Medicina practica - liber secundus

발행: 1630년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 약학

411쪽

338 Lib. II. Part. III. Cap. I.

narium ,oris & faucium ut & tracheae angustia, dissicili, respiratio, imo suffocatio interdum induci potest. Quod fit si nares vel a pituita , vel a tumore aliquo obstruantur&obturentur, si tumor aliquis sit in musculis faucium , lata Vngis ,in tonsillis, vel columella delapsa sit, vel si verte brae ceruicis luxatae viam hanc intercludant.In primis verosi aspera arteria, & praecipue eius caput seu laryngis rimula , vel obstruatur, vel adstringatur & coarctetur, vel a quacunque caussa angustior reddatur. Quo pertinent & j

asperae arteriae vulnera.

III. Oh usum respirationis seu finem mutatum , atque ita cordis vitio respiratio laeditur. Si enim ille non urget, nulla aut quam exigua fit respiratio: & quamdiu motus cordis cessat, tamdiu etiam cessat respiratio S quod fit in syncope & suffocatione uterina. Si vero usus urget,respira tio sit magna vel frequens & celer,id quod in febribus a dentibus accidit, & plurimae respirationis laeta differentiae ab usu & fine mutato proueniunt. IV. Tandem etiam aeris, quem spirando attrahimus,uitio , respiratio laedi potest. Si enim is crassus, caliginosus,& fuliginosus sit,qualis est in quibusdam cauernis, alemque faciunt sumi, qui e carbonibus accensis exhalant,ut&vapores e musto & cereuisia seruente, ut non satisfit,adeo ut etiam a tali aere nonnullos suffocatos fuisse, compertum sit. Ita in Cypro e venis chalcanthi fumus attollitur , qui hominem suffocat, teste Galeno s. de F l. me

Rassi a. facult. iit. de calcantho.tionis Has cautas omnes ut in numerum redigamus, fit respiratio laesa.

Caussa r. 1. Ab insigni intemperie & pulmonis corruptione,

quam pulmo & diaphragina libere moueri & dilatari non

potest.

3. 3. Ob defectum spiritus animalis, in moribundis,in a poplexia, & frigidis affectibus.

dia ragma tendentium laesionem quamcunque spiritu a minalis influxum prohibere potest.

412쪽

De restratione os in genere. 3yy

s. Ob dolorem in musculis thoracis & aliis partibus vi- S. cinis,quae respirationi quocunque modo inseruiunt. g. A diaphragmatis motu impedito,ab aq pure,veI sang. in thoraciS cauitate contento , vel a vaporibus & flatibus ab inferioribus ascendentibus , & circa diaphragma subsistentibus, seu viscerum in abdomine obstructione, distensione & tumore.

. Pulmonis vitio, dum scilicet eius arteriae vel ob- T, struuntur quacunque de caussa, yel comprimuntur, aut dum pulmo pectori agglutinatur aut vulneratur. 8. Diaphragmatis vitio , dum illud vulneratur, inflam- i. matur, Vel dum catarrhus in id decumbit. s. Musculorum thoracem mouentium vitio, dum illi p.

contunduntur, vulnerantur, inflammantur, exulcerantur,

aut dum catarrhus in eos decumbit. 1o. A costarum & vertebrarum dorsi luxatione & fra- Io. mira, ut & cartilaginum pectoris induratione. II. A musculorum abdominis morbis, ob quos libere Ix- moueri non possinit, ret. A natium , oris, saucium angustia. ii.is. A laryngis & asperae arteriae obstructione comprec is sione, vulneribus. I . Ab usu mutato , qui varius est. I - s. Aeris , quem inspiramus , vitio , si is calori restibgerando & ventilando non sit idoneus. Atque tot quidem respirationis laesae caussae. Verum enimuero plurimae a morbis, quos iam explicauimuS, et vidi apoplexia , febribus, & similibus dependent, atque

ita de respirationis laesae curatione uno in loco tractari non potest : Ideoque alios Medicos secuti, hic saltem de ea respirationis laesae curatione dicemus, quae vulgo

Asthma, vel orthos nodia dicitur, deinde de suffocatione, P strangulatione, quae peculiares respirationis laesae disserentiae sunt.

CAPUT

413쪽

3oo Lib. II. Part. III. Cap. II.

De Aphmate , ct Orthopnoea.

STHMA , Latinis Anhelatio, etsi interdum in ista genere & amplo vocis significatu pro quacunque re spiratione dissicili & anhelosa quacunque de caussa profecta , siue cum febre, vel sine febre accipiatur: Stricta tamen vocis signification e Hippocrati est mxv , hoc est,se quens, seu densa & difficilis respiratio sine febri, qualis est eorum, qui ex cursu & celeri exercitatione subsistunt, &quidem cum sono, ut Celsus addit, a spiritu humorem in

pulmone contentum dissoluente. Quando vero malum eo usque creuit, Vt aeger erecto corpore propter suffocationis metum respirare cogatur , δμ motu appellatur. Imo ut Galenus, C. aphor. 6. scribit, qui Hippocratem aetate secuti sunt, affectionem quandam diuturnam nonnulli asti ma simpliciter, nonnulli quoque . Somoiar nominant,cum sine febre aeger continenter difficilem habet respiratio

nem.

Vnde etiam Asthma definitur laesa respiratio, eaque densa & frequens fere, ut aeger sine anhelatione respirare nequeat, sine febre plerumque ab angustia bronchiorum pulmonis proueniens. Quando malum ( differt enim asti ma & orthopnoea saltem magnitudine ) ita incrementum sumpsit, Vt aeger non nisi erecta ceruice spirare possit, odi

thopnoea nominatur.

Locus affectus est pulmo, & quidem secundum bron-chia, id est, asperae arteriae cartilaginosas propagineS per pulmones dispersas, quae spiritus via sunt. Quanquam e nim thorax & pulmo etiam suo modo satis dilatentur :tamen propter harum viarum angustiam satis aeris in brando attrahi non potest, unde,ut quod magnitudini Psuffcientiae deest, compensetur frequentia & velocitate a frequens ac velox spiratio oritur. cause.

414쪽

Etsi vero, ut dictum , resipi rationis dissicilis plurimae Caussa. eaussae sint: Asthmatis tamen in specie dicti duas tantum ponit caussas Galenus , humores icilicet crassos ac pituia

tosos , & crudum tuberculum, vibus tamen adhuc una, atque altera addi potest. Est mmirum proxima asthmatis caussa, angustia bronciliorum pulmonis , seu cuius auctus propter angustiambronchiorum pulmonis: Angustia autem illa oritur, non aquacunque caussa, cum, ut dictum, asthma sit respiratio dissicilis non quaeuis , sed anhelosa & diuturna accuratu dissicilis sine febri, ab obstructioiae, vel compressione pertinaci s Vtrumque enim, obstructionem & compressionem

scilicet, essiciunt primo humores saepe crassi & viscidi, nonnunquam & tenues ac serosi , sed copiosi, deinde crudum tuberculum,uel grando & calculi in pulmonibus hae- rentes. Quibus nonnulli & flatum crassum addunt. Haec enim siue intus bronchia pulmonum obstruantisiue in substantia pulmonis , venis eius & laevibris arteriis haerentes ea comprimant, angustiam essiciunt, & ita respirationi

obsunt, ut postea , quaest. I. dicetur.

Materia autem bronchia pulmonum seu obstruens , seu comprimens, nunc in pulmonibus sensim colligitur, ob debijitatem & cacheriam illius visceris , ut docet Avicen-ma,hcan. fen. I . tract. g. cap. 3. & bronchia obstruit,quae interdum etiam in calculum & grandinem induraturmunc vero aliunde affluit. Fit hoc interdum a capite, cum catarrhi a capite lapsi in pulmonibus subsistunt, id quod vulgo

frequentissime fieri putatur. Uerum ego id rarius accidere nequed puto, ut postea, quae i. i. dicetur, & frequentissimam asti maui caussam esse puto materiae per venam arteriosam in ' h β pulmones erasionem, dum scilicet circa epar in venoso genere crudi humores colliguntur, & per venam art

riosam in pulmones effunduntur, & bronchia pulmonis comprimentes respirationis dissicilis & asthmatis proprie dicti, mali scilicet diuturni & contumacis illius caussa sunt. Etsi enim in hydropicis humor serosus ad thoracem penetrans respirationem dissicilem essicere possit et th

415쪽

or. Lib. II. Part. IIL Cap. II.

men ea respiratio difficilis proprie asthma non est, sed ab hydrope, morbo primario , dependet. Et quidem ille humor,qui e venis per venam arteriosam in pulmones con fluit, non semper crassus est, sed saepe tenuis & serosus, qui in venis & arteriis collectus nunc motu corporis, nunc ira, saepe vero ad aeris & tempestatis mutationes,agitatus in pulmones irruit, unde paroxysmus saepe secundum L nae motum & quarto fere die exacerbatur. Non impossibile tamen videtur, ut humor etiam talis ( cum arteriae multo sero abundent) per arteriam venosam in pulmones infundatur. Eodem modo a crudo tuberculo oriti potestasthma,non solum in asperis arteriis consistente ted & e tra eas constituto, easque comprimente. Et quidem si crudum tale tuberculum consistat solum in aspera arteria, vel circa eam, tantum asthma parit;sin etiam circa lienes, cor in consensum trahitur, & pulsus inaequalis essicitur, id quod in Antipatro factum refert Galenus , .de sic. a' 'LI.c .vit. Sin utrasque pulmonis arterias obsideat, Nasthma, & inaequalitas pulsus inducitur. Possunt quidem & alij tumores qui suppurantur, respirationem difficilem efficere, ut non solum Galenus, . deIM. assecl. cap.8. & Aetius, tetrab.2. sem. .cap.3Z. docet, sed di res ipsa loquitur ; cum tum etiam bronchia pulmonis comprimantur: tamen si stricte vocabulum asthmatis accipimus , ea Iaesa respiratio asthma non est, sed cocto ac rupto abscessu ac pure per sputum reiecto cessat, asthma Vero proprie dictum, saltem ab humore crasso & crudo tuberculo oriri docet Galenus. Hisce caussis nonnulli addunt etiam vapores ex Vtero ascendentes & flatus crassos. Verum etsi negandum non fit,ab hisce caussis interdum respirationem plane dissic, Iem fieri: tamen quia illa subito invadit, & cito cessat, asthma proprie dictum non constituit.Ille flatus potius ad asthma pertinet, qui se materiae asthmatis caussae iungit, Paroxysmique autor est; cum scilicet humor crassus a momtu nimio vel alia causa in flatum resoluitur. Quod autem flatui tribuitur, saepius rectius humori se

roso,ut modo dictum, tribuendum esset cum is in ramis

416쪽

venae cauae maioribus quacunque de caussa feruens & motus Ap ous , de consertim per. dextrum ventriculum cordis in pulmones irruit,& asperas arterias comprimit; quae non infrequens paroxysmi asthmatici caussa est, ob quam aeger dissicili respiratione, saepe nulla caussa manifesta praecedente,sed imminente aeris aliqua mutatione & tempestate corripitur.

Assinis etiam est asthmati illa dissicilis respiratio, quae asccitate. nimia pulmonis protenit, ob quam pulmones satis dilatari ad aerem hauriendum non possunt; quam si citatem in primis metallici vapores inducunt, & propterea iis, qui metalla & mineralia tractant , familiaris est.

Ita refert Heurnius , ae morb. prat.cap. g. typographo cuiadam adeo siccatos fuisse pulmones, Ut aridum pomum rem tulerint. Disserentiae.

Asthma aliud est recens, aliud inueteratum , aliud est Dsso experiodicum, quod per interualla redit, ubi scilicet mate- tia. ria interiecto quodam temporis interuallo vel confluit, id quod potissimum per venas fieri puto, vel paulatim antea in pulmonibus collecta moueri & agitari inciapit. Hinc fit, ut praeter caussas proximas antea enumeratas, etiam remotiores cognoscendae sint, ut vitentur Tales

sunt cibi flatulenti, aer crassus ac nubilosus, aeris caliditas aut frigiditas nimia,corporis & ammi motus nimius. Deinde asthma aliud est grauius , aliud mitius. Si nim aeger quidem dificulter respiret & anhelosus sit, simpliciter asthma appellatur. Sibuero ita incrementum sumat dissicilis respiratio , ut aeger non nisi erecta ceruice respirare possit, orthopnoea nominatur, Ut antea etIam dictum. Tertio asthma aliquando est etiam haereditarium, habentque nonnulli congenitam ad asthma propensionem, quae sita est in pulmonum laxitate quadam & debilitate Zd recipiendum affluentes aliunde humores, Vel etiam eos

cumulandos apta. Lib. II. Cc Sigua.

417쪽

Signa diagno rica. alaba. Imminentis asthmatis signa ita tradit Aretaeus, lib. t Ann. O causis morb. diuturnor. c. n. Morbi incipientis, seu impendentis notae sunt huiusmodi s gramitas pectoris M.

ditas ad solitum opus, & aliud quodlibet agendum, incursis, & in acclivi itinere difficilis & aegra spiratio, ravicescunt & tussiunt, flatus in praecordiis atque eructationes praeter rationem excitantur, vigilant, noctu parum, de obscure incalescunt, nares acutas ad spirationem paratas

habent.

Malum autem praesens facile signis suis pathognomicis cognoscitur. aegri nimirum plerumque sine febri, de qua

postea,i3.3.dicetur,& alia euidente caussa,quae respiratione

difficilem inducere potest, frequenter, Vt ij, qui cursu v lomuere , aut motu alio vehementi sunt defatigati , & si malum sit vehemens, etiam erecta ceruice respirare coegutur.Et fit haec respiratio laesa quandoque cum steriore,&sonitu, quandoque sine eo, ideo quod materia quandoque haeret in bronchiis & asperis arteriis, quae dum spiritu disploditur, sonitus excitatur, aliquandoque extra asperas arterias. Scribit tamen Iohannes Zechius, consultat.18. hoc quidem ut plurimum fieri, se tamen in quam plurimis obseruasse, respirationem accessionis praesertim tempore , raram & admodum tardam, longeque dissiciliorem inspirationem exspiratione ipsa esse. Atque ipse causesam huius rei hanc reddit, quod cum duo sint respirati ni inseruientium instrumentorum genera, quorum alia aerem suscipiunt, ut arteria cum pulmone, alia molient, ut ipse etiam pulmo cum thoracis musculis: si accidat, ut non solum bronchia pulmonum, sed & ipsa pulmo'nis substantia, cum suis venis & leuibus arteriis, assicia

tur, facultasque thoracem mouendi languida sit, accidere , Vt nec pulmones humore grauati, nec thorax facile moueri, de distendi possit. Quapropter tum natur/non sine labore & conatu maximo ac longiore tempori interuallo inspirationem moliri potest, unde etiam parte pectoris supernae mouentur , quam inspirationem subli

m*m Hippocrates appellare solet, in qua obeunda, Ux

418쪽

vires deiectas interposita quiete aliqua natura nonnihil reparare possit, inspirationem alteram non admodum in turat , & accelerat s & ipsa exspiratio expeditior est inspiratione, quoniam huius operis instrumenta sine multo labore mouentur, & fere sponte sua concidunt. Idem tamen, consultat. sp. addit, respirationem hanc simul magnam esse. Cum enim rara respiratio usui non satisfaciat, ab urgente postea necessitate coacta natura magnam pro viribus respirationem essicit; ita ut non. solum septum transuersum cum musculis intercostalibus manifeste moueantur, sed etiam musculi superiores omnes , ita ut sublimis fiat appellata respiratio. Quomodo autem in ima a dissicili respiratione, a vi rium imbecillitate, & calore magno in corde discernenda sit, docet Galenus. q. de tota assere. capit T. Subiiciamus, inquit aliquem omnes simul mouere musculos, ut pectus uena cum scapulis manifeste subleuetur. In hoc opere ex tribu unum aliquod coinicere necesse est, aut virium imbecisi talem,aut vi rum spiritus angustiam , aut vehementem in corde, O pulmone calorem. Gamuis interdum duae , ac nonnunquam licet rar. tres quoque ex iam dictis caussis concurrere possint. Igitur ubi vires duntaxat fuerint infirmae, ad trili mouentium musculorum genera venire, eosque omnes ad motionem excitare solente ullo generesvehementer pecto mouere nequeunt,ct propterea

mpa soliim diaphragma sed uniuersi thoracis musculi mouenturi motum tamen Ssensum esciunt, O propterea neque frequens

omnino , neque rar. omnino eorum actio existit. At praeterea thoracis dilatatio haud quaquam magna erit,nullaq; ex ore siet

exsussatio O spiritus ex solis naribis emitti solent. aeuod si per

ivssirationem narium pinnae mavisine trahi videantur , idprostrati roboris escax indicium erit. Aucto meta in corde ct pulmone calore, omnibus quidem thoracis musculte peragitur quoque rejiratio , sed magna, velox, frequens,vehemensq, percipituri praeterea calidis exsufflando piritus emittitur. Tandem qui ob etiarum spiritis angustiam di culter anhelos eqs respietat, totum quidem thoracem magna ex parte O celeriter ct frequenter dilatant , sed neque exsufflare, neque calidum spiritum emittere consueuerunt. Id enim acuti caloris est indicium.

419쪽

o 6 Lib. II. Part. III. Cap. II.

glana Cum vero angustia ista bronchiorum pulmonis, quxeatissa- proxima est asthmatis caussa , a pluribus, Ut dictum, catis rum. sis prouenire possit, & eae discernendae sunt. Vt vero de caussis, quae respirationem difficilem in genere excitare valent, nihil dicamus , ut de pure vel sanguine in spiritu, vias illapsis, & aliis quae ex suis locis patent. Si a crassis h moribus fiat asthma , & iis quidem in pulmone collectis, sensim difficulter respirare incipit aeger', estque dissicultas

spirandi continua. Si vero aliunde affluat materia, respira tio dissicilis eodem modo continua non est, sed per inter ualla infestat vel exacerbatur. Etsi enim asthma, quod ob materiam in pulmone collectam excitatur, ob iram,aerem austrinum & similes caussas exacerbari etiam possit:tamen in asthmate , quod fit a materia aliunde assiuente, exacer

batio illa longe manifestior est.

Exacerbatur autem hoc malum magis tempore autumnali,& hyberno,& noctu. Cum enim , ut Galenus , 5. id.ses I. i. text. . docet, dies toti anno proportione respondeant, ut matutino tempori ver sit simile, meridiei aestas, vesperi autumnus, nocti hyems; pituita vero noctu moudiri soleat: non etiam est mirum, ast ima, quod est morbus pituitosus, noctu magis exacerbari. Sive enim humor aliunde affluat ad pulmonem, noctu is magis moueri solet, siue in pulmonibus congestus contineatur, nihilominus

ibi agitatur ,& proprias qualitates intendens s vel ad maius spatium sese extendit, vel vapores de se emittit ,&omnino euidentia sui exhibet indicia. Et quidem si materia a cerebm delapsa sit, catarrhi signa adsunt: quod sit catarrhus absit, per venas materiam affuere indicio est,

epatisque affecti signum tandem exhibet tumor pedum,& cachexta. Ac si humor ille crassus obstructionem efficiat in bronchiis pulmonis , dissicilis est respiratio cum sonitu &tussi, malum quandoque etiam cessat, vel re mittit pituita excreta; Si vero pituita & humor in venis &pulmone haereat, abest sonitus & tussis s & raro aliquid excernitur, ac malum pertinacius , & diutius hominem

exercet,

Quod si a crudo tuberculo sit Asthma , aeger ab initi

420쪽

dum bene adhuc habere videtur, paulatim incipit dissiculter spirare, accrescitque deinceps quotidie anhelatio circa steriorem ac strepitum. Quod si huiusmodi tuberculum temporis diuturnitate calefactum, & tandem quandam coctionem recipiens in abscessum mutetur, febris accedit , deinde rupto tuberculo pus , vel puri simili quid

exscreatur, ac pure euacuato, fit respiratio leuior. Grandinis, & calculorum signa antea sunt proposita. Si a siccitate pulmonis proueniat asthma, praecesserunt causi e , quae talem siccitatem inducere potuerunt, sputum deficit , re niacies totius corporis adest.

Prognostica.

r. Asthma etsi sit morbus diuturnus , tamen paroxysmos habet acutos,ob loci affecti nobilitatem qui organum P respirationis est, quo grauiter affecto homo diu vivere nequit, compertumque est, nonnullos in platea ambulantes , hoc malo subito exstinctos fuisse. r. Iuvenes hoc malo difficulter liberantur , senes vero nunquam , sed eos asthma fere comitatur usque ad moditem, 2. aph. go. Infantes autem suffocat, nisi maturis auxiliis sistatur & auertatur.3. Asthma haereditarium vix unquam curatur. . Qui gibbosi ex asthmate aut tussi fiunt ante puberta tem, ij statim moriunturiis. c hor. s. Galenus in comment. caussam refert in angustiam pectoris & tubercula spinae intus adnata , quae si cruda & coctu dissicilia sint, hominem asthmaticum diu vivere non sinunt. Sin humida,quae tandem suppurantur , tussi aliquando vexatos cito tandem suffocant & interimunt. Et quamuis alias calor circa pumbertatem incrementum sumens multos morbos curare soleat . tamen calor hic gibbositatem tollere non potest : &quia adhuc pulmones incrementum sumere soloni s spina vero in gibbis. amplius non crescit, atque ita pulmoni crescenti in angusto pectore satis loci non datur, is non satis ventilari potest,calorsimq; natiuu suffocari necesse est,s, Periculosum valde est asthma in febri aeuta. Nam materia & caussa asthmatis a calore febrili valde exsiccatur , &ad eliciendum ineptior redditur. Multa quoque

SEARCH

MENU NAVIGATION