장음표시 사용
21쪽
Ita vera hominibus virtus, probitas , 3esammias conceditur. Licet enim semper si ex benignitate & gratia Dei,quod
homo rectε agat; cum tamen hoc e enit ex causis iam dictis, &absque moti uo supernaturali , dicitur operari iuxta
vires naturae: postremo autem hoc modo, iuxta vires gratiae , ac supernaturaliter ῆid quod non potest ei concedi, qui Ucram fidem , ac religionem rectam non habet, saltem subsequenter. Dico secundo : non posse naturaliter cognosci, quando quis ex puris naturae viribus, uniuersali Dei gratia adiutus squando vero ex speciali eius gratia &auxilio benῆ operetur. Nam , praeterquam quod hoc tantummodo ex lumine fidei habetur: videmus etiam eodem fere modo bene operari fidelem, ac infidelem , etiam in rebus ad Religionem spectantibus: imo aliquando accidit, ut infideles dum haec operantur, seruentius, di accuratius se gerant quantum eXterius apparet quam fideles. Hoc negari non potest, cum experientia illud mani-.
22쪽
feste demonstret. Videmus aliquos Mahumeta nos, vel Iudaeos , atque etiam Ethnicos, non sellam esse iustos, temperatos, prudentes, series, misericordes, modestos, hospitales, &c. Sed etiam Deum , vel Deos suos, timere, & amare: Religionem sancte colere : preces summa cum attentione & reuerentia effundere : in rerum diuinarum contemplatione diu immorari: caelum ,&caelestem beatitudinem anxie sperare : mysteria, quae a Deo reuelata credunt, & nos etiam
credimus, firmiter tenere , & pro his aliquando paenas & mortem perferre epostremo de his ipsis rebus libros satis doctδ conscribere. Dico tertio: Fieri quidem posse, saltem aliquando, ut in falsa Religione quibusdam in rebus melius moraliter vivatur, & opera materialia religionis ipsius, melius, apparenter, quam in vera eXer- Ceantur : nam ut dixit Christus: Prudentures sty tenebrarum lucis ingeneratione sua sunt o uniuersaliter tamen loquendo, hoc non contingit, neque Continge-
23쪽
tingere potest. Et si tota si mul ratio vitae complexε accipiatur in vera , & in falsa Religione; semper melior erit in vera in salse . Hoc manifestius patebit in secta Mahumetana, & alijs, dein Religione Christiana cum inter se
Dico quarto : Non esse signum certum verae Religionis, quod semper in ea uniuersalirer laudabilius uiuatur, quam
in falsa , dummodo habeat huiusmodi leges, & instituta, ut si secundum illa 'iuatur , meliores sint in ea homines,quam in salsa. Neque vero necessis est , vel etiam contingit, ut semper in vera Religione omnes vivant iuxta leges illius rsussicit ut plerique , vel saltem aliqua Pars eas observent: ita tamen ut hae sem-Per maneant in sto robore ; & si quis Contra eas peccet, secundum easdem puniatur, & corrigatur: vel saltem Communi consensu non approbetur, immotamquam malum damnetur, & pro illicito habeatur, id quod contra leges admittitur .
24쪽
His positis: dico absolutε, Religionem Christianam veram bonam esse: Mahumetanam autem falsam,& malami quia Christiana meliores , & sanctiores leges habet, quam Mahumetanas& vniuersaliter, di ut plurimum in ea melius,& laudabidius vivitur, quam in ista. Et
quidem valde stulti, ne dicam impij sunt
illi, qui, eo quod inter Christianos mala aliquot, vel scandala videant, vel iniustitiam aliquam , aut iniuriam ipsi patiantur, statim Mahumeta nos meliores esse proclamant. Vtinam hi per aliquod tempus sub illorum tyrannide vixissent , di fraudes, saeuitiam, impietatem, iniustitiam, flagitia,&spurcitias eorum experti sui csent i aliter certis
25쪽
Comparantur inter se Leger Religionis Christia
On loquor de legibus pertinentibus ad dodimata , seu ad ea, quae credenda sunt tanquam a Deo reuelata r sed de ijs, quae spectant ad pra-xim : nam deprimis iam satis in tertia parte disserui: & dico, Alcoranum, qua est lex primaria , dc diuina Mahumet norum , nihil boni , ac veri continere
26쪽
tam quoad virtutes morales,quam quoad exercitium religionis, cultumque diuinum , quod in Euangelio, & libris Apo- solicis quae est Lex Christianorum
multo plenius, &persectius non contineatur . Alcoranus quippe , iuxta Sapientium Mosemorum doctrinam, continet o Iudicia, Historias , Taraneses . Historiar non faciunt ad rem nostram. Paraeneses sunt hortamenta ad bonum, &adactus vim tutum. His plenum est Testamentum nouum; nec reperies in Alcorano rem ullam laude dignam, ad quam Mahumetus hortetur , ut ad eandem Christus, atque eius Apostoli, melius, & essicacius non hortentur. Iudicia spectant partim ad religionem, partim ad Ius mer8 poli licum . De secundis, non est quod disceptemus : nam apud Christianos quilibetiere Princeps abselutus habet leges suas peculiares, quamuis plerique Caesareis
etiam viantur. Neque Christus venit ad leges ciuiles serendas: non enim instia B tuere
27쪽
tuere volebat Regnum temporale , sed spirituale , & aeternum. Quamobrem mundanas leges in suo robore reliquit, praetereas, quae diuinae legi aduersabantur et quas propterea Christiani reiecerunt. Et, ii quid huiusmodi in illis adhuc reperiatur: neque probatur, neque licitum censetur, quamuis ad maius malum vitandum, aliquando toleretur. Ob hanc rationem possunt, imo tenentur
Christiani seruare leges politicas Principum infidelium, sub quibus vivunt,dummodo Christianae Religionis statutis non
aduersentur. Comparare vero leges politicas Alcorani, cum legibus eiusdem generis caeterorum Principum, &pra krtim Christianorum, ad rem nostram non pertinet. Nihil enim reseri disquirere, quid hic, vel illi decernant circa testamenta, circa haereditates adeundas, Circa coniugia, circa paenas reorum, dedi alia huiusmodi, quae ad commune Ius Gentium speetare noscuntur . tamen magnum discrimen inter te.
ges politicas Alcorant , dc aliarum Gentium.
28쪽
tium . Nam Alcoranicae leges iupponuntur immediate traditae a Deo , &ideo semper pertinent ad negocium Religionis : quid in illis iniusti contineatur, non potest corrigi per aliam legem : & praeterea vitiat ipsam Religionem . Aliarum vero gentium politicae leges , si quid contra ius & fas contineant , corrigi possunt vel per aliam legem politicam , vel per censuram Religionis, quae proinde nihil ex ijs detrimenti patitur. Si itaque inueniamus in Alcorano aliquid, quod naturali lumine Cognoscatur maiestatutum, sequitur necessario Mahumetanicam legem non
posse e sse a Deo, & consequenter Mo- semos in falsa Religione versari. Est autem in consessis non solum apud Mahumetanos , sed etiam apud alias Gentes, & apud Hebraeos ipsos Christiani nominis hostes quantum videre potui , in tota lege Euangelica nihil praecipi aut proponi qnoad virtutes, ac mores, quod rectae rationi consenum non stet neque ullus unquam poterit, vel in B a qua
29쪽
2o Prodromi ad quatuor Euangelistis, vel in aliis libris
Apostolicis reperire, quod possit merito ab homine sapiente reprehendi. Vtriam verti haec eadem laus Alcorano tribui possit, alibi fusius discutiemus cum Alcoranum ipsum, si Deo placuerit, Confutabimus. Nunc satis sit duas illius leges afferre ex secunda Sura, quae inscri-hitur Vacca. Prima est vers. 223.
his verbis :κ Ul : Mulieres vesyra sunt ager
vobis e venite ergo ad agrum Uegirum quο-modocumque Nolueritis . Communis nostrorum opinio est, per haec verba concedi a Mahumeto viris usum nefarium cum suis uxoribus: & reuera talis fuit illius mens, licet Doetores Mosemi recentiores eum ab hac tam turpi nota liberare conentur . Dicunt enim repugnare verba praecedentia: l .' Senite βd eas deunde pracepit Sobis Deus i explicat Celaleddinus
30쪽
.' nempe a parte anterseri . Sed respondemus , hunc versum manifeste
hrogatum sui sse per sequentem , in quo conceditur illis , ut accedant 1 quacumque parte velint : hoc enim significat
vox Arabica at . Vel dicendum est , idem esse , deunde
praecepit vobis Deus, ac ial , quomo documque volueritis e Nam non inuenimus in toto Alcorano aliud Dei praeceptum circa hoc . Sed legitimus sensus primorum verborum est , ut accedant ad eas, quatenus praecepit ipsis Deus , idest, extra tempus menstrui. Et ita intellexisse videtur Gelal. dum glossauit :Venite ergo ad eas ad coitum cum illis , quatenus praecepit Sobis Deus , Ut absineatis ab eo iumen truo idest, dummodo obserisuetis id,' quod praecepit vobis Deus ,&c. Eodem modo insignis Doctor Ebn-Ab-