Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

361쪽

ssa LIB. UL SECT V. SANGUINIS PER VENAS

dum factis experimentis, sanguinem , per vulnus venosum accelerari cs ita non admiserunt, ut vinculo opus esset, quo emueret t . Si obieceris me contra propcia dictata loqui , qui venas musculosis fibris destitutas, visque adeo irritabilis expertes esse dixerim u , accus tionem ni fallor non aegre diluero. Contractio est , quae fibris animalthus communis . extensioni suae resistit , seque in minimam longitudinem restituere conatur. Eam vim venena, aut scalpella non excitant x , neque nervi aut augent aut minuunt, eadem , etiam cellulosae telae propria. ex qua venae formantur , etiam in cadaveris venis & arteriis potius potentior residet, hactenus unice efficax , ut dilatationi tubi renitatur, quae absque fibrarum venam constituentium aucta longitudine esse nequeat. Derivationem caeterum , & olim I , & nuper c Z , a contractione vasorum minus oculis manifesta deduximus. Caeterum hanc pressionem in vasis minimis minorem esse , in truncis vero venosis perpetuo crescere , uti majores & cordi propiores sunt. 1acila intelligitur, cum venae eundo arctentur. Circa cor vero & maximam ecth oportuit, &cum pari flexilitate conjunctam , ut venae quam latissimae reddi possent, quia in variis vitae itadiis sanguis ea sede ante cor & pulmones nece Llatio retinetur , ut in omni nixu , in cursu , laboreque intenso. Hinc in animalibus amphibiis, quae dia absque respiratione sunt, venae ampli Dsimae fa . Uti vero arteriosi sanguinis impetus , quam venosi major est ita reiistentia venosarum membranarum minor est , quam arteriosorum velamentorum. lnde, cum lanceola per venam in arteria brachii penetrante sanguini arterioso via in venam aperiretur , mirifice ea hoc loco dilatata

Si in venis, perinde ut in arteriis . sanguis in parietes premit , quaeri potest .

362쪽

MOTUS LATERALIS.

potest, cur venae non perinde alterno pulsu agitentur, perque suas vices aut dilatatae micent, aut contractae se subducant. Neque enim verus pulsus est . quem descripsimus , neque venarum cavarum , & pulmonalium motus e , aut alia pauca ea exempla f huc trahi possunt, in quibus raris nonnullis mortalibus venae salierunt Innumerabilibus enim experimentis constat, grandes etiam vena&. nudas , & suo tumore etiam integram per cutem conspicuas. immutabili diametro in vivo homine vivoque animale persistere. A figura conica divergente pulsatio non impeditur c g), cum & venae in truncos confluentes potius angustiores fiant , & sanguis ex arteria in v nam fluens utique pulsationem moveat ch), x in varicibus venisque ligatis pullas nullus nascatur, ubi oportuit maximum esse, cum finis ejusmodi venarum non angustior solum . sed caecus fit. Constat omnium primo, ideo non micare venas , quod ad eas cordis vis acceleratrix non perveniat, quae in arterias alterne plus sanguinis impellit. Νam etiam illa sanguinis alterna propulsio, quam in arteriis cordis contractio producit , ea a venis undique abest i,

Superest , ut causa inveniatur, ob quam alterna cordis contractio non perinde alterne sanguinem venosum vehementius incitet, cum tamen utique a corde motus fanguinis venosi nascatur. Varia varii obtulerunt.

nuper , solutionem dedit problematis, fere ejusmodi. Sanguinem nempe ait in ultimis jam arteriolis moveri vel ccitate uniformi, cum in truncis pul-fantibus alterne novus sanguis praecedentem urgeat, & alterne remittat umgere. Nempe in arteriis velocitatem a corde acceptam perpetuo decrescere eundo , ut diastole semper minor fiat , minorque sit differentia, qua sanguinis unda sequens antecedentis velocitatem superat. Contra vis contractilis in arteriis velocitatem generat tempore systoles, qUae

363쪽

LIB. G. SECT. V. SANGUINIS PER VENAS

quae perpetuo crescit , cum a majori serie arteriarum generetur. Quare, cum velocitas in systole generata perpetuo iii crescat. Celeritas vero a Corde impressa perpetuo minuatur. differentia ergo utriusque perpetuo decrescat, necesse est aliquod punctum esse, in quo haec differentia evanescat, & ce teritas ab arteriae contractione nata aeque magna sit , ac celeritas a corde impressa. Id si factum fuerit sanguis movebitur celeritate aeque magna in systole arteriae, quando cor a motu remittit . & in diastole, quando cor contrahitur . nempe sanguis celeritate uniformi movebitur, & pulsus nullus erit. Id fit in ultima arteriola, atque adeo etiam in vena sanguis uniformi velocitate, & absque pulsu, movebitur. Unico vero argumento impedimur, ne hanc problematis solutionem adoptemus. Nempe etiam in iis animalibus venae absque pulsu sunt, stabsque acceleratione, in quibus pleraeque arteriae Vi contractili carent, neque adeo in systole sua celeritatem aliquam generant, quae velocLtati a corde acceptae sensim aequiparari possit. Si ergo venosi pulsus a sentia etiam absque vi contractili arteriosa nasci potest, aliam causam habere necesse est.

Deinde alia experimenta ostendunt , solam longitudinem canalis, in quem alterne liquor expellitur, & magnam distantiam ab inpellente embolo , problemati satisfacere, ut differentia celeritatis undae subsequentis , qua celeritatem undae praecedentis superat, paulatim diminuatur, & denique evanescat, licet in eo canale nulla contractilis vis, aut novae velocitatis causa fiderit. Intestino inflato II A R v E l u S pulsus phaenomena imitatus fuerat n : in vaccae etiam praelongo, sed mortuo , neque irritabili int stino Johannes FLo Y ER rem eX pertus est, cum alterne embolum agitaret, & vicissim ab agitando remitteret, atque adeo cordis sanguinem in arterias impellentis alternam actionem imitaretur; prima nempe intestini volumina, emboloque proXima , uti altet ne liquorem recipiebant, ita alterne

intumuerunt, & subsederunt vicissim Ο . Contra ad majorem ab impellente embolo distantiam cp , denique eodem & continuo fluxu aqua es fluxit , etiamsi alterae prolector embolum agitabat, & temperabat ab agitando.

Alio

364쪽

Alio experimento repertum est q . liquorem, qui alterno impulsu in

minimos poros spongiososque anfractus inpellebatur, ita penitus alterni motus ac quietis differentiam amisisse, ut continuis stillis de spongia elaberetur. Cum vero in corpore animato periculum imitaretur VIR CL. & liquorem in arteriam mesentericam alterno impetu impelleret , desinere que impellere, perinde de vena mesenterica aquae olatinuum fluentum rediit. Haec experimenta meditatus reperi, pulsationem utique pendere a vicinia.& a ni agnitudine , atque robore cordis , hinc in homine febriente , cui cordis vires morbus intendit, puIsationem in consuetis quidem sedibus vellementem, & demum aliquam etiam iis locis percipi, in quibus sano homini arteriae non saliunt r), Deinde homini sano , cui cor grande sit

pro corporis portione , pulsationem evidentem ad arterias usque continua are, quae sere sextae partis lineae diametrum habeant s . Contra in rana, cui cor multo pro corporis portione minus est , inque pisce , pulsati nem in truncis etiam majoribus brachii , cruris. mclanterii evanescere

t , eoque propius ad cordis viciniam terminati, quo animal debilius

Haec, quando cum experimentis FLo VERI & PLEM PII consero, nullum mihi dubium relinquunt, quin simplicistima ratione pulsatio evanescat, quam primum velocitatis in unda consequente super undae praecedentis velocitatem excessus evanuit. Suffcit autem ad destruendam hanc disserentiam , ut undae cordi proximae plurimum de sua velocitate amittant, undae vero remotiores minus. Verum id ita se habere ostendimus, cum in minimis retibus omnino figura ab arteriis conica absit, atque ad O illapsus in arterias minuatur re , in minimis porro vasculis reticulata natura tantum fere lumen ramorum faciat, quantum est lumen trunci I , cum celeritas in minimis minor , atque adeo frictio minor sit , quam in magnis et , cum venarum vicinia . laxiorque natura sanguinis in arteriis minimis transitum

expediat a . Ex hoc principio res tota constituitur. Si enim undam a

Y y a corde

365쪽

corde ad digitum decem in regiones diviseris, in proxima cordi regione , primaque, multo celerior erit unda proximepnecedente , quae resistentias varias detrimentumque passa est Sed differentia undae secundae, a corde remotioris, qua undae antecedentis velocitatem superat, jam minor est, quam differentia primae, minor iterum differentia tertiae undae quartaeque, inque perpetua progressione minor nonae supra decimam , donec ea diversitas evanescat. Evanescit autem eo citius. quo prima unda minorem celeritatem accepit , & evanescit eo integrius, quo plures aeque longae undae fuerint, quae cor inter & extremum vasculum intercedunt, nempe quo arteria longior est.

S. IV. Vitiosus venarum pulsus.

Dixi in raris quibusdam casibus venas alterne micavisse, ut arteriae s lent. Plerique casus fuerunt obstaculi b alicujus circa cor possiti, & iter sanguinis venosi morantis. Cor amplissimum , & tenue , & in utraque arateria praelongus polypus, fibrosus erat : huic aegro venae brachii, & colli, eodem cum corde tempore micabant c . COr magnum & aneurysma dextri ventriculi, cum palpitatione , & afthmate , causa fuit pulsationis Iugularium s d). Valvulae mitrales in hydropico pene clausae , Cor amplum , Venae

in collo pulsare visae e) A polypo perpetua & ex ordine sibi succedens venatum jugularium pulsatio is). Pulsatio valida super umbilicum , carpi

pulsui synchrona , cum vena cava descendens adipola membrana & medullae simili in farciretur g . Adde paulo obscurius exemplum , pulsistium in se-hre pelechiali venarum , ut earum subsultus arteriarum similes essent h). Hos pulsus meditatus eo adducor, ut advenae cavae, maligne in corobstructum se deplentis, vitium pulsationis venosae causam referam. Ab ea causa sanguis refluus i , proximos truncos, & potissimum jugulares inflavit. ω εi TER EcHTI historiam , si in toto corpore venae salierunt, ego quidem omnino non intelligo. Sinuum venosorum cerebri pulsum, omitto, qui nullus sit.

366쪽

Motus venosi essectus. g. I. Quae Uenosus motus cum arterisso commmia habet. BRevissimum etiam hic esse licebit. Pleraque enim in venis eadem fiunt , quae in arteriis, ceterque n truncis motus eadem, quae velox in arteriis motus, sed mitius, Ientior idem in ramis eadem potentius efficiet, quae in arteriis lentior motus feci: Sed etiam anastomosium venos rum eadem, quae arteriosarum utilitas est, parumque venosa retia ab a teriosis differunti Quare & confricatio globulorum, & generatio caloris,& densitatis, & alcatinae acrimoniae, Se ruboris hic, quam in arteriis , min res esse videntur, cum in universum venosi sanguinis motus , quam arte-riosi minus celer sit h). Globulorum t) modulum venae minimae perinde praestant, quae & ipsae unius globuli capaces sint , par etiam est a putredine praeservatio. Adtractio globulorum & visciditatis productio hic etiam majores esse videntur , cum motus in minimis venulis lentior sit : unum demum est, in quo venae arteriarum contrarium effectum Operantur.

g. II. Mistis.

Arteriae diversae indolis particulas separant, quae conjunctae sanguinis massam constituebant. Eas in diversi generis vascula distribuunt. Venae contra ea elementa conjungunt, quae eatndem massam remistae reparanti Sanguini ergo arterioso lympham reddunt cm , & adipem n & vapores exhalantes minorum cellularum o . & magnarum cavearum aquas P .& de receptaculis resorbios humores varios ex vesicula sellea q ), sem,

367쪽

nati utraque, ex ventriculo, ex intestinis, eX urinae receptaculo, & p timinum resumtum ex digestionis officinis succum alibilem, in quo futuro rum humorum humanorum elementa continentur. Uti in aorta ergo, ita in venis cavis , diversi humores omnes continentur, Plenaque quasi sanguinis penus est : in minimis nascentibusque Venis cruor, cum paucis tenuio ribus aqvulis superest, cui ex ordine ii humores redduntur . qui de aristi is secesserunt. Ita fit, ut in corde omnia genera liquorum iterato comveniant, quae in diversas animati corporis provincias debent distribuL

LIBER

368쪽

Humores.

I. LSEcretionis minus equidem latino nomine intelligitur ea Morporis animatifunctio, qua . de communi sanguinis massa, alii, & a sanguine diversi,& a se ipsts varii, humores ea lege parantur , ut in qualibet ejus Corporis particula idem constanter humor generetur. Multa in physiologicis obscura sunt, obscurius hac ipsa iunctione nihil. Omnia enim in minimis viscerum glandularumque quasi elementis aguntur, quorum fabrica neque sensuum auxilio . neque rationis meditantis acumini accesssia est. Sed neque experimentis valde locus est , quibus naturam imitantes deprehendamus : aut certe nondum quidquam hac quidem via tentatum fuit. lnde , cum hiatum aliquem in systemate homines aegerrime admittant . factum est , ut hypothesis aedifica verit , quae anatomi fabricare recusat. Sed ego hypotheses quidem hactenus non excludo , quin placere possint aliis, quae mihi parum improbabilia videntur : deinde quod semina saepe veri, aut certe ad experimenta facienda . praelucentes scintillae , ex hypothesibus utiliter emicuerinti Firmi quidem promitto parum, in id maxime intentus . ne pro veris laudem , quae mirice probabilia sunt ; lectori non longe dux suturus, ut tamen in errorem

non abducam.

Ordidem eum videor utiliter sequi , quo humorum primum classes &variam indolem dotesque diversas recenseam : deinde organa , in quibus eorum humorum quisque de sanguine separatus secesserit. Ita lare speravi, ut aliquanto propius ad eam causam accederem , quae facit, ut de sanguine definitus humor secedat, neque alius. Si enim in particula definitae fabricae& unice , & temper, idem suas per dotes pariter definitus humor nasci.

369쪽

LIB. VII. SECRETIO.

tur , valde quidem mihi probabile videtur, in ea labrica veram causam peculiaris indolis esse , quae in eo humore est, qui ea in parte separatur. Pr pius utique ad verum acced erem , si rectius, & plene , ea fabrica innotuisset . nunc tantum citra scopum subsistere necesse est, quantum a cognitione. fabricae distamus.

g. IL Classes humorum

Nimis parca mihi videtur diviso , quam prior Archibaldus P 1 r-cARNE a proposuit , ir de recepit Vir olim Cl. Petrus Antonius

Nic HELOTTus b . 1 unicere putarunt hi quidem cel. viri , si crassos humores a tenuibus separarent. Paulo contractior contra mihi olim divisio pla. Cuit . quam quidem claro in naturae historia auctori Iohanni Gods- clath ALLE Rio O , & sanguinem quidem omitto, de quo dictumst : sed spirituosas etiam humores rumis ignoratos, nunc quidem praetereo. Supersunt . quae olim d) proposui , alii vero clari viri adoptarunt , genera humorum quatuor : agri0orum, mucosorurn, gelatinosorum, oleο- Ibrum. Hoc ordine eos humores enarro , quo ipsos natura evidenter produciti Aqua enim de terra sorbia , in mucum primo perficitur . sive in foliis, sive in stipite, sive in semine hunc naturae laborem requisiveris. Ex muco aliquanto major maturitas gelatinam , persecta demum , in semine oleolam farinam parat d ). Eo itinere tritici farina ex aqua sensiimqtie spissiori muco nascitur. Sincerioribus his humoribus alios compositos missio Lque addemus.

S. III. Humores aqllei. His humoribus commune est , aquae habere ad reliqua elementa ratio . rem quam maximam , hinc expeditissime fluere , neque trahere fila. Ab ignee adina tota, sere minimo terreae momento superstite, dissipantur , neque ab alcohole vini, aut a meracillanis de metallico etiam sale stillantibus aci- . dis

.i 'b Delbani in oegetobis satias in observatio.

370쪽

dis liquoribis coguntur. Admistas utique & ipsi terreas glebulas habent, &salis, & denique olei : Sed neque a sontium aqua ejusmodi firmiora elementa absunt. Eorum humorum in homine magna portio est. Aliqui de

corpore amandantur inutiles , quos excrementa vocant, urina nempe, cujus in homine sano quidem natura nunquam spissabilis est , deinde perspirabilis a SaNcTORIO e) appensa materies, deque pulmone exhalans f) anima. Nam sudoris indoles misti generis est , cum ex oleo labe taneo, ex sebo sue glanduloso, & ex tenuiori aqvula vasorum perspiram

cum componatur.

Sed etiam inter inquilinos humores, quos ad suos usus in corpore animalis natura reservat, sunt quibus praeter aquam parum omnino alterius indolis inest. Eo salivam resero, veriorem illam, aque muco Ionge diu versam, tum similem salivae pancreaticum humorem , & Iacrumam denique, quae raris in occasionibus profundatur, perpetuo taeterum nares de oculis demissa irroret. Sed etiam in ocuIo purissima & pellucidissima aqvula, &inter corneam membranam lentisque crystallinae anteriorem laciem effunditur, & in fibrarum intervalla, quibus haed ipsa lens conponitur , & in vitrei humoris ceIlulas . eademque corneae membranae laminas inebriat. Neque spe ete caret veri, etiam alios, sed sensibus inaccessos, ejusmodi dia-phanos latices passim per corpus animale latere : neque absque magna auctoritate forem , si nerveum illum celeberiimum succum huc reserreni.

Aliquantum ab aqua recente 1 nrtrita differt.& ipsa aqua, quando stando vitium contrahit, viscidam una, mucique fimiliorem . naturam induit, inque vegetabilium vasis plerumque muci dotes imitatur. Ab aqua mucus hactenus distat, quod minus fluidus se trahat, filaque ducat, & ad solida corpora fortiter adhaerescat. Caeterum cum aqua facile miscetur g γ , inque ea promte diluitur, & pariter odore caret saporeque , & demum colore, nisi caerulei quiddam plerumque iubesset. Pariter etiam neque igne . neque ulla stillativorum liquorum etiam acidissimorum , violentia cogitur, neque in au

SEARCH

MENU NAVIGATION