S. Vincentii Lirinensis Commonitorium, Tertulliani Afri De praescriptionibus adversus haereticos, incerti auctoris catalogus haereticorum cum notis, & observationibus

발행: 1765년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

13 et ΤΕRTu LLIANEt aram c , neque quia est miramur, est enim ineque quia erogat hominem i ad hoc enim est . Proinde haereses ad languorem , & intemmum fidei productas, si expavescimus hoceas posse , prius est ut expavescamus hoc eas esse , quae dum sunt , habent posse ; &dum possunt , habent esse . Sed enim febrem , ut malum & de causa , & de potentia sua , ut

notum est, abominamur potius quam mira-nvir b& quantum in nobis est, praecavemus , non habentes abolitionem ejus in nostra potestate . Haereses Vero mortem aeternam , dc majoris ignis ardorem inserentes, malunt quidam mirari, quod hoc possint, quam devitare ne possint : cum habeant devitandi potestatem . Ceterum nihil valebunt, si illas tantum valere non mirentur . Aut enim dum mirantur , in scandalum subministrantur: aut quia scandalizantur, ideo mirano tur , quasi, quod tantum valeant, ex aliqua veniat veritate . Mirum scilicet ut malum vires suas habeat e nisi quod haereses apud eos multum valeant, qui in fide non valent.

In pugna pugilum & gladiatorum , plerum que non quia fortis est, vincit quis, aut quia non potest vinci; sed quoniam ille qui victus est,

142쪽

Dε PR sCRIPTIONIBUS. I 33 est, nullis viribus fuit: adeo idem ille victor

bene valenti postea comparatus , etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorumdam infirmitatibus habent quod valent, nihil valentes si in bene valentem fidem in

currant .

Solent quidem isti d) miriones etiam de Cap. quibusdam personis ab haeresi captis , aedificari in ruinam. Quare ille vel ille fidelissimi, prudentissimi, & usitatissimi in Ecclesia, in il Iam partem e transierunte Quis hoc dicens, non ipse sibi respondet : Neque prudentes ,

neque fideles, neque usitatos aestimandos , quos haereses potuerint demutare ρ Et hoc mirum opinor) ut probatus aliquis retro, postea excidat Θ Saul bonus prae ceteris , li- '' vore postea evertitur. David vir bonus seia 3. Reg. cundum cor Domini, postea caedis, & stupri h

reu S eit. Salomon omni gratia, & sapientia donatus a Domino, ad idololatriam a multe. 3. Ru. p.ribus inducitur . Soli enim Dei Filio serva 'hatur sine delicto permanere . Quid ergo si Episcopus , si Diaconus, si Vidua , si Virgo,

d) Forte firmiore . ce)schisma, vel Hae- Thomas optim8 3 quid resim . enim Miriones hic , eo cf) De viduis, d etiam sensu . quo acci- virginibus, de Doctoripiuntur a Rhenano Θ bus,

143쪽

la fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere Θ Ex personis probamus fidem , an ex fide personas P Nemo sapiens est , nisi fidelis : nemo major , nisi Christianus t nemo autem Christianus , nisi qui ad finem iisque perseveraverit g). Τii, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti: putas quod vides t vides autem quousque oculos habes . sed oculi, inquit , Domini alti . Homo in faciem , Deus in praecordia eontemplatur . Et ideo eo. gnoscit Dominus quisunt ejus e de , Plantam, quam non plantavit Pater,era dicat: de de priomisnovissimos ostendit:& ventilabrum in ma

nu portat adpurrandam aream suam. Avolent quantum volent, paleae levis fidei quocum inque aspatii tentationum , eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur. Nonne ab ipso Domino quidam discentium stan dali 2ati diverterunt ρ Nec tamen propterea ceteri quoque discedendum a vestigiis ejus putaverunt et sed qui scierunt illum vitae es

ver bus , & de Martyribus vide Christ. Lupum late

docteque ad hunc Tertuli. locum diiserentem . g in Praeclar8 Lupus Tertullianum vindicat ;eum enim ab errore qui solos ad perleverantiam eleclos garrit fieri veraci ter iustos , Omnino alie num ostendit, & quo sensu Christiani vocabulum tam hic , quam circa finem capitis accipiendum sit, edocet.

144쪽

DE PRAEsCRIPTlo Ni Bus . 13sverbum,&a Deo venisse, perseveraverunt in comitatu ejus usque ad finem: cum illis, si vellent & ipsi discedere , placide obtuli se l. Minus est si & Apostolum ejus aliqui Phi- ,.Τsis, 1. gellus,& Hermogenes h),& Philetus,& Hy- χ. a. menaeus i) reliquerunt: ipse traditor Chriitide Apostolis suit. Miramur de Ecclesiis ejus, Nait. 16.s a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostenis dant Christianos , quae patimur ad exemplum ipsius Christi: Ex nobis , inquit, prodierunt , sed non fuerunt eae nobis , i uisent I' ex nobis, permabissent utique nobiscum .

Quin potius memores simus tam Domini- C-p. IV. carum pram unciationum , quam Apostolicarum litterarum , quae nobis & suturas haereses praenunciarunt, & fugiendas praefinierunt: & sicut esse illas non expavescimus ,

mol. I. I S. Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes ,

qui in Asia sant, ex quihus est Phigellus, O Hermogenes . De his Ambrosius: Fallacia pleni erant. Hermogenem vero Terintullianus lib. de resurrect.

earnis cap.24. inter haereticos resurrectionem carnis abnegantes recenset.

i) Paulus ibid. c. a. 17.& I8. Et sermo eorum ut cancer serpit: ex quia bus est Immenaeus , in Philetus 3 qui a veritate exciderunt, dicentes: Resurrectionem esse jam fa-LIam ; O subeterteruut quorumdam fidem.

145쪽

venturos sub pellibus ovium rapaces lupos . Quaenam istae sunt pelles ovium , nisi nominis Christiani extrinsecus superficies Θ Qui lupi rapaces , nisi sensus , & spiritus subdoli , ad infestandum gregem Christi intrinse. cus delitescentes Θ Qui pseudoprophetae sunt, nisi salsi praedicatores Θ Qui pseudoapostoli , nisi adulteri evangelizatores ρ Qui antichristi interim & semper , nisi Christi rebelles ENunc sunt haereses non minus doctrinarum perversitate Ecclesiam lacessentes , quam tunc antichristus persecutionum atrocitat

persequetur et nisi quod persecutio & martyras facit, haeresis apostatas tantum l . Et ideo hcreses quoque Oportebat esse , ut probabiles quique manifesarentur, tam qui in persecutionibus steterint, quam qui ad haereses non qui h) Eadem paenδ ad

Verbum D. Cyprianus lib. adv. Novatianums, ibi e Praedixerat quidem Dominus, multos ess e Semturos, sub pellibus ovium, rapaces lupos. Sui sunt

isti rapaces lupi, nisi sensus subdoli l) Tertulliani tempore , quo haere1es erant inermes: ast ubi coeperunt Principum gladio , vel Reipublicae auctoritate armari, ipso Antichristo in Catholicos fuerunt cr deliores , feceruntque non tantum apostatas, sed& Martyras . Ceterum Haereticos posse . licet non occidant, iniquis censuris martyres essicere, docet Lupuos

146쪽

exorbitaverint. Neque enim eos probabiles intelligi jubet, qui inhaeresim fidem demutant i sicut ex diverso sibi interpretantur , quia dixit alibi: Omnia examinate 3 quod bo t. ΤMIs.f. num es, tenete , quasi non liceat, omnibus male examinatis, in electionem alicujus ma-Ii impingere per errorem .

Porro si dissensiones, & schismata incre- Cyp pat, quae sine dubio mala sunt,& m inconti nenti haereses subjungit; quod malis adjungat , malum utique profitetur , & quidem majus: cum ideo credidisse se dicat de schi iamatibus & dissensionibus, quia sciret etiam

haereses oportere esse . Ostendit enim gravio. I. cor. iaris mali prospectu de levioribus se facilὰ credidisse : certe non ut ideo de malis credidem rit, quia haereses bonae essent, sed uti de pejoris quoque notae tentationibus praemoneret non esse mirandum , quas diceret tende re ad probabiter quosque manifestandos , scilicet quos non potuerint depravare . Denseque si totum capitulum ad unitatem conti nendam , & separationes coercendas sapiri haereses Vero non minus ab unitate divellunt, quam schisnata, & dissensiones : sine dubio & haereses in ea conditione reprehensionis constituit, in qua schismata & dissensione o

m Incontinenti, statim. Rhenanus

147쪽

Cap. VI.

sones. Ac per hoc non eos probabiles facit , qui in haereses diverterint , cum maxime di verti ab ejusmodi objurget, edocens unum omnes loqui, & idipsum sapere , clii Od etiam

haereses non sinunt .

Nec diutius de isto, si idem est Paulus , qui & alibi haereses inter carnalia crimina in umerat,scribens ad Galatas;& qui Tito suggerit, n) hominem haereticum post primam correptionem tecusandum, qubd perversus sit e jusmodi & delinquat, ut a semetipso damnatus . Sed & in omni par ne epistola de is adulterinis doctrinis fugiendis inculcans,

haereses taxat, quarum opera sunt adulterae doctrinae t haereses dictae Graeca voce ex interpretatione elisionis so), qua quis sive ad instituendas, sive ad suscipiendas eas, utitur. Ideo n) uodie hune paul;

locum, constanter legimus et Haereticum homi

nem post unam aut alteram correptionem devita. Codices aliqui omiserunt voces aut alteram, teste

cap. 78. ad Quirinunta , Ambrosio pluribus in I cis , ac Hilaro Romanae Ecclesiae Diacono. S.Hi ronymus vero ait,in Graecis legi Post unam, in Latinis Codicibus , Post unam ct alteram .co uaereseos vocabulum potest accipi in bonam & malam partem ueapud Philosophos sectas . opinionesque, apud The logos doctrinas ab Orthodoxa Fide absonas den

148쪽

Dg PRAEsCRIPTIONIBUS. I 391deo & sibi damnatum dixit haereticum, quia di in quo damnatur , sibi elegit. Nobis vexo nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo inis duxerit . Apostolos Domini habemus auctores , qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio , quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus

adsignaverunt. Itaque etiamsi Angelus de sal. i. Coelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Providerat jam timc p)Spiritus sanctus futurum in virgine quadam Philumene q)Angelum sed uistionis, transfiguran. a. O . t. tem se in Angelum lucis: cujus signis & praestigiis Apelles inductus , novam haeresin induxit. Hae sunt doctrinae hominum & daemonio rum, prurientibus auribus natae de ingenio a sis sapientiae secularis et quam Dominus sulti- tiam vocans, sulta mundi in confusionem d. c. etiam Philosophiae ipsius elegit. Ea est enim materia sapientiae saecularis , temeratia inis

ter.

p) Citatur hie loeus , impudicae mulieris amore laudaturque a S. Hiero- captusApelles librum scrinymo in cap. I. ad Galat. psit visionibus plenum, q) Philumene puella cui titulus , Philumeme inlexandrina, quae a fami- prophetia in phaneroses,liari daemone obsessa mul- teste Eu1ebio lib. s. Hirita mentiebatur 3 Huius Eces.

149쪽

terpres divinae naturae, & dispositionis . Ipsaε denique haereses a Philosophia subornantur. Inde Eones &formae r nescio quae,& trinitas hominis s)apudValentinum: Platonicus ne is

eat . Inde Marcionis Deus melior de tran quillitate: a Stoicis venerat. Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur . Et ut carnis restitutio negetur, de una olmnium Philosophorum schola sumitur. Et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est. Et ubi aliquid de igneo Deo allegatur, Heraclitus intervenit. Eaedem materiae apud haereticos , & Philosophos voluis tantur, iidem retractatus implicantur . Unde

malum P & quare ρ &, Unde homo e & quomodo Θ Et quod proxime Valentinus propo. suit, Unde Deus P Scilicet de enthymesi,& ectromate si . Miserum Aristotelem qui it. lis Dialecticam instituit, artificem struendi& destruendi, versipellem in sententiis, coaactam in conjecturis, duram in argumentis, operariam contentionum , molestam etiam sibi ipsi,omnia retractantem, ne quid omnino

o Aeobardi Codet terrenus: Psychicus, seu habet: Et forma nescio animalis : & Spiritalis . quae infinIta hominum . t) Valentini haeresis s J IJaee Trinitas sunt plena verbis abditis , O homo Hylleus seu Choi- scuris, subdolis.cus, idest materialia aut

150쪽

DE PRAEsCRIPTIONIBus. I tetractaverit u). Hinc illae fabulae & genealo-- giae interminabiles , & quaestiones in fruetuo - , . ii .sae, & sermones serpentes velut cancer , a quibus nos Apostolus refraenans, nomi attin Philosophiam contestatur caveri oportere ascribens ad Colossenses : Videte,' quis vos citassia.

eireumveniat per Philinophiam es inanem seductionem , fecundum traditionem hominum, praeter providentiamSpiritusSancti x . Fue rat Athenis, & istam sapientiam humanam, affectatricem, & interpolatricem veritatis , de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multi partitam varietate Sectarum invicem repugnantium . Quid ergo Athenis & Hierosolymis Θ Quid Academiae & o Ecclesiae uid Haereticis & Christianis P No.stra institutio de porticu Salomonis est : quidi ipse tradiderat, Dominum in plicitate rap- β.cordis esse quaerendum. Viderint qui Stoicum , & Platonicum, & Dialacticum , Chri

stianismum IJ protulerunt.

NOM Q Sapientes malis be- utuntur 3 mali bonis

abutuntur.

x Fabula ad Iudaeorum Evangelii lucem reis fugientium deliria, & ria .icula commenta a spectant, interminabiles vero genealogiae ad Basili-dianos , & Valentinianos Gnosticae pravitatis ra

y Hinc patet, Christianis exosas esse debe

SEARCH

MENU NAVIGATION