Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

351쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

3 lsanguinIs effusone venae tumidissimae g . In febre tertiana intermittente vena portarum turgidissima g'' . Collari adltricto conjunctiva rubet ae . In pleuritide rami venae sine pari varicost fg ' . Eo major vero hu jus phaenomeni vis est pro demonstranda propositione nostra , quo magis his obstructionibus venarumque tumori 'anastomoses resistunt.

Ergo de celeritate in minimis venulis superstite demit aliquid frictio,

quae non penitus ad parietes venosos nulla est : demit resistentia sanguinis anterioris, demit etiam pondus. Ostendi per manifestissima experimenta h), in venis sanguinem adeo potenter a sua gravitate regi , ut penitus cesset ad cor redire, inversoque fluento versus suas radiculas relabatur, quam primum ita animal disponitur, ut cor superiori loco, radiculae nascentiun venarum imae sint. Id si verum est , facile intelligitur, plurimum de celeritate redeuntium venarum fere in toto corpore decedere r quamdiu quidem homo sedet, in vena cava inferiori . vena sine pari, venis humeralibus & bratchialibus . venis intestinorum crastarum , & fere tenuium , venis hepatis bene multis, venis partium pelvi contentatum, venis pulmonis bene multis rquando stat, etiam in tibiae venis; quando decumbit, in venis dorsi , qu rum deleto motu gangraena nascitur. Ut omnino non mirum sit, absque motus musculorum auxiliatrice potentia facillime hominibus diutius stantibus in cruribus varices nasci, pedesque tumere i , & abdomen sanguine repleri, & haemorrhoides intumescere h .

Solae sere venae capitis pondere in homine adjuvantur, non ita in animalibus . eaque certe opportunitate indigent, bi cerebrum saepissime congesto arterioso sanguine obrutum , nullo sere musculorum auxilio adjutae, expedite depleant. Nemo ignorat, quam intolerabilis situs supinus sit , cui vel paulo plus sanguinis in vasis ejusve motus celerior est. Nempe eo insitu sanguis arteriosus, ponderis resistentia sublata , celerius in cerebrum irruit, & venosus sanguis, sublata auxiliatrice gravitatis vi, tardius redit.

352쪽

3 a LIB. VI. SECTIV. SANGUINIS PER VENAS

Tot autem a causis cum sanguinis venosi velocitas mutetur, & cum eae causae adeo subito nascantur atque Evanescant, pondus potissimum, musis Iosus motus & respiratio, cum porro eaedem causae in sanguinem arteriosum l multo minus imperium habeant, non mirum videri debet, vel O- citatem venosi cruoris , multo quam arteriosi incertiorem esse , & modo lente per venas sanguinem fluere rn , quando causae tardantes operantur, modo celeriter, quando accelerantes causae praevalent. γ

ῆ. XV. Mensura celeritatis qua sanguis per Uenas redit.

Celeriter sanguinem in magnis venis moveri, vel.venae in sano homi- 'ne incisio demonstrat, de qua, etiam mediocri, pene arterioso saltu sanguis salit n ). AIaxima vi sanguinem ex vena umbilicati prosilire vidit,

qui ex placenta redibat Cl. D E N v s n' . Sed mensuram celeritatis aliqui absolute ut vocant , tentarunt definire, ut iter metirentur, quod san. guis in vena intra datum tempus absolvit. Alii unice rationem celeritatis in venis ad sodalium arteriarum velocitatem quaesiverunt. Facile vero in. telligitur , hactenus posse arterias venasque socias vocari, & earum cel ritates comparari , quod perinde in minimis venulis minimisque arteriolis ea celeritas minima. in mediocribus ramis utriusque generis & ipsa mediocris . in maximis truncis iterum maxima sit. In arteriis enim . uti a cor. de recedunt, ita velocitates minui o , in venis, uti ad cor propius accedunt, ita augeri vidimus p)- Quando vero absoluta velocitas quaeritur, utique addendus est venae truncus. in quo experimentum captum est , Cuni inventa in brachio celeritas neque de vena cava vera sit, neque de venat in digito nascente.

Ergo in absolutam quidem celeritatem inquisiturus Iolannes T A B o avenam valvulosam brachii digito conpressit, iterumque laxavit . ita vidit a valvula ad valvulam , pollicis spatium intra pulsus tempusculum a sanguine Maoso percurri q) , nimis certe parvis calculis usus. Etsi enim vix certa satis

353쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

tatis ejusmodi tempuscula definiuntur, multo tamen majus spatium in bra. chio ablatui vidi , dum vocem duarum syllabarum pronuntiabam. Eamdem fere celeritatem in venam cavam transtulit Iacobus J u R i N , ejusque sanguinis momentum comparavit duodecim libris , infra secundum minutum per unciam Iiotis r ). Idem , in pulmone minus momentum secit, ut celeritas eadem, pondus motum quadruplo minus foret. Ex his quidem mensuris celeritas sanguinis Venosi , ad mediocrem sanguinis arteri ossi celeritatem, sere subtripla fieret s ). Longe alias mensuras alii proposuerunt. Fuerunt Cl. viri t qui

arteriosi sanguinis momentum- tamquam vivum motum , ex celeritatis quadrato in massam ducto aestimarunt, venosi, tamquam a mortua pressione acti , ex velocitate simplici, in eamdem massam ducta. Verum, si ii. triusque motus causa in corde u est, non poterit alia in venosa , quam in arteriosa celeritate definienda mensura adhiberi. Deinde Iacobi ΚEi L calculos omittimus, enormiter in privilegiig arteriosi sanguinis liberalis viri: quem si sequeremur, sanguis in venarum capillarium ad portas pertinentibus ramulis i sis = N) lentius quam in arteria mesenterica flueret, Sc intra minutum primum Vix supra lineam decimalem , inque hora non supra sex pollices percurreret , etiam si celeritatem arteriae nae senterscar aortae velocitati parem faceres. Idem tamen vir Cl. in

arteria venaque socia emuxus reperit esse uti is & 6, & valde probabilem certe rationem invenit y . Cl. Collega noster Stephanus HALEs ex saltu sanguinis de carotidesursum pulsi , cum saltu de vena jugulari comparato , utramque velocitatem metiti maluit, reperitque, cum ex carotide saltus foret pedum quinque &unciarum totidem , in vena sodali tredecuplo sere minorem, & quinque fere unciarum cum dimidia fuisse g). Verum saltus quidem de vena plurimum a laxitate ejus vastis minuitur , quod sanguini magis cedit, & cel ritatis portionem in dilatationem suam consumit, cum arteriae firmitas columnam sanguineam contineat. Non dubium est , quin de metallica cylindro aqua altius . quam de membranacea prosiliat.

Mihi

354쪽

Mihi quidem res multo simplicior videtur. In sodalibus arteriarum venis sanguinem in ea sere ratione lentius fluere reperi, quae inversa est luminum, paulo minor nempe quam subdupla a . In venis cavis cordi in. missis non dubium est . quin ea ratio legitima sit. Neque enim , ut ad simpliciora unius ventriculi corda calculum reseramus, quidquam aorta educere potest , quod a venis cavis non accepit. Si ergo per eas venas sanguis lentius fluit, debet is lentor accurate per venarum majus lumen compensari,& si ratio lentoris major foret, quam inversa luminum ratio . minorem certe copiam aorta acciperet, & cum ea differentia singulis pulsibus repoteretur, intra breve tempus sicca foret. Quare ut celeritatem in nascetate aOrta, cum celeritate in venis cavis comparemus, sufficit comparasse lumina. Si

ea ratio est II ad 9 aut IO6 ad 9 Ioa b . celeritas venosi sanguinis ad arteriosum erit uti 8 I ad Iai. Si rationes sunt a ad I ut apud TABOR UN c , motus per eam venam accurate duplo lentior erit , quam per aortam. Si rationes luminum sunt uti 3476 & 8177 , quae ex vi NTRiN GRAMIAN1S mensuris sequitur c d . celeritas aortae erit sere

ut 8a , Venae cavae ut 3 minor ergo quam subdupla. Si ex mensurisCl. BOIssi ER ce aorta luminum conjunctorum uniusque cavae subtripla est , celeritas inversa cavarum venarum & ipsa subtripla erit. Si ex meis mens ris conjuncta venarum cavarum lumina ad aortam sunt uti so3cia ad I 6oo, iterum celeritas in vena cava aliquanto major quam subdupla erit. Diametros enim reperi in vena cava superiori 3 . in inferiori s 7. in aorta ad cor 4 o. cent. poli. Si, ut in alio exemplo vidi, conjuncta lumina venarum ad aortae lumen fuerunt uti et g ad 9. tunc velocitas Venosa ad a teriosam erit uti 9 ad 24. Supra eam mensuram differentia non multum evagari potest, cum praeterea venae a cera longe magis super nativum modulum distendantur quam arteriae, easque in vita minores esse probabile

fiat.

Omnino ergo non pensitatis rebus nuper Cl. viro excidit, sanguini ad cor redeunti vix decimam partem momenti superesse . quod in a ortam exiit, & novem decimas ejus momenti in transitu per cor & pulmones acquiri

. d L c. Exp. H. in bruto aniniale : sed veri;m cavam superiolem nimis grandem

355쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

acquiri s f . Num morientum utriusque sanguinis persecte idem est, cum tanto plus in cava sit languinis , quanto minor celeritas est.

g. XVI. 2tιο tempore sanguis circithιm majorem absolVat.

Continuo postquam sanguinis major circuitus ex corde in ultimas a terias , ex iis per venas in cor inventus fuit, multum est disputatum , quo tempore universus sanguis eum circulum absolvat. Plerique prioris seculi auctores simplicissima methodo sunt usi. .ssistimarunt massam sanguineam , tot libris ἰ deinde undam sanguinis uno pulsu de corde expressi ad drachmas appenderunt , pulsus in hora numerarunt , invenerunt tot uncias intra horam ex corde e ire, elis vero in tota vasorum universitate non supra eas libras , quas ab initio posuerunt . toties ergo in hora eas libras omnes per cor circumire debuisse , ut esset, unde id organum tot dra climas& uncias in ea hora expelleret : in ea ergo parte horae copiam sanguinis aequalem toti sanguineae massae , per cor , universumque' corpus circum ivisse. Primus ergo HA RV EIUS , cujus e re erat ostendisse, non absque redeunte ex arteriis sanguine cor eam penum accepturum fuisse , quam in stortam expendit, tamen ut magnorum virorum is unus suit modestillimus, ejusmodi calculum instituit , qui longe minus sibi faveret , quam res ipsa favet. Posuit adeo pulsus in hora a ooo, qui sint 4 Oo. Sanguinis vero drachmas tres in aOrtam projici IDEN posuit, cum duae unciae projicianis tur & ultra. Inde consecit , unicam tamen intra horam plus sanguinis per cor circumire, quam in totius corporis vasis reperiatur g . nempe libras sere so. in posthumis schedis IDEM bis in hora circuitum absolvi reliquit. ID En veriores numeros minime ignoravit, etsi maluit minus pro

Inde Johannes A Laeus pro unda sanguinis de corde expulsi unicum scrupulum sumsiit, de industria parcior , pulsusque iterum bis mille i . Vopisciιs Fortunatus P LE 'pius', jam confirmata vi veri , pulsus fecit s376, undam sanguinis tamen ad decem grana iniquius restrinxit,

massam

356쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

dere , alias long ori intervallo distare, atque adeo per illas quidem circui. tuni sanguinis minori tempore absolutum iri, per alias remotiores tardius

Nuper etiam Cl. de S A v v Α G E s conjectura non improbabili reperit , per viscera in dato tempore plus sanguinis trojici, laxioremque viam . Per munculos disti diliorem & iter tardius, cum aquae parum ex arteriis in venas iis quidem in partibus transire persuaderetur c . Ego quidem utique , cum ceram fere ubique in corpore humano sa-cile circulum obire reperirem, di ilicilius tamen vidi iter suum relegere in glandulis, in membranis , sacilius in renibus . venae portarum systemate , pulmonibus, cerebro, facile certe etiam in artubus. Deinde, cum vivorum animalium phaenomina specularer , certo vidi, sanguinem aliis in patatibus animalis quiescere cci , aut lente labi, aut inverso & naturae contrario ordine moveri, dum in aliis ejusdem mesenterii sedibus , aut aliis sjusdem sedis vasculis libere , & legitime circuitum obibat. Frigora certarum partium, dum aliae calent, pallorque febrilis e , & inflammationes, atque pullationes singularium artuum , similem in hominis vasis inaequalitatem demonstrant. Porro oportebit de hac quaestione removere peculiares certorum humOrum circuitus, adipis, vaporis cellularum minimarum, medullae . bilis exhalationum vatiarum , qui quidem humores omnes de sanguine veniunt inqiae sanguinem, sed diversis liniis periodis redeunt. Deinde ponendum est sanguinem omnem , qui de corde exiit, in cor eadem copia redire, neque usquam elabi. Sed neque in singularum corpotis particularum celeritates proprias descendi , neque cordis, aut pectoris, aut capitis velocior circuitus, a pedum lentiori circuitu separari potest. iHis ergo quasi nodis sepositis , & quaestione ad simplicitatem revocata, hactenus responderi potest. Positis ergo sanguinis libris triginta, numeratis pulsibus 4soo , unda quae de corde sinistro exit, ad quinque semuncias , X x L aestimata,

357쪽

LIB. UIL SEU f. IV. SANGUINIS PER VENAS

3 id aestimata, exlhunt de corde intra horam drachmae so, oco. Sed in ho mine sunt drachmae sanguinis 384o, erunt adeo intra horam pleni circui tus sive a 3 & , , ἶ : & unicus sanguinis de corde sinistro in cordextrum circititus abiolvetur intra minus quam tria minuta prima. Inde porro sequitur, satis magnam tamen in minimis vasis moram esiis Nam si celeritatem a corde acceptam sanguis servaret, & intra minutum primum solos ago pol lices sive pedes et I percurreret, qui modestus Francisci Bois si εκ f calculus est, adparet his vel iter in minuto sanguinem de corde per caput, aut pedes in cor rediturum. f. XVII. Motus uenosus perturbatus. In arteriarum contemplatione ostendimus, quam facile & saepe , in vivo animale, ex debilitate, aut ob vim derivationis, aut aliis ex causis arteriarum motus perturbetur. Multo incertior venarum motus est, quia pluribus causis g , & ab omnibus potentius mutetur h . In venis deo frequens , & facile cum vita & sanitate reconciliabilis sanguinis est retardatio ci , & plena demum quies . aut vicissim nova acceleratio l . Sed neque rara est inversio motus, ut sanguis vinosus, ad sedem minus resistentem , aut ad inferiorem sui vasis regionem , aut omnino a debilitate contrario ductu fluat, quam quidem a natura fluere jubetur, quae est motus inversio rn , & ipsa cum restituto motu ad cor reconciliabilis n . Sic ab Oh staculo quocunque ductu refugit o Iterum vulgatissimum est, sanguinem in venis contrariis motibus librari p atque al

358쪽

MOTUS PROGRESSIVUS. 349

terno itinere ad cor, aut ad partes extremas ferri, & In venarum syst male conposito demum motu, partim legitimum iter tenere , partim legitimo contrarium q b. Cum oscillatione pugna Contrariarum columnarum non raro conjungitur r . Etiam hoc non rarum est, post hanc oscillationem motum naturalem restitui S , quando pugna praecessit, ex qua columna sequens naturale sanguinis iter superior extiti Quae in animalculis frigidi sanguinis vidi, eorum aliqua manifesto etiam in homine locum habent, cum nihil in natura ejusmodi animalium sit . quod ea phaenomena a calidis animalibus avertati De retardatione dubium non videtur , quam in venis melantericis animalis manifesto videas, cui abdomen aperiatum est. Quies videtur in submersis, suffocatisque locum habuisse , & quoties neque pulsus superest, neque respiratio t . Relapsum sanguinis venosi in minima videtur demonstrare pudor, ruborque genarum , quem arteriae vix tantum enicerent: distentio venarum minimarum intestinatium in hepatis , aut venae ad portas obstructione . haemorrhoidum inprimis fluxus . quo nihil maniseatus est, indeque natum obstructorum abdominis viscerum levamen; tum venae incisae subitus effectus in suffbcatis & sulpensis, quibus sanguis in auricula dextra , vena cava supcriori , vena jugulari, collectus per vulnus abducitur. Relapsu posito sequi videtur oscillatio . quamprimum. nempe , in exemplo sanguis , de haemorrhoideis venis in legitimum iter redit, atque hepatis viam repetiti In omni etiam anastomoti, quoties aliam a priori directionem sanguis adoptat v oscillationem praecessisse probabile est. Obstructionem , ut pathologici potius argumenti , omitto, laudaremque plurimum ejus viri laborem , qui confirmare susciperet . quanta venarum in obstructione , & inflammatione pars sit , quos ego morbos multo facilius crederem explicari posse, si omnino non in arteriis, multo rarius obstructis , sed in venis causa mali quaereretur

359쪽

LIB. VI. SECT. IV. SANGUINIS PER VENAs

s. XVIII. Stinguinis Deirois a morte motus. Paucis hunc absque corde sanguinis motum tetigisse sussciat , qui eodem fere modo in venis χ se habet , atque in alteriis , & absque ulla cordis impellente vi , in meis experimentis ad 36 I usque minuta prima superfuit , quando longissime. Ejus motus causae sunt pondus Z , frigus constringens a , vis derivationis b , aer de cruore expeditus , vis demum non satis hactenus cognita . quam ex probabili ratiosum consensu ad adtractionem massatum d coacti sanguinis retuli. Εum motum vidi naturale iter secutum ce) esse, aut contrarium fuisse legitimi f), aut demum ad oscillationem pertinuisse g .

Prcilio lateralis sanguinis Uensi.

s. I. Argumenta qiabus rejicitur. ΜUlti nuperorum aut nullam pressionem in venis lateralem admiserunt ,

alii exiguam. Nullam admisit vir Ill. P trus V. M u s s C H E γέ-BRo Ee R h), ob eamque rem nullam in venis medicamentorum actionem

360쪽

nem adgnovit, cum parietes neque contingant, neque adeo irritent. Exi guam , minoremque, quana arteriarum, non rejecit Fr. Boissa ER i , obque ejus parvitatem etiam parietes debifores esse observavit ). Ratio. nem procul dubio Cl. viri in dilatata continuo venae diametro quaesiverunt l .

s. II. Con matur. Sed facile demonstratur , in venis omnino pressionem lateralem nihilo

Obscuriorem esse, quam in arteriis, perindeque debilioribus membranis venosis adaptatam , ut arteriosa illa ad robustos arteriarum canales. 1Lquidem columnae sanguinis venosi continuo in angustiorem canalem stipantur in , atque adeo plures globulorum ordines in parietes nituntur, &praeterea uti motus progrestivus minor , ita lateralis pressio major est ii . Sed etiam dilatationes venarum ligatarum , quam arteriarum evidentiores sunt o , ut in vena jugulari aliisque saeptissime vidi, eae vero dilatationes pressionem lateralem metiuntur. Constantes etiam venarum tumores frequentiores reperiuntur p), & ruptiones a parvis causis minime rarae sunt q). Demum ita venae sectione . celeritas nova , qua sanguis Per vulnus erumpit , manifesto eam pressionem demonstrat. Non enim nova aliqua causa per Vulnus nascitur , quae sanguinem in eam sedem urgeat, & unice sanguinis circumeuntis celeritati additur pressionis parietum venosorum integer & plenus nunc effectus, quem dudum in sedem, nuper incisam . tunc vero integram , exercebat, sed quem sanguinis resistentia non sinebat adparere. Verum si venosi parietes contra sanguinem premebant , certum est sanguinem contra ipsos pressisse: nisi enim pressisset, parietes canalem ea ipsa sua vi arctassenti Eum vero effectum esse. & celeritatem sanguinis per vulnus a pressione vasorum integrorum augeri, & mea experimenta evincunt , & aliorum clar

rum virorum cr) , neque hic possum cum illustribus viris sentire, qui nondum

SEARCH

MENU NAVIGATION