S. Vincentii Lirinensis Commonitorium, Tertulliani Afri De praescriptionibus adversus haereticos, incerti auctoris catalogus haereticorum cum notis, & observationibus

발행: 1765년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

ponuntur 33. Sed ad Apostolum redeamus . O reverba: Dφ' mothee, dep6llium c fodi , devitans propha-

phaina, naI vocum Πυvitates. Devita , inquit quali*Rm M viperam, quasi scorpionem, quasi basiliccum : ne te non sollim tactu , sed etiam visuas flatuque percutiant. Quid est devitare Or, s. Cum hujusmodi nec cibumjumere . Quid est Demita P Si quis, inquit, venit ad vos , hune doctrinam non adfert. Quam doctrinam, nisi Catholicam, & universalem , & unania eamdemque per singulas aetatum successiones incorrupta veritatis traditione manentem ,& usque in secula sine fine mansuram eQuid tum ξ Nolite , inquit, recipere eum in domum : nee Ais ei dixeritis : qui enim diaeit illi AVE, communicat operibus ejus mss.lignis . Prophanas, inquit, vocum nu vita. res. Quid est Prophaetas P Quae nihil habent sacri, nihil religiosi, ab Ecclesiae penetraliobus , quae est Templum Dei, penitus extraneas . Prophanas, inquit , vocum novitates .mcum , idest , dogmatum , rerum , sententiarum novitates , quae sunt vetus lati, atque antiquitari contrariar Quae si recipiantur . Dece se quod fas semper fuit, erit. Lituit semperque licebit,que, licet frendentibus fe- Signatum praesente notarocioribus, & sorte insa- procudere ηοmcu ni Criticis, Poeta dicente;

92쪽

necesse est, ut fides beatorum Patrum aut tota, aut certς magna eκ parte violetur ;necesse est , ut omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti, omnes casti, continentes, virgines, omnes Clerici, Levitae , & Sacerdotes, tanta Consessorum millia, tanti Maristyrum exercitus, tanta urbium, tanta populorum celebritas , & multitudo , tot Insulae, Provinciae, Reges, Gentes, Regna , Nationes , totus postremo iam pene terrarum Orbis per Catholicam fidem Christo capiti in

Orporatus , tanto seculorum tractu ignorasse, errasse , blasphemasse, nescisse quid

crederet, pronuntietur.36. Prophanas , inquit, vocum novitatet devita: quas recipere atque sectari, numquam Catholicorum , semper vero haereticorum suit. Et revera , quae unquam haeresis anisi sub certo nomine , certo loco , certo

tempore , ebullivit Θ Quis unquam haereses instituit; nisi qui se prius ab Ecclesiae Catholicae universitatis, & antiquitatis con sensione discreverit Θ Quod ita esse luce clarius exempla demonstrant. Quis enim unquam ante prophanum illum Pelagium agantam virtutem liberi praesumpsit arbitrii, ut ad hoc in bonis rebus per actus singulos adjuvandum necessariam Dei gratiam nou

93쪽

putaret. Θ Quis ante prodigiosum discipulum ejus Coelestium a , reatu praevaricati nis Adar omne genus humanum negavit strictum P Quis ante sacrilegum Ariunto , Trinitatis Unitatem discindere; quis ant: sceleratum Sabellium , Unitatis Trinitatem confundere ausus est Θ Quis ante crudeli sit naum Novatianum b) , crudelem Deum dixit , eo quod mallet mortem morientis , quam ut revertatur, & vivat Quis ante

Magum Simonem, Apostolica districtione

Natu nobilis fuisti

sed naturae vitio Eun chus matris utero editus .

An ob hanc caussam a Lirinensi appelletur prodigiolus, incertum est 3 Ρatres tamen S. Mauri post Garnerium verosimilo putant. Certe in Commo. nitorio Marii Mercatoris oblato Ecclesiae Constantinopolitanae, ac Theod sto haec in illius exordio leguntur : Coelestius quidam Eunuchus matris ut ro editus.

b) Nemo ex his Viniaeentii verbis inferat nullam esse pro peccantibus indulgentiam , remissi nemque servatam, dixisse Novatianum . Error namque eius sequens fuit, quem antea defenderat Tertullianus: Inficiabatur fuisse Ecclesiae concessam potestatem , ut atrociora illa peccata , apostasiae nempe a fide , homicidii , ac fornicationis,per se rem mitteret , quum talium delictorum venia esset soli Deo reservata . Unde δε-

tuebat de illis perpetuo

agendam essetas paeniten tiam. Pro minoribus vero peccatis agnovit in Ecclesia dimittendi facultatem . Vide Petavim tom. IV. Theol. dogmlib. 3. Eccl. Hierari s ει . m . si

94쪽

CoNNONITOR tuM r 8ς percussiim , a quo verus ille turpitudinum gurges usque in a) novissimum Priscillia

num continua, & occulta successione mana.

vii auctorem b) malorum, id est, si elerum , impietatum , flagitiorumque nostro F s ruma

nefanda dogmata , quae latis describuntur ab Ire naeo, Epiphanio, & The doreto,discipulos defenso- resque multos nacta sunt, ut Saturninum Basilidem, hujusque filios Epiph nem , & Isidorum . in rum infelices heredes exstitere Cerdon, & Ma Cion, ac tertio Ecclesiae seculo Manichael; his successeretas Priscillanistae , quos Manichaeorum c gnatos appellat S. Leo in Ep. Olim 93. nunc I s. cap. q. Unde Prosper in Chronico ad Coss. Ausonium , ct olybrium et Ea tempe- sate Priscillianus Episcopus de Gallacia, ex Ma. nichaeorum, O Gnostic rum dogmate, haeresim nominis sui condidit. Gn sticos autem a Simone sua habuisse exordia testis est

Irenaeus.

tamquam Deum ab omnibus glorificari, a multi iaque pro tali habitum , te instis est Irenaeus lib. I. ad U. haer. cap. 2 o. ex Edit. Erasini; hinc non adeo facile exponi potest, qu modo dixerit Dei creat ris impulsu , & necessitate ferri homines ad malum . Ex Irenaeo autem haec habemus . Quum impius sublimissimam se profiteretur Virtutem, ac Helenam quandam , primam suae mentis conce ptionem , per hanc dicebat angelos atque archangelos conditos; 2 quibus fabricatus orbis ac praeposteri moderatus , ad

emendationem rerum, ut ipse Veniret,compulerunt. Unde addebat, ut Irenaeus

ait, prophetas a mundi fabricatoribus Angelis im

95쪽

rum, ausus est dicere creatorem Deum Quippe quem adserit talem hominum manibus ipsam suis creare naturam , quae proprio quodam motu , & necessariae cuj iisdam voluntatis impulsu nihil aliud possit, nihil aliud velit, nisi peccare 3 eo quod furiis omnium vitiorum exagitata , & inflammata in omnium turpitudinum barathra inexhausta cupiditate rapiatur . Innumera sunt talia , quae brevitatis studio praetermittimus e quibus tamen cunctis satis evidenter perspicue - qile monstratur , hoc apud omnes fere haereo ses quasi solemne esse ac legitimum , ut semper prophanis novitatibus gaudeant , antia

quitatis scita fastidiant, & per oppositiones fals nominis seientiae , a fide naufragent .

Contra vero , Catholicorum hoc verὰ pro prium , deposita sanctorum Patrum, & com missa servare,damnare prophanas novitates ;& si iaspiratas dixisse prophe- operationes justus , sed ex

tias ; quapropter mone- accidentiata, quemadm0bat, ne ulterius eurarent dum posuerunt qui mun

eos , hi qui in eum , O in dum fecerunt Angeli, per Helenam ejus spem habe- hujus modi praecepta inabant, O ut liberos agere servitutem deducentes h quae Selint . Secundum mines . Propter haec fort8 . enim ipsius gratiam sal- Lirinensis dixit ex ejus Sari homines , sed non δε- mente necessitate impellicundum operas justas. homines ad malum . Hee enim esse naturaliter

96쪽

COMMONITORIUM g di sicut dixit, atque iterum praedixit Apostolus : Si quis annuntiaverit praeterquam Gal. r. quod acceptum es, anathema sit. 3ue. Hic fortasse aliquis interrogeta an ν Quomodoti haeretici divinae Scripturae testimoniis hκ' rici utantur. Utuntur plane , & vehementer 2 hu 'quidem . Nam videas eos volare per singu

la quaeque sanctae Legis volumina, per Moy-s, per Regum libros , per Psalmos, per Apostolos , per Evangelia , per Prophetas. Sive enim apud suos , sive alienos , sive privatim , sive publice, sive in sermonibus , sive in libris , sive in conviviis, sive in plateis , nihil umquam pene de suo proserunt, quod a) non etiam Scripturae verbis adum in brare conentur . Lege Pauli Samosateni opuscula , Priscilliani , Eunomii, Joviniani, reliquarumque pestium: cernas infinitam exemplorum congeriem , prope nullam omitti paginam , quae non novi, aut veteris Testamenti sententiis fucata , & colorata sit. Sed tanto magis cavendi, & pertimescendi sunt , quanto occultius sub divinae Legis umbraculis latitant. Sciunt enim foe-

ca) Quae susε hic, & decerpta sunt ex lib. Ter

sequentibus numeris deo tulliani de praescript. cap. Scripturae abusu apud hae- praesertim 38. 39. &qO reticos , ait Lirinensis ,

97쪽

tores suos nulli sere cito esse placituros , si nudi, & simplices exhalentur: atque idcirisco eos coelestis eloquii velut quodam aromate aspergunt, ut ille qui humanum facile despiceret errorem , divina non facile contemnat oracula. Itaque faciunt, quod a hi solent qui parvulis austera quaedam tem peraturi pocula , prius oras melle circumlio nunt: ut incauta aetas quum dulcedinem praesenserit, amaritudinem non reformidet. Quod etiam iis curae est, qui mala gramina,& noxios succos medicaminum vocabulis prae colorant, ut nemo sere, ubi suprascriptum legerit remedium , suspicetur venenum. 36. Inde b An haec de parvulis incauth austera pocula sorbentibus, decrepserit ex lib. q. Lucretii de natura rerum, definire non audeo; similla tamen sunt his , quae iste canit dum liraeter meritum se extoliait: pueris absinthia

tetra medentes . Suum dare conantur ,

prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore Si puerorum atas improvida ludificetur

Labrorum tenus; late rea perpotet amarum absinthi laticem , d e laque nou capiatur, sed potius tali facto re treata, valescat. At quia minimε valescit , qui amarum obscoenumque ebibit errorem , licet colore multo obfluctum ἴpropterea S. Vir consulto illorum , profert e Xemplum , qui noxios succos medicaminum Soeabκlis praecolorant; ex quibus Cert , funestaque oritur

98쪽

COMMONITOR Iu N. 8s36. Inde denique & Salvator clamabat: Attendite vobis a pseudoprophetis, qui ve- Matib. nniunt ad vos in vesitu ovium S at intus aurem sunt lupi rapaces . Quid est vestitus ovium ; nisi Prophetarum, & Apostolorum proloquia r quae iidem ovili quadam sinceritate , Agno illi immaculato, qui tollit peccatum mundi , tamquam Vellera quaedam texuerunt ὸ Qui sunt lupi rapaces , nisi sensus haereticorum seri, & rabidi, qui caulas Ecclesiae semper infestant, & gregem Christi quaqua possunt, dilacerant ρ Sed ut fallacius incautis ovibus obrepant, manen in te luporum serocia, deponunt lupinam spe. ciem , & se se divinae Legis sententiis velut quibusdam velleribus obvolvunt: ut quum quisque Ianarum mollitiem praesenserit, ne quaquam aculeos dentium pertimescat. Sed quid ait Salvator Θ Ex fructibus eorum co- gnoscetis eos: idest 3 Quum coeperint divinas illas voces non jam proferre tantum , sed

etiam exponere , nec adhuc jactare solum , sed etiam interpretari , tunc amaritudo illa , tunc acerbitas, tunc rabies intelligetur , tunc novitium virus exhalabitur, tunc prophanae novitates aperientur , tunc primum scindi sepem videas , tunc transferri Pa-

99쪽

caedi , tunc Ecclesiasticum dogma lacerari: . 37.. Tales erant ii, quos percutit Apostolus Paulus in secunda ad Corinthios , diari. c. ti cens: Nam ejusmodi , inquit , pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Osolis Chrisi . Quid est fransfigurantes se in Apostolos Christi P Proserebant Apostoli

divinae legis exempla, proserebant & illi. Proserebant Apostoli Psalmorum auctoritates; proferebant & illi . Proserebant Apostoli sententias Prophetarum . & illi nihilo minus proserebant . Sed quum ea , quae similiter protulerant, interpretari non simili. ter coepissent ; tunc simplices a subdolis , tunc insucati a secatis , tunc recti a perver-ss, tunc postremo veri Apostoli a falsis Apo. stolis discernebantur. Et non mirum, inquit, ipse enim Satanas transfigurat se in Angelum lucis . Non es ergo magnum , sministri ejus transfigurantur sicut minurri iustitiae. Ergo , secundum Apostoli Pauli magisterium , quotiescumque, vel pseudoapostoli , vel pseudoprophetae, vel pseudo

doctores divinae Legis sententias proserunt, quibus male interpretatis errores suos adstruere conentur, non dubium est quin auctoris sui callida machinamenta sectentur equar ille nunquam profecto comminisceretur s

100쪽

COMMONITORIUM. 91tur, nisi sciret omnino nullam esse ad fallendum faciliorem viam , quam ut ubi nefarii erroris subinducitur fraudulentia; ibi divinorum verborum praetendatur auctoritas is

Sed dicet aliquis et Unde probatur , quia sacrae Legis exemplis diabolus uti soleat λLegat Evangelia , in quibus scribitur: Tunc Matib. 4.asumast illum diabolus, idest , Dominum Salvatorem 3 9statuit illum super pinnam templi ; ἐπ dixit ei r Si filius Dei es , mitte Non

te deorsum . Scriptum es enim , quod Ange- .u his, iis suis mandavit de te, utcusodiant te in , te in m omnibus viis tuis : in manibus tollent te , ne 'forte inendas dd lapidem pedem tuum . Quid hic satiet misellis hominibus, qui ipsunta Dominum majestatis Scripturarum testimoniis appetivit Θ Si , inquit, situs Dei es ,

mitte te deorsum. Quare Θ Scriptum est enim, inquit. Magnopere nobis doctrina loci illius attendenda , atque retinenda est : ut tanto Evangelicae auetoritatis exemplo , quando aliquos Apostolica, seu Prophetica verba proferre contra Catho Iicam Fidem videri. mus, diabolum per eos loqui minimὰ dubitemus. Nam sicut tunc caput capiti, ita nunc quoque membra membris loquuntur; meminbra scilicet diaboli membris Christi, perfidi fidelibus , sacrilegi religiosis, haeretici postremo

SEARCH

MENU NAVIGATION