Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

minem ad unitatem esse cogendum: malum pro malo reddendum n mini esse contenditur. Quid hoc est aliud, quam quod de Donatistis Donatista ipse Tichomus scripsit: Quod volumus, sanctum est' ire 48. σ i 67. Ad alios itaque motus, qui tum in Astica excitati sunt,

Iranseamus. .

s. IV. Donatista Imperatoriis Edictis peiores ,-in se

- . . . crudeles redditi.

NAm cum de Imperialis iudicii exitu intellcctum in Africa est,

imis edicta legesque contra Donatistas non promulgari tantummodo , sed in executionem mitti coeperunt; ibi tum insanire ac furere, clamantes conscientiis suis vim inserri ranuitos se ad Caeciliania Traditorum communionem, quos probare nemo bonus possct, compellit alienis peccatis violenterin uolui, hocque pacto innocenaiam suam maculari ac pollui r in summa, dum ad sacrilegia per vim cogantur, nouam a Christiano Principe,de inauditam hactenus perse-xutionem instaurari. Eapropter Doum hominesque palam obtestari, vitam sibi potius , quam tantae impietatis consensum, eripi

Nec stetit intra verba ferocitas, sed, veluti indicta persecutione,ad Martyrium sequisque praeparare, alterumque hortari: Iudicibus carni ficibusque se osterrer votis omnibus mortis supplicium adire. Attonitis omnibus, quorsum euaderet repentina vaelania , praesertim cum nullos ad mortem Donatistis perseeutor instaret;nouum ecce & inauditum hactenus facinus aggredi uritur. Quo loco scicbant a .Paganis agi secquentissimos Sacrificiorum conuentus, eo inermes agminatim conuolant: non ut idola euertant, sed ab Idolorum cultoribus interficiantur. Nam si accopia legitima potestate prius illud facere'volitisieis quid cis accidisser,possent qua Iemcumque nominis Marid nim habere vibrar sed ad hoc stilum veni obant, ut integris laesis Jps perimerentur. Itaque dum tanto num O, veluti sacra eorum turbaturi, accedere conspiciuntur;facile in- . . a fidelium Dissiligod by Corale

202쪽

DON ATIS.TARVM FUROR. 13 fidelium in se manus & arma vertere: adeoque prope nullo consili sui dato signo irruentes, in oppositos se gladios & venabula ingerunt,

configuntur.

Dum autem sepius haec agunt; ingens patrata caedos & laniona fuit: tam frequens de usitata; ut non in ludum aut iocum, sed in religionem iam quoque verteretur. Etenim singuli quique valentissimi iuuenes, Idolorum cultores, quis quot occideret, ipsis Idolis tamquam hostias quasdam vovere εonsueuerant. Epist. o. ct hbr. I. coni.

Quidam etiam se trucidandos armatis viatoribus ingerebant: percussuros eos se, nisi ab cis perimerentur, terribiliter comminantes. Nonnumquam & a Iudicibus transeuntibus extorquebant violenter, ut a carnificibus vel ab ossicio ferirentur. Vnde& quidam illos sic illusisse perhibetur, ut eos tamquam percutiendos ligari & dimitti iuberet, atque jta eorum impetum incruentus & i l laetus euaderct. Dist. o. Nec defuere qui percussores pecunia conducerent, teste Optato libr. s. Sed ubi qui serire eos vellent, deesse coeperunt; stultissima Martyrialis gloriae cupiditate dementati, rabidas in se manus conuertere ausi, triplex potissimum mortis genus et gerunt,quo perirent: dum se alii per abrupta montium deiicere; alii in aquas puteosque desilire; alii denique flammis se dare sunt aggressi. Hic enim mori volontibus quotidianus erat inter eos ludus et t. I. Mir. Gaud. c. 37. a laqueo interim sollicite abstinentes, quod Traditor Iudas eo periisset; ipsi vero omnem cum Traditoribus societatem, vique ad ipsum supplicii genus, auersarentur. eod. I. ct c. Quare tam insignem caerimoniam posteri corum religiose seruarunt. Hinc illud est Petiliani improperium t Laqueo Traditor periit: L 2. coni. Per cap. 8. Laqueum talibus dereliquit. La. coni eund.c. . Quassii nimirum qui Iudam ad laqueum impulit, non idem sit & Christo praecipitium persuadere conatus: non idem Gerasenorum porcos, in mare sustocandos egerit: non idem puerum lunaticum irequenter &in aquas, & in ignem miserit. Din. O. 9 LI. Gnt.Gaud. cap. 3T.

Satanae fraus haec omnis consiliumque fuit: cui cum se sacri lego schismate, &vaesano Ecclesiae Catholicae odio obstrinxissent; totos adhaec a Christi corpore atque unitate praecisos, in eius potestatem contradidissent; quid mirum, si, quod facere ad extremum solet, in Α a 1 furorem

203쪽

188 LIB. II. CAP. III.

surorem eos, propriumque exitium foedissimὶ egerit; ceteros vero proritarit ad imitandum, dum crudelissimos sui homicidas, Marty sum honore coli procurauit

g. V. Gnstantinus in Africam cogitat.

IN terra fanaticorum hominum eiuscemodi soIemnes intemperia, ubi Constantinus accepit, in Africam proficisci ipse statuit: ut qui Gentilium in Christianos persecutionem sustulerat, non tantummodo notiam non videretur data occasione adoriri, sed ab inuicem dissi dentes conciliaret. Apparet id manifeste satis ex litteris, quas eodem adhuc anno ad Celsum Vicarium misit, tametsi videantur principio

mutilae.

,, Celso Vicario Africa . Perseuerare t Menalium eum quem iam ν, dudum susceperat insania, ceteros qui a veritate Dci digressi, errorira se prauissimo dederunt, proxima etiam tuae grauitatis scripta testata 1 sunt: quibus inhaerentem te iussioni nostrae, de merito seditionis is rum , eoque tumultu quod apparabant, inhibitum esse memoram,s, frater Carissime. Vnde quoniam ex eo patuit ipsos nefarias res cogi a lasse; quod enim cum statuissem inter ipsos & Caecilianum, plenis αν me super allcgationibus diuersis requirere, praesentia mea susceptam a iugam, subtrahere laborauerunt; hoc ipso turpissimo facto consessi,

ad ea redire properare, quae & antea fecerant, & nunc agere perseue-ν rant. At cum constet, minime unumquemque propria penitus delictar, lucrari, etiamsi paulli per eorum fuerit coercitio dilata; mandanduma, Gravitati tuae duxi, ut interim quidem eosdem omittas, At dissimus, landum super i psos csie cognoreas: vcrum lecta hac Epistola , tam γ, Caeciliano quam iisdcin palam facias, quod cxim fauente pietate diui- ν, na Africam venero, plenissinR vmuc rus tam Caeciliano, quam iis qui, Contra eum agere videntur, lecto dilucido iudicio demonstraturus,, sum, quae & qualis summae diuinitati sit adhibenda veneratio , de cvisiusmodi cultu delectari videatur. Adhibitoetiam diligenti examine, ,, ea quae nunc aliqui exinde illccebris mentis ignorantiaeque occultare se

204쪽

se putant; plenissime sum reperturus, atque in lucem facturus venire μealdem personas, quae res istiusmodi concitant, faciuntque ut non cum ea qua oportet veneratione summus Deus colatur, perdam at-que discutiam. cc Cumque satis clareat, neminem posse beatitudines Martyris eo genere coquirere, quod alienum a veritate religionis & incongruum esse videatur; eos quos contra fas & religionem ipsam recognouero, reosque violentos competentis venerationis deprehendero, sine ulla dubitatione insaniae obstinationisque temerariae faciam merita exitia

persoluere. Scire itaque pro certo liue habere debeant, ad plenissimam fidem, salute etiam teste inuocata, quod tam super plebe, quam super Clericis his qui primi sunt, sum diligentissime quaesiturus,idque iudicaturus quod verissimum & religiosissimum esse manifestum sit: demonstraturus etiam iisdem,qui S qualis diuinitati cultus adhibendussi. Nam nequaquam me aliter maximum reatum effugere posse credo, quam ut hoc quod improbe fit, minime existimem dissimulandum et cum nil potius a me agi, pro instituto meo ipsiusque Principis

munere oporteat, quam ut discussis erroribus, omnibusque temerita- tibus amputatis, veram religionem uniuersis, concordemque sim- plicitatem , atque meritam omnipotenti Deo culturam praesentare perficiam. Hactenus Constantinus ad Celsum di sed cuius in Africam iter, o currentibus aliis rerum caussis, hacque fortasse quam adducturi sumus, impeditum est. .

F. VI. Donati Castensis repetita audacia.

Donatus siquidem, etsi res suas in arctopositas,atque tantumnon Anu,

desperatas vidit; attamen uno adhuc & extremo audaciae im- ι pudentiaeque impetu erigere conatus est. Libellum cum suo, tum collegarum nomine conficit, Imperatori porrigendum. In eoaquerimonia exorsus, grauem quam ab Imperatore persecutionem sustineant, vehementer exaggerat: mist. is x. sed quantumcumque magna. A a , &int Diuitiaco by Corale

205쪽

ryo LIB. II. CAP. III.

N de intolerabilis soret; nunquam tamen se istuc adducendos, ut animo fracti, Antistiti ipsius nebuloni Caecilianum, quem nominare dedignabatur,significans communicent: tam fixam hanc sibi sententiam esse, ut extrema potius omnia sint passuri,quam eius se societate pollui sustineant. Co23. cap. M. ι.post Coll. cap. 3I. Orare se,ut latam nuper Legem Imperator rescindat, faciatque potestatem ad suos in Africam

Constantinus perlecto libello, admiratus hominis impudentia preces reiicit , neque response dignatur. Aderat ei tum torte Philumenus quidam, Donati sudiabator, quemque pecunia, ut credi par est, corruperat. Qui ubi conitantiorem Imperatoris animum vidit, quam ut in Donatum posset inflectere; suggerit, ut bono pacis Caecilianus quoque detineatur: ne, cum sucrit ad sedem suam reuersus, maior ibi dissensionum flamma suscitetur. Consilium in speciem bonum atque utile, sed fraudulentum & perniciosum : ut hoc pacto Caecilianus videri posset non secus atque alij relegatus: quemadmodum post ea in Collatione Carthaginenti Donat illae obiiciendum putarunt.

Constantinus doli isnarus, approbato Philumeni consilio, Caecilianum accersit: exposimue Donati, & collegarum ipsius protervia, , ac deinde motibus qui tum erant in Alrica exorti; quodque hinc non sibi dumtaxat, sed toti Ecclesiae queat procreari periculum; auctor est ut cedat tantisper, seque in Italia, Brixiae signanter ubi haec verisimilitor agebantur contineat, donec. viderit quorsum anim rum excitati fluctus evadant. Operam se daturum, ut existimationis& dignitatis ipsius ratio illic habeatur: simul etiam litteras ea de re Carthaginem missurum, nu quis hoc factum, secus atque habeat, interpretetur : denique id curaturum, ut si fieri possit, omnis discordia sopiatur. Caecilianus Imperatoris sollicitudini ac prouidentiae gratias agens, Brixiae, uti i ustus erat, obhaercr. s. VII.

206쪽

DONAT ISTARUM FUROR.

s. VII. Eunomium s Olympium Imperator legatos

. in Africam mittit.

INterea Constantinus de Donatistarum per Africam furore aliquanto certius per Proconsulem cdoctus;Ubt rcgionem eam,quam tot modis nuper afflictam recreare nonnihil statuerat, tanta rursus calamitate , contra quam sperat at, videt an uolui; aegro animo essi, multaque secum agitare, qua potissimum ratione possit succurrere. Adhibitoque in eam rem Episcoporum,ut alsolet, consilio, optimum cepsuit, si amoto Donato, ipsoque Caeciliano ad aliam transsato sedem, tertius Carthagine statuatur Antistes. fore, ut sonivisboc pacto discordus , iterum pars illic utraque coalcscat, & ad unitatem re

uertatur. .

Vt hoc autem in transitu dicam, existimant hinc nonnulli Mai rino pridem defuncto Donatum Casensem Carthagine successisse, isemetsi neque optatus neque Augustinus istud expresserint. Alba*m. Ob-μuar. g. in Optat. Sed id alii statuant e neque enim necesse est. nos

Pergamus. .

Imperator hisce consiliis fretus, duos magni nominis Hispanos Episcopos, Eunomium & Olympium , cum litteris in Africam ablegat , negotium ut optime potuerint consecturos. Pontificis Romani consensum accessisse, planissime credo. Appulsi, in id gnaviter incubuerunt, ut Donatistis ad meliorem mentem,& Catholicam unitatem reducerent, sepositis omnium dissidiorum veteribus caussis di polliciti alium in Caeciliani locum surrogare, si animositate valefacta pacem amplecti in commune vellent. Verum Donatistae tumultu ac seditione omnia complentes, nihil pacifice agitari sunt passi. Fremebant Catholicae Ecclesiae nomenc quod possidere ipsi volebant hirere apud plebem Caeciliani.Negabant deinde ullam , nisi restituto sibi Donato suo ,. concordiae spem superesse.

Episcopi ubi & frusis se laborare, & nihilo utilius Caecilianum

amoueri

207쪽

rsi LIB. II. CAP. III.

amoueri vident ι robus omnibus suo statu relictis, post multam eontentionem pronuntiant i Ecclusiam esse Catholicam,quae sit toto terrarum orbe dii fusa i ci Caecilianum communionis vinculo , cum suis esse sociatum, atque ab illa vicissim pro tali agnosci & suscipit eam esse Romani & Arelatensis Concilii sententiam, ipsius Imperatoris iudicio denique firmatam t ideoque siue dissolui , siue in dubium v

cari , haud posse. Igitur Eunomius & Olympius, postquam Caeciliam Cleropat m

communicassent, re insecta unde venerant redierunt. Optin. I. I Euseb. l. a. de νιι. Consi. cap. 6q.

s. VIII. Nundinarius Diaconus, Siluam Cirtensis Epi e , s Schismaticorum caussam prodit.

Eodem sere tempore casus quispiam incidit, quo res Donatista

rum, arcanis quibusiam criminibus mutua contentione patefactis, vehementer ainictae sunt. Silvano,quem Cirtensem nuper Antistitem factum diximus,erat Diaconus Nundinarius nomine; quem illa quo merito eius, incertum dignitate spoliatum excommunicarat. Nundinarius non serens contumeliam, vicinis Episcopis queritur, restitui postulat: quod nisi assequaturi minatur palam facere complura, ruα altissimo silentio inuolui, Siluani intersit. l.saonι. Creh. cap. 18.Le νηιι. l. cap I 8. φ. I 62.9 gestaum Emeri Tentatur per litteras quarum aliquae integrae, aliarum frusta exstant in Actis ab Epistolis reconciliatior sed cum eam Nundinarius, terribiliter magis quam suppliciter exposceret; frustra id fuit. Cusc. cap. 28. iati amobrem non se purgare contentus, porrecto Ep Ωcopis libello, Siluanum de Traditione, sacrilegio, sinitimate &. Sim nia accusat. Proseri in publicum Carthaginensis conciliabuli, Lucillianae nundinationis, atque initae contra Caecilianum conspirationis occultum mysterium: prodit etiam Cirtensis Synodi arcanum, in qua consessum Traditionis crimen mutua fuerat Episcoporum ἰndulugentia sepultumi denique totum sere Cirtensis Ecclesiae clerum, Trationis Distrigod by GO le

208쪽

ditionis infamia perfundit. Atque ut erat prae ceteris silvano insensior, ita publico i lium iudicio traducere statuit: cui perinde coram Zenophilo Consulari Numidiae ad Idus Decembris Constantino

Aug. v I. & Constantino iuniore Cossi diem dicit. Ad tribunal ubi ventum fuit, non testibus tantum idoneis, sed ZeΑctis publicis, e Curatoris Cirtensis archivo productis, reum Traditionis Siluanum Nundinarius peragit. Recitat eorum partem haud exiguam Augustinus, 1. 3. conr. Cresc. c. 29. sed extant integra post Optatum, eruta opinor editaque primum a Pithaeo. Nos ea post

Augustinum repetemus.

Respondit Nundinarius: Legantur Acta. Zenophilus Consularis dixit: legantur. Et legit Nundinius exceptor: Diocletiano VIII. & ει Maximiano VII. Coss. quartodecimo Kalendas Iuni j, ex Actis Mu- natis Felicis, Flaminis perpetui, Curatoris Coloniae Cirtensis. Cdm cs

ventum esset ad domum, in qua Christiani conueniebant, Felix Flamcn perpetuus Curator, Paullo Episcopo dixit: Proserte Scripturas

legis, & si quid aliud hic habetis, ut & praecepto di iussioni parere spossitis. Paullus Episcopus dixit: Scripturas Lectores habent, sed Mnos quod hic habemus damus. Felix Flamen perpetuus Curator dixit ει Paullo: Ostende Lectores, aut mitte ad illos. Paullus Episcopus dixit: Omnes cognoscitis. Felix Flamen perpetuus Curator dixi tr Non seos nouimus. Paullus Episcopus dixit: Nouit Ossicium publicum, id est Edesius&Iunius Exceptores. Felix Flamen perpetuus Cura- tor dixit: Manente ratione de Lectoribus, quos demonstrabit Om- eium, vos quod hic habetis, date. Sedente Paullo Episcopo, Mon- tano & Victore, Deusa telio & Memorio Presbyteris, adstante Marte cum Helio Diacono, Marculio, Catullino, Silvano & Carioso Sub- εdiaconis: Ianuario, Meraclo, Fructuo , Miggene, Saturnino, Vi- εctore, Sansurico Sc ceteris fossoribus, contrascribente Victore Au- fidi j in Breui, sic: Calices duo aurei. Item calices sex' argentei: vr- ςceola sex argentea, Sc. Et asia loco. Posteaquam peruentum est in Bibliothecam, inuen- εta sunt armaria inania, Ibi protulit Siluanus , Capitulatam argen- team, & lucernas argenteas, quod diceret se post arcam inuenisse eas.

Victor Aufidis Silvano dixit; mortuus fueras, si non illas inuenisses. Felix Flamen perpetuus Curator Rei p. Silvano dixit: Inquire diligentius ne quid hic remanserit. Siluanus dixit: nihil remansit,totum is hoc eiecimus, Bb Vbi

209쪽

1 4 LIB. II. CAP. III. Vbi de Traditionis crimine eonstitit ; conspirationis eum deinde

aduersus Carcilianum initar, & acceptae ab Lucilla pecuniae reum secit; Lucillam enim, ut de Caeciliano vindictam ultionemque sumeret, Numidas Episcopos Carthaginem euocasse , & sub magnin auri pondere, puta. quadringentis sollibus, ut amoto Caeciliano M tori nus ordinaretur, impetrasse ostendit: atque huius largitionis participem suisse Siluanum. Demum etiam labe Simoniaca infectum prodit, quod Victorem quemdam Fullonem , acceptis ab eo viginti follibus, Presbyterum creasset, ut patet ex Actis quae Augustinus,, frustatim citat, his verbis: Testis in Christus & Angeli eius, quo--niam traditoribus communicastis: id est, Siluanus a Cirta Traditor est, & fur rerum pauperum : quod omnos vos Episcopi, Presbyeteri, ,, Diaconi & Seniores scitis, He quadringentis follibus Lucillae clarissa- ,, mae feminae, pro quo vobis coniurastis ut fieret Maiorinus Episco-

,. Pus, & inde factum est Schisma. Nam & Victor Fullo, vestri praeis i entia .& populi dedit folles viginti, ut factus esset Presbyterr Quod

scit Christus & Angeli eius. l. 3. cent. Cresc. c. 29. Porro autem conscius horum omnium Nundinarius clim esset;

exosum iam dudum se Episcopo suo fuisse; a quo perinde nuper, a

repta e medio caussa , innocens degradatus sit atque excommunicatus; qua de re tametsi cum vicinis Episcopis egisset, auxilium ab eis exposcens; tentatis nihilominus omnibus, placari hominem non

potuisse: Eadem opera exhibet porrecti Episcopis libelli exemplar, quo Cirtensis Concilij Acta continebantur , quibus consessum Tra ditionis crimen inuicem sibi ignoueranti

Zenophilus Consularis Siluanum condemπα-

IGitur Zenophilus Consularis caussa cognita , hΗque omnibuyponderatis, contra Siluanum pronuntians, dixit: Et actu O litteris. qua recitata sunt, traditorem constat esse Siluanum. Item alio loco : Zenophilas Conflularis dixit: Quid adminstrabat tunc Mitianus in Claro' Victον respondiu , Pausia viseopo orta persecutio est, ct Sιlaanus Sisciaconussuit. eoda. 9 c. . Cum Dissiligoo by Coosl

210쪽

DONAT ISTARUM FUROR.

Clim constaret adhaec, eumdem Siluanum Donatisticae factionis esse, eoque obnoxium Imperatoris Legibus nuper latis, quarum tenore dignitatibus suis atque Basilicis Praesules priuati in exilium trudebantur; cum Silvano vero non iam Zenophilus tantum , sed Vrsatius etiam egisset sis fortὸ cuius meminit Petilianus t. a. coni. Petil. c. 92. ut ad unitatem rediret: di is qui iam traditor erat, permanere etiam haereticus vellet, ut falsum honorem in ipse parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis; actus in exilium est. I. s. conr. Cresia c. 3 Q. Atque ita Dei prouidentia factum, ut non modo transmarinis, sed& Africanis, Proconsulari altero, altero Consulari Numidiae iudiciis, aduersariorum opera procuratis, Caeciliani innocentia magis illustraretur, magis detegeretur Donatistarum improbitas.

s. X.

Ob natos Donatistas Imperator demum arbitrio suometpermittit.

SEd priusquam haec agerentur, reuersis ex Africa Eunomio &Olympio Episcopis, ubi intractabilem Donatistarum malitiam

Imperator intellexit; vehementer iratus, grauius aliquid in eos decreturus videbatur. Sed quoniam in proprium exitium, tamquam mente captos aut a Satana possessos, praecipites ferri considerabat, ut iam tum poenas iustissimas 1 semetipsis exigerent; aliud iniit conis silium. Cum enim perpenderet, tantam vaelaniam non nisi permittente Deo, hominum malὸ seriatorum animos occupasse ; ad mitiorem sententiam conuersus ipse, infelices sibi relinquere statuit , si forte indulgentia sanari possent: sin autem; pergeret in eos Deus vindicare.

Itaque post quartum & amplius iudicio Mediolanensi annum, Anno Donatistarum exilium relaxans, in sua cuique redeundi potestatem sar. facit. Verumtamen ne sibi ob hanc indulgentiam, malo more homines pessimi plauderent, quasi iniqu m contra se latam nuper sen- Bb α tentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION