S. Vincentii Lirinensis Commonitorium, Tertulliani Afri De praescriptionibus adversus haereticos, incerti auctoris catalogus haereticorum cum notis, & observationibus

발행: 1765년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

σa S. ViNCεNr H LIRINENs Issian discipulis parum felix Quis unquam selicior P Nempe inumeri ex sinu suo Docto.

res, innumeri Sacerdotes , Confessores, de Martyres exstiterunt . Jam vero quanta apud omnes illius admiratio, quanta gloria, quanta gratia fuerit, quis exsequi valeat Quis non ad eum paullo religiosior ex ultimis mundi p*rtibus advolavit Quis Chri stianorum non pene ut prophetam ., quis Philosophorum non ut magistrum veneratus est Θ Quam autem non solum privatae conditioni, sed ipsi quoque fuerit reverendus Imperio , declarant historiae, quae eum a matre a) Alexandri Imperatoris accitum serunt, coelestis utique sapientiae merito ,

cujus illa gratia, & more flagrabat . Sed& ejusdem epistolae testimonium perhibent,

quas ad Philippum b Imperatorem , qui

ca) Mammaea nempe quae quum Antiochiae moraretur , Origenem a cersivit. Post Severi vero mortem, si Zepherino Romam venit, non tassiectandae Mammaeae stu dio , quod censuit Baroianius , sed desiderio penitus cognoscendae Romanae Ecclesiae omnium a

primus liquissimae , teste Euseb lib.6 Eccl. Hist. cap Io. b) Eusebius Caesarein ensis in Chronico 1 Hieronymo aucto ad ann. Ch. a 7. haec habet: vman rum xxi M. Philippus reginavit annis 7. Nitim

um confortem regni facit, primusque omnium cx ηο-

manis Disiti oc by Corale

72쪽

COMMONITORIUM. σ3 primus Romanorum Principium Christianus uit Christiani magisterii auctoritate conscripsit. De cujus incredibili quadam scienti smauis Imperatoribus Christianus fuit. Et ad an. 2sq. 'ait a Decio fulse illos interfectos ob odium in Chri ilianam religionem. Eu1ebio concinit Orosius lib. 7. hist. cap. 2 o. aliique quorum testimonia praeterire libet. In actis S. Pontii Martyris 1 Balvetio ex vetustis codicibus editis fertur a S. hoc viro fuisse ad fidem conversos . At Pagius longa dissertatione probat fabulosa esse Omnia, quae de Philippis Chriitianam religionenia amplexis feruntur , nuxus testimoniis Ambrosii, Sulpicii, aliorumque dicentium Constantinum futila primum Imperatorem Christianum; ac ex nummis, in quibus certa

Philipporum gentilitatis

signias deprehenduntur, Petavius tom. a. de Doct. temp. lib. II. cap. 27. post Baronium ex Mnara observat, quosdam nominissimilitudine deceptos, ad Philippum Imperatorem accommodasse , quae Philippo AEgypti Augultati

conveniunt; quod asserit praesertim de Epistolis Origenis . Huetius lib. 3.

Origen. cap. 2. num. I a.

ait occulth a Fabiano fuiΩse initiatum Philippum Antiochiae sub Babyla; && ideo celebratum a C tholicis id fuit , non reprehensum gentilibus , quia eos latuit . Suspicor amplexum fuisse Phili puri Christianam Religionem , quod ei expr brant nonnulli, quasi sic

tegere misset crimina in . Hoc testantur praeter 1 pra laudatos Leontius A tiochenus, Chrylostomus.& Auctor Chronici Alexandrini ; sed non plenε .

hinc multa , quae gentilia talis erant, retinuit, nec fidem in posteros 3 Imperatores transfudit. Quae suspicio multis firmari Polset monumentis.

73쪽

tia, si quis reserentibus nobis Christianum non accipit testimonium , saltem testificantibus Philosophis Gentilem recipiat conse Lsonem. Ait namque impius ille o Porphyrius excitum se fama ipsius Alexandriam fere puerum perrexisse , ibique eum vidisse jain senem , sed plane talam tantumque , qui

arcem totius scientiae condidisset. Dies me citius desecerit, quam ea , quae in illo viro praeclara exstiterunt, vel ex minima saltem parte perstringam: quae tamen omnia non solum ad religionis gloriam, sed etiam ad tentationis magnitudinem pertinςbant. O- a Valesius , & post

illum Huetius ex hoc Porphyrii testimonio inferunt duos exstitisse Origenes ambos Ammonii discipulos: noIstrum , qui vulgo Adamantius est dictus , de quo Porphyrius tradit multam ex scriptis apud posteros gloriam fuisse consequutum, sibique ad testenti valdε notumis RAlterum vera qui fuit Herennii, & Plotini co discipulus , de quo Deinquens mentio in vita Plotini ab eodem Porphyrio

scripta; nihilque poste

rorum memoriae reliquit praeter libellum de Doemonibus , ut constat ex Longino. Fuit autem hic condiscipulus , & aequalis Porphirii Romae si Eu-

napio fides . Verum, ut utriusque Origenis latum appareat discrimen, Oporitet advertere Adamantium imperantibus Gallo& Volusiano ex Eusebio obiisse alterum vero ex Porphyrio in vita Plotiani sub Gallieno in vivis fuisse , ac librum que dam elaborasse.

74쪽

Quotus enim quisque , tanti ingenii, tantae doctrinae , tantae gratiae virum a se stacilὰ deponeret 3 ac non illa potius uteretur sententia , se cum Origene errare maIle , quina cum aliis vera sentire Θ Et quid plura P Eo res decidit, ut tantae personae , tanti doctoris, tanti prophetae non humana aliqua, sed ut exitus docuit, nimium periculosa tentatio plurimos a fidei integritate de duceret. Quamobrem hic Origenes tantus ac

talis , dum gratia Dei insolentius abutitur, dum ingenio suo nimium indulget, sibique satis credit 3 quum parvi pendit antiquam Christianae religionis simplicitatem, dum se plus cunctis sapere praesumit, dum Ecesesiasticas traditiones , & veterum magisteria contemnens, quaedam Scripturarum a) ca-

a Quae fuerint haec

scripturarum capitula e ponit Epiphanius in A coratu numer. 34. α 62. .exordia scilicet Genesis e Plerique, inquit, allego

tant, atque inter ceteros

furiosus Origenes adumbratam nescio quam 1 peciem pro veritate in Mun-ήum invexit . Et poste

riori num. iterum e Redea

ad Origenem quod ipsi Deus ignoscat absurdissimam aliam fabulam, mallegoriam fallendis hominibus proposuit Oe. Vide S. Virum loc. laud.

Oportet tamen hic adveristere . quod licet ab Origene peccatum sit ob θαα quentes allegorias, inter

veterea tamen nemo a

75쪽

pitula novo more interpretatur D meruit ut

νωρ. 13. de se quoque Ecclesiae Dei diceretur: Si Drrexerit iii medio tui propheta . Et paullo poli; Nin auiter , inquit, verba propheis illius. Et item : ιia teutat vos , inqηit, Dominus Deus vester, utrum diligatis eum ian non. Verὰ non solia n tentatio, sed e tiam magna tentatio, deditam sibi, Mque in se pendentem Ecclesiam admiratione insenii, scientiae, eloquentiae , conversationis , dc gratiae , nihil de se se spicantem , nihil vere q. xein, subito a veteri religiqne in novam pr*phanitatem sensim paulatimque traducere . Sed dicet aliquis corruptos esse uri genis Iibros. Non resilo , quin potius & malo .

Nam id i quibusdam , & traditum, & scri

ptum est , non Catholicis tantum , sed etiam Haereticis. Sed illud est, quod nunc debemus advertere, etsi non ipsum, libros tam ea sub nomine suo editos magnae esse tenta ioni, qui multis blasphemiarum vulneribus scatentes, non ut alieni, sed quasi sui ,& te

suratilis illo etiam litera- genem fuissent nonnullitem Scripturae sensum , etiam ex veteribus ἔ qui exposuit , ut probis no- strenuε quum usi essene , tum e illis, qui eius lu- hominis laboribus, gra-cubratioqes evolverunt. ves postea ei lites excita-Ηine optandum sane est . runt. Mi paullo aequiores in Orb

76쪽

COMMONITOR tu M. 6 dileguntur , & amantur : ut etsi in errore concipiendo Origenis non fuit sensus ; ad errorem tamen persuadendum Origenis au.ctorita a valere vidςatur. a 4. Sed & Tertulliani quoque eadem, Termitta. ratio est. N in sicut ille apud Graecos , ita ..' 'bic apud Latinos nolirorum omni m facil/ fuit Eees4princeps judic/ndus est . Quid enim hoς vi ro doctius ξ quid in divinis, tque hq manis

rebus exercitatius ὸ Nempe omnem Philo. sophiam , & cunctas Philosopho iam festas , auctores adsertoresque sect rum , omnesquet eorum disciplinas, omnem histori rum , ac

studiorum varietatem , mira quadam mentia capacitate complexus est . In Senio vero non. ne tam gravi, ac vehementi excelluit , ut

sibi nihil pene expugnandum proposuς-rit, quod non aut acumine inruperit, aut pondere eliserit ξ Jam porro orationis suae laudes quis exsequi valeat ξ Quae tanta, nescio qua, rationum necessitate conserta est , ut ad consensum sui quos suadere non potuerit, impellat: cuius quot pene verba, tot sententiae sunt 3 quo sensus, tot victoriae. Sciunt hoc Marciones, Apelles, Pra- , Neae, Hermogenes , Judaei, Gentiles , Gnustici, ceterique e quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum suorum Moli.

77쪽

bus , velut quibusdam fulminibus, evertit . Et tamen hic quoque post haec omnia , hic, inquam , Tertullianus, Catholici dogmatis, id est, universalis, ac vetustae fidei, parum tenax, ac disertior multo quam se licior, mutata deinceps sententia fecit ad extremum, quod de eo beatus Consessor Hilarius' quodam loco scribit: Sequenti , inquit, e rore detraxi criptis probabilibus auctoritarem. Et fuit ipse quoque in Ecclesia, magna tentatio. Sed de hoc nolo plura dicere.

Hoc tantum commemorabo, quod contra

Moysi praeceptum exsurgentes in Ecclesia novellas Montani furias , & insana illa insana

rum mulierum novitii dogm tis somnia, a

verasca) Intelligit PrisciI- laqueis insanis vatibus . iam & Maximillam nobε- 2 'men errori Provinciales ac opulentas feminas , Phrnia dedit, quia in quae Ecclesias plures auro ventores Mus illic primi Primum , deinde nefariis tus exstiterunt, ibique vi - Corrupere dogmatibus . xerunt, O nune etiam tu De his ac Montano Ρrost. eisdem partibus populos per in Chronico ad Com, habent. Adventum vix

sulat. Cethegi & Clari, tus Sancti d Domino pr qui incidit in nn. Christi missum, in sie potius, quam 1 o. Hae tempestate pse in Apostolos fuisse asse-

doprophetia , quae cata- ruarissecundas nuptias prophoeas nominatur, aceein fornicationibus habent; et pit exordium , Moulano ideo dicunt eas permisisse auctore, Prisca Maximi& inpostolum Paulum , quia

78쪽

COMMONITORI IN. eras prophetias adseverando i meruit , ut

de se quoque, & scripturis suis diceretur: Si surrexerit in medio tui pr heta. Et mox: Non audies verba prophetae illius . Quare Θ

Puta , inquit, tentat vos Dιminus Deus voler, utrum diligatis eum, an non. His igitur tot , ac tantis ceterisque ejusmodi Ecclesiasticorum exemplorum molibus evidenter advertere, & secundum Deuteronomii leges

Iuce clarius intelligere debemus , quod si quando aliquis Ecclesiasticus magister a fide aberraverit, ad tentationem id nostram fieri providentia divina patiatur, utrum diliga.

ex parte sciebat, ct ex

parte prophetabat; nondam enim tenerat quod perfectum est . Hoc autem perfectum in Montanum,

in ejus prophethsas venisse delirant . Vixit

Tertullianus usque ad me. diam , aetatem Ecclesiaeresbyter ; invidia po- ea , inquit Hieronymus an Catal. Scrip. Eccl. cap. 7 3. O eontumeliis cier corum Romana Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris m minit nova prophetia et specialiter autem adserin

sum Ecclesiam texuit vo lumina e De pudicitia , de persequutione , de jejuniis , de monogamia .

de esasi libros sex ,

septimum quem adetersus Apollonium composuit . Dolendus sane hominis lapsus , quia Hieronymo eodem teste in Epist. ad Magnum inter Latinos nihil Tertulliano eruditius, vel acutius; quando A logeticus eius , & contra Gentes libri, cunctam se- euli obtinent disciplinam .

Fertur vixilla usque ad decrepitam aetatem.

79쪽

mus Deum, an non, in toto cor de , & in tota anima nostra ι21. Quae quum ita sint ; ille est verus , &germanus Catholicus , qui veritatem Dei, qui Ecclesiam, qui Christi corpus diligit, qui divinae religioni , qui Catholicae fidei

nihil praeponit, non hominis cujuspiam auctoritatem , non amorem , non ingenium , non eloquentiam non philosophiam , sed harc cuncta despiciens, & in fide Gxus , & ita. bilis permanens, quidquid universalit et a nistiquitus Ecclesiam Catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit: quidquid vero ab aliquo deinceps uno praeter omnes , vel contra omisnes sanctos novum , & inauditum subinduci senserit; id non ad religionem , sed ad ten. tationem potius intelligat pertinere ; tum praecipuὰ beati Apostoli Pauli eruditus es qui is: hoc est enim , quod in prima ad Corinthios Epistola scribit r Oportes , inquit ,

ἐπ haereses esse, ut probati m risi insant in

mobis . Ae s diceret: ob hoc haereseon non statim divinitus eradicantur auctores , ut probati manifesti fiant , id est unusquisque quam tenax, & fidelis, & fixus Catholicae fidei sit amator appareat . Et reveta quum quaeque novitas ebullit i statim cernitur fru

80쪽

mentorum gravitas, & levitas palearum i et tunc sine magno molimine excutitur ab area quod nullo pondere intra aream tenebatur . Namque alii illico prorsus avolant: alii vero tantummodo excussi, & perire metuunt i& redire erubescunt saucii, semineces , seis mi vivi : quippe qui tantam veneni hauserint quantitatem , quae nec occidat , nec digeratur 3 nec mori cogat, nec vivere sinat. Heu miseranda conditio i quantis illi curarum aestibus , quantis turbinibus exagitantur ξNunc etenim qua ventus impulerit, incitato errore rapiuntur 3 nunc in semetipsos r versi, tamquam contrarii iluctus , reliduntur e nunc temeraria praesumptione , & ea quae incerta videntur , adprobant 3 nunc inrationali metu etiam quae certa sunt, expa vescunt: incerti qua eant , qua redeant,

quid adpetant, quid fugiant, quid teneant , quid dimittant . Quae quidem dubii , & male penduli cordis afflictio, divinae erga se miserationis est medicina , si sapiant. Idcirco etenim extra tutissimum Catholicae fidei portum diversis cogitationum quatiun .

tur a verberantur, ac pene enecantur procellis 3 ut excussa in altum elatae mentis vela deponant, quae malὰ novitatum ventis ex

SEARCH

MENU NAVIGATION