit ictus : Ne sub conditions quidem hereditatis aditae servus utiliter usum- fructum stipulari potest : Quia ex praesenti via res accistit stipulatio , quamvis Petitio ex ea conditione susρensa Sit.

V. Maximus est favor ultimarum Volusetatum ; et tamen testamentum filii familias , etsi sui juris factus decesserit, aut testamentum Servi , etsi postea libertatem obtinuerit, nullum

103쪽

si Liber IV. Tit. V.

est ' nempe ex desectu pr.esentis habilitatis. to t. tit. 1ns t. quibus non est Permiss. sacerestes t. item l. 3. et t. I9. D. quI testament DC. possunt Universe huc pertinet cit. regula Catoniana lib. 34. D. tit. 7. quie sic habet: Quodsi testamenti facti tempore decessιSSet testator, inutile foret: id legatum vel ea institutio uandocunque dec Sscrat , non valet.

VI. L. a 37. g. 6. D. de V. O. ibi: ,, Cum

se quis sub hac conditione stipulatus sit : Sim rem sacram aut re glosam Titius Mendiderit , M vel iorum aut basilicam et hnjusmodi res , , , quae publicis usibus in perpetuum relicta sint, ό, ubi omnino conditio jure impleri non po- , , test , vel id facere ei non liceat r nullius, , momenti fore stipulationem , proinde ac sim ea conditio, quae natura impossibilis est, , , in Serta esset. Nec ad rem pertinet, quod justi mutari potest , et id , quod nunc impossi- , , bile est , postea possibile fieri : non enim , , recundum juetur i te oris jus , sed scevndum, , Pringentis a stimari debet ει ulatio. , , Nempe ea, quae publicis legibus constituta sunt, etsi gratia vel auctoritate Principis mutari possint, non Sinuntur pactis privatorum snbjici, nec talia Censentur esse in commercio, uti Ulpianus 1.39. i. Dit. D. de Iegat. i. ait ibi: Sed et Proedia Coesaris , quae tu formam patrimonii redacta sub Procuratore Patrimonii sunt , si legentur ; nec instimatio eorum debet Prinstari ' quoniam commorcium corum, nisi jussu Princiρas, non sit eum distrahi non soleant. Nee dici potest , valida saltem Censenda sponsalia sub conditione : Si Papa ἀ- 'ensaveris , in casu, quo Pontifex frequenter dispensare solet, ceu in quarto consanguinitatis

vel affinitatis gradu. Nam respondeo , quod Pon-

104쪽

De Conditionibus avos. in desPons. 95tifex ex mera gratia facit, relaxando jus commune , Semper per Se est impossibile , et extra commercium privatorum. Dein solitum dici non potest, quod etsi respectu omnium cum dispensatione contrahentium saepe fiat; tamen relate ad omneS matrimonium cum vel sines dispensatione contrahentes Valde rarum est , et quovis easu e traordinarium , et abhorrens a

jure communi i neque solitum dici potest , quod sine exigentia justae causae non fit , neque Iicite fieri potest. VII. Istiusmodi conditiones: Si liber homo

se us iactus tuerit , aut reo religiosa coeperit esse profana , tanquam tristes , inciviles et mali ominis habentur a legibus. I. 34. g. u. D. de Contrah. emtione. Ibi r Neque enim fas est , ejusmodi castis exspectare. Hinc pro nullis habentur tales contractus l. 8S. g. 5. D. de V. o. Eodem titulo l. 35. g. I. nulla dicuntur sponsalia cum sorore adoptiva inita , etsi dissoluta Per emancipatiouem legali cognatione conjugium possibile fieri possit ; quia ut Paulus Ictus

ibi ait: Statim contra bonot mores it. g. 93. Transeundum est ad conditiones sponsalibus de pr:esenti et matrimonio adjectas. Disputant inprimis Doctores Recentiores , utrum conditio suspensiva de futuro adjici matrimo-mio possit. Qui posse id fieri affirmant , id pro-hant ex natura contractus. g. 82. Qui negant , naturam contractus matrimonialis , qui consensum de praesenti requirit , et rationem Sacramenti tanquam actus legitimi allegant. g. 83. Pontifex c. 3. h. t. ait, quod hujusmodi consensus prsestitus sub conditione, si Pater consen-

105쪽

s6 Liber IV. Tit. V.

.erba de proesenti evidentius exPrimatur , qui in alieno arbitrio non habito, seu habendo. consistit. Verum defensores matrimonii conditio nati ajunt , hujusmodi consensum non eme de Proesenti assoluto , sed de Proesenti conditioniato. Replicant alii: Conditio nihil Ponit in esse, et qui

assensum suspendit ad suturum et incertum eventum , in praesenti non consentit. Hinc Veteres rejecta conditione de futuro matrimonium absolute initum suisse praestrinebant ι . Certum est , admodum rara esSe matrimonia conditionata , nec Sine summa nece Ssitate , et cautione permitti posse.

iὶ Hic videtur esse sensus c. x. h. t. quod ex CODeilio Africano dicitur proiccium, sed in conciliis Asriric nis frustra quaeritur. Videtur ergo iri Decretales fluxisse ex Decreto Gratiatii cari. 7. et η. XXul I. q. 2. in

quom locum. Borardus commeritatur his vrrbis r , , Sta-ν, tim ac quis de praesenti consentit. Et matrimonium, , revera contrahit, jam certum est , eum nolle aclumst, SuSPendere, ac pro Pterea nolle matrimonio conuiti

, , nem adjicere. Itaque ros haec disputationem nullam, , aut controversiam pati Poturat , ei vix digna erat , , , quae inter Philosopitos , Theologosvo duodecimi , , , aut decimi tertii sociat scholarum pulverem agitaret. , , Sed conser Fagnauuin ud c. S. h. t. n. Pa. Et udc. 5. eod.

g. 94.. Conditiones de praesenti aut de praeterito , aliive modi contractui matrimoniali adjiaci non solent, nuc id permittendum est ob gravissima incommoda. Siquis ejusmodi conditionibus , aliisve pactis consensum se affixissct

asserat , id plenissime μrobare debet. g. ... et 8.. Alim conditiones modo substantiae COH-jugii non repugnent alnosiim in matrimonio , si turρ es aut i ossibiles fuerint , debent Propter Hul favor m ρro non adjectis haberi. c. fin. h. t.

106쪽

De conditionibus appos. in despons. 97 g. 95. Conuitiones, quae matrimonii substantiae repugnant I. 8 i. in fin. , exemplis declarantur c. sin. h. t. Bono prolis repugni t con

ditio : Si generiationsm prolis mites. Bono fidei conjugalis obest conditio : Si pro quoestia a beerandam δε tradas. Bono Sacramenti contraria est conditio: Donec inυeniam aliam honore

vel iacultatibus digniorem. Animadverte Primo. Non sunt hae conditiones proprie dictae , sed Potius pacta et modi contractui additi. h. 8 I. Secundo. Conditio ultimo loco expressa exhibet Conditionem resolutivam g. 84. Tertio. Dicuntur lue conditiones repugnare substantia' matrimonii ' quia omne commercium extra legitimum

conjugium , jure divino turpe est , et illicitum. s. 6. Quarto. Ut ejusmodi conditiones irritum

reddant matrimonium , necesse est , ut in Con tinenti in ipso nempe contrahendi actu adjiciantur , consensu iis affixo ; postea adjectae matrimonium non vitiant, sed ipsae vitI3ntur. Arg. l. Per seraeum. 14. I. I. D. de usu et habit. Quinto. Castis ejusmodi conditionum, quae c. fin. enumerantur, exe la Sunt , qnibus regula de-Cl.ratur , non quibus arctatur. Aliae conditiones Prioribus quoad rem similes concipi poSSunt , Per quas matrimonia vitiantur ; uti ex sequeri

tibus patebit.

g. 96. Si matrimonium ineatur inter duos, qui pravum habent errorem substantiae matrimonii repugnantem , ut inter Graecos , qui censent , conjugii vinculum dissolvi per alterius conjugis adulterium , prava haec opinio non Osficit validitati matrimonii. Ita resolvit S. Congregatio Concilii die 15. Januar. I 724. Benedict. XIV. de Synodo lib. I S. c. 22. g. 4. Πον. Edit. cons. g. uo. erum si haec opinio ded

Zallinger L. IV. Decretal. G

107쪽

si Liber IV. Tit. V.

eatur in pactum , tanquam conditio in actu ineundi matrimonii , tunc matrimonium nullum est ; uti semper accidit , cum matrimonio est apposita conditio substantiae matrimonii repugnans. c. fin. h. t. Ob hanc causam matrimonia Calvinistarum , uti in Transylvania contrahunt , a S. Congregatione concilii , pro nultis deelarata sunt ).

D Secundum formulam , qua calvirustae utuntur ,

minister matrimonio assistens sponsum interrogate A

ripisne illam in uxorem respondet ille: Aremio. Eadem verba ministro interroganti repetit sponsa. Tum minister iterum ad sponsum: Personam , quam manu teneS, amas , et accipis eam in Perpetuam uxorem, nec in ulla illius aerumtia deseres , quoad usque in sua honestate et puritate permanserit 3 Tantundum dicit sponeae. Porro illud , quoadusque in sua honestate et Puritate permanserit, in sensu Calvinistarum denotat , virum acciPere sponsam in uxorem , quoadusque ad uti

Tium non contraxerit , eoque commisso vinculum Con

jugii solvi. Celebrant igitur matrimonia cum conditione opposita eorum perpetuitati; quod substantiae repugnat. I, eque obstat huic decisioni, quod prius dicat uterque Ponsus, accipio hunc im conjugem ; ac deinde ad n vam interrogationem uterque conditionem subdat ; quia et prior et secunda interrogatio Pro uno, eodemque actu habetur.

97. Secundum haec principia a S. Congregatione Concilii resolutus suit casus alter die 8. Iunii 172. Vir et semina convenerunt Celebrare matrimonium coram Ecclesia ; ut d- Iud nequaquam consummare deberent, sed post quinque dies mulier monasterium ingrederetur, et post probationis annum profiteretur: interi In Vero omni juri renuntiabat , quod in mariti personam ex matrimonio sibi acquirere potuisset ;Consenseratque , ut si ab his pactis' desecisset, matrimonium , nullum , irritumque declarare

108쪽

Da conditionibus appos. in despons. 99tur. 1ta conventum inter illos , pactaque haec seriptis consignata snnt , ac significata testibus et parocho , coram quibus ineundae erant nuptiae. Hoc matrimonium nullum Θsse declaravit S. Congregatio Concilii ex c. G. h. t. cons. Bened. XIV. de Syn. l. I 3. c. 52 g. Io. nov. Edit. 9l .

0 Hare exscripsi ex Epilome Docte. Mor et Canon. desumtae ex operibus Bened. XIV. v. Matrimonium. Quia nova eius Operis editione destituor.

g. 98. Utrum voluntaS mntua sponsorum in pactum deducta non utendi matrimonio, istuc irritum reddat, puto , decisum non esse , nisi , promissioni mutnae accedat clausula , ut siqua Pars a promisso recedat , matrimonium pro irrito habeatur. Talis enim contractus apert fit sub conditione resolutiva. De Matrimonio B. Virginis Μariae et S. Joseph passim sic disserunt Doctores , ut censeant a Ilud absoluis fuisse contractum , translata mutua poteState corporum , Sic tamen , ut pars utraque animum habuerit ab omni carnali commixtione abstinendi ,. et verosi militer de hoc animo fuerit divinitus edo-Cta. can. suociat a. et itii Gratianus. et can.

seq. XXVil. q. 2. g. 99. Demonstrationes etiam et causin ali- qnando adhibentur in contrahendis sponsalibus de futuro, aut, quod rarius fit , de praesenti. Illse serviunt designandae personae ; ac tum redundare possunt in substantiam matrimonii g. 4o. Causin disserunt a modis , fere uti apud Phi-Ιosophos causa moralis et finalis. l. 5a. D. de Condici. inde b. Eiusmodi autem causae Impulsi- Vzu , nisi exprimantur , in contractibus attendi

non solent. g. 43.

109쪽

cOETRAHERE POSSUNT.

I. Exponitur diversitas Clericorum et V entium. I. ioo. ΙΙ. Dein eius quadruplex: Si Pria2- cedant Ordines , et sequantur sponsalia de δε-turo aut de Proesenti. g. Io I. III. So Princedant sponsalia , et sequantur Orines. g. Iou. IV. Si princedat Notum , et sequantur Fonsalia. 1o3. V. Si Princedant Fonsalia , et Sctquantur Uotum. g. 1οέ. ' Ioo. Sunt Cleriei ordinum minorum , et majorum : Maeentes alii, qui voto simplici caelibatus seu non nubendi , aut virginitatis , et castitatis perpetuae , ant suscipiendi Ordines Clericales αὶ alii , qui voto solemni castitatis tenentur. Definitum est autem I. illud solum votum debere diei solemne, quantum ad contrahendum matrimonium dirimendum , quod solemniacitum fuerit per susceptionem sacri ordinis , aut Per Professionem evressam viet tacitam iactam ali- eui de religionibus per Sedem Apostolicam v-Probatis. 2. Quod votivis irritum reddendi matrimonium postea contracti , seu solemnitas ex solo Constitutione Ecclesiar sit inυenta. c. un. de Voto et vot. red. in 6. Quatuor sunt casus, quibus ordo Clericalis minor vel major, dein Votum simplex aut solemne referri potest ad sponsalia de futuro aut de paesenti licite aut Malide contrahenda. De aliis essectibus ordinum relate ad matrimonium , et de matrimonio relate ad vota religionis actum est L. III. tu. 3.

110쪽

Qui cleriei Nel 'ventos. IOIde clericis conjugatis ; et Tit. 3 R. de conver

sione conjugatorum , remiSSiVe. a Haec ipsa vola non nihil disserunt inter se; uti docet Theologia moralis , et ipsa verborum vis indicat.

g. Io I. Casus I. Si princedant Ordines , et post eos fiant sponsalia de Iuturo aut PVωSenti. Post Ordines minostes valide contrahi potest ma trimonium , et ex causa etiam Iicite ; proindeque etiam sponsalia de futuro. Nihil enim obstat. De effectu matrimonii post Ordines minores contracti actum est L. 3. g. 9. de Ciaricis conjugatis. 2. Post Ordines majores contractum matrimonium invalidum est ob anne-

mum votum sole Inne CastitatiS. C. I. h. t. C. un.

de voto in 6. Concit. Trid. can. 9. de Sacr. Natr. Impedimentum hoc dirimens est juris ecclesiastici , nii ipsa solemnitas voti sacris O dinibus annexi , quod privatorum arbitrio excludi non potest. Qui statum libere suscipit , hoc ipso se adstringit ad obligationes statui annexas. Coactus vi injusta et gravi ad Sacrum Ordinem suscipiendum , vi probata ab obligation eius voti liber declaratur, interdicta functione ordinis suscepti b . Extra hunc casum dispensatio in jure communi per Concilium Tridentinum confirmato ad solum pertinet Romanum

Pontificem. ' .

c' ExempIum reserunt Ephemerides Mogunt inde adan. a 786d fasciculo XI. pag. 927. Causa votum continentiae annectendi sacris Ordinibus indicata est L. III. g. 15. Matrimonium POST SS. Ordines contractum etiam apud Graecos Per se irritum censetur. Dum enim Ecclesia Orientalis votum continentiae non admisso dicitur, e. 6.de C Iericis conj., id eo sensu intelligendum est , quod matrimonio ANTE Ordinem sacrum contracto Post eum Susceptum ut Promotos sinerent. De essectu matrimonii Post sacros Ordines attentati cons. Lib. III. g. Ao. et

C. I. et v. h. t.

SEARCH

MENU NAVIGATION