Joannis Luyts ... Astronomica institutio, in qua doctrina sphaerica atque theorica, intermixto usu sphaerae coelestis, & variis chronologicis, pertractantur. Adjunctae sunt in illustrationem argumenti pluribus in locis figurae aeneae diversae

발행: 1692년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

231쪽

ma INSTI TU T. ASTRONOMICAE ne admonuit Stellas errantes & inerrantes interveniente Tu

bo Optico longe minores deprehendi, quam quando vide , tur nudis oculis, propter adstititium dc spurium radiorum capillitium, quod absque Tubo a genuina rei splendidae &minutae diametro non licet distinguere. Sed quum jam nimis multa de Stellarum Magnitudine cum inparente, tum vera retulerim , Hypothesin ipsius de utraque reserre superis

sedeo.

xv. Hoe unum addam; quum Tycho, & qui ipsum praecesi Magnitudo runt Astronomi, quae de Magnitudine apparepte Stellarum .is s. pronunci runt , pronunciarint citra sublidium Telescopii, i Misor. minlis fida esse . quae docent de vera ipsarum Magnitudine. Quin quaecunque de quantitate Stellarum a quocunque Astronomo inculcantur , minime habenda sunt pro Math matica certitudine, ut vel ex sola sententiarum diversitate

apertissimum est.

CAPUT XLV ΙΙΙ.Susema mundi Ptolemaicum. Naturae nou satisfacit.

π ΥΙsis Stellarum Distantia, & Magnitudine, progredi V mur ad Mundi Hypotheses , seu Systemata , quae eX-coaitarunt Astronomi , ut earum Apparentiis satisfacerent. Hoc autem dupliciter tentatum est, vel per Terram quiescentem dc motum Coelestium, vel per horum quietem, dc Terrae motum Pro Terrae quiete, & motu Coelestium steterunt imprimis Aristoteles, Claudius Ptolemaeus, & inia numeri Astronomi istius non tantum aetatis, sedec succedentium Saeculorum , ut inveteratissima sit haec opinio. Quin Ptolemaeus super eam fundavit suum Mundi Systema, quod, quia evasit celiserrimum . a plurimis receptum est, ipsiusque mentio 'pe injicitur, operi pretium est paucis eX ponere. Et statuit quidem hoc Systema Globum Terra-aqueum incentro hujus Universi ; quod Ptolemaicis vel ex oculorum ju- dicio videtur patere, invariabiliter edocentium partem Coeli nobis conspicuam integrum existere Hemisphaerium, in quo

232쪽

εc sex Signa Zodiaci indesinenter sese of erunt. Nedum Eclipses Lunt nonnisi in oppositione cum Sole evenire , qu et

alias extra eam contingerent. Neque tantum ordinat Globum Terra-aqueum in centro , verum etiam ibidem figit. Quia ponderosissima. ipsius moles ascensum videtur prepedire, ec motus circa proprium axem a nullo mortalium obstruatur ; quin qu et Terrae connexa non sunt, tantum abest, ut dissipentur, ut ne minimus in iis tremor appareat. His adde , quod Ventus, dc Meteora, ic Aves ex

omnibus Plagis ferantur sine discrimine ; gravia ad perpendiculum descendant ; scopi quicunque in terra erecii indi ferentur feriri possint; animalia incedant pari gressus facilitate,

seu cursum versus ortum , seu contra instituant. Tandem nec probabile autumant, Terram circa alienum Centrum m

veri ; tum propter ea, quae & hoc ec proxime praecedente Paragrapho adducta sunt; tum quia in altitudine Poli nulla observatur varietas; & Fixae, quae semel eodem in loco sunt verticales semper sunt verticales; neque apparentem suam magnitudinem ullatenus immutant. Proximum locum a centro tenet Aer, in tres Regiones distinctus, quarum infima Terram ambit, uti suprema attingit Sphaeram Ignis, quae idcirco ex Regionibus calidissima r putatur. Proximε lupra Aurem occurit Orbis Igneus, ad concavum , ut vocant, Lunae se extendens , purus, nec lucens, cuius crassities ponitur leucarum plusquam septuaginta millium. Atque ita tota Machina clementaris absolvitur. Hanc excipiunt Orbes seu Sphaerae Coelestes ex materia dura, densa , & impenetrabili compositae , quarum infima est Sphaera, seu orbis Lunae , dictus alias primum Coelum. Hujus concava, & perlaevigata superficies a contiguo Igne Elementari lambitur , sed impune. Coelum Primum immediate complectitur Coelum Secundum, sive Orbis Mercurii, hic Veneris, supra quem occurrit Coelum iv, seu Orbis Solis, inter Coelos Planetarum inseriorum , superiorumque m dium . omniumque Director. Sequuntur tandem ex ordine orbis Martis, Jovis , Saturni, supra quem unicum est pro Stellis Inerrantibus , qui idcirco Aplanes ic Firmamentum, seu Coelum viri appellatur. Cc et His

233쪽

Nec non Orbu IX.

2M INsTITU T. ASTRONOMICAE His Octo Orbibus tota Mundi moles constitit non tantum tempore Aristotelis, sed etiam sequentium S ulorum usque ad Hipparchum, & Ptolcmarum; quia in Fixis praeter motum diurnum alius notatus non fuerat, atque ideo Coelum Oct vum habitum fuit pro ultimo , seu primo Mobili. Postquam vero lentissimus ille motus Fixarum in consequentia obseria vatus est, tunc additum est prioribus Coelum Nonum, quod vice primi Mobilis deiungeretur , & Firmamento proprius

motus Fixarum attributus est.

Porro simul atque Motus Imperfecti, seu Trepidationis de quibus supra, in Fixis deprehensi sunt, natum est Coelum Decimum . pro primo Mobili, dc Nono assignatus est motus Fixarum in longitudinem , ac Octavo Motus Trepidationis. Qdin postmodum ex Coelo Nono alii duos fabricati sunt , ac constituerunt Coelum Undecimum pro primo Mobili, &Coelo Octavo adscriptus est motus in longitudinem, ac Nono. motus impersectus ab occasu in ortum , & contra, denique Decimo alter motus imperfectus a borea in austrum, & ab austro in boream. Sed &naec supra attigimus. Caeterum Coelum Nonum & Decimum, quia Stellis carent, & peculiari ratione sunt pellucidi, Coeli Crystallini nuncupantur , dc quod supremum est ex Coelis mobilibus, Coelum ultimum , eXtr mum , Primum Mobile. Tandem supra hos Coelos Theologi Iocant Coelum Duodecimum , immobile, expers Sideribus. Mentium beatarum Domicilium , & venit vulgo nomine Coeli Empyrei. Verum cum Natura hoc ignoret, mentio illud

praeterimus. 'Quo autem hic Coelorum ordo clarius, distinctiusque in telligatur, sequentem Typum subjungimus, juXta cum in moriali hoc Disticho:

234쪽

SκcTIO Pos TERI R. Quemadmodum vero Motus communis it proprius Stello IX- tum per Orbes hoste peragatur , supra tradidimus. Ipsum - Cc 3 Ordia rufacis. Diuit tred by Corale

235쪽

Supra o circa quem

χα INSTITU T. ASTRO NOMILAE ordinem , ic soliditatem orbium quod attinet, resutantur iMercurio, Venere, Marte, modo infra, modo supra Solem existentibus. Ne dicam de Phasibus Veneris, quae stante hoc Systemate exponi non possunt; de vagis Cometarum supra- lunarium motibus; de multiplici refractione, quam radii Stellarum ante appulsum suum in Terram deberent perpeti; de summa orbium multiplicatione, & distributione incomcinna, quibus Doctrina Tneorica impeditissima redditur, &inextricabilis propemodum Labyrinthus. Sileo Stellarum phaenomena absque hoc apparatu, dc longe simplicius salvari poς se. Propter haec, similisque incommoda Systema hoc hodie

vulgo rejicitur. . . o

Sastema Mundi Opernicanum. UΙse Systemate Ptolemaico, expendendum occuluit Sy

stema Nicolai Copernici, Toruno Borusi, dc Can nici Varmiensis , qui Saeculo proxime elapso floruiti occasio concinnandi novi Systematis ipsi nata est ex farragine hypotheseon, qua delineatum modo Systema obserbavat scatere, nec videbat, quo pacto conpinnius adorastret, nisi cum quibusdam Pythagoreis Terram h centro Univerit abi garet, hoc modo Soli corporum nobilissimo ritum ibidem

paraturus.

Itaque juxta Copernicum Sol centrum est Mundi Adsipectabis . neque ex hoc Ioco unqua. Treditur; quamvis tamen Coperuacant conre,dans , detectis subsidio Telescopii Maculis Solaribus , 'ipsiam cprea proprium axem intra mensis curriculum circumrotari. Quin addunt , hanc Solis cir-Cumrotationem per radios ab ipso emissos proprios Planetarum motus moderari.

Supra Solem Planetae occurrunt , quorum Periodi circa centrum ipsius peraguntur, non per solidos Orbes , sed fiuia dissima Coeli spatia, & quidem hoc ordine. Proxime Solem locatur Mercurius , hunc excipit Vcnus , Venereis Terra, circa quam Luna, individuus ipsius comes, se revolvit. Hinc

236쪽

2ortantum spatii inter Venerem & Martem, qui ex Planetis superioribus Terrae proximus est , constituitur , ut & motus Terrae, dc Comitis. citra imp imentum possit institui. Suapra Martem volvitur. Ivirer bpr. Juvem tandem Saturanus , isto intervino ix se mutuo remoti , quod iussiciat , ut utriusque Satellites , . tanquam totidem Euhisae jibere circa

ipsorum corpo a suos motus conficiant. Supra Planetis Fixae ponuntur, remotae non tantum IS

Ie, sed supremo Plan . per spatium pene immensum. Nam Coelum, seu Magnus Orbis i quem Terra circa Solem motu suo delineat, & cujus semicliameter distantiam inter Solem sunt. -- '

euius&Terram complectitur, non nisi punctum reputatur, cum ρο spatiosissima FiXarum regione comparatus. Haec ad sensum rotunda cst , qualiter vero a parte sui se habeat, dissicile est determinatu , quia varietas in apparente magnitudine Fixarum tam derivari potestex majore, aut minore ipsarum a nostro visu distantia, quam inaequali magnitudine. Caeterum Fixae juxta Copernicum prorsus quiescunt.. Sic quidem se habet ordo Coelorum ex mente celeberrimi Rhujus Astronomi; quem ut distinctius nobis imastinemur, proxima Pagina ejus Typum exprimimus, in quo videre li- Coomisiacet, Solem , juxta traditam modo delineationem , in centro omnium Circulorum quiescere , dc proximd eum occurrere μ' ex ordine Circulos Mercurii, Veneris, Terrie, seu Magnum. Orbem cum Epicyclo Lunari, Martis, Iovis, Saturni cum picyclis, quos circa hos ipΕrum Satellites perficiunt, tandem Firmamentum quiescens uno Circulo repraesentatum. Interim ob chartae angustiam est, quod amplius interstitium relictum non sit inter Epicyclum Lunae , & Circulos Mariatis ac Vcncris, nec non inter extimos Epicyclos Satellitum Iovis & Saturni , imprimis inter Circulum Saturni ac Firmamentum, seu Regionem Fixarurque quare uti illa spatia, . sic hoc praesertim imaginatione amplianda sunt , quippe in quo hujus System iis Autori, dc Fautoribus propemodum prora ec puppis constituitur. - -

238쪽

SECTIO Pos TERIOR. 229priind quidem statuit, Terram circa proprium axem spatio rora dis XXIV Horarum circumverti , peragendo suam Periodum ex Ni occasu in ortum ; atque hinc Stellae errantes, & inerrantes, ac si quae Novae appareant , videbuntur Terricolis ex ortu in occasum die tim contendere. Adeo ut juxta hanc Hypoth, sin necessum non sit cogitare de primo Mobili, quod Stellas quotidie circumagat, aut admittere in iis tantam rapiditatem motus , ouae non tantum distinctam imaginationem , sed &omnem plane captum exiuperat.

Praeter hunc Motum, etiam Annuum ipsi largitur , quo se G. circa solem circumfert, progrediendo per Eclipticam juxta silccessionem Signorum intra hoc temporis interstitium. quod Solem A si moveretur , ad proprium motum ab l-vendum desiderare sit peritis annotavimus. Nempe dum Temra indies circa situm axem se volvit, interea Centrum ipsus per gradum circiter in consequentia provehetur : non aliter ac centrum turbinis supra planum in orbem acti juxta longitudinem ipfius tarde procedit , dum interim ipse turbo non cessat gyros sitos multiplieare

Hinc fiet, ut, quando Arietem Terra ingreditur, Sol in A L. principio Libri Terricolis appareat; & quando, consecto G ἡ., is

Ariete, Taurum subit, Sol videatur ex opposito Scorpium eonvenit. intrare , & sic deinceps : pdeo ut proprius motus Solis vere nullus sit , sed solum apparens , ω contra motus Terrς per Eclipticam apparentcr nullus , quum tamen eam Vere per

transeat. . .

Ex stipposito hoc Tevrae Motu omnis Epicyclorum appa- mratus aboletur, item quicquid Stationis, Retrogradationis , Directionis in Systemate Ptolemaei fingitur. Nam quisque y' 'Planeta constanter in sto motu procedit eodem tenore , dc in eandem Plagam; apparet vero Terricolis modo stare, dein retrogredi, aut directus esse , quia Terra annuo hoc motu alium , aliumque situm nanciscitur in ordine ad eundem Planetam. Tandem & tertium Terrae Motum invexit Copcmicus, X. qui tamen non tam novus motus est , quam motus annui Te t certa modificatio. Dicitur Motus Inclinationis , estque ni

239쪽

axe Eclipticae , & perennis ejus perseverantia in tali si tu .

propter quem indes nenter parallelus manet axi Mundano, in quocunque gradu Eclipticae Terra commoretur, atque hinc etiam .aequator Terrestris cum AEquatore Coelesti parallelismum observat.

XI. Inservit hic Motus , seu invariata axis Terrestris positura Du ri vicissitudini dierum, &noctium, item aestatis ac hyemis. Si enim Terra sic transiret Eclipticam , ut axis ipsius fieret axi Eclipticae parallelus, atque AEquator terrestris exquisitissimhcoincideret in planum Eclipticae, perpetuum ubique conti seret AEquinoctium ' & Sol recta invariabiliter immineret inhabitantibus aequatorem Terrestrem, in eorum Meridiano

constitutus, ic qui ab AEquatore versus alterutrum Polorum declinarent, experirentur suam Meridianam Solis altitudinem nullum incrementum aut decrementum subire. Tandem si

qui habitarent in Polis, & si fieri posset, absque omni Atmospham, nec plus , nec minus, quam dimidium Solem o servarent , in Hortet te ipserum obambulantem. Verum nunc secus accidit, quia , uti dictum , axis Terrestris non cum axe Eclipticae, sed mundano parallelismum observat. XA. Etiam ex hoc Motu derivant, quod altitudo Poli in quo ομι-ι cunque Terrae loco semper eadem deprehendatur; quod eae-z--. dem Stellae semper verticales sint i quod sub eadem magnitudine sese offerant ε, de quod Fixae progredi videantur in consequentia, seu fiat aequinoctiorum Anticipatio. Xm- Sic quidem sentit Copernicus de Terrae Motu . Quod aliari retia 'ad Mercurium, venerem, Martem , Iovem, Saturnum, a inis. illi tantum ab occasu in ortum simplice motu promoventur,& Circulos suos circa Solem intra tempus superius expressium perambulant. Luna sic etiam res se habet in Satellitibus Jovis & Saturni spatio menstruo circa Terram movetur,ti una cum ipsa spatio annuo circa Solem.

240쪽

CAPUT L.

SIstema Copernicanum Natura nee destruit UsL

caciter , nec adstruit. Contra Illud deteraminat S. Pagina.

. . .

ATque ita habemus delineationem Copernicani lc pa- I. iter Cartesiani nam hoc a priore vix quicquam Giς sert Systematis ; quod quidem Copernicus putavit

propter simplicitatem , claritatem, sussicientiam, & facilita- seMιε. tem in solvendis quibusvis Apparentiis, rationi convenienti Lsimum, nec sensibus ulla parte , quicquid inveteratum pri judicium obloquatur, adversum existere. Nam sive oculusseratur in ortum, dc Coelum quiescat, sive Coelum seratur in occasiim , & oculus quiescat, idem erit Phaenomenum. Nec mirum , quod semper integrum Hemisphaerium observetur, quum Orbis Terrestris ad Orbem Fixarum ad instar puncti evanescat. Similiter ad alias dissicultates ejusdem naturae respondet Copernicus. Porro si objiciant Ptolemaici, Terram propter maXimam

gravitatem ineptam esse ad motum , regeritur , quod gravi Threa. austas non Terrae , sed partibus ejus competat ; neque magis contiguiras implicet, Terram moveri, quam Saturnum, aut Iovem, aut alium quem ex Planctis. Si in quiant, partes, quae Terraesertiter connexae non sunt, in hac circumrotatione abituras a M. 3 id centro sui motus , reponunt Copernicani, motum Terrae momi:

aequabilem esse& placidum, partes ipsius graves, & Terram

cum aere , Cui innatat, circumagi.

Si Ptolemaici urgeant, cum motu Terrς stare non posse ΠΙ- descensum pexpendicularem gravium , diversissimos Meteororum motus, ic quae plura id genus ; respondent non plus dissicultatis hic occurrere, quam si navi aequabiliter in hanc manus M aut illam plagam tendente, aliquis , qui ei inclusus est, pilam perpendiculariter demittat , aut in hanc , aut istam partem determinet. Nam motus, qui naVi, homini, pilae, acri communis est, proprio nil praejudicat. Si requirant Ptolemaici, qui conceptibile sit, fluidissimum N e . D d a aerem

SEARCH

MENU NAVIGATION