장음표시 사용
331쪽
32Iglubuli moventur. Non ideo universus venosus sanguis arterioso crassior erit. Nam paulo post, quam ex arteriis venulae ortae sunt, remiscetur in eas adeps ' γ , vapor exhalans cellularum g ' , vapor cavearum grandiorum a , lympha b) forte de valvulcsis vasculis , humor de aere in cutem, in pulmonem resumtus, humor de cibis resorbius , alii sorte minus noti liquores, ut denuo incertum sit , num omnino sanguis majorum enarum arterioso crassior sit, tenuiorve.
Τardioris motus aliquae procul dubio adfectiones sunt, uti ceserioris fluenti. Tardiorem autem aliquanto sanguinis arteriosi motum in minimis esse , aequum est creditu c). Quomodo inde adtractio particularum sanguinis augeatur d) . non repetimus, unice tacturi, humores in arteriarum finibus ad visciditatem di poni, adtractic ne eorLm elementorum, quae motuSprogressivus divellebat. Sed eam visciditatem demum plena quiete perfici,& humoris tenuioris resorbilone . quo amisso reliqua portio crassur superest. Plerique vero humores humani aliquanto aqua viscidiores sunt, etiam
Motus sanguinis Ier venas reducis. S. I. Motus sanguinis Ier vena progrestus.
SImilis fere venosi sanguinis contempliatio erit ejus, qua arteriosi cruoris motum consideravimus , neque natura majoris arterias , quam venas fecit,
332쪽
secit, etsi nuperi medici illarum phaenomena sere unice, harum vix obiter exposuerunt , hactenus veterum mori penitas contrarii, qui venarum histo riam prieriosae piaetulfrunt. Est autem in venis, perinde ut in arteriis . motus, quo sanguis a minimis & nascentibus venulis ad cor revehitur; quem prome siυwn vocant , est sua in venis lateralis pressio , sunt utrique sui effectus. Brevioribus tamen verbis licebit hanc partem motus sanguinis des cribere, quod plurima in venis & arteriis aut simiIia , aut perfecte opposita sint, neque repetitione indigeant.
I. II Motus sanguinis in minimis venuli
Uti alteriosi sanguinis motus a corde incipit, ita venosi historiam a radiculis venosis ordimur. Eae , quam arterio is , notiores smit , & oculo armato facile, tutoque considerari pollunt. Quas ego vidi . eae in mesenterio rete faciebant , olim jam notum g) , acutangulum, venularum varie inplexarum, quarum principia ex arteriis continuata, eo quidem loco, nunquam vidi, sed in caudis piscium accuratius & ego conspexi h I. re esari. quos excitavi, viri et ). Eae venulae adeo tenues sunt. ut membranae ev nescant, globulique in corollae precariae speciem emineant h . Has venulas minimas merito voco , quibus nainores dari repugnet. Unius l) enim globuli capaces , si paulo angustiores forent , eum globulum, adeoque rubrum sanguinem , penitus excluderent. In iis nunc venis sanguinei globuli celeriter fugiunt , anfractusque vasculorum expedite superant cur , etsi se non contingunt, inanique . spatio separari videntur cir). , Celeritas plerumque eadem sere adparet, quae in majoribus Venarum trun
cis o , aliquanto minor quam in arteriis p , ut tamen haec minora vasa
333쪽
desunt tamen experimenta , in quibus diuturnior mininrorum vasculorum quam grandium , motus fuit s ) , & aliquanto celerior. Sed casui hanc praerogativam tribuerim : uti certo ad casu na ea pertinet, qua nonnunquam v nosi sanguinis celeritas artoriosam superat t & quae bono seni, Antonio v. LEEu ENHOEcΚ Olim imposuit . ut sanguinem venosum arterioso
perinde celerius fluere scripserit cit , uti nonnunquam constantius fluit κ . I. III. In Denis plurium globulorum. Aliquae plurium globulorum venae ex ipsis arteriis oriuntur I , Ω
LEEum ENHOEcκio set . & aliis claris viris a). Aliae nascuntur ex confluxu b venularum unius globuli , quae venam duorum globulorum, inde plurium constituunt. Ex minimis venulis sanguis in istas confluit c . & ex istis in venas majores d , quarum adeo grande lumen est , ut plures ordines globulorum eas perfluant , quam quidem numerare facile sit. In his nunc venis globuli , frigidis certe in animalibus, secundum
lineas inter se e & axi parallelas feruntur. aliquanto, quam in artet iis cDIentius : priusque certe plerumque fluere cessant g). Velocitas globulorum seciandum axin fluentium aliquanto major est h). In calcaria cr), & in nexiones venarum ), globuli inpingunt, sed mol-S s a liter
334쪽
3αι LIB. VI SECTIV. SANGUINIS PER VENAS.
Iiter : inter se invicem collidi non vidi, neque valde ad parietes fricari ci . Ita ad truncos maximos tendunt, quorum nullae peculiares sunt adsessiones,
& quorum phaenomena dudum exposui in .
s. IV. I tus Densi a cfleratio. Uti perpetuo aliquid motui sanguinis arteriosi decedit, ita venosi reditus
continuo acceleratur. Multae vero huius accelerationis causae sunt, a quibus oportet eas separare , quae non verae, ex aliqua hypothesi additae fuerunti Prima, quam removemus , cor est. Etsi enim longe maximam partem omnis motus animalis a corde unice repeto n ), neque venosum sanguinem alia a causa credo potentius moveri co) , non tamen credo , a contracto
corde in suo motu accelerari. Credidit se vidisse Antonius v. L E E u w E mΗo Ecx p) & Ill. nuper experimentorum phy sicorum auctor HALEs q, Verum ego r . tot in experimentis . nihil unquam vel in minoribus venis . vel in majoribus simile vidi , & CL virorum teitimonia
ad vitiosas turbationes motus sanguinis resero , qui post lentum , nullumve motum, restitutis animalculi viribus, recuperato impetu in circulum nonnunquam agitur s . Verum ejusmodi phaenomena rariora sunt, neque ad unumquemque pulsuum redeunt, neque inter legitimas motus camsas numerari debenti Sed neque venarum vis contractilis multum potest, etiam si multum ipsi tribuerunt clari viri ι ligatas etiam venas depleri , neque adeo ab arteriosi motus successione per venas sanguinem moveri , scripserunt. Etsi enim non penitus nulla est venarum vis contractilis, quam in derivatione demonstrabimus hactenus veram, ut venae utique elatere, fibrae animali
335쪽
3 armali etiam non musculosae innato, sua distentione resistant, sanguinisque pressionem coerceant , lentum tamen & a musculosarum fibrarum efficacia multum diversum incrementum Velocitatis est , quod inde sperari postit. Nam x absque conspicuis musculosis fibris u) venas esse ostendimus , & absque irritabili natura χ), inque vivorum animalium ilicissionibus . neque venas corurahi vidimus, neque incisis venis vulnera dilatari g , quae tamen dissectarum fibrarum retractio etiam a debili vi contra
Non penitus negavero, aliquando fieri posse, ut sanguis per venas eo celerius redeat, quod in spatium inane fere rapiatur ca, D.ide sanguinem in auriculam dextram , tanquam in Vacuum castellum approperare . ne id quidem videtur absque specie veri dici. Quando enim auricula nunc maxime inanita se remisit. non dubium est . quin lacilius in auriculam in nem , quam in plenam , proximae venae cavae suum sanguinem enundant. Saepe tamen vidi , revinctis venis , atque adeo hac in auriculam depletione imis
pedita , sanguinem venosum tamen ad cor redire b II. V. Accelerationis sanguinis in venis causae verae. A venarum Aura conica. Praecipua procul dubio est , quae eadem in arteriis sanguinem potentissume retardat c , venarum nempe sanguinis in vas continuo augustius confluxus. . Cum enim Venae perinde d ea lege fabricentur , quae lumina conjuncta ramorum trunci lumine majora secit , & cum ea lex perinde ad minora Vala continuetur, adparet systema venosum pro cono haberi posse , cujus amplissimum labrum in omnium extremarum venarum corporis animalis universiitate , angustissimus exitus in venis cavis est. Nunc per eadem
hydraulica e ) principia, cum multi ramorum globuli unicum in trun-S s 3 COcx Deoud Mem fur serpare. sens irrit. p. x ε. Etsi enim a venenis Rcidis cori stringulitur , ea tamen experimenta ad animati corporis phaenomena male trλnsseruntur. ν Debmi Mem. fur is mouo. fm Exp. Ix . 333. II 6. 22 . a) Erp. 8o. de possunt huc referri experimenta et 36. & I92. etsi nou disertis ves. his addidi , rim Am non fuisse auctarii. α RUDroa R de regresti se guinti per Deum mechanim
336쪽
3 as LIB. Grem. IV. SANGUINIS PER VENAS
co globulum urgeant, tanto major in trunco velocitas nascetur, reliquis iisdem manentibus, quanto majus ramorum lumen, majorve in globulis ramorum numerus est, cum lumine . numeroque globulorum trunci comparatus. Ita in hydraulicis notum est , contracto fluminis alveo celeritatem augeri f) , dum vires moventes sufficiant. Neque in corpore animam experimelata dissentiunt g quae in ordinato naturae more sanguinem c terius in trunco, quam in ramis, moveri ostendunt, inque trunci parte langusta celerius, quam in latiori h). Εjusmodi vero hanc accelerationem lesse aequum est creditu , ut in primis venis minimis unius globuli sanguis ali- iquanto lenaeus, quam in proxime majori trunculo fluat, in majoribus iterum tIuncis major velocitas sit, quam quidem in venis mediocribus i).I. V I. Causae auxiliares.
Haec procul dubio potissima causa est, quae venosi sanguinis motum ita adjuvat, ut absque ea minimis potissimum in vasis integer continuari nequeat , & videtur omnino Creatoris sapientia ita fines rerum contemperasse, ut corporis exercitatio tamquam auxillaris cordis potentia addita sit . qua idestitutum cor solum suo muneie aegrius fungatur. Sola quies animalium hibernantium sanguinis motum ita frangit, ut neque cordis pulsus sensibus
nostris se offerat s h , neque calorem porro producat l . Hinc in hominibus sellulariis, litteratisque viris & regnorum rectoribus frequens hypochondriacus morbus in , neque rarae haemorrhoides n), Cum sanguis in vena portarum stagnet. Hinc ab exercitationis desectu oedemata , & hydrops. Inde nimia obesitas hominum residum , & aiu-
337쪽
malium I quae corpus suum exercere prohibentur. Haec vitia omnia ad impeditum sanguinis venosi motum pertinent. Fuit, cui ne ex vena quidem sanguis fluebat, nisi corpus exercuisset q . A solo motu brachii sanguinis saltus altior prosilit r .
Non unica ratione motus musculorum sanguinis venosi reditum promovet. Primam exposuimus s , qua venae medios inter musculos positae, a tumentibus musculis manifesto conprimuntur & inaniuntur. Ita , dum trunci majores celerius deplentur , sequitur ex minoribus ramis proximus sanguis , & expedita in spatia succedit, ex ea fere ratione, quae iaderivatione locum habet. Per easdem causas . depletis ex corporis eXercitatione Venis rubris, vapor & adeps ex minutioribus vasis & cellulis in venas inanitas resumitur, uti hydropicae aquae post purgantium medicamentorum actionem in rubras venas redeunt. Certum enim est, etiam per experimentact), sanguinem vasorum majorum nimis plenorum sanguini ex minutis radiculis redituro resistere, eumque repellere. Aliud , nihilo inertius exercitati corporis commodum est , quod cor ad contractionem vehementius, & potentius sollicitetur. Quando enim musculiturgentes Venas comprimunt, plus utique sanguinis in dato tempore ad venam caVam venit, plus adeo est stimuli, qui cor dextrum sollicitet , se quentius ergo & majori vi idem contrahitur, plusque sanguinis in pulmones submittit. Nam post magnos corporis motus & in homine , ct in animalibus , sanguis in venam cavam & dextram auriculam congestus reperitur u . Inde animal moribundum, cum frigida adspersum se concuteret, ad vitam rediit N . Cum venis majoribus etiam cor majus est I , cum Parvis parvum,
Sed cor majus est animalibus ferocibus g , & athleticis ca , domesticis b a & debilibus minus, ut alias exposui.
338쪽
LIB. VI. SECTI V. SANGUINIS PER VENAs
Si vero ex aucto sanguinis in venas cavas confluxu , plus cruoris , in dato tempore , in pulmonem venit, sumemus interim ex iis . quae alibi rectius demonstrabuntur c , ad copiam sanguinis pulmonibus inmissi respirationis etiam frequentiam , atque ipsam pulmonis in quavis respiratione dilatationem augeri. Ipsam anhelationem hominum , qui corpus exercent, in. terim excitasse suffecerit, nihil enim ea est, praeter vehementiorem inspirationem, & celeriorem. Sed inspiratio vehementior exspirationem si br respondentem utique poscit, nisi velis pulmonem sanguine plenum disrumpi. Celerior ergo etiam ex cona pressis pectore languinis ad cor sinistrum rofluxus erit s d) , celerius idem contrahetur e & celerius sanguinis penus in aortam, adeoque in totum corpus animatum redit. Non potest dissimulari, nimis exercitati corporis motum hactenus circuitum sanguinis , iterque venosi sanguinis turbare , quod refluxum sanguinis excitet . quem ornatius oportebit demonstrare , quod parum nota res sit, & in contro
versiam venerit f, g. VII. Derivationis essecluso
Inter potentissimas causas eisse , quae sanguinis venosi motum expediunt, jam ad arteriatum historiam docui g . Iii venis autem potius evidentior est efficacia. Iucredibile est, quanta rapiditate sanguis venosus se in incisae venae vulnus h , aut, si cor resecueris , in praecisos venae cavae r fines conjiciat. Hujus derivationis tanta vis est, ut contra ponderis resistentiam si , contra legitimum iter l sanguis undique ab omnibus venis, in locum laxatum quocunque sub angulo in apertis, aut per alios ramos cum eo consentiςntibus, se in vulnus conjiciat, maximoque cum impetu de rima vcnae effluat. Ea nova celeritas nascitur, sive sanguis legitimo motu hactenus ad cor redierit n , ut unice a vi derivationis acceleretur, sive lan
339쪽
329guldius & praeter naturae Iegem nunc fluxerit o sive denique jam amisso motu p quieverit: nascitur denique etiam corde evulso q), aut praecisis ligatisve magnis arteriarum truncis r , quando in toto Corpore anumalis nulla porro potentia superest, quae sanguinem emoveat. Ex ea ce.
Ieritate & coagula dissipantur s , & in arterias venae incisae socias t
sanguis etiam ab iis arteriis aversus u violentius convertitur. Et si nunc ea derivationis vis a medica potius manu , quam a naturae consilio sere nascitur, non tamen ignoranda fuit, cum plurima animati corporis phaenomena ex ea lege unice explicentur. Huc enim pertinet omnis humorum confluxus ad eas partes, de quibus resistentiam subtraximus, pediluviorum, emollientium cataplasmatum. Huc subitae sanguinis conversiones ad abdomen , de quo inczmbens aquarum pondus chirurgica acus removit. Huc animi deliquia , ex qua cunque majori evacuatione nata , ad cujus sedem sanguinis de ipso corde refugit. Etiam ideo hanc de effectu incisae venae paginam addidi, quod tota haec res in plurimis, in gallia maxime libris agitata, etiam a claritasimis viris ad examen revocata fuerit N - Hactenus tamen per experimenta nostra certum videtur ' , utique ad sedem vulneris vicinarum venarum sanguinem , nova cum celeritate Z confluere, & arterias ad eumdem artum sanguinem ducentes nova cum velocitate a sanguinem abducere, atque adeo ab aliis remotioribus venis & arteriis sanguinem ad sedem vulneris abduci, quod vocant , nisi valvulae impediverint b γ, & denique in tota venarum & sanguinis universitate languidum aut suppressu in motum renasci c . Non ideo oportet dissileri, & continuo , postquam vena deligata fuerit . hanc
340쪽
hanc venae sectionis emcaciam cessare, & derivationem denique pariter atique revulsionem non oportere ad nimis distantia vasa extendi c quae utique parum . ab ea quidem causa , patiuntur. Alii incisae venae effectus non sunt hujus loci, rubrorum nempe globulorum diminuta abundantia, atque adeo aquae & tenuiorum humorum aucta
in massa sanguinis portio d : deinde diminuta resistentia , quae vasis minoribus se evacuaturis opponit ce , hinc major circuitus libertas. Si ad Cordis vires retuleris, invenies a venae sectione & augeri posse & minui. Stimulus quidem subtrahitur , ut celeriter , ex magno vase inciso f), 2 minuatur cordis celeritas, & demum supprimatur : qui inprimis magnae & Ga lenicae sanguinis missionis effectus est g , & deliquium animi vocatur. Contra si cordis vires in plethora promovendo humorum ponderi impares fuerint, eadem sanguinis misso subtracta resistentia h potest aequilibrium . Scexpeditam adeo circulationem restituere , etsi celeritatem cordis minuit , cum obitaculum subtrahat : ab omni enim obstaculo cordis motus acceler
tur, qui a stimuli praesentia continuatur i). Hic autem sere minoris mi sonis sanguinis effectus est l .
s. VIII. Caufe motum sanguinis veno si mutantes. Respiratist.
Hic causas exponere oportet, quae motum sanguinis Venosi partim ad juvant, partim morantur, neque adeo inter auXiliares causas recte res lun tur , neque inter eas , quae sanguinis Venoli motum retaldant. Earum
causarum illustrior , forte & emcacior, est respiratio. Adjuvare videtur salia guinis circuitum, quod per HooKII experimentum, aliaque l in eum. dem sensum instituta . utique sanguis in pulmonem inflatum facilius subeat, facilius