Joachimi poetae De uvae sive Gurgulionis usu ubi nonnulla scitu jucunda ad respirationem, artemque respirandi spectantia adjiciuntur. Liber

발행: 1720년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

161쪽

det aquis immersum , vel aeri clauso

commissum , aeque , cum caeteris ejus peliculi patientibus , sine respiratione perdurat . Equidem viperae , quae tota hyberna tempestate sub terrae penetrali hus vitam , valetudinemque defen. dunt , aestate postmodum , si in arcis, vel in locis undique oblignatis occluduntur , illico moriuntur . Contrarium Scarabaeis accidere observamus , si is

quidem illi in focis , S pratis , quae

crebis foraminibus excavant , & in aliis cavitatibus , ubi nullus est aeris lusus , semper , & quavis anni tempe-

. state se abscondunt . Et profecto , cum non omnia animantia pectus , ct organa respirationis aequali amplitudine , nec aequali vi, aut aptitudine ad respirationem coercendam , & motibus obsequentia habeant, neque aequali urgeantur respirandi necessitate , fit, ut in quibusdam , respirandi motus, minime intercipi possit ; in quibusdam vero sine vitae , aut sinitatis jactura , statis temporibus , interrum in patur , ct deficiat etiam.

Ea autem , quae superius de ho- misit bus ,

162쪽

minibus , caeterisque animalibus lamma. tim circa respirationis usum tetigimus, de plantis etiam , arboribusque dicenda esse aptissime arbitramur . Et sane nonnullas plantas , arboresque conspicimus, ad quas si aeris perennis non Patet ac, cessus & reccssus , statim languescere videas , & hrevi tandem arescere :immo quibusdam earum tanta aperti aeris est necessitas , tantaque utilitaS .

ut si virgulta aliqua sub umbrosis, &proceris latisque arboribus , quae ad Opacandum locum patulis diffusio sunt

ramis , sortasse plantantur , non modo tarde , ct aegre adolescμnt , sed

Praeter consuetum natura: mprem ad

angulos ohliquos se inclinant , S me. chanica quasi necessitate ramos eXpOμrigunt in perflatum , ac non interclusum aerem , vividi orique , & minime reflexo , aut refracto lumine irradiatum . Idem pariter evenire comperimuS, si frumentum , eXempli gratia , in a Pto, cultoque conclavis loco nascatur : illud enim , eadem prorsus ratione, fenestram Versus , per quam nimirum lumen , &recens aer dictu in conclave ingreditur,

163쪽

non ad rectos , Verum ad oblIquos angulos in altum erigitur . Contra vero aliae sunt plantae , atque arbores , quae non solum continuo aeris proventu non indigent ; sed etiam in Occlusis , recondiatisque latebris , ubi fluxus , refluxu iaque aeris nullus est , ramosos stipites , viridesque cliciunt frondes ; caepas enim ac plurimarum plantarum hul hos locorum angustiis circumclusa , qua Saer minime perflat , non alitur ac infelicioribus campis laeta , mollia , atque viridia cacumin eXerere , atque pullulare , experimentis compertum est: . Et Germani brassicas a frigoris injuria hyeme defendendas , non sub divo ; scdia cryptis , ac subterraneis testudinibus, tanquam in nostratibus viridariis satas locant . Adde ignem , qui sine recentis aeris heneficio non vivit , per sipe sub cineribus reconditum , Per quintum spiracula , lusus aeris segnior , infirmiorque fit , sustentari diutius , Scui vere .

Praeterea res est satis valde aperista , Sc perfacilis demonstratu , quam in Plurima plantarum , stirpiumque semi

na Duili os by Cooste

164쪽

na in liquidis , ae amplis , latisque

aeris immenlitatibus volitare , ct una cum ipso conamisceri , atque confundi sac proinde dubitari minime poterit in aeris inspiratione , quaedam illorum persaepe cum eodem aere per mi Ata , pulmones ingredi , ibique tanto longius irrum Orari , quanto tardior , segniorque

est expiratio ; quin immo vel in placidistima , ct interrupta respiratio.

0e credere juvat , ea pulmonum vesiculis frequentius adhaerere , eodemque in loco fruticari , atque virescere ; praesertim si uva arteriae rimam non rite obsignet : quemadmodum in narium cavitatibus leguminum semina , Praecer consuetum naturae morem , &multorum hominum opinionem , pullulasse , suasque egisse radice. non se. mel contigit; quae importuna fruticatio adeo notabiliter nares infecit , corru- Pi tque , ut ad gangraenam, & spha- caelum usque , ductas fuisse conspexerimus . Unde nec a natura , nec a ratione alienum videri debet , quod aer in pulmonum utriculis diu non eXpiratus persistens , possit tanta pernicie,

165쪽

tantaque molestia , adeo corpus conficere, ut in ipso perpetuae, ac habituales aegritudines procreentur . . Neque dubium est . ut antea disserebamus , quin varia , ac permulta volucria insecta acutis , infestisque aculeis armata regionatim per vastos aeris Campos vagari , atque discurrere solita . iis quam maxime in locis , quibus Vicinae sunt paludes. in bruta animalia, hominesque, densissimis agminibus, involare, & cum inspirato aere, pulmones lubire , hisque insignes, pravasque notas ingerere ; quod quidem eo aptius , & commodius ab illis fieri potest , quo respiratio placidissima est , ac imbecillis , vel quo tardius inspiratus aer post longum temporis spatium expiretur 3 non minus ac piscium Jaculatores majori DP, Portunitate , ubi minor aquarum flu. us , refluxusquς est . illis infligunt vulnera, quam in iis , ubi fluctus perenni , ac irrequieta agi ratione moventur , ct promoventur. Caeterum cum indubitatum undequaque sit nobis adeo esse magnum .

atque ineffabile in animantibuε pulmons PIN

166쪽

praedit Is respirationia benesisIum . ut multis , diversisque demonstrationibus manifestum iis omnibus siet , qui aeristi sum . ac necessitatem in eis, diliganti indagine , inquirunt . illum non solum

per traehaeam tu pulmone. irruere; verum etiam per cutis spiracula ad corporis intima . atque abstrusa penetra lia, occulta quadam ratione, se in trudi. Nam praeterquamquod Hippocrates, ScGalenus variis in locis hoc dilucide ii teris prodiderint , ipsa etiam ratio , in- falli hile veritatis testimonium, nisi . satis abunde suadet. Etenim si unius diei insensibilis transpiratio , Pondias aequat eorum omnium , quae diurum quindecim spatio , insigniter , S sensibili io- spectione evacuantur ; nisi magna ae. riS copia , etiam per cutis poros inst. Duetur , neque ab illo , qui tantum per inspirationem in pulmones in diem subit, neque ab esculeatis , POtulentis. que , licet uberiori copia sumptis atque ingestis . magna illa insensibilia transpirationis copia , sine summa par.

ticularum corporis jactura , suppeditari profecto posset.

167쪽

Nee audiendi omnino sunt ii , qui

naturae mysteria vi κ ultra corticem norunt , & rerum contemplationes, quasi luce menti erepta , frequenter aggre' diuntur , aerem asserentes per cutis spiracula ingredientem , etiamsi ad in. ternas usque , secretioresque corporis partes ille pervenerit , nullum prorsus praestare auxilium . nullamque eidem corpori addere , vel rolinquere substantiam , quae suam valetudinem , vel nutritionem , vel vitam fulcire valeat :nam prae satos , qui ita sentiunt , ad vegetabilium , Sc quorumdam animantium inspectionem provoco . Et quidem plantae , ac stirpes per corticum poros aerem ambientem suscipiunt , ex quo magna ex parte nutritionem hauriunt , vitamque tuentur :quin praeterea Iumbrici , bombycesquePςr quMdam jam nota cutis spiracula

trachaeolarum instar , respirationem ab sol vunt et ita di homines , caeteraque animantia infinito hoc aeris gurgite immersa , dissicile sane est , per cutim, quae innumeris foraminibus pervia est . multum dicti aeris per eadem foramina

168쪽

ternas permeare : non aliter ac si animantia aquis obruantur , harum nota.

Parva quantitas per cutis spiraculorum introitus , sese in interna organa immittit, ' liquoribus permiscetur . Nec solus aer ille , qui per trachaeam in pulmonum cavitates illabitur , ad

animantium vitam tuendam nutritionemque ministrandam a natura comparatus est. Nam clarissimus Needham cani collum in Iaqueum inserenti , doneCcordis motus prorsus interceptuS Vide- .retur , ut ille veluti mortuus apparuerit , statim , & illico abdomine exsecto, ductui Pecquetiano aerem tubo insuma. Vit, cujus ope idem canis, acquisito cordis motu, ad vitam revocatus est ; eodem fere modo quo in Reg a societate Londinensi pullum gallinaccum propriis

manibus a Domino Croon suffocatum quem extinctum adstantes ad evidentiam judicabant , aure per trachaeae rimam insufflato ad vitam iterum reditia, se , refert accuratissimus Trustqn.

Hinc scitu non dissicile erit , quare in acre illo , qui prae nimia VapO-ν ii 3 rum

169쪽

rum eopia maximopere spissescit, corpora graviora sentimus , ct catarrhis facili negotio subjicimur . Et quidem si

rerum veritati assentimur , alia non ferit causa , nisi propter vaporum' multitudinem , qui una cum aere se non modo per et haeam in pulmones ir- ruunt , Verum etiam per cutis poros in tro sis inserunt is

His ita constitutis , atque indubitatis , ab aere illo , qui per cutis

spiracula in animantium corpora intro

mittitur , si propter eorundem obstructionem dictus aer , neque quo poliet motu , neque partium corporis nisa foras excludatur , ita ut si diu in praefa-.US corporibus plusquam decet perstite. rit , non eas Ium corporis affecti nes j quae a Sanctorio Sanctorio a cohibita insensibili transpiratione , Ο

tum habere existimantur ς verum etiam innumeras alias suum i ducere princi Pium , pro certo arbitramur . Haec si

fortasse eidem Sanctorio innotuissent. multa notatu digna , atque jucundas quibus non levi medicorum , litteratorumque pernicie modo privamve λ

170쪽

in suam aecessissent Staticam : nam praeter impeditum invisibilem particularum

corporis decessum ἔ circa aerem longius , & praeter naturae morem in corinpore detentum , ubi in veneni naturam lapius ille iacessere consuevit pluis rima , quae ad animantium vitam velsionserunt, vel obsunt, animadvertisset. Sed hunc aeris per cutis poros lusum , Asclepiades purgato , intentoque animo complexus est . Etenim inter communia morborum praesidia , lain quam inventor, frictiones quammaxime commendat , quibus multa nou solum

in toto corpore moventur , ac Pro

moventur , sed cutis spiracula reserantur , ita ut aeri , & substantiis omnibus , e corpore facilis pateat egressus. R in idem recentis aeris , aliarumque utilium substantiarum ingressus . Quo fit , ut aptis frictionibus corpus incalescat . molliatur . impleaturque tam vi motus ipsius organis impresi. quam Propter copiosum aeris accessum , qui liquoribus admixtus, rarefactiones saniis

tali opportunas, promoVet.

ed quid opus splendiditanis r . I 4 hus

SEARCH

MENU NAVIGATION