Joannis Luyts ... Astronomica institutio, in qua doctrina sphaerica atque theorica, intermixto usu sphaerae coelestis, & variis chronologicis, pertractantur. Adjunctae sunt in illustrationem argumenti pluribus in locis figurae aeneae diversae

발행: 1692년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

101쪽

76 INsTITU T. ASTRONO M. V Corona ; vel Triangulum . quale in utroque Hemisphaerio. reperitur; vel Quadrangulum , ut quatuor in Ursa majore , quae cum tribus reliquis eXprimunt figuram currus cum inflexo temone. Sic tres Reges in orione efformant Cingu- .lum; Stellae in Delphino crucem minorem ; & majorem clariores in Cygno. Pleiades a multitudine conglomerata, nona absimili pullis , facile cognoscuntur. Caput Meduis sedem exprimit. Similiter in reliquis Constellationibus , quantum pote , utile est alias , aliasque Figuras excogitare , quo si mius retineantur , & imaginatio ipsarum ad iteratum conis spectum redeu quam promptissime.

102쪽

sECTIO POSTERIOR, . SIVE

e uotus Secundus Stestarum , siue spuria ejusdem Explicatio.

Actenus de priori parte Astronomiae, quae Sphaerica nominatur, pro Instituti ratione disertamus. Progredimur ad posteriorem , quam Theoricam , seu Theoriam nuncupant; quia in declarando proprio Stellarum motu utitur quibusdam Machinulis , aut Orbibus planis chartaceis , aut circulis tantum delineatis circino: quae organa Theoriar communiter Astronomis appellantur. Proprius autem Motus , qui Zc Secundus dicitur , & nuus a Potiore parte , peragitur ex occat in ortum oblique in consequentia Eclipticae, seu secundum successionem Signorum; quod quando per compendium exprimere volunt Astronomi, solummodo exprimunt literam initialem cujusque vocis, hunc in modum, S. S. S. Quod ver5 hic Motus omnibus Stellis conveniat, eX Obser-Vationibus deprehcnditur. Inter Planetas exempli loco sit Lu-Κg na.

103쪽

Explicatur juxta sen

8 IN sv I TU T. ASTRONOMICAEna. Haec in Novilunio vesperi una cum Sole occidit. Τriduo, aut quatriduo post, Sole occidente, longo intervallo ab occasu versus ortum relinquitur, ad quem indies magis , magisque appropinquat ; donec sub finem secundae Septimanae, Sole infra Horizontem labente, ipsa demum in ortu caput eXC-rit. Insuper neque in eodem semper Parallelo versatur, aut ejusdem manet Declinationis , sue declinationis plagam, sive mensuram spectavcris. Similia in reliquis Planetis observantur. . - .

In Fixis vetust silmi Astronomi Proprium Motum propter

nimiam ipsius tarditatem non potuerunt notare, quem tam mPosteri, Priorum adjuti laboribus, invenerunt. Timocharis, qui vixit tempore Alexandri Magni , scripsit Pleiadas abfuisse per gradus xx a puncto Verni .Hquinoetii. Post Inodum aetate Imperatoris Domitiani, seu post iv Saecula, eaedcm Pleiades rcpertae sunt ab eodem puncto AEquinoctii distare per gradus XXI v. Temporis progressu etiam incremcntum coepit haec distantia. licet sicuti pcractae Observationes possunt docere . non aequali progressu , quem tamen in dubium vocat Kepplerus. Paris naturae sunt, quae de aliis Fixis in ordine ad

hunc Motum memorantur.

Caeterum qua ratione eidem Stellae eodem tempore duplex Motus possit competere , dc quidem oppositus, complurium vexavit ingenia. Coperniciani hunc duplicem Motum a surdum judicantes, Planetis non nisi proprium attribuunt;

communem a circumvolutione Terrae circum axem derivantes , de qua inserius ; Fixis vero nullum. Quae autem in hisce ad plagam ortivam conspiCitur revolutio , duntaxat relativa erit, nata ex eo, quod AEquator quotannis Eclipticam aliquanto secet ante ius,unded quinoctiale punctum transit in Praecedentia, dc partes Eclipticae, ac Stellae comparent in Consequentia tantundem progredi. Atque haec ratio est , quare Copemicus Proprium Fixarum motum appellet Praeiacessionem, seu Anticipationem AEquinoctiorum. Alii . supposita Hypothesi de Telluris quiete . ad solidas Sphaeras, sive orbes confugiunt , quorum quisque superior proxime inferiorem complectitur , licut in Caepis tunica tunicam ; dc per hos geminum Motum ita interpretantur. Motus

104쪽

Communis fiet a supremi Orbis , qui ab hoc effectu Supremum, seu Primum Mobile vulgo nuncupatur, circumvoluistione , una secum omnes inferiores circumserentis , ut hic

Motus quasi per accidens sit, & ab extrinseco. Proprius vero Motus continget ex eo; quod quilibet Orbis inferior suo motu plus minus contranitatur motui Primi Mobilis , atque hic Motus orbibus inferioribus per se , dc ab intrinseco conveniet. Quo autem uterque Motus clarius intelligatur, eum illustrant cxemplo Formicae, rotae figulari insidentis, quae non obstante motu in orbem, in plagam oppositam cursum potest dirigere. Sed licet hoc pacto duplex Motus diversus, imo innumeri eidem corpori possint competere, non tamen tradita eXplicatio satisfacit, quia permulta repugnant, quo miniis Coelum ex Orbibus Elidis componatur; quemadmodum infra ostendemus, quando dicendi locus erit de Ptolemaei Systcmate.

CAPUT II. Legitima Expticatio Motus Secundi in genere ,

S Fixarum in 'ecie.

REctius nostro iudicio inter veteres Philosephos senserunt T.

Anaxagoras, Democritus, & varii antiqui Patres, unum Mest omtantum Coelum existere, fluidum instar aeris, per quod Stellae . in suo quaeque loco dispositae seu a fluxu Coeli cir- --: .cumagantur, sive per Ceelum quiescens se circumagant) sim- variareωpliciter seruntur in occasum , sed dispari vclocitate. Fixae omnium Celerrime, quas superiores Planetae. & hos inseriores eXcipiunt, ut Luna omnium sit tardissima. Verum Planetas non tantum, sed & Fi Xas Equator rapiditate motus superat , ut si initium IEquatoris advolvatur Meridiano , dc simul ad eum consistat Fixa, atque unus, aut plures Planctae,unsque pariter a Meridiano in occasum procedant, punctum 2Equatoris suam periodum primo conficiet. Fixa eodem temporis articulo haerente in puncto Coeli, quod Meridiano proximum est versus ortum, ac Planetis in aliquanto remotioribus, plus minus, pro motuum suorum diversitate. Quae quidem

105쪽

I N s TI TU T. ASTRONOMICAE variatio cum quotidiὸ recurrat, necessum est, ut omnes Stellae ad AEquatorem collatae tcmporis progressu appareant in o tum Contendere, quia tardius procedunt in occasum , & ab eodem puncto AEquatoris, ac Stellis occidentalioribus, pcrpetuo celerius in occasum progredientibus , continuo magis. magisque deseruntur. Quo autem plenius hic conceptus intelligatur , Proprium Motum particularis Planetae expendamus; nam caeterarum Stellarum eadem prorsus est ratio. Itaque constituamus S lem, quando est in initio Arietis, quod initio AEquatoris r spondet, sub Meridiano , & hinc Globum volvamus in occasum, quouque initium AEquatoris Meridiano iterum subjaceat, quod ubi accidit, Sol unum fere gradum orientalior deprehenditur , proximo die duos, tertio tres, atque ita deinceps; adeo ut, quo tempore Sol circa tellurem instituit reditus CCCLXV , inveniatur AEquator persecisse CCCLX vi , qui tamen ultimus , ic supernumerarius reditus non accidit simul uno die , sed per integrum annum particulatim colligitur.

Non igitur Sol accurate loquendo in orientem , & initium

AEquatoris in occidentem concesserunt, verum uterque nonnisi in occidentem concessit , punctum AEquatoris celeriuS, Sol tardius: quare necessum est, ut illud hunc tandem denuo assequatur. Interim notandum , quod qui unum tantum in Sole, ac Stellis motum admittunt, nihilominus utantur V

cibus primi, & secundi Motus, longissimo usu receptis, quo

omnis evitetur confusio.

Sed mim. generali natura motus Secundi, seu Proprii Stetitarum eum in specie contemplemur, primum in Fixis, dein ceps in quoque Planeta. Fixae hunc Motum instituunt circa Axem dc Polos Eclipticae, in Parallelismo cum eadem juxta successionem Signorum; uti observationes priores cum post rioribus collatae edocent. Quod ut distinctius imaginemur, cogitandum Fixas motu diurno Circulos persectos, seu in se ipsos redeuntes non describere , sed qui aliquantillum deviant seu versus austrum, seu boream; quales, si liceat magna componere parvis , constituunt funium inflexiones, aut compli C cationes serpentium , & Spirae appellantur Astronomis. Quem-Diuili co by Cooste

106쪽

S Ee Tro Pos TR RIo R. SI Quemadmodum vero Primus Motus in Fixis maximε est aequabilis, ita etiam Secundus se habet; uti ex collatione veterum observationum cum novis videre est. Quas enim Ptes maeus suo tempore in una recta linea conspexit, easdem etiam

nos hodie post elapsa tot Saecula in eadem line, invariabilitero dispositas observamus ; speciminis loco Capellam , sinistrum pedem Erichtonii , & Palilicium, seu oculum Tauri : Item eandem Capellam, & dextrum Aurigae pedem cum Orionis

sinistro propemodum , ut alias sileam. In hoc consentiunt omnes Astronomi, hunc motum omnium esse longe tardissimum; quo autem tempore peragatur, Varii plus minus disientiunt. Ptolemaeus, & plurimi inter antiquos statuerunt Motum Secundum non absolvi, nisi elapso spatio CCCLX Saeculorum, quod in CCCcxC Saecula Alphonsini extenderunt. Copernicus desideravit assi6 annos AEgyptios;

Tycho as ii Iulianos , & dies ais ; vulgo rejecta fractur

ipsi adscribunt Ia annos supra millenos , & centenos. Itaque juxta Tychonis Arithmeticam Fixae progredientur versius oristum hebdomadis spatio vix I Sec.; integro anno tantum y ISec.; annis Lxx & diebus 2Is unicum gradum ; singulis Centenis annis grad. I, & min. , denique annis circiter a II 8 universum dodecatemorium. Haec autem opinionum discrepantia ex Observationum varietate profluit..Caeterum tempus hujus revolutionis vocatur Macrobio An- nus Mundanus; aliis magnus Annus Sidereus , vel magnus Annus simpliciter; item magnus Annus Platonicus : quo transacto docent Platonici numerum completum sere, resque omnes in pristinum statum redituras.

CAp UT II L. Utilitas ex tradito Secundo Motu Fixarum in

solvendis variis Problematis. Porro qui hunc Secundum Fixarum motum , uti decet

expenderit , clarius , distinctiusque percipiet rationem diversorum Problematum , quorum nonnulla jam an- in attigimus. Quare rixae tam segniter suam Declinationem L immu-

107쪽

nis in Fixu

in Nee non mutati

immutent, & quae in Signis Geminorum . Cancri, Sagittarii, ac Capricorni versantur omnium segnissim E ; quae in Piscibus, Ariete, Virgine , Sc Libra celerrimc ; quae denique in Signis intermediis, Tauro, Leone, Scorpio, atque Aquario intermedia ratione. Quare Fixae, quae haerent in Signis ,& gradibus Signorum oppositis, & in pari distantiaab AEqu

tore, aequali lcmpore aequalem experiantur Declinationis vicissitudinem. Quare ejusdem Fixae Declinatio temporis progressu fiat ex Australi pulla, postmodum borealis, ec ex asverso. Quare aliae possint habere Declinationem borealem, aut australem , dein nullam , iterum borealem aut australem; dc aliae nonnisi borealem, vel australem, cum vario tamen incremento, ic decremento. Insuper ex Secundo Fixarum Motu liquet evidentissimd, quare FiXae , quae nullam nactae sunt Latitudinem , nullam imposterum nanciscantur ; qute Borealem, eam cum Moridionali neque commutent, neque vel augeant, vel immianuant; similiterque comparatum sit cum iis, quibus obtigit Meridionalis Latitudo. Contra autem fiat cum Longitudine earundem, quam Omnes perpetuo mutant, dc aequabiliter juxta successionem Signorum. Atque ita videmus, quam ob rem ante duo circiter millia annorum , quum AEgyptii, & Graeci Astronomi Coelo imcumberent , prima Stella in cornu Arictis fuerit circa ejus initium, a quo nunc temporis per gradus XXum in orientem 'contendit. Item cur Constellationes Eclipticae non conveniant cum suis Dodecatem oriis; sed Aries migraverit in Dodecate- morium Tauri, hic in Geminorum. & ita pol ror quin eum tempore a suis Dodccatemoriis longius sint evagaturae, dc s

quentia Saecula requisitura sint alios Globos Gogcstes. Hinc pariter innotescit, quare in Sphaera Hesiodi Polo omnium proxinia suerit Stella in Cynosurae dorso , Nautis

Vigil, ex qua nautae Sidonii Mereduntur Poli altitudinem observavi sic. Item quare Stella in extrema cauda Cynoturae. Polaris vocata terti rore Hipparchi abfuerit a Polo gradus XuZ XXI v min. , hodie vero tantum ab eo absit per gradus duos ,&XXI min. , atque post pauca Saecula juxta quosdam in Polum

incidet, juxta alios distabit per pauca Secunda, dc deinceps si

108쪽

SECTIO POSTERIAR: 83 Mundus pergat durare, ab eo secedet magis magisque, quin ad XL gradus, & amplius. Nedum quare Stellae ex Cepheo, Cygno, Hercule, Dra- V. cone, quae jam multum absunt a Polo ut transeam quae sunt δοῦ. in Argo Navi , & Hydro circa Polum Austrinum) postmodum ei futurae sint vicinissimae, quemadmodum ope circini facillimum est edocere. Denique quare Stellae quaedam, quaν nunciofra Horizontem nostrum perpetuo latent, subsequentibus Saeculis supra eum sint oriturae ι & contra, quae jam supra eundem sine occasu obambulant, imposterum etiam infra sint descensurae. Sileo hoc motu etiam liquere, quare Pleiades, Hyades. VI Orion, Canicula, Spica Virginis, Arcturus, aliaeque seu Steulae . seu Constellationes, serius nunc, quam olim cum Sole Orian. eiam solatur, & occidant, atque hodie citius, quam post Saecula, quod sumnt; in intelligendis Antiquis Scriptoribus diligenter est observan is νη- clum. Unde nemo non videt, quam parum firmae sint cogi- ν .. iis, , rationes Astrologorum, quando Pleiadas, Hyadas, Orionem Tritico. praedicant pluvias, tempestuosas, Naut.s infestas; Caniculam cum Sole surgentem torrere aerem , terram, maria, in cellis vinum affigere, & quae plura sint ejusdem commatis. Tandem ex eodem motu liquet, quare annus Solaris Astricus,

sue Sidereus, seu temporis spatium , quo Sol a Fixa seu fuerit prima in Ariete, seu clara in fronte, seu Canicula, seu alia quaecunque digrediens ad eandem revertitur, major sit anno Solari Tropico, sive Vertente ; quem tamen ante Hipparchi tempora Antiqui ab anno Tropico non distinxerunt.

Motus Trepidationis in Fixis.

PRaeter motum Proprium , sive Secundum Fixarum, de I. quo jam disseruimus , quidam Fixis duos insuper , sed Mat-prire

impersectos Motus adscribunt, quos vocant motus Tropidationis , item motus Accessus, & Recessus, ac Libratio- ais tnes; quae aliis tamen adhuc sunt in ambiguo. Prior est, quo L a . Fixae

109쪽

Mot ma imis

perfecti expositis

8 IN svr TU T. ΑsTRONOMICILFixae per exiguum spatium . tantum tertiam gradus partem parum excedens, a Borea in Austrum , iterumque ab Austro in Boream , inaequabiliter tamen commoventur. Quo autem temporis interstitio hic Motus conficiatur , inter Autores non bene convenit Caeterum ex codem pendebit ista disparitas in maxima Solis Declinatione . quae diverso tempore notata est . & quam ante attigimus Posterior est, quo Fixae per spatium priore maius , idxst per gradus duntaxat duos cum triente, abortu in Occasum . it rumque ab occasu in ortum. motu etiam Inaequabili, recia Procationem instituunt; quo Motu essicitur, ut & Fixarum motus ab occasu in ortum, & magnitudo anni inaequales appareant. Rex Alphonsus cum suae AEtatis Astronomis hanc Fix rum Trepidationem expositurus . novem mobilibus orbiabus Ptolemaei adjungit decimum ; quorum septem Inseri res motibus Planetarum subservient; octavo Orbi proprius erit motus Trepidationis ἔ Nonus tribuet octavo orbi motum ab occasu in ortum ; & cecimus tandem erit primum

Alii xi Coelos , sive orbes constituum ἔ .iuxta quos , ut sileam Orbes Planetarum , Orbis octavus Fixas ab occasu in ortum circumseret ; orbis nonus & decimus Comm nicabunt iisdem binos illos imperfectos Motus; quos denique excipiet orbis undecimus, primum Mobile Copernicus ut salvet Motus Imperfectos . voluit Αxem Terrestrem describere figuram intortae Corollae . eundemque suo abitu in ortum , ac reditu in occasum Posteriore motum essicere et uti eundo in boream , ac redeundo in austrum Priorem. Caeterum quicquid Astronomi de Motibus hisce doceant. certum est , Observationes eorum incertiores existere, quam ut de iis multum determinemus. C Disiligod by Cooste

110쪽

C A p U T V. Generatis Planetarum Doctrina Sic proprios Fixarum Motus perlustravimus. Nunc ordo I.

xigit, ut ad Proprios Planetarum Motus pro ediamur; te quibus tamen antequam dicimus . necessum est de Planetis in genere quidpiam praemittatur. Sunt autem Planetae, Latinis Errones. & Stellae Erraticae. istiusmodi Corpora Cc Iestia. quae infra Fixas , & se mutuo in inaequali distantia a Tellure sub Ecliptica, aut circa eam seruntur. motu quidem mcidum difformi. dc inter se invicem, & in ordine ad Fixas, quo distantia cujusque Planetae a Sicilis reliquis ne quidem per momentum eadem manet; sed maxime uniformi, si per se considerentur. Nam certissimis & immutabilibus Pericidis a condito mundo circumseruntur , uti loquuntur Ephemerides. Unde non male Ciceroni Planetae dicuntur per Antiphrasin.

Si Solem excipias . omnes lumine mutuatitio . & quidem Solari persunduntur . quemadmodum liquot , habita ratione distantiae . ex colore luminis. Superficiei plerique sunt ince-

qualis, magnitudinem apparentem saepe immutant, Ec a Fi-Σis, atque se invicem loco, situ, quantitate corporis , ac luminis qualitate discemuntur. Dispestunt hodie Planetas in Primarios. & Secundarios. Hi . m.

Recenti Mibus Astronon detecti sunt subdsidio Telescopii, deque ipsis loquemur , quando de Primariis Planetis , circa quos gyrant, disserendi dabitur copia. Illi jampridem Antiquis innotuerunt, di Motus illorum diligenter suere perscruistati.

Subdividuntur porro Primarii Planetae in Luminaria . & 'Planetas simpliciter. Illa numero duo sunt . Sol & Luna , suos his characteribus S, et , signant Astronomi ν atque ita per Antonomasam non tantum Astronomis, sed & cunctis stre Scriptoribus appellantur, praeeunte sic accurate Sanct1

Pagina. Resdui Planetae Primini sunt U , quorum nomina ec charactetes ita se habent : Saturnus h , Iupiter 2, ,

L 3 Mars

SEARCH

MENU NAVIGATION