Joachimi poetae De uvae sive Gurgulionis usu ubi nonnulla scitu jucunda ad respirationem, artemque respirandi spectantia adjiciuntur. Liber

발행: 1720년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

141쪽

ris palpitant , sic motu respirat on setiam , se ilicet perpetiris vicissitudini-hus inspirasionis , & evirationis organa omnia machinae animantis concuti .

S agitari I addit , cum semper cadem respiratio non sit, neque 'iisdem adminiculis exerceatur , sed modo ab an Lmantibus segnior ,' modo concitatior; organa septo transverso subjem, puta stomachum , ventriculum , intestina, hepar , lienem , uterum , esicam , S reliqua comprimi . aut relaxari diduci , vel abduci debere, ex quibus multa damna , vel beneficia , ac commoda corpori animantis oriri possunt. Selectissimis tamen tanti Viri contemplationibus liccat nonnulla subdere,

quae nuper super hac re tacitu F , proculque negotiis pensitaveram . Res est apud diligentiores respirationis perscrutatores notissima, plus aeris in respiratione placidissima frequcntius ab animantibus inspirari , quam expirari , idque demonstrat Clarissimus Joannes Alphonias Borrellius de motu animalium propos. 9 . Non enim subsaπtia pulmo-

142쪽

ro 1 isset plures eavitates , ρπα ab serereptentur , O facta expiratione remanem dilatatae ; immo cum placidissima expiratio , ut lib. de motu Animatium propos. 9a. idem Auctor ait , non a

solvatur a vi motiva uilorum mulam

lorum , sed consequatur eX quiete, S desectu actionis musculorum interia costalium , ct ex relaxatione diaphragmatis , ct ex rimae epiglottidis dilatatione., ac proinde saepissime contingit. ut expressio inspirati aeris e pulmonibus non omnimoda fiat ; non secus ac ubi vesica aqua repletur, quae manibus liaeet urgeatur . nunquam tamen foras exprimi tota potest . nec fieri quin ejusdem insignis copia in vestea rema

Haec quisquis secum cogitaver e, lacile intelliget inter alias hypocon-driacae passionis , aliorum que forte morisborum causas, a placitissima, & diminuta respiratione Originem habentium , hanc esse efficacissimam . . scilicet aeris non parvae molis diuturnam , dc non interruptam in pulmonibus cunctatio. m , quam iners . R impar eXpirati

143쪽

ab Ipsis soras expellere non potuit . Porro cum ad respirationis usum cum aerem utilem , ac salutarem esse experiamur , qui perflatus , ct assidua agitatione commotus sit , lethalem vero , & vitae animantis hostilem , qui diu in cavernis , puteisque sine motu detentus fuerit. Quod quidem omnibus notum , atque compertum est: aer enim profecto in abditis vesiculis , latebrisque pulmonum diu immotus persistens, tam pessimam acquirere potest conditionem, ut multorum morborum causa sit ; annon aer diu inter librorum chartas delitescens ipsas inficit, ac decolorat ρ Et quidem permulta symptomata , quae hypocondriacos comitantur , praefato principio tantum explicari poterunt , sive illa sint motus convulsivi, sive pulsus intermittentes , vel intercurrentes, sive typothimiae , sive vertigines , sive corporis ignavia, sive frequentes mentis , vel phantasiae deceptiones, animiaque tristitia . . Caeterum evidens , & manifesta. omnibus perniciea est, quae viventibus accidit, aerem non recentatum spiranti-

144쪽

niam ratio , qua hoc stat , non pla- 'ne omnibus in aperto posita est, prae. sertim ea , qua aerem diu in quibusdam pulmonum vesiculis fortis expirationis defectu retentum corrumpi &noxium reddi ostendam , neminem mirari par est , si hanc aliquanto latius

prosequamur . Quae autem tribuimus aeri in nono nullis pulmonum vesiculis diu non re centato , a re , & eXperimentis non quidem remota , dc aliena videntur. Siquidem saepe numero illos animadvertimus , qui magois , ac diuturni S contemplationibus exercentur, vel longis .gravibusque curis quotidie vexantur

quoniam , ut diximus, placidissimam agunt respirationem j vel in phthysim ,

vel in alios thoracis morbos incidere.. Et certe si historiae immaturae mortis quorundam doctissimorum hominum , qui assiduis , ac seriis meditationibus . se implicuerunt , diligenter perquirantur, clare satis dignoscetur eorum mul-wS , atque permultos thoracis affectionibus interiisse . Et ne hic omnes sigillatim

145쪽

numeremus , eos lautum . qui super Iori aevo , & memoria nothea e vivis discensere , referre in praesenti mihi visum est. Et quidem non solum incomparinilis Philosophus Renatus des Cartes , inex plicabili scientiarum detrimento saevisit ma , & Iethali pleuritide lacessitus .

tanquam navis , quae ditiis mis merci-hus onusta , priusquam in portu in Pervenerit, in sities , scopulosque immenso mercatorum damno impingit

ibique fluctibus demergitur, suum obiit diem ; sed etiam praeclarissimos viros Jo: Baptistam Vanhelmoni , Thomam Millisium , Jo: Al. Borellum , Carolum Fracassatum , & permultos alios , quis e literis abdiderunt , morbus lateralis vita prorsus orbavit . Neque vero mirum videri debet , quod aer in praefatis pulmonum Vesiculis diu detentus , ubi levis , Vel nulla novi aeris accessio fit . pulmonis substantiam . vel ipsius vasa sangui ra eAedat , vel orgaua illi proxima in- .flammationibus tentet : nam dictus aeri ille fere mollisuram conditionem ac-

146쪽

aliisque organῖs vitia impertitur , quae

a venenis propinatis corrosiVam naturam habentibus Mesophago , ventriculo, ac intestinis inferri solent. Porro si aer non recentatus Pan. nos laneos , frumentum , legumina ,& innumera alia . corpora dissolvit, eorrumpitque ; quare idem in utriculis Pulmonum cohibitus , atque interclusus ipsos , vicinasque partes erodere nequeat , vel alias infigere , ac inurere notas , indelebilesque aegritudines PVerum sapiens ille, ac longe Omnium Philosophorum , ut diximul, ingeniosissimus Renatus des Cartes , ah-ditas nonnullorum morborum causas,

qui cum hypocondriaca passione fere Conspirant , vel maximam habent convenientiam , altius investigare , ac prosequi conatus , quanquam permulta dixerit , quae ad veri similitudinem maxImopere accedunt , ausim tamen dicere , potissimam , ac principalem causam , quae caeteris notior , ac evidentior est , prorsus inspicere non potuisse . Equidem in epis.

147쪽

s italobi praecepta nonnulla tradidit ad

letudinis conservationem spectantia. cum obstinatas aegritudines , quae illi perpetuo adversabantur , ab imaginatione potius , quam ab intellectu prinia et pium duxisse , non inepte existima. Verit , veram primamque causam tot tantorumque malorum , quae fortem , S indomitam phantasiam comitantur omnino reliquit. Ait enim: Hoc unum

fore satis , ut cor ejus ad fu eostra-isendum , ct suspiria emittenda afue- feret , deinde circulatione sanguinis rardata , ct segnius procedente , cras

siores sanguinis hujus partes s sibi

mutuo agglutinantes potuise haud aegre Lenem oppilare se poris ejus implicaπ-δο , iisque immorando e partes autem subtiliores agitationem suam retinentes potuse pulmonem alterare , tussimqui creare , quα progressa temporis admodum periculosa evaderet. Quaerenti autem aut perpendenti validiorem , efficacioremque causam. quae cum irriequieta , Sc pertinaci imaginatione insolubili nexu jungitur. Cujus vi . & potentia , prophςr dominium s

148쪽

minium , quod in respirationis organis eadem imaginatio habet , tam hypocondriaca passio , quam permultae aliae 'insanabides aegritudines oriri scio

Ient , non solum iu peri us , ubi de incommodis diminutae , ct placidi sumae respirat Ionis , sermonem instituimus, satis superque indicavimus I verum etiam ratio ipsa , modo quodam evidentiori, nobis eam aperit , demon stra que . Etenim verius , ct robustius principium , a quo humanum corpus minime rare infirmari consuevit , id scilicet, quod eκ forti imaginatione pendet , potius lenis , ac imbecillis respiratio dicenda est , quam circulatio sanguinis , tardata , ct segnius Proc dens . Nam licet lento sanguinis motu , innumeras Animalis corpori affectioncs enasci posse verisimillimum est ;ipsam et tamen sanguinis circula io , in animalibus , pulmonum auxilio suffultis , non modo a motu cordis absolvitur ; sed etiam magna ex parte ab aeris impetu , ipsum extra pulmonum Vasa propellente , eo praesertim tempore , quo aer spiritu dudius, arteriar a spe o

149쪽

sta in

rae surculos inflat , impletque et quinimmo respirationis beneficio , tam in organis infimi ventris , quam in iis , quae in pectore reperiuntur , multa moventur , & promovemur ; ac proinde dicta respiratio , cordis motui perinsigne , procul dubio praestat auXilium.

Et quanquam non ignorent ii , qui naturae penetralia , exquisita , S diligunti indagine nocte dieque scrutantur , inter imaginationem , & cor , Perpetuum , mutuumque inesse comercium : si quidem ubi imaginatio simulacris rerum s pcctrorumque formis vehementer agitatur , cor in motu maximopere laeditur ; atque ubi cordis motus intercipitur , non solum imaginatio ab omni adtione seriatur , sed etiam memoria labitur statim : quin etiam interrupto , vel quam maxime diminuto motu cordis , S arteriarum, perennis ille cogitationum fons , mensa Philosophis appellatus , eorum omnium , quae corpori , cui unitur , vel cxtra accidunt propemodum compos non est 3 it aut tam corporcae , quam

150쪽

spirituales facultates , muniave , vel ne queunt in nobis exerceri , vel insigni. ter hebetantur , & corporis , menti Lque harmonia , aut omnino dissolvitur, aut dissona , ct improportionata succedit; sollemnis tamen S constans depie. henditur in nobis tum in intenta & fixa imaginatione , tum etiam In omni.hus animi pathematis respirationis laesio , quorum impetu modo ea ampla,

ct Concitata , modo remissa , ct placidissima redditur.

Et quidem lacilis , & secunda

nobis fit respiratio , si imaginationem

vel circa ea corpora e XerceamuS , quae venustiorem , ac elegantiorem formam ,

Partesque perapta , ac exquisita proportione inter se dispositas habent ; vel si nulla animi solicitudine detenti , modo ad virides, frugiferosque campos , modo ad tranquillum , ct placidum mare ,

modo ad murmurantes , limpido Ue rivulos , qui stib hcrbarum frondibus suunt , modo ad cadentia e montibus sumina , quae inter saxa obstrepunt , altumque edunt sonum , modo denique ad avium volatus , vel ad similia H a eam

SEARCH

MENU NAVIGATION