S. Vincentii Lirinensis Commonitorium, Tertulliani Afri De praescriptionibus adversus haereticos, incerti auctoris catalogus haereticorum cum notis, & observationibus

발행: 1765년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

nem placidae, ac bonae matris reducant, &teneant ue atque amaros illos turbulentosque errorum fluetus primitus revomant , ut pos, fuit deinceps vivae & salientis aquae fluenta

potare . Dediscant benὰ quod didicerant non bene ,& ex toto Ecclesiae dogmate , quod inistellectu capi potest, capiant, quod non potest, credant. 26. Quae quum ita sint S iterum atque iterum eadem mecum revolvens & reputans, mirari satis nequeo tantam quorumdam hominum vesaniam a tantam ex coecatae mentis impietatem , tantam postremo errandi libidinem , ut contenti non sint tradita semel, S accepta antiquitus credendi regula, sed nova ac nova in diem quaerant , semperque

aliquid gestiant religioni addere , mutare a detraherer Quasi non coeleste dogma sit , quod semel revelatum esse lassiciat ; sed ter- Tena institutio, quae aliter perseci, nisi assis

dua emendatione, immo potius reprehensio. ne, non possit; quum divina clament oracuis Ia r Ne transferas terminos , quos pinuerunt,

patres tui. Et a Super judicantem ne judices in Et: Seindentem sepem , mordebit eum ferri

pens . Et illud Apostolicum , quo omnes ominnium haereseon sceleratae novitates vel ud

quodam spiritali gladio saepe truncatae semi, perque

82쪽

perque truncandae sunt: O Timothee , depο- 3. y- .stum cusori , devitans prophanas vocum no

vitates, ἐπ Oppositione ais nominis scientiae,

quam quidam promittentes, eirca Mem excia derunt. Et post haec , inveniuntur aliqui

tanta inveteratae frontis duritia, tanta impudentiae incude , tanto adamante pertina ciae, qui tantis eloquiorum caelestium molibus non succumbant, tantis ponderibus non fatiscant , tantis malleis non conquassentur, tantis postremo fulminibus non conterantur ὸ Devita , inquit , prophaηas vocum novitates . Non dixit antiquitates , non diaxit vetusatest immo plane quid e contrariosequeretur , ostendit. Nam si vitanda est ηο- vitas , tenenda est antiquitas , & si prophana aest novitas, sacrata est vetusas . Et onstiο-nes , inquit , falsi nominis hientiae. Ver EDLium nomen apud doctrinas haereticorum e uvignorantia , scientiae; & caligo, serenitatis δει tenebrae , luminis appellatione iacentur ia Quam quidam, inquit, promittentes, circa idem exciderunt. Quid promittentet, excide-xunt , nisi novam nescio quam ignoratam quo doctrinam P Audias etenim quosdam ipso rum diceret Venite, o insipientes , & miseri , qui vulgo Catholici vocitamini, & discit: fidem vexam i quam praeter nos nullus intel-

83쪽

tigit, quae multis ante seculis latuit, nuper vero revelata , & ostensa est: sed discite furtim atque secretim ἱ delectabit enim vos . Et item: Quum didiceritis latenter docete , ne Mundus audiat, nec Ecclesia sciat: paucis namque concessum est tanti mysterii ea-pere secretum . Nonne haec verba sunt illius meretricis, quae apud Salomonis Proverbia vocat ad se praetereuntes viam, qui dirigunt Pras. s. ites suum ui es, inquit, vestrum in plentissimus , divertat ad me. Inopes autem senis si exhortatur , dicens: Panes Oeeuites libenter attingite , s aquam duidem furtim bibi. e. Quid deinde e At ille, inquit, nescit quomodo terrigenα apud eam pereant. Qui Tim. 6. sunt isti terrigenae Exponat Apostolus:Greirea fidem , inquit, exciderunt. 27. Sed operae pretium est , totum ipsum Apostoli capitulum diligentius pertractare . O Timothee, inquit, deposeum custod: , deinvitans prophanas vocum novitates . O l Exclamatio ista , & praescientiae est pariter, &caritatis. Praevidebat enim futuros, quos etiam praedolebat , errores . Quid est hodie Timotheus e nisi vel generaliter universa Ecclesia, vel specialiter totum corpus Praepostorum , qui integram divini cultus scientiam , vel habere ipsi debent, vel aliis insundere

84쪽

inquit, prepter sures , propter inimicos: ne dormientibus hominibus superseminent Σixinia super illud tittici bonum semen , quod seminaverat Filius hominis in agro suo . Deis

positum inquit , evsodi . Quid est Depositum p Id est, quod tibi creditum est , noa quod hie inventum ; quod accepisti , non quod exeogitasti 3 rem non ingenii , sed doctrinae 3

non usurpationis privatae, sed publicae Traditionis , rem ad te perductam, non a te pro latam e in qua non auctor debes esse , sed custos ; non institutor , sed sectator; non du.cens , sed sequens . Depostum, inquit, cu-sori ; Catholicae fidei talentum inviolatum

inlibatumque conserva . Quod tibi cteditum est , hoc penes te maneat, hoc a te tradatur. Aurum accepisti, autum redde: nolo mihi pro aliis alia subjicias : nolo pro auro , aut impudenter plumbum, aat fraudulenter aeramenta supponas: nolo auri speciem, sed naturam planἡ . o Timothee , b Sacerdos, o Tractator , O Doctor, si te divinum munus idoneum secetit, ingenio, exercitatione sdoctrina: esto spiritalis Tabernaculi Bese- εὰ.ὸleel ; pretiosas divini dogmatis gemmas ex-3ν. sculpe , fideliter coapra , adorna sapienter , adjice splendorem, gratiam , venustatem .

85쪽

Quomodo In Beelesia profectus Labeatur Ta ligiolii a

Intelligatur te exponente industrius, quod iantea obscurius credebatur . Per te posteri. eas intellectum gratuletur , quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadem tamen quae didicisti doce, ut quum dicas nove , non dicas nova . I: ag. Sed sorsitan dicit aliquis : Nullusne ergo in Ecclesia Christi prosectus habebitur religionis Θ Habeatur planὸ , & maximus . Nam quis ille est tam invidus hominibus tam exosus Deo , qui istud prohibere conetur ὸ Sed ita tamen ut verὰ prosectus sit ille fidei , non permutatio . Siquidem ad prosectum pertinet, ut in semetipsum unaquaeque res amplificetur, ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet multum vehementerque proficiat, tam singulorunta , quam omnium , tam unius hominis , quam totius Ecclesiae, aetatum ac seculorum gradibus , intelligentia , scientia , sapientiae sed in suo dumtaxat genere , in eodem scili cet dogmate, eodem sensu , eademque se

tentia .

29. Imitetur animarum religio rationem corporum : quae licet annorum processu numeros suos evolvant, & explicent 3 eadem tamen quae erant permanent. Multum inter

86쪽

S COMMONITORI UΜ. st inter pueritiae florem, & senectutis maturitatem : sed iidem tamen ipsi fiunt senes , qui fuerant adolescentes et ut quamvis unius ejusdemque hominis status habitusque mu-

et e tur i una tamen nihilominus eademque natura, una eademque persona sit. Parva Iactentium membra , magna juvenum ἱ eadem ipsa sunt tamen . Quot parvulorumis artus , tot virorum etsi qua illa sunt, quae aevi maturioris aetate pariuntur, jam in se minis ratione proserta sunt ; ut nihil postea novum proferatur in senibus , quod non in pueris jam ante latitaverit. Unde non du-hium est, hanc esse legitimam , & rectania proficiendi regulam, hunc ratum atque pulocherrimum crescendi ordinem; si eas semper

in grandioribus partes, ac formas numerus detexat aetatis , quas in parvulis creatoris

sapientia praesormaverat. Quod si humana species in aliquam deinceps non sui generis

vertatur e figiem , aut certὰ addatur quippiam membrorum numero, vel detrahatur ;necesse est ut totum corpus vel intercidat,

vel prodigiosum fiat, vel certὰ debilitetur a Ita etiam Christianae Religionis dogma se

quatur has deced profectuum leges : ut an mis scilicet consolidetur , dilatetur tempore, sublimatur aetate 3 incorruptum tamen. illisse bat 9m'

87쪽

batumque permaneat, & universis parti uni suarum mensuris,cunctisque quasi membris, ac sensibus propriis pie dum atque persectum sit, quod nihil praeterea permutationis ad mittat, nulla proprietati* dispendia, nutilam definitionis sustineat Vanu tatem . 3 o. Exempli gratia : Severunt Majores nostri antiquitus in Ecclesiastica segete trisiiceae fidei semina r iniquum valde, di inco Sruum ςst, ut nos ςorum posteri pro germana veritate frumenti subdititium Σizaniae Iegamus errorem. Q in potius hoc rei tum odi consequens est, ut primis, atque extremis

sibimet non discrepantibus , de incrementit triticeae institutionis triticei quoque dogma tis frugem demetamus e ut quum aliquid x illis seminum primordiis acccssu temporis evolvatur, & nunc Letetur , & excol tur; nihil tamen de germinis proprietate mutemetur e addatur licςt speetes, forma, disinctio;

eadem tamen cujusque generis natura per maneat . Absit etenim, ut rosea illa Catho.

Iici senses plantaria in carduos spinasque vertantur. Absit, inquam , ut in isto spiritali paradiso, de cynnamomi , & balsami

surculis lolium repente , atque a conita pro veniant. Quodcumque igitur in hac Eccle-

88쪽

hoe idem filiorum industria decet excolaturdi observetur: hoc idem floreat, & maturescat: hoc idem proficiat, & perficiatur . Fas est etenim , ut prisca illa coelestis philo sophiae dogmata processu temporis excure notur , limentur , poliantur; sed nefas est , ut commutentur 3 nefas ut detruncentur , ut mutilentur. Accipi ni licet evidentiam , Iucem , distinistionem : sed retineant nece sisse est plenitudinem , integritatςm, proprie. xatem . 31. Nam si semel admissa fuerit haec imo Abdieat pige fraudis licentia ; horreo dicere, qitania P

um τουωindendae, atque abolendae resisto. 2 m

nis periculum consequatur . Abdic ta etς- 'Ri Rr p 'ri

nim qualibet parte Catholici dogmatis, ali. ἴ:z α

quoque, atque itςm alia, ac deinceps ali i'Ri di alia , jam quasi ex more, di licito , abdi, Cabuntur. Porro autem singillatim partiQbus repudiatis , quid aliud ad extremum sequetur , nisi ut totum paritςr repudietur ΘSed & e contra , si novitia veteribus , extra. ne a domesticis, & prophana sacratis admisceri coeperint , proserpat his mos in universum necesse est, ut nihil posthac apud Ecclesiam relinquatur intactum , nihil in libatum , nihil integrum , nihil immacula-

1gin . sed sit ibidem deinceps impiorum, ac turpium

89쪽

turpium errorum lupanar , ubi erat anteeastae, & incorruptae sacrarium veritatis . Sed averrat hoc a suorum mentibus nefas divina pietas, sitque hic potius impiorum furor. Quid E.. 32. Christi vero Ecclesia , sedula & eau-Hqii nixa-ta depositorum apud se dogmatum custos, Iibium' d.- nihil in his umquam permutat, nihil mi. x xis. nuit, nihil addit, non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non

usurpat aliena et sed omni iudustria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata & inchoata , accuret & poliat ; si qua jam confirmata , & definita , custodiat. Denique quid unquam aliud Conciliorum decretis enisa est i nisi ut quod antea simpliciter credebatur , hoc idem postea diligentius crederetur Θ quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur 3 quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur ξ Hoc, it quam, semper, nec quicquam praeterea ahaereticorum novitatibus excitata, Conci. liorum suorum decretis Catholica perfecit Ecclesia; nisi ut quod prius a Majoribus so. la Traditione susceperat, hoc deinde poste ris etiam per scripturae chirographum conἀώἶnaret, maSnam rerum summam paucia

90쪽

titeris comprehendendo ; & plerumquΡ , propter intelligentiae lucem , non novum

fidei a) sensum , novae appellationis proin

praetate signando. a) Placuit Ecclesiae ,

ac bonis omnibus , ne fuineus a desperatis hominiabus veritati fieret; ut aliquando antiquus fidei lensus , no ae appellationis proprietate signaretur; at

indignati sunt nonnulli , inter quos Joannes Clericus tomo primo Artis Criticae, ubi culpat voces ab Ecclesia sacratas, nem pe Τranlubstantiationis ,

Conlubitantialis, & similium quasi voces nihili verum injusta est reprehensio , taliterque iste se gerit, ac si quis diceret- , ut Hilarius loquitur libr. adv. Constantium Imperatorem num. I 6. Volo adversum nova vcnen novas medicamentarum comparationes , nolo a

.ersum novos hostes nova bella, nolo adversum novas insidias consilia recen

F 3 3. Sed

tare iubet Apostolus , tu cur pias excludis Z quum praesertim ab eo dictum sit, Omnis scriptura divinitus inspiratia utilis est . Innascibilem, fer

plumis numquam legis , numquid ex hoc negandum erit, quia novum est Decernis similem Patri Filium. Evangelia non

praedicant: quid est, quod

non refugis hane vocem pIn uno novitai eligitur ,

in alio submovetur . Dbi impietatis oceam, novitas admittitur: ubi autem religionis ET SOLA O PTELA EST, excluditur . Quare autem Clericus disserens de v cibus nihil significantibus. in exemplum adduc*t vorces illas ab Ecclesia sacratas , qui S prudens intelliingere potest , quando e V sensu & voluntate Ecclesiae jam legitimus illis v cibus affixus e It sensus Aquini

SEARCH

MENU NAVIGATION