장음표시 사용
221쪽
CLterum hic tantus Donati fastus, & per multos annos quidlibet audendi securitas, Donatistarum vires in immensum prouexit: quando totius Ecclesiae in Arianos intenta sollicitudo, maioribus extinguendis incendiis per Orientem & Occidentcm laborabat. Nemo enim suerat hactenus Catholicorum, qui calamum in eos strinxisset: ipsi vero iuxta eum Donato, non audacia tantum, sed & libris editis Ecclesiam oppugnabant. Sanὸ Gennadius in Catalogo , meminit paullo post Vitellii cuiundam, qui Donatianorum schisma defendens, scripsit, De eo quod odio sint mundo Servi Dei in quo Catholicos, Persecutorum nomine traducit.& opus alterum contra Gentes: ubi eosdem velutTraditores in persecutione diuinarum scripturarum incessit. Cata cap. 4. Donati quidem Epistolam quamdam refutauit Augustinus, Retract.cap. 2I. Sed nemo, quod sciam, Vitellium. Quare nihil mirum, si tum oblati occasione, tum indulgentia Imperatoris usi, secessionem suam &
s. IV. Mortuo Constantino Liberi βuccedunt.
MAEc dum aguntur, Constantinus Imperator expeditionem moliens aduersus Parthos, qui se in Mesopotamiam effuderant, in aegritudinem incidit: Nicomediamque ad calidas aquas profectus, in itinere decedit, rure Nicomediae proximo, quod Achyronam vocabant. Incidit mors eius in undecimum Kal. Iunii, Feliciano & Titiano Coss. Imperii trigesimo primo, aetatis sexagesimo quinto. Ampli ilimum Imperium filiis ex Fausta Μaximiani Herculii filias Diqiti reo by Gorale
222쪽
DONAT Is MI PROGR. ET FACIMOR A. dio
lia , & Delmatio, ex fratre Anabaliano Nepoti, quem adoptauerat, quosque ante Caesares erearat, testamento reliquit tripartito distributum. Constantino natu maximo Galliam, Hispaniam, & Britanniam tradidit: Constantio & Delmatio Orientem Constanti Italiam, Illyricum & Asrieam. Regionibus quisque suis, ante Patris obitum praesuere. Eo desun.cto Augusti facii, eiusque pietatem imitati, pro gratiarum actione& felici rerum successu, regia Ecclesiis donaria atque ornamenta, &in pauperum solatium magnam pecuniae vim contulere. Et quidem Constantius, cum alibi, tum Antiochiae, multa & pretiosa donauit, quae post Iulianus Apostata, eique cognominis auunculus Orientis Praefectus, diripuerunt, indignum esse dicentes, talibus vasis Mariae filio ministrari: Thead ιν cap.Ir. sed iusta vindicta sacrilegos secuta est. Cumque donariis eiusdem plenas per id tempus Ecclusias suisse, testatum alicubi reliquerit Allianasius; Apo ad Conflant. non fuit minor Constantis per Italiam & Illyricum liberalitas, ut neque Africa exierit immunis. Huc enim magno cum auri pondere, plurimaque veste pretiosa, duos quosdam viros egregios destinauit, Paulum & Macarium, Donat illarum factione nobilitatos. Optat. l. 3. Ita nimirum iam tum implebatur, quod Prophetae tanto ante praedixerant, Gentium Reges dona Ecclesiae missuros. Aug. Psim. coni. Donatist. in lin.
Munera Constantis per Paulum s Idaearium altita, Donatus Aperbe reiicit.
CArthaginensem Ecclesiam ea tempestate, Gratus Episcopus Catholicus , Rufi post Caecilianum successor, gubernabat: rebus Donatistarum praeerat in eadem ut dixi Ecclesia Donatus, Maiorini
successor. Paulus& Macarius in Africam aduenicies, cum Grato Imperatoria munera donassent; unitatis sarciendae caussa, ad quam omnes adhortabantur, nec Donatum praetereundum putarunt. Obtul
runt ergo & illi, quae Ecclesiae pauperibusque, pro salute Imperatoris elargiretur. Ipse,
223쪽
Ipse, ut erat superbus & elatus, admirabili furore conuitia Conis stanti,quanta potui dixit,his inter alia vcrbis: Quid Imperatori cum Ecclesial Optat. I. 3. Hi vero admirati hominis ferociam, placide se
excusarunt. Ire enun sc per singulas Prouincias: munera apportarer ea offerre Episcopis omnibus, ne quis se praeteritum queri possit: capropter acciperent qui vellent,mitterent qui nollcnt: nulli Le vim facere, aut cogere ad accipiendum. Respondit Donatus, neque se suscepturum ab Imperatore quidquam , neque permissurum, ut suorum quisquam vel accipiat tantillum. Ingrato itaque ac malciano hoc capite relicto, cum ad alia loca, pro suo munere transirent; Donatus eos suis litteris anteuertens, ad omnes ubique communionis suae Episcopos scribit, praecipitque, nequis Legatos istos admittat, aut vel minimum ab eis accipiat vel
quidquam in locis suis dari pauperibus patiatur.
Praemoniti Episcopi, rumorem spargunt, aduenire Romanorum quosdam, qui Laureatas noui Imperatoris imagines eae in Prouincias mitti solebat,ad quas Imperator ipse praesens venire non poterat adorare cogant: Altaribus imponant: in earum conspectu facrificium offerri iubeant. Optat l. . Neque his contenti, nuntios quaquaversum dimittunt, qui Circumcelliones eorum invitent, Vt Venturis
Paulo & Macario vias liue claudant,siue infestas reddant: imo si ponsint, spolient, perimantque.
Huius rei auctor praecipuus erat alius quidam Donatus, Bagaitanus Donatistarum Episcopus: qui collectis multis furentium millibus , praeparauerat competentem annonam, Basilica quadam velut horreo publico ad eam recondendam, profanum in modum abusus.. Paulus & Macarius cum non procul a ciuitate Bagaiensi abessent, de insidiis edocti, militem 1 Silueltro Africae Comite, tutelae caussa postularunt. Praemissi ergo mensores, qui venturis militibus hospitia designarent, ad Bagaiensem ciuitatem ut venere; a Marculo S. D nato, Circumcellionum illic ducibus, praeoccupati, contumeliose accepti pulsatique , vix celeri fuga elanentes, ad suoi reuertuntur. Hanc iniuriam miles non ferendam ratus, mox sublatis signis, obli- stentibus nequidquam & renitentibus Praesectis, concito cursu ad desig tum locum properat: inque multitudinem Circumcelli num , quae istuc conuenerat, inopinato irruens ; totam fundit,
dissipat ac prosternit. Obtriti multi, sauciau plurimi, neque, pauci
224쪽
DONATISMI PROGR. FACINOR A. ro
pauci occisi: atque inter ccteros Marculus & Donatus Baga ensis, furentium ductores. Optat. t. s.
Macariani agnominis origo, oe vanitas.
FActum hoc magnam Catholicis apud Donatistis inuidiam peperit: qui non tantummodo per id tempus, sed & postea , odioso
admodum clamitarunt, Catholicam Ecclesiam esse tanguinariam eneque enim Ecclesia dici potest, quae cruentis morsibus pascitur, dc Sanctorum sanguine & carnibus opimatur: Optat. l. r. imo iam non Ecclesiam Catholicam, sed MACARIANAM vocabant sug. Dis. Is r. Hinc temporibus Augustini solebant adhuc Catholicos, Macarianos appellare: & quemadmodum Donatiise a nostris, Pars Donati; ita nostri ab illis, Pars Macaris dicebantur, Dis. I6q. l. r. coni. δε-ἔιI. c. 39. O9a. Sic suaves illi, cum crudelitatem suam plusquam belluinam e plere non possent; latrabant contra legitimam & ordinatam potesta tum seueritatem. Verumtamen non erat iusta caussa, infamis appeulationis. Nam Donatum, ipsi caput sibi constituerant: eiusque errores amplexi, sacrilego schismate a toto Ecclesiae corpore, de uniuersi orbis communione, se praeciderant. Ipsi a nobis exierant, minimὰ omnium nos ab eis. Macarius verbquod ab ipsis coactus, siue iacit, siue fieri permisit; Catholicae Ecclesiae, quae neque id iussit, neque approbauit, quin potius damnauit, imputari nullatenus potest. Et licet hic eiusdem nobiscum communionis suerit,iuste tamen non potuit idcirco nomenclationem dare. Atque hoc est, quod tum optatus, tum Augustinus, caussam Macarii seu bonam seu malam, quia personalis erat, ab Ecclesiae caussa separandam, sedulo inculcant. Optat. l. 3. Aug. Epist. 2os. Quo in
terim sensu, de parte Macaris dici possint Catholici, declarat Augustinus , dum ait: Vos per Sacramentum quod in vobis est, sicut Caiphas Domini persecutor , nescientes prophetatis. Quod cnim graece μακαων, latine Beatus est. Ita plane de parte Macarij sumus.
225쪽
LIB. II. CAP. V. Quid enim est Christo beatius, cuius sumus i ad quem commem
rantur & conuertuntur uniuers sines terrae,& in cuius conspectu ad rant uniuerta patriae gentium ' l. 2. coni. Pctu. c. 3 9.
γ Erum qui tunc aut caesi fuere aut perempti, in primis Maleu-V lum & Donatum quos Prophetas appellabat Petilianus, I.2.cent. Petil. c. I q. ) Martyrum loco habuerunt, & coluerunt: ad Altare nomina corum inter Martyres recitantes urantesque per eadem, tamquam per unicam religionem. optat. l. s.
Quin etiam mentiti lunt, Marculum & Donatum, Macario praecipitatos fuisse: sed quod nullo colore probabile reddere potu runt: cum genus hoc mortis, Romanis legibus nimis fuerit in soli tum . Aug. Tra I. II. in Io. t. q. coni. Cresc. c. q9. Verisimilius est, vel caesos cum aliis in fuga fuisse, vel suapte si onte in hoc mortis genus se dedisse: Marculum quidem praecipitis de petra; Donatum missionis sui in puteum: Trall. t i. in Io. Quod cis quam familiare fuerit , dicturi iterum paullo post sumus. Sane tanta apud Donatistas celebritate, utriusque horum Mart rium decantatum est; ut aliquando inter Catholicorum Martyrologi a, per errorem irreDserint: Donatus quidem in Romanum, Kalendis Martii ; Marculus in Bedae, 26. Nouembris: at nunc merito expuncti. Petilianus interim grauiter in Macarium , tamquam persecutorem, inuectus, insuli citer periit se Deo vindicante commemorat: sed ubi,quando, per quem, quo mortis genere extinctus sit, quia dicere non potuit ; rccte Augustinus figmentam ipsius esse coarguit.
226쪽
D ONATISMI PROGR. FACINORA . aris. VIII.
Circumcelliones, qui 2 quales t eorum arma.
ΙRCvMcLLLION is, quorum iam saepe meminimus, ab eis . originem ducunt, qui latis in Africam Constantini aduersius Donatistas legibus, in haeresi & schismate obstinati, quae supra retu-
Iimus desgnare coeperunt. Hi, quia Episcoporum suorum sermonibus accensi, & impatientia rabidi, in spontaneas mortes, numquam hactenus audita vadania, irruebant; quas veluti instante persecutione illatas, ex haeresis suae disciplina, ut insta dicemus, volebant esse pro Christiano nomine suscepta Martyria; Sancti, ab initio vocati sunt, eorumque principes, Duces Sanctorum. Optat. l. 3. Primi eius generis & nominis fuerunt, Maxido de Fasser: quos deinde exceperunt Marculus , di Donatus.EAgebant turmatim inagrri, in iis territantes, & ab iis vacantes; ut adeo agreste hominum genus nuncupet Augustinus: har. 69. in horrendis facinoribus inquietum, ab utilibus operibus otiosum, crudelissimum in mortibus alienis, vilissimum in suis: Victus sui caussa cellas circumiens rusticanas, unde & Circumcellionum nomen accepit : uniuerso mundo penis famosissimum Africani erroris opprobrium. I I. coni. Gaud. c. 28. Vocatos etiam Circelliones eadem de caussa, alibi commemorat: in Ps. Is r. Circuitores appellat Philaster: har. 86. sed ipsi Donatistae honestiori nomine, ab agone, Agonisticos dixerunt roptat. lib. I. August. in V. I 32. opinor, quod vitae suae prodigi, nullos quam uam crudelissimos agones, defendendae sectae, & ambiendae
mortis gratia recusarent: tanto repente numero aucti, ut nomin rentur Exercitus Donatistarum. Aug. I. dege'. cum Emeri Non alia eis ab initio arma, quam sustes: lib. r. coni. Petil. cap. 96.
quos ut ad cos sorte baculos alluderent, qui solebant ab Israelitis Phase comedentibus, manibus teneri in vocabant Fustes Israelis: serro vel ideo religiose abstinentes, quod Christus defendi contra hostes
suos nolens , praeceperit Petro gladium recondere. Ps coni. Donat.
siit. M. Nisi quis sortasse malit, vetustissimum morem Afrorum suo-D d 1 rum
227쪽
LIB. II. CAP. V. rum reuocare voluisse, qui cum AEgyptiis, solis sustibus armati, bellum gessere, teste Plinio ι. 8. c. 36. Verumtamen significat non obscure Augustinus, crudelitatis consilio fustibus potissimum usos: dum percussos non occidere subito, sed grauiter conquassare intendunt, ut diutius cruciati tandem & languidi moriantur: quia dum miscricorditer agere volebant, occidebant utique uno fustis ictu. G. coni. Donat. lui. M. Quidquid sit, ferro etiam nollea armare se coeperunt Cumque ista fustium vetus eorum disciplina esset; aded mox profecerunt, ut non solum iustes tornare , sed etiam ferrum vibrare, & fundas circumagere didicerint: lib. r. coni. Parm. c. II. l. r. coni. Petil. c. 88. O 96. terribilia denique omnis generis arma telaque fabricarint . quibus promptius duriusque uirent: quamuis sepenumerδ fiistibus lusos, ferroque concisos , simi uiuos abiicerent, ad immaniorem lanienam. l. s. ceno. Cres. c.Φ2.
EIusmodi Donatistarum emit sarii, nihil non audebant. Etiam
ante Macarii tempora, dum rerum Constantinus potiretur, re hunc sacrilegum Sanctorum gregem Maxido & Faler ducerent ;Nulli licuit, ut inquit Optatus, securum esse in possessionibus suis et debitorum chirographa amiserant vires: nullus creditor illo tempore exigendi habuit libertatem. Terrebantur omnes litteris eorum, qui se Sanctorum duces esse iactabant: & si in obtemperando eorum Iussionibus tardaretur; aduolabat subito multitudo insana, & praecedente terrore, creditores periculis vallabantur. Et qui pro pristitis suis rogari meruerant, humiles impellebantur in preces. Festinabat unusquisque debita etiam maxima perdere: & lucrum computabatur, euasisse ab eorum iniuriis. Et iam itinera non poterant esse t tissima. Quot Domini de vehiculis suis excussi, ante mancipia sua, dominorum locis sedentia, seruiliter cucurrerunt i Illorum iudicio di imperio, inter dominos & seruos conditio mutabatur. Oditat. lib. 3.
228쪽
Similia narrat Augustinus, tum ait: Qtiis no Dominus seruum sutim timere compulsus est, si ad Donatistarum patrocinium scrutas confugisset ἰ Quis uenalibet poterat exigere debitorem , auxilium corum defensionemque poscentem' Pessimorum seruorum ut liberi abcederent, tabulae frangebantur: extorta debitoribus chirographa reddebantur. Quicumque dura illorum verba contem strant, durioribus verberibus, quod iubebant, facere cogebantur. Innocentium qui eos offenderant domus, aut deponebantur ad solum, aut ignibus cremabantur. Quidam Patresfamilias honesto loco nati, S generoso cultu educati, vix vivi post eorum caedes ablati sunt e vel vincti ad molam, di eam in gyrum ducere, tamquam iumenta contemtibilia, verbcre adacti sunt. Epist. I O.
Circumcelliones frustra compressi. Femina
DIxisses sola spe, & libertate latrocinandi, allectos in schisma.
uam cum Donatistarum Episcopi, tanti suorum furoris inui diam sustinerent; Taurino tunc Comiti scripsiisse dicuntur, huiusmodi homines poenis Ecclesiasticis corrigi non posse. Rogare se idcirco, ut oportunis ipse remediis succurreret, & fanaticos cohiberet. Nihil erat promtius,quam si vi armata obuiam iretur. Quod dum facit Taurinus , militemQue per Nundinas, ubi Circumcellionum suror vagari consueuerat, ire iubet; plurimos occidit, plurimosque fauciauit. Horum mox corpora , tamquam Christi Martyrum , in aras sublata, nonnulli quidem veneratione cultuque prosecuti sunt: quamuis Episcopus quidam Donatista, ne sepeliri quidem in Ecclesia permisit,quod nihilominus Presbyter Clarius jacere in loco Su busensi iam coeperat. Optat. l. 3. Neque enim omnibus etiam Donatis iis, tanta moriendi caedendique vaesania placebat: ubi contra Circumcelliones, iras ani mosque sumere, vel ab ipso ferro. Quippe cum deerant a quibus percuterentur; per varias mortes, sed maxime praecipitiorum ex altorum mon-
229쪽
tDim acuminibus, & aquarum & ignium , necare seipsos conssueuerant : optat. eod. l.&in istum surorem, alios quos poterant utrius que sexus seducere. Aug. ber. 69. Vt iam non ludus tantum, sed lex cisset, eiusmodi crudelitas: Epist. so. I. I. coni. Gaud. c. 29. quam conferebant, ut dixi, passionibus Martyrum : ut eis propterea poenarum suarum Natalitia celebrarentur, magno conuentu hominum furio- rum. l. 3. coni. Parin. c. 6. Et quidem ut antὸ diximus, praecipitio Marculus, Donatus aquis periit: alios tellabatur Gaudentius fugisse ad compendia caminorum. lib. I. cap. 3I. 9 6. lib. a. coni. Pe-rιl. cap. TI. 989. ι Iam & cum seminis viros non habentibus, quae contra ordinem rerum diuinarum & humanarum . inter illos tamquam Bacchae bac et chantes vagabantur iocabantur, bibebant diebus noctibusque: tan- PRtaque seruebat ebrietas, ut inde insaniam quotidianam non lotum amylios insectandi, sed etiam seipsos praecipitandi conciperent. I. a. contPam. c. s. l. 2. Ant. Petil. c. 88. Neque deerat seminis virorum audacia. Quaedam enim eorum Sanctimoniales grauidae, pcr saxa se miserunt: & dissilientibus uteris, homicidiorum scelere,&ituprorum scelera prodiderunt. I bro a. coni. GAEud. cap. 36. .
Donatistarum facinora Donatisimum pene subuertunt.
OVoniam omne contra eos auxilium 1 legibus 8c armis defecerat , nullae potestates ciuiles, nullus officiarius reprimere valebat et unica extimstorum vindicta erat, quod propria de illis poenas posceret insania. Nam cum talia quae diximus, plurimi in ipsa super stitione haeretica constituti horrerent, & suae innocentiae sufficere ambitrarentur , quod sibi talia displicerent; dicebatur eis a Catholicis: Si innocentiam vestram mala ista non polluunt; quomodo dicitis orbem Christianum vel falsis, vel certe ignotis Caeciliani peccatiscae pollutum ' Quomodo vos nefario scelere ab Unitate Catholica, '
230쪽
tamquam ab area Dominica separatis, quae usque ad tempus ventilationis, necessc est ut habeat & frumentum in horreo recondendum, & paleam ignibus consumendam 'Atque ita quibusdam ratio reddebatur, ut aliqui ad Vnitatem Catholicam, etiam inimicitias perditorum parati su itinere, transirent. Sed plures, quamuis id vellent, eo sitamen homines quibus tanta fuerat licentia saeuiendi, inimicos facere non audebant. Nonnulli quippe illos, cum ad Catholicos transissent, crudelissimos passi sunt. Epist. So. Hinc quantum nonnullis displicebant, qui Conciliis etiam habitis hoc se prohibuisse de damnasse iactitabant , qua fide nescio;
I. 3. coni. Cresi. c. q9. tantum ab aliis animabantur: qui proscctb non habuissent per quos regnarent, si collatis viribus, Circumcellionica factio plane fuisset extincta. G. coni. Donat. IlIt. L.
Durant nihilominus. Aliquot eorum
Dinauit idcirco non tantam perditorum in se aliosque Catholicos dementissima crudelitas; sed annorum etiam auctu non mihimum incrementum sumsit, ut ex innumeris Augustini locis patet, oui plura &'atrociora eorum scelera vidit, quam Optatus. Verba ei ustianti Omnia quae vel anteriorum litteris didici, vel ipse cognoui saeui facta vestrorum , qui ab initio diuisionis, usque ad hoc tempus, Ecelasiam Catholicam persecuti sunt, si velim retexere; quae lingua, quis stylus, quantum tempus otiumque sussiciat i ιibro 3. contract.Cν co.' Η. η'. Mutilare alios, alios probe contusos semineces relinquere, occidere sepius, quotidiana exercitatio erat. Horrendis siquidum armati cuiusque generis telis terribiliter vagando , non Ecclesiasticam solum , sed ipsam humanam quietem pacemque turbabant. Nocturnis aggressionibus Clericorum Catholicorum domos adeo expilabant, ut nudas atque inanes relinquerent, fructus aridos