Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

161쪽

SECT. IV. PARTIUM PROPORTIO &e.

geatur i ,

Adparet adeo , & plures etiam rationes supersunt, quae latentes istas causas adjuvant , quas exposuimus : adparet inquam , quam necesse sit . recta corporis exercitatione , & victus contemperata ratione densitatem sanguinis conservare ), amissam vero eodem remedio, & carneo victu, &ferro, & ejusmodi medicamentis restaurare, quae cordis contractionem adjuvanti Adparet perinde, quam plena periculo CORNELII BONTERO E l secta fuerit , qui male accusata sanguinis crassitie in integritatem valetudinis fere unice in tenuissimo sanguine posuerit, eamque aquosam indolem aqua , cui mea insula fuisset, unice conatus sit adsequi. iterum mirari possis Cl. viros fuisse , qui rubram sanguinis partem fere inutilem esse suspicari po

& certe videtur , albuminosam , elasticam, figurabilem, filaque trahentem lymphae naturam ad generandum id gluten aptiorem esse , quod partes firmas corporis animalis & constituit, & reparat. Deinde nutritionis quasi regnum latius, quam ruber cruor patet, & perpetuo ordine pauco cum sanguine pisces, nullis vero rubris cum globulis ea animalia nutriuntur, quae exsanguia dicuntur , quod rubro vitali humore fiftituantur. Absque gelatu noso vero elemento neque animal ullum , neque planta nutritur.

I. IX. Figurae sphaericae commoda s tum ferri s olei.

Etsi utique aureus globulus lamina ex eodem metallo facta non densior est , certum est tamen , sphaericam figuram cum eodem volumine minimam superficiem habere, minimam adeo ab iis particulis fluidis resistentiam pati, cum quibus per vasa fluit, atque adeo motus accepti tenaciorem esse.

Haec ratio est , quare Mnestis illis telis plumbeis sei reisque , constanter sphaeriin

162쪽

LIB. V. SANGUIS.

Masphaerica figura impertiatur, ut & longissime per aerem ferantur, & vehementi Isime seriant. Non repugnat adeo, & rubra vascula minima a rubiis sphaerulis potentius distendi , & aperiri, & ad minores humorum series . per eos globulos, integriorem a corde motum adferri, quae nostri olim ΡRRc Epaeo Ris conjectura fuit p, Frictionem etiam a sphaerica figura minui, atque parietes minimorum vasorum minimum pati adtritum. vulgo notum est, cum globi unico puncto parietem cavi vasis contingant. Denique ad oscula minora subeunda sola haec figura aptissima est, quae secundum quamcunque directionem seratur, atque eadem semper facilitate smheat , cum in omni alia figura longior aliqua diameter sit, quae in trania

versum acta ostium sibi praecludat, nisi multo latius fuerit q). Ferrum, quod in globulis est r , non dubie densitatem ipsis majorem conciliat. Etsi enim ejus exigua ad totum sanguinem portio est O . ad globulos tamen, qui sanguinis minorem partem eisciunt. major est multo , cum aqua quinque omnino sextas partes , pars vero globosa nondum cu) integram quidem sextam sanguinis partem efficiat, siquidem ad eam albuminosum elementum plurimum consert. Ferrum autem & septuplo sangui. ne gravius, & praeterea multo , omni alio sanguinis elemento , durius solidiusque est, & propriam sibi firmitatem cum rubris sphaerulis communicare videtur. Aliquid etiani ad calorem generandum conserte , probabile reddetur, cum omnium , quantum novi corporum, a frictione, & ab ictu repetito, vehementissime incalescat , solumque a malleo candeat. Neque ad calorem nihil consert oleum , sive inflammabile principium . quod in globulis abundat c χ , neque tamen a sero abest I . Rus multiplex utilitas est, princeps autem , quantum intelligo videtur , coire cum aqua , cumque ea animale gluten componere, quod neque absque aqua fluidum satis foret, neque absque oleo satis viscidum I ), aut ad conserr minanda terrae elementa satis virium haberet. Idem oleum flexilem naturam fibris impertit, quae ex terra sola stiabiles fierent. Denique pleritque

humoria

163쪽

SECT. IV. PARTIUM PROPORTIO &c. 113

humoribus animati corporis aliqua copia inest, quam a sanguinis communi penu mutuentur, nonnulli vero fere unice aut potissimum ex oleo constant, ut adeps, medulla, bilis. cerumen , sebum subculaneum.

g. X. Seri siue partis savescentis utilitas.

Pars albuminosa seri, ad fihras generandas, adque constitutionem adeo totius animati corporis primaria materia est. Ut vulnera vasorum claudat . oculorum teltimonio confirmavi cZJ. Albumine latum volucrum ali, nempe sero sa) ; simili gelatina piscium & quadrupedum oviparorum embryones primis diebus unice nutriri: similem in amnii aqua coagulabilem naturam esse, & ad alimentum homini nascituro praestandum aptitudinem, suis i cis ostendemus. Ut mucus in gelatinam . haec in membranas & viscera , demumque in animalis partes solidas consistat , per experimenta ostensum

Hos ad usus oportet definitam in sero viscidae materiae ad aquam portionem esse. Si aquae portionem auxeris , gluten dilabetur , amissa parte . quae temreas particulas ligat : robur omnium fibrarum frangetur , laxatis vinculis quae divisa elementa uniunt : demum nihil de sero ad nutriendas partes adhaerebit, sed praeteribit, quae sarcienda fuerant, ut omnino nutritium humorem ab excremento ex natura coagulabili distinguamus c) Porro album inoso succo sua densitas necessaria inest, ne in vasa minora transeat. In sano homine nullae ad ignem, aut ab acore, coagulabiles particulae in urinam . in lacrumam, in alios tenuiores transeunt, ne quidem in febribus dA Auge elementi aquei portiooem , transibunt utique & fiet , quod a raris &vitiosis corporum conditionibus e faelum est, ut alibilis humor per urinam, sudoresque disperdatur , quale in diabete inque colli quativo ludore exemplum est. Non ideo negavero, multa vi circularis motus denique se

rum a) Dcoia memoB. Sc. p. 189. a Per experimenta Cl. BE au a Lxu miner in T. XIX. ii sit hambitet.

pellucida, si coagulata, ut ranarum, quod vocatur spernia Epli. MI. Cur. Dc. I. - 1.3. Dbc Io. urinae vero Puerorum gelatiliam insidere, nimis pro toto genere ad. iinlatur BROUE EZ educat. ni edicis T. R. P. I 81.

164쪽

L I B. V. SANGUIS.

rum adtenuari, resolvi, exhalare. Verum tunc suo desunerum munere, naturam coagulabilem deposuit. Contra necesse et , ut rubro sanguine serum aliquanto tenuius sit, ne globuli se comprehendant, inque coagula coeant, ad quae aliunde pr ni sunt f . Hinc fit, ut diminuta aquae portione serique , cruor aquam iamorbis acutis repellat g . neque sibi sinat adinisceri. Sed etiam proprio eum canali cruorem coaliturum sunt qui metuant h , neque penitus praeter rem , cum in ductu arterioso , in aneurysmatibus, in arteriis ligatis hujusmodi coalitionis exempla sint, inque raris nonnullis vitiis, qualia ipla

descripsi r,

Muco plurima sua utilitas est, alias ornatius exponenda. Sensiles nervos ab acrimonia aeris, urinae , a frictione tuetur ; siccitatem ab organis deglutitionis, loquelae spiritusque avertit, Olfactum temperat, alias corporis partes cum mobilitate replet , ut in funiculo umbilicati, in articulorum capsulis exemplum est Idem oleum cum aqua optime commiscet ci

S. XI. Aquae, salis , aeris, ignis in sanguine tresistas.

Ipsum serum aqua amissa stat , cocli albuminis smile, neque vitalem circuitum Ibsolvere aptum foret, rusi multa ab aqua viscidum gelu dilueretur. Serum amissa aqua in gummi speciem coit. Aqua omni alio liquido magis expedite per canales minimos iter obit. Saepe eXpertus sum, per tenuissimos anellianos tubulos aquam exprimi posse, non ita coloratos liquores. Aqua in 8 o pulsibus idem iter describit . quod spiritus vini in 86, raparum Oleum in Ioo, argentum vivum, adeo mobile, in Iaa pulsibus absolvit h). Absque aqua oleum iners restagnaret, & cogeretur. Iterum aqua fibras animales irrorat, a siccitate aque coalitu servat. Incredibile est, quanta a lbia aquae dimatione in partibus animalium degeneratio superveniat. Ipsi adeo molles tenerique nervi , unice ab amissat aqvula , in rigidos , succini similes. prae duritate fragiles funiculos abeunt. Sed eadem aqua omnium humorum corporis animalis principem por

165쪽

tionem sola suppeditat, nonnullos vero humores sere sola praestat , ut te- iores illas exhalationes . Sanctorianam culaneam , lacrumana. sudorem , salivam , humores pellucidos oculi; vasaque minorum generum , quorum liquor non cogitur, aqua pene sola perfluuntur, omnes alios nimis cras Ibs humores resutatura. Sales animalium pene urinosi, videntur necessariam quibusdam humoribus acrimoniam praestare . aut ciborum digestioni aptam, ut in bile , aut sellicitandis suis receptaculis , ut in semine , Cerumine , saece at Vina , necessariam. Iidem , i plum per repetitum humorum motum nimis meraci , nimis volatiles . nimis acres , urinae , tu loris, alvi saecvni, perspirabilis humoris partem constituunt, & de corpore avOIant, nocituri si retinerentur. Iterato vero moneo , sales me dicere, non quod sales j m veri sint, sed quod apti nati sint , qui cum certo caloris gradu in sinceros sales abeant ch . Aeris dotes & utilitates nondum satis notae sunt. Id interim certum est, ad gluten pertinere, quo omnium firmorum in universa natura corporum elementa cohaerent, ut omnino neque sere metallum, neque os , neque lapis, neque testa, neque sal, distatuatur, quin aer extricatus prodeat. Quid in humoribus nostris utilitatis exerceat idem, num fluid mi na. turam conservet , aut ad alias mutationes, putredinis hactenus adtinet, clanculum disponat, nequo hoc loco, neque usquam sorte exponi poterit. Ignis omnis in rerum natura motus , omnisque fluiditatis auctor, etiam nostrum sanguinem procul dubio a congelatione liberaL Multo vero majorem ignis vim possidemus, quam ad hos quidem usus erat necesse . Nam neque piscibus I. a. aut s. gradibus cPlentibus sanguis, dum vivunt, congelatur. Quid is major calor utile praestet, non satis certe notum est. Neque enim humores nostri, quam piscibus, liquidius vasa sua oberrant si , neque dissimiles nostrorum humorum in iis adeo modico calore tepentibus animalibus humores nascuntur , nihiloque inertior bilis est, &, quod naturum videri possit. sales, multo quam nobis, in stigidis animalibus meraciores parantur, ut in vipera, ape , cantharide. Sed neque deterius pisces aut

V a cibos

fi Non dari in tali ine particulas ealidas, quae cumulatae sehrem faciant Do metia. a C APD A rvpion. T. II. P. 39. I Hoc addo, ut ne credatur, fluiditatem humoribus a calore accidere. Aqua equidem calida expeditius per vasa animalia transit , inque 46 &-secundis multitis id iter absolvit, quod frigida in 'ν & in go eiusmodi minutis peificii H a L E s Mentia lat. l . I IOVerum irostri quidem humores potius viscidiores sunt, iis ,. qui Pisces animant. Maior i cumcfllore aqua dissicilius transit , α vasa constringit , qu1ndo s6REA UΜURII gradum , Rut 1o . Fabr. excedit. S A U v a G E s de inulam. P. a T.

166쪽

cibos digerunt, aut minus expedite moventur, aut minori sunt robore, aut breviori vita. Est certe aliquis pulmonem inter & calorem consensius, in quem alibi inquiremus.

g. XII. Fons penus unde sua sangitis elementa habet.

Etsi ad hanc quaestionem, post enarratam demum ciborum & digestionis historiam, plene responderi potest, tamen interim, donec post aliquot annos eo nos labor noster ducat , pauca tempori praeripuisse liceat. Ex adipe vegetabili & animali globuli lactei cina procul dubio finguntur, ex istis globulos rubros parari non est improbabile, postquam cum ferro sit baeti fuerunt densatique : eamque soliditatem adepti, ut mediam per lympham , non mutata figura sua, neque variato volumine circumeant, inque aqua subsideant, qui in lacte natabant. Inflammabilem naturam ab origine retinenti In pullo sanguis ex pingui vitello m sub oculis nostris generatur , cum flavedinem evidentissimos per gradus deponat. Serum sanguinis ex animali gelatina vix mutata facile renascitur. Verum, Cum etiam ex lato vegetabili cibo animalia simillimam nostrae lympham parent; & homo solo pane cum aqua sanus vivat , simillimosque humores generet eorum, quos alii ex lautiori diaeta lucrantur, sequitur etiam ex vegetabili mucilagine n) animalem gelatinam parari posse : ut tamen in hoc exemplo , inque globulorum sormatione, acidus sal corporum vegetabilium in ammoniaci similem salem humanum mutetur , qui ad ignem urinosam naturam induit. Olei etiam major portio huic gelatinae

Oleum sanguinis ex natura vegetabili' minus mutata relarmatur , cum acidae indolis manifesta vestigia retineat sp). Sal sanguinis manifesto ex acido sale q - generatur, qui in veget

bili

167쪽

SECr. IV. PARTIUM PROPORTIO &c.

I SIbili fabrica plurimus habitat, iterum boum exemplo , qui verissimos urinosos sales in sanguine habent, solis acescentibus herbis pasti , hombycumque &aliorum insectorum, quae ex acidis ciborum succis pene persectos urinosos sales elaborant, hominumque, qui etiam solo adeo acelaenae lactis sero, multos per annos vitam sustentarunt : neque rara exempla sunt mutati in alcatinum salem acoris , cum & putredo similam effectum praestet, & ignis, quarum causarum illa quidem ex acidissimo citrio pomo salem urinosum volatilem, & haec ex oxydis acido sale fixum lixiviosum r) aut ex acore nitri cum pulvere carbonum in retorta, quam vocant, tubulata detonantis . urinosum volatilem s salem producit. Similem essicaciam hic diuturnus calor animalium humorum , rapidusque motus pUlatim praestare videtur. Ita farina repetito pasta, destillata. sola sere urinosa elementa suppeditat t . Peculiares aliquos nitrosos animalium sales s u non satis intelligo , quos ostenderumus, plerosque ex urinosa volatili tribu, aliquos ex lixiviosa fixa, alios ex muriatica classe, paucissimos acidos esse, qui veteris formae vestigia

retinent.

Ferrum animalia facile ex plantis re habent; terram & ex cibis quibuscunque . & ex ipsis denique aquis : quae eadem solidum fibrae et

mentum , tOuque animato corpori suam firmitatem praestat. Ex vegetabiliabus recepta , naturam vitrescibilem magna ex parte fere mutat, & in caucariam transiit, forte quod cum oleo intime per tritum uniatur cy λ ν Ex acido salis crystallini acetosellae in igne subito fit sal fixus, dira pars acida in

168쪽

Saminis motus qui axis sequitur arteris. I. LHoc toto volumine theoria passim continetur, quae anatomes Iuce caret, neque ad evidentem demonstrationem potest profici. Multa ergo hic hiulca , multa dubia supersunt; quae certa ea pauciora , aut ad pulsum Pertinent, aut per ea experimenta irascuntu , quae vivorum animalium Perspicua cutis permisit. Non alibi magis jatromathematica secta dominatur , quae fluentis per con os & cylindricos canales sanguinis motum , retardationem , celeritatem, qua secundum axin vitalis humor progreditur, momentum , quo in parietes arteriarum dilatandos nititur , harumque Velocitatum effectus in mutandis humoribus definire conata est. Si non licet multa firma docere , faciam tamen , ne debilia pro certis , & pro Vero hypothesin offeram. Neque enim hanc physiologiae particulam omisisse licet, quam & in toto reliquo opere frequenter , & tamquam fundamensum reliquae theoriae, repetere necesse sit: ct absque qua de secretione , & nutritione , de obstructione denique, inflammatione , sebre & universa iere morborum aut lentorum, aut velocium pathologia vix quidquam dici

potest.

Pollit videri, contra leges boni ordinis me peccasse, quod sanguinis

per arterias venasque fluentis phaenomena nunc demum exponam, postquam dudum arterias descripsi venasque. Verum non potuit certe sanguinis per arterias motus intelligi , nisi cordis prius vires , atque adeo fabricam , ct contractionem delineassem : neque intelligi, quae vasorum sanguinem vehentium Dissiligod by oc le

169쪽

vehentium sint ossicia, nisi sanguiniis & reliquorum, quos continent ha,

morum indolem exposuissem. g. II. Sinus 1 Imimus a0rtae. Quando de arteriis in universum sermo est, praestiterit aortam contemplari, ad quam omnino major pars arteriarum, tamquam ad truncum rami pertineant: de pulmonis enim arteria proprio capite dicendi locus erit a ;quatenus peculiares hujus arteriae adsectiones sunt. Ergo ex ventriculo quidem superiori , posteriori, quem vulgo ad brutorum animalium labricam sinistrum dicunt, sanguis in aortam b) pellitur , cujus arteriae prima stamina alio loco expotuimus c , ad arteriarum nempe coronariarum oscula. uae ultra ea ascendit arteria, quasi laxato cingulo, quo carnes cordis nascentem truncum comprehendebant, aliquanto Iatior est, quam intra cordis quidem ambeuntem anulum. Eam latitudinem se habere ad cordis ostii

ambitum ut 3 ad 3a, auctor est Francisciis BoissIER d, Caet terum ejusmodi sinum in piscibus e , ranisque f , majorem video ,

ut frigidi maxime sanguinis bestiis manifesto iubere aOrta supra cor intumescat g , quem non pauci quidem anatomici pro aurium altera h habuerunt, alii rectius intellexerunt. In eo iubere cellulas rugasque D u-vERNE Yus detexit a) , quas laminae spiralis nomine descripsit, & cmjusmodi cellulas in anguilla vidi. In homine , & adultiori maxime , amplutudo quidem manifesta est, etsi nimis forte ambitiose maximNm mortae sim in VALsALvA dixit. In juniori homine in universum aortae ostium ,

quam in sene angustius l est, & nunc in fele nupero partu exclusa co

170쪽

ram ne vestigium quidem ejusinodi sinus video : vidit tamen in variis animalibus illustris Mo RGAGNus in ,& in latu vestigia reperit ri : ut omnino non ab urgente sanguine nata latitudo , & nativum quasi aneurysma sit, sed ab ipso Naturae primo instituto fabricatum prodeat o . Uti se in pulli incubati corde habeat p , pulsatilis hactenus bulbus, alibi expotui : sed eum bulbum maturior vitae vis intra cordis carnes retrahitis. III. Ousque arteriae arcus. Eadem aorta, ad egressum subclaviae dextrae priorem ad diametrum redit q) , quae ipsi ex corde prodeunti fuit. Sed ab ipso ex corde egressu curvam lineam describit , arcus est quem volo , quem & physiologia

cognitum ponit , & ad evitandos veterum errores hactenus descripsisse necesse est. Alia nempe hic homini, quam animalibus fabrica est. Pleraeque equudem , quas ego quidem dissecui, bestiae , arcum in aona habent . qua de corde prodit, ramos vero aliter educunt, avibusque praeterea is arcus dextrorsum curvatur. Ergo in homine aorta arteria , quam primum de corde exiit, dextrorsum aliquantum r dum adscendit, inclinatur. Inde,& magis quidem atque magis sinistrorsum flectitur, & una , sed continuo magis in transvenum deprimitur: aque suprema sede sua, sinistrorsum quidem descendit s , & una deorsum, ut vertebrarum dorsi corpora consequatur, quae sibi porro sint pro sulcimento. Eas quando attigit, recta sere , sed tamen una dextrorsum aliquantum . sive antrorsum descendit, ut mediis se vertebrarum corporibus inponat. . Haec nunc arteriae principis inflexio non satis accurate cum aliqua hicruri curva mathematica comparari potest. Neque enim parabolae convenit, cum crura nimis habeat parallela , neque circularem t rotunditatem imitatur , cum crus sinistrum pene rectum , dextrum dextrorsum primo , inde sinistrorsu in

SEARCH

MENU NAVIGATION