Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

131쪽

na I s , quae quidem copia multo maior est, quam in prioribus experI- mentis. Viscentius MENOΗi Nus n ex globulorum humani sanguiliis unciis duabus elicuit calcis stupulum , quam magnes trahebat, era que in ejus viri experimentis ferri portio ad sanguinem ut I ad Iao ο . Non obscurum caeterum est, unde serrum in sanguinem adveniat. Nam & aquae bene multae ferrum a volatili acido ditatutum vehunt, &terrae pleraeque in toto terrarum orbe aliquam ejus metalli portionem continent, & plantae denique, quibus alimur, eodem abundant. Quare vero homo plus serri in sanguine suo, quam animalia haheat, quadrupedavero aves piscesque superent, non facile. dixero, nisi forte portio glob lorum in eadem ratione sit, quod vix probabile videtur.

g. XLIV. Aer sangitinis.

Etsi alio loco de hoc elemento dicere praestat, non omnino tamen in chemicae analyseos historia omittendum videtur, cum non a putredine sola, sed inprimis etiam a vehementiori igne de aere liberetur, cujus omnino non exiguam portionem efficiti Cum enim Cl. ΗΑLEs sanguinem suillum ex retorto vase vitreo igne ad plenam siccitatem usque urgeret. utique triginta & tres aeris pollices de sanguinis cubico pollice in excipulum transierunt cl) totidemque unciis aquam repulerunt, quae in eo eXcipulo continebatur. uare, cum aer sere millies sanguine levior sit q). utique sere trigesinaa tertia pars totius sanguinis vetus est aer, ita in reliquo humore ditatutus, ut nulla ejus hulla adpareat cr . Cl. FLuTT O N s aeris portionem ad I millesimas aestimavit. Sed is quidem calculus nimius est. Plus in cruore, quam in sero, aeris esse videtur. S. XLV. n P.

132쪽

. Iaa LIB. V. S A N G U I S. s. XLV. Alia elementa humorum nostrorum.

Ex carne vervecum, aut ex lacte potius equino ct , verum inflammabilem spiritum elici, clari auctores sunt. Sed de eo, caeterum parum probabili, humorum animalium elemento, rectius dicetur, quando de lacte

1ermo erit.

Elementum electricum in sanguine etiam reperitur, & quando de vena hominis electricam naturam induti salit, pluvia inde lucida exit cu).

Seritin sanguitiis. g. I. In uniUersum. Hoc nomine flavescentem, & aquosam sanguinis partem intelligimus,

quae de cruore decedit, & ex continuato sudore aucta, flavum efficit laticem, qui rubram insulam circumfluit. Εjus quidem laticis non siniplex natura est, quamdiu tamen varia ejus elementa confusa unicum in liquorem miscentur, sapor seri salsus N est, ut tamen ab igne salsedo augeatur. Lixiviosae naturae, aut acidae I) signum millum edit, dum sncerum et Pondus hujus laticis aliquantum , quam rubrae parti sanguinis minus est cet), uti suo loco exposuimus, caeterum quam aquae majus. Rationes aliquantum diversiae reperiuntur. Jacobris JUR N ad aquam reperit esse, uti Io 3o ad rooo a , & paululum aliter Georgius MAR - ΝΣ uti io 3 et ad Iooo c. b , quando friget, calidum enim rarescit, &au

133쪽

ad aquam nunc est, uti Ioal, ad Iooo c). Iohannes TAEOR fere eandem rationem facit, nempe Io 3 2,BI: d . Georgius Ehrhard HAmsERGER uti Io 36 ad Iooo e & Petrus v. Mussc RENERO Ecκ uti ioa ad Iooo f . Johannes Si LBERLi No uti roa g ad summum) ad Iooo, & quando minimum, uti io27 ad Io oo. Adoiaptas Fridericus Η o p Μ Α N pondus seri ad aquae pondus ponit se habere, pene uti ro 34 ad Io oo h . Idem pondus augetur in febre, ut serum hominis febrientis, sit adserum sani hominis, uti IO363, ao 38r, Io 399, Ω Io os ad rogoo τὶ, vel uti Ti, 72, 374 ad in h). Cum aetate hominis hoc idem

pondus decrescere auctor est Bryast Rosi Nso N l , ut serum anno aetatis Octavo pendeat I a 77, anno Ia unice Ioass improbabili certe experimento, cum aequum sit creditu, in universis corporis humani h moribus terrae portionem perinde cum senio crescere. Nisi forte in senibus aqua, in juvenibus gelatinosa pars in sero dominatur. Sed agnini ta-rrien sanguinis serum levissimum reperit HAMEERGE Rus, ut sit ad hum

num uti 49εί ad soaj l' . Aliquanto albumine levius est, uti quiadem exspectari poterat, cum in albumine membranae sint, partes Verosolidae fluidas pondere superare soleant. Ovi pondus est ro9o cuticulae vero albae ex sero natae pondus Io 8a m , habetque se serum ad alb men, uti s69 ad 67 Ir . . .

Lympha lac paulum pondere superat co .

d I p. 64. iiii ad str. sed 'MAL nud. p. s. nempe uti soχν ad 48s. Vaccini vero seri rationem ad aquam facit, uti ut ad eumdem numerum, canini ut so o, agnini ut 494 .s f J Distit. Phas P. 364.

134쪽

LIB. V. SANGUIS s. II. Seri pars quae cogitur sive gelatinossa.

In sero, aquam, perpetuo fluidam reperimus, tum mucum, qui hactenus consistit, ut a fluida natura paulum distet, denique gelatinana, quae variis ex causis tremulum in gelu cogitur. uando totum serum conmistum est, totimi etiam addentatur, ut omnino in eo natura gelatinosa dominetur, neque aquae copia, quae in sero maxima est, vim potes: impedire, qua gelatinosae moleculae se trahunt. Aquae vero portio tanta est, ut in

decem libris partis albuminosae seri libra p una, unciae decem cum semisse repertae sitiat, etsi facile credo Iohanni BoΗN, qui incertam coim crescibilis gelatinae portionem esse monuit q). In sero sanguinis taurini tamen plus dimidia pars aqua est cr , in humano sero longe major, ad

in Cl. RHADEs experimento s . Fluiditas modico cum calore major quam grumo est, ut omnino cruor sponte coeat, serum vero de sano sanguine sudans non perinde sponte sua addensetur, inque sani pariter hominis cadavere fluidum semper reperiatur, nisi in animalibus calidioribus, quibus in peri cardio in gelatinae naturam sponte coit fiJ. Sed ejusmodi anima libus ipsa etiam urina su viscida est, & coagulo proxima. Multis tamen modisserum sanguinis cogitur. Extractum ignis ope de animalium carnibus serum, in frigore sponte sua stat, inque gelu abit: in eadem frigida pars certe lymphae, de qua paulo plura dicere oportebit, in tenerrimi gelu speciem colligitur. Deinde calor χ paulo major, quo aqua nondum ebulliat,

graduum tamen i 48 & I so, thermometri FAHRENII EI TIANI, utique serosam sanguinis partem cogit, hoc cum discrimine , ut cruor ru-her nulla sui jactura facta consistat, serum vero magnam sui ponderis pamtem prius amittat , quam in gelu coeat, quam partem ad duas' tertias

Johannes

135쪽

Johames TABOR et , ad tres omnino quartas partes Antonius de ilEYDE ca) aestimat. Curiosius olim auditor noster Cl. RHADE s b

serum sanguinis in caloris I 8 gradu FARREN HEITIANO opacum reddi, ad Iso vaporem emittere, ad Isi in gelatinam cogi, ad Isaassiuntinosum coagulum imitari observaviti In Cl. Francisci B o a s s I E Rexperimento, reductis gradibus, lympha gradu sere I I incipit albescere, gradu vero Is 8 vel I6o cogitur in corium cc), Coagulabilis ista indoles seri sanguinis primum Guillelmo Ha v EIo c. d) innotuisse videtur, qui serum coctum in mutilaginem abire vidit, quod inde experimentum a B ARTI OLi No se , PEC UE-eto fJ, aliisque repetitum est. Post eum Cl. GOLE AD Ius, Hieron mo BARBATO fgJ Patavit eamdem seri naturam demonstravit, & prior Drte, & ante a. 16so hibernus medicus aliter persuaso FRIEI MELICAE

eam densabilem indolem ostendit f h J.

Sed etiam absque tanta ignis violentia serum sanguinis, aut sponte per quietem in vivo animale cogitur, aut e norbis. A quiete quidem coire saepe vidi, in animalibus minime aut calidis, aut grandibus, neque enim alia alba illa gelatina est, quae circa vulnera arteriarum s i J & venarum plurima circumsunditur , & quae eadem in ipsis vasis sanguinem vehentibus non raro adeo solida consistit, ut per solidas vias ruber cruor sibi vasa aperiat fi J. Eadem, Procul dubio, etiam in homine potem ejus operculo constituit, quod magnorum vulnerum arteriosorum ostia claudit flJ. Deinde ad serum

sanguinis pars magna polyporum pertinet, quam pallor in J ipse prodit,

136쪽

& quae secit, ut vetusti scriptores, polypos cum adipe se . cum sebo Q, cum medulla sp , cum pituita p ), cum gelatina cum muco q , cum tendine denique r compararenti Ex illamentis albumbnosis polypos olim Salmel COLLiNs s) deduxit .& T Y s ON s ' & polyporum fundamentum lympham esse Ill. SENAc t) auctor est.

Iterum vix potest dubitari, quin idem sanguinis serum materiam cru- illi satis celebri praebeat, quae in sanguine natat, quoties cum iu-

flammatione, pulsuque duro febris acuta conjungitur u . & quam vulgo plertriticam ηocant, etsi etiam intermittente in febre u ), & in angina, in catarrho u , in variolis cu' in colico dolore κ . in rheumatismo J , in podagra et . in maligna febre a . in hydro-phobia b passim reperitur, & a seminarum gravidarum sanguine raro tota abest co . Multa quidem in hac crusta paradoxa sunt, quorum

causas

137쪽

27 causas nondum recte tenemus d . Magis manifestam oriri, quando sanguis arcto Vase excipitur, minus si amplo , magis iterum si sanguis insigniori saltu eruperit, vidit Cl. vir Thomas Scu ENfE e); addit CL de HAEN, sanguinem quo magis guttatim fluxerit, & quo rapidius, eo densiorem innatantem habere crustam f). Deinde, de eodem homine, eodem tempore missus sanguis in aliis vasculis crutam impositam habet . in aliis nequaquam g . Denique sanguis sub ea crusta non ideo densior est, & niger fere, saepeque potius magis dissolutus subest h . Utcumque haec obscura sunt, primum tamen facile ostenditur, de sero crustam nasci a , cum de cruore separetur & grumus ruber l suis manifestus dotibus subst, neque idem in eam naturam ullo modo mutetur, aut eruiue partum emciat cm ; neque huic sententiae obest, quod praeter crustam serum fluidum nonnunquam adest n . Recte adeo hanc crustam cum polypis Andreas ΡΑsTA ob comparavit, cumque

Deinde iterum certum est, a vehemente fere semper cordis actione nasci cq , ut sanguis in principio pleuritidis nondum coactus. secundo tertio quartove die crusta pleuritica obducatur cr). Una fere pulsus durus & magnus conjungitur cfJ, etiam quando flabris abest fiJ. Porro eo durior & densior nascitur, quo major febris, duriorque pulsus est O u J. Hinc

138쪽

L I B. V. SANGUIS.

Hinc in febribus catarrhalibus, crusta mollis est, dura in pleuritide κ .Frigore etiam per aerem dominante frequentiores crustae reperiuntur Non ideo a calore febrili nascitur ZJ, qui nunquam eo adsurgit a ut gradum 348 adtingat f b.J, serumque cogere pol sit. Sed neque a dil- soluto sanguine provenit sc J. cum eaedem causae & sanguinem disibivant& serum . neque me dubia Cl. SwIETENI 1 ab opinione dimovent f i J. Cum enim calor I 48 graduum lympham, omnesque humores lymphae similes cogat, in crustam pleuriticae similem, etiam ea crusta ad densatio. nis potius, quam distatutionis genus pertinet. Totus in pleuriticis synguis perinde cogitur, cum color faciei eodem cum crusta sanguinis Pal

Iterum, etiam in vivo homine serum nonnunquam in laminas concrevit feJ, & vulgo lympha pulmonem intus infarcit si densumque& solidum emtit, eademque per superficiem visceris exsudans, notissima crusta hoc viscus obducit fgJ, inque aquis hydropicorum , sponte sua in membranas abiti Eadem in aneurysmaticis saccis videtur spatiam membranam arteriae addere, qua ejusmodi receptacula obduci solent f hJ. Eadem procul dubio materies est, quam serum ad polypos suppedi

Ex sero etiam, neque ex cruore, oritur membrana M E R R E T I, qui partem sanguinis innatantem, serumque adeo, frigore in glaciem coactam,

139쪽

3e post regelationein iterum frigori expositam. In membranam abiIsse via dii ci , frigore enim serum sanguinis, & citius quam aqua, tardiusquam cruor in glaciem vertitur h). Idem parum a gelu rarefit, paulo

tamen quam cruor magis.

Si paulo lentius cruore serum coli. In firmiora tamen abit coagula . sive a vitae viribus, sive a morbo . sive a calore vehementi. sive a spiritu acido. aut a vini parte spirituosa cogatur. Ita recentiores inprimis

galli monuerunt l). Major etiam vis ignis serum in speciem gummi fragilem & stiabilem m), neque porro solubilem convertit, ut summam denique duritatem acquirat u . Sed etiam pleuritica crusta cum stillatitio vini liquore . in durissimum corium abit o , & fetum, leni exhalatione, sensim in gluten tenacissimum transit, collae scriniariorum non dissimile p . Deni

que albumen siccatum in gummi insipidum , & friabile addensatur c q λg. III. Eaedem dotes in lympha reperiuntur. Idem sanguinis serum, aliquando modico rubore cr) tinctum, alias

omnino pellucidum, ut hae nomine in peculiari vasorum genere mOV tur, quod descripsimus. Fuerunt utique, qui negarent, lympham per Vasa aquosa meantem sero sanguinis similem esse: fuerunt qui eam lympham exhalaria r scriberent; fuerunt contra, qui lympha magis aquosum s rum cs facerent, magisque salsum. Verum certum est, lympham rem

xem, perinde de gelatinosa ct natura esse, perinde, post aliquῖm eX-halantis

140쪽

LIB. V. SANGUIS.halantis portionis jacharam, ut serum sanguinis cogi u , adservatamque. etiam sponte coagulari x , & cum vitriolo ' . Sed etiam salsum s porem et J cum sero utique communem habet. & reliquas dotes s a J.

Idem, aut paucissimis dotibus diversum serum, iterum reperimus in albumine Γ b J , in vapore exhalante pericardii. pleurae, peritonaei. in halitu, quo minimae cellulae corporis animalis replentur, in hydatidibus, in hydropicis aquis, quae ex vapore congesto nascuntur. in denso infarctu minimarum cavearum pulmonis totiusve corporis. Omnibus enim his liquoribus natura coagulabilis, & sapor, & reliqua communia sunt. Hydropicum serum scJ, dum recens est & a putredine purum, perinde su salsum est De J & a calore cogitur, & ab alcohole. acidisque liquoribus. Idem, perinde ut sanguinis serum, coagulabilem naturam deponit fdὼ quam do adservatum corrumpitur. Eadem liquoris hydati dum natura est. Sed etiam in cellulis aut cuti subjectis, aut musculorum carnibus interpositis, eam gelatinam saepissime vidi , non sine rubore. In tumore femoris su

cus in calida coagulabilis stetit e , & in mammae parte cancrosa f ,

densaque. Sed in scrophulis, venereoque malo insectis corporibus lympha adeo spissa g visa est, ut sanguinis de amputato membro fluxum sisteret. In iisdem, venereo malo tactis, & venae materie alba pituitosa ple

est 1 vi

SEARCH

MENU NAVIGATION