장음표시 사용
211쪽
tcntiam, melioribus iam consiliis usus rescinderet Imperator ; liti ras ea de re ad Verinum siue Valerium , Praesectorum in Africa Vicarium , mittit: quibus Donatistas, tamquam pessimos & Christianae pacis inimicos grauiter detestatus, eorum se scribit exilium soluisse : ideoque libero suo arbitrio & furori dimittendos, maxime , quia iam Deus coeperat in eos vindicare. Coll. 3. a. c7 26. ι. MIColl. c. 3I. Epist. 13 2.
s. XI. Notatio temporis rerum hac renin
narratarum. ATque hoc postremum esse videtur, quod in Donatistarum cauΩsa Constantinus egit , post nonum serme annum quam fuerat per Anulinum ab iis interpellatus. Hoc enim contigit non muliti post caesum Maxentium, Constantino III. & Licinio iterum Cossidetv II. Kalendas Μaias. Melchiades autem Romae de Caeciliano iudicauit eodem anno, iisdemque Cossi Nonis Octobris. Anno deinde proximo, Volusiano& Anniano Coss. caussa Felicis Carthagine audita est, xv. Kalendas Martias, post menses ferme
Arelatense Concilium coiit iisdem Coss Kalendis Augusti, post
mensem prope sextum. Imperator vero cum Mediolani partes inter cognouisset. scripsit ad Eum alium de Caeciliani purgatione Sabino & Ruffino Cossi I v. Idus Novembris, post biennium & menses tres. Postremo, de coluto Donatistarum exilio ad Verinum siue Val rium litteras dedit, Crispo & Constantino iterum Coss post annum
quartum & mensem sere sextum. l. post. Coll. c. 3 . Quod uniuersum tempus in unum collectum, annos prope nouem complectitur, quot Imperatorem Constantinum Donatistarum caussa tenuit occupatum. Hic autem temporum ordo per Consules obseruatus, cum ad historiae totius fidem & lucem, tum vero ad res ellendas Donatistarum calumnias ac fraudes, quibus postea in Cartha.ginensi
212쪽
ginensi Collatione Imperatoris iudicium eludere conati sunt, plurimum conducit.
Improbatur Connantini erga Donat intra indulgentia.
CEterum hac Constantini indulgentia licet deformius cogitar;
nihil queat; attamen Donatistae exilii huius relaxati litteras ad Verinum datas, mira post caecitate in Collatione Carthaginensi proserendas existimarunt, dum liberum sibi permittendum arbitrium esse, earumdem auctoritate atque exemplo asserere conabantur. Sed Cognitor aliud sibi ab istius temporis Imperatore Honorio iniunetum respondit. Coll. 3. c. 22. 9 δ q. Meminisse vero huiusce indulgentiae videtur Eusebius, i. I. de vita Constant. c. 3 8. dum ait: Quosdam sua sponte acerbe incitatos, toleranter ac moderate tulit, placido & mansueto sermone hortatus, ut modeste se gerere , ac neutiquam seditionem concitare studerent. Ex quibus alij eius adhortationes cum reuerentia amplexati discenserunt: alios, quorum animi ad modestiam videbantur prope insanabiles, Deo curandos permisit, ac nihil omnino contra quemquam mento concepit acerbitatis. Inde, ut est verisimile, seditiosi in Africa co udaciae sorte proruperunt & crudelitatis, ut facinora nefaria molirentur, Daemone ut videbatur affluentiam praesentium bonorum Christianis inuidenter virosque ad absurdos N importunos c natus instigante, quo Imperatoris animum contra eos commouersit. Verum invido illi res parum successit ex sententia: quandoquidem Imperator ea quae gesta erant, pro ridiculis putauit, inquiens se perditi daemonis impulsionem facile intellexile. Nam facinora illa non modestorum & sobriorum hominum esse ; sed eorum qui vel mente penitus excidissent, vel essent improbi & impii daemonis tamquam celtro perciti οῦ quos miserari oportere potius, quam supplicio assici asseruit. Vt enim, inquit, summae clementiae est corum vicem dolere; sic hominibus cum mente capti sunt, poenas infligere, extremae dementiae est & inscitiae.
213쪽
Et haec quidem Eusebius, Constantini clementiam mansuetudinemque commendans: cuius perinde animum, quod nihil reliquerit intentatum ad obstinatos Donatistas emolliendos , quilibet oppid laudarit; sed non aeque hoc factum : ut quod nihilum profuit , sed obfuit plurimum. Nam & in se , & in Catholicos Donatistae sevire post hanc indulgentiam minime desierunt: furorquo ille, veluti lex
facta est, inquit Augustinus,l. I. coni. Gaudent. c. 29.
Quapropter incredibilibus malis Africam, quam lata est, implentes, non ante quieuerunt, quam irreparabili exitio totam denique hausissent. Sed excusandus interim Constantinus,schismatici tantum& haeretici furoris ignarus, quantum indulgentiam omnem & agendi libertatem ad eiusmodi excitanda incendia valere, rerum pomea probauit frequens euentus.
s. XII LRedeunt in Africam Donatus σCacilianus.
IGitur soluto exilio Donatus Ocyssime aduolat cum suis in Asriis cam , ceterique omnes pristinis sedibus se repente donant. Id ubi Caecilianus vidit, ad gregem & Cathedram suam & ipse contendit.
Hoc modo iterum renovellatae sunt partes, inquit optatus s. r. dum vetus contentio nouis partium studiis inflammata recruduit. Et Donatistae quidem accepta nunc erroris licentia, longe violentius & acerbius agere aggressi, odia cum dissensionibus auxerunt, nouis quotidie calumniis Caecilianum incestentes: transmarinas Ecclesias, Imperatorem, omnes denique Catholicae communionis scede traducentes: in id unum intenti, ut schisma suum firmarent extenderentque, non errorum tantum,sed etiam populorum accessione. Maiora itaque indies incrementa adepti, per Africam, Numidiam &Mauritaniam, longe se lateque diffuderunt, soli iam Christi Ecclesia videri cupidi. Nam quod in omni pene schismate accidere selci, Donatistis euenit : ut impium nempe schisina obstinata deinceps
214쪽
ceps haeresi, quod ex eorum erroribus infra patebit, strenue cu
Quapropter huc reserenda videntur, quae supra ex occasione retulimus, ut quo existimari possent siue communicare Romano Episcopo, siue Catholicis haud esse posteriores, ordinatum 1 se Episcopum Romam mitterent: aut Episcopos e suo grege , qui quem ubuisset , ibi pauculis Donatistis praefuturum, ordinarent. har. 69.
V Ixὸ Donatistarum turbis Imperator euaserat, eum ab Arianis, qui tum insolenter grassabantur, nouas& grauiores moueri sensit. Etenim ante decem fere annos Arius, Presbyter Alexandrinus in Baucalide Ecclesia sic appellata; eoque nomine litterarum sacrarum interpres ad populum; videns Alexandrum sibi in Episcopatu praelatum, tam animum saum inuidiae facibus accensum, supprimere haud posset, vindictam meditatus est: & quia Λlexandri mores non poterat,doctrinam arrosit. yti enim Alexander sacrarum litterarum disciplinae obsecutus, Filium Patri honore parem, eamdemque habere cum eo substantiam docuit et sic Arius palam veritatem oppugnans, eum creatum & factum amrmauit. Qui n etiam adiecit. tempus aliquando fuisse, cum non erat: tse Theodoreto, I. 3. Hιst. c. a. O . siue, ut ipsemet Α- lexander epiliola quadam prodidit, quam Socrates proseri l. I. s. . Deum non semper Patrem fuisse, sed tempus aliquando extitisse,cum
215쪽
Deus non esset Pater. Non ab aeterno Verbum Dei fuisse, sed ex tilia hilo ortum esse. Nam Deum qui est, eum c d in non erat, ex eo quod non est procreasse: & propterea tempus futile aliquando cum non esset. Creatum enim & factum esse l-ilium, neque essentia Patri similem, neque natura verum Patris Verbum, neque veram eius Sapientiam esse; sed per abusionem Verbum , & Sapientiam dici. Ipsum factum esse proprio Dei Verbo, & Sapientia quy in Deo est, per
quam tum cotera Omnia , tum illum ipsum iacit Deus: & ob eam caullam, posse natura sua conuerti & mutari, sicuti animantia omnia ratione utentia , &e.
TΑm nobiles blasphemiae cum magnis animis viribusque traderentur & exciperentur ; ipseque tum Arius, innumeris iique non e vuIgo defensoribus stipatus , late per Orientem superbiam circumserret; Constantinus Imperator. solus iam rerum summa po- . litus, ad religionem Christianam instaurandam animum conferens indignum i udicauit, violentae & cruentae petie cutionis vice fraudulentam grassari , atque externis Tyrannis diabolum latenter se repsisse. Ariani igitur incendii obruendi caussa, Synodum apud Nicaeam ex toto orbe contrahite ubi trecentis Zc duodeuiginti Episcopis congregatis , Fides plena conscribitur, haeresis Ariana damnatur. Et quamquam Ariani nihil contra sanam doistrinam retractare ausi, Episcopale decretum visi fuerint complecti ; manente nihilominus in eorum pectoribus veneno & odio in Catholicos viros, cum se Ecclesiis miscuissent, magnam deinde stragem, Reges & Imperato res suae haeresi addictos nacti, dederunt. g. II L
216쪽
DONAT ISTAE IUNCTI ARIANI S. roi
s. III. Ni a non tantum Ariam, sed re Donatista
EX Africanis interim, euocatus opinor ab Imperatore, solus interfuit Synodo Caecilianus: in qua tametsi maioris omnino momenti visa ut Ariana pestis; nihilominus haud praeteriti Donatistae sunt. Fateor inter Acta& Canones Concilii nihil hodie exstaret sed quoniam contra Carthaginensem synodum Cypriani qua repeti iubebatur Baptismus ab haereticis collatus: quod iam dogma in naereses suas Donatistae transtulerant, & obstinate tuebantur) se penumer5 Augustinus opponit, contra Prouinciale inquam, Concilium vivo- eat plenarium totius Orbis, dc uniuersae Ecclesiae, & omnium Gentium: quod quidem post Cypriani passionem, antequam ipse Augustinus natus esset, conuenisse scribit l. 2. de Bapt. c. 9. non est de alio vulo, quam de Nicaeno accipiendum. Igitur si Concilium Cypriani attenditur: huic est uniuersae Ecclesiae Concilium posterius praeponendum. Nam & Concilia posteriora, prioribus, apud posteros praeponuntur et & uniuersum , partibus semper iure optimo antecellit. eod. I.ct c. Taceo & Arianos,teste Ambrosio, solitos fuisse rebaptizare t l. de Falii trad. vi in his adcis consectarii eorum Donatistae, merito quoquc damnati debeant haberi. Atque hinc licet exclamare cum Vincentio Lirinens: O rerum mira convcrsol Auctores eluciem opinionis Catholici, consectatores vero iudicantur haeritici: absoluuntur Magistri, condcmnantur discipuli: conscriprores librorum regni filii erunt, assertorcs vero gehenna suscipiet. Nam quis illud sanctorum omni cm, & Episcoporum & Martyrum lumen beatissimum Cyprianum, cum ceteris collegis suis, in aeternum dubitet regnaturum esse cum Christo i aut quis contra tam sacrilegus , qui Donatistas & ccteras pestes , qui illius auctoritate Concilii rebaptizare se iactitant, insciupiternum neget arsuros esse cum diaboles ι.adans hausC c IV.
217쪽
2uo tempore Arianis Donatinia iunctip
Νonnulli interim Donatistae, siue per id tempus, siue paullo post,
Catholicorum odio sese Arianis iunxerunt: testaturque de Donato Carthaginensi Augustinus in scriptis suis de sanctissima Trinitate, haud Catholicam habuisse sententiam : sed, quamuis eiusdem substantiae; minorem tamen Patre Filium, & minorem Filio putasse Spiritum sanctum. her.69. Quod neque Hieronymus ignorauit, dum ait: Exstant eius multa,ad suam haereum pertinentia,& cie Spiritu sancto Liber Ariano dogmati congruens. l. de Scripr. Ecu. c.
Iam quia e Philippensi postea Conciliabulo quod Ariani Episcopi Sardica, ubi plenarium Ecclesiae Catholicae Concilium agebatur, ruga dilapsi, Sardi cense falso appellarunt; saro .aηη. 3q7. 2 Litteras
synodales aliquando acceperant, praesertim Donatus Carthaginensis; probare nitebantur secum Orientalibus communione fuisse coniunctos: quos videlicet Traditorum facinus detestatos, iactabant se ab eorum communione retraxisse, & Donatistis sociasse. I se coni. oes.c.' 34. o Dist. Iol. Sed cuius rei vanam gloriam retundit Augustinus, dicens Sardi cense Concilium, quod Donatistae iactitabant, Arianorum fuisse; contractum maxime contra Athanasium Episcopum Alexandrinum Catholicum , qui eorum errorem ex ipsa ciuitate ortum, prae ceteris acriter arguebat & refellebat. Non igitur mirum, si illi haeretici D natum sibi adsciscere tentaverunt, quos per totum orbem Catholica damnabat Ecclesia. LDιεnt. Croc. cap. L . Nam cum vero de legitimo Sardicensi Concilio, Gratus Carthaginensis Episcopus, cum aliis triginta sex Africanis, praesens subscripsisset; adeoque de captandis in Africa Catholicis Ariani desperarent; ad Donatistas, Catholicorum secum aduersarios, conuersi, quaecumque contra Sardi censes Patres decreuerant, scripserunt: non iam
tantummodo in Deum blasphemi; sed tituli Sardicensis Concilii, quod reuera Philippoli habuerant, mendacissimi fures. Similes
218쪽
DONATIS MI PROGR. ET FACINORA. aos amant labra labruscas. Satis erat Donatistis & Αrianis, si mutuum possent scabere, ubi prurigo & lubido fuisset. Nisi sorte Concilii istius litteras Donatistae, ut erant impudentes
corruperint: cumque in eis Donati alicuius nomen non in Africa Episcopi legerent, addidisse, Carthaginis: nam Episcopos in aliis e rumdem litterarum exemplatibus haberi sine nominibus ciuitatum, Augustinus testis est, L 3. coni. Cusiou.cap. 3 . Qui & ibidem interro- satos Donatistas ; Si in eorum communione Orientales aliquando tuerint;quomodo postea sunt separatii respondere solitos auctore sortasse Cresconio, affirmat: Quia Catholicos in suam communionem recipere coeperunt, atque per id, damnatae semel caussae non seruauerint constantiam. eod. ι. θέ. σι cap ...
Danatin Agagmu siue Carthaginensis.
MAiorino Carthagine in Episcopatu Donatus alius 1 Casens Anno
successit: qui eloquentia tua sic confirmauit hanc haeresm, ut 33 i. multi existiment, propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Ita impresse Augustinus, bar. 69. etsi nullo temporis addito indicio, sed quod erui quadamtenus potest ex Hieronymo in Chronico, qui ad Annum trecentesimum trigesimum primum: Donatus,inqui t, agnoscitur, a quo per Africam Donatiani. Vt praeterpropter hoc tempus, in Maiorini locum oporteat esse assumtum, si coeperit agnosci. Cc 2
219쪽
SAtis ex iis Augustini & Hieronymi colligere licet, quantum res
suorum Donatus iste promouerit. Nam praeterquam annis plurimis Cathedram ii,sedit; fastu N andacia veluti nouus aliquis Hannibal, uniuersos percelluit. Atque hine ririus a populo appellatus Episcopus est, sed dicebatur Donatus Carthaginis: optat. l. s. cuius dia se Principem nominari gaudebat. Contemnebat Imperatores Romanos , tantoque superetho Praesectos eorum spreuit, ut non dubitarit ad Gregorium aliquando scriberc, vivo adhuc Constantino: Gregori, cuia Semaius, dedet in Presectorum. & cetera talia, cui tamen Praesectus patientiss Episcopan rei pondit Opi. ibid. Extulit cor suum,ut nullum hominem sibi comparandum arbitraretur, ratus se cunctis altiorem, imo terrenum aliquem Deum, formidabilem omnibus & adorandum. Nam & homines iurare per se passus eli: t. ibid. imo per canos suos,& compases: sug. . 3. conι. 'arm. cap.νIt. Tract. Io. in Io. Cumque hactentus de Enristi nomine appellari Christiani consueuisIant; populum cum Deo diuidere ausus, consectatores suo, Donatistas appellavit: adeo ut si quando ad eum peregre nonnulli venissent, non quaereret quod humana semper exigit consuetudo de pluuiis, de pace, de prouentu anni ; sed aduenientes sim gulos compellaret his verbis : Quid apud ννι agitur de parte mea ὶ Quasi populum nimirum iam cum Deo diuisisset,ut intrepide partem suam diceret. A temporibus etenim ipsius, usque ad ea quibus Optatus scribebat, si quando de rebus Ecclesiallicis, in iudiciis publicis aliqua celebrata est actio; i nterrogati singuli, sic apud acta locuti sunt, ut se
dicerent de parte esse Donati , de Christo tacerent. Optat l.3. Quo facit quod Augustinus inquit: Donatum Donatistae pro Christo habent. Si audiunt aliquem Paganorum detrahentem Christo, forsitan magis patienter serant, quam si audiant dc trahentem Donato. fragm-Kal. Ian. Intolerabili blasphemia ei tribuebant,quod soli Christo Fides, maculae peccati fuisse expertem. I. Iaoni. Parm
220쪽
DONATISMI PROGR. ET FACINORA .
Amplissimis quoq; vocibus concinebat in eius laudem, cara quaedam, sonoia carmina: Euge Euge, Dux bone S pra claro. Ιηarti in m. 6Porro ipse Donatus, callidus impostor, qui suos tantopere aucria batur, ut non tantum oblatione, Eulngiarum resipuei et iacere cum
eis; sed etiam participare dedignaretur: solus ipse nescio quid sticrcto domi peragens, & pollea ceteris perstinctorie communicans; Θωr l. 3. ut nihilominus pretium sibi apud illos faceret, fidemque compararet; locutum sibi de caelo Deum finxit: quod perinde tamquam rem
mirabilem Donatistae ambitiose iactabant. Aug. Tract. I 3. in Io scuti& Angelum apparuille, qui citis luctam commendaret. Epist. I 6 s. sed omnibus prope haereticis, communis ambitio & arrogantia fuit: omnes enim tument, inquit Tertuli.depraescript. Quapropter Manichaeos per nomen Manicnaei, Augustinus I. I 9. coni. Fausa. 22. dc Priscillianistas,per nome sui Priscilliani iurasse, narrat Sulpitius Seuerus: N Paulo Samosa teno, homini impuro Donatiquc simillimo,cantica rccitari solita, quibus palam laudibus cfferebatur apud populum; Eusebius. ι. 7. histor. cap. 2Itaque Augustinus aliquando contra Petilianum agens: Omissis, inquit, istis morarum tendiculis, ostendat Ecclcsiam, vel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam ; vel ex Africa , in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam : & sic ostendar, ut non dicat, Verum est,quia hoc ego dico,aut quia hoc dixit ille collega meus,
aut illi collegae mes, aut illi Episcopi vel Clerici vel Laici nostri: aut,
Ideo verum est, quia illa & illa mirabilia secit Donatus, vel Pontius, vel quilibet alius: aut, quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant, & exaudiuntur: aut, quia illa & illa ibi contingunt: aut quia ille frater noster , aut illa soror nostra , tale visum vigilans vidit, vel tale visum dormiens somniauit. Remoueantur ista vel figmenta mendacium hominum, vel portenta fallacium spirituum. Aut enim non sunt vera quae dicuntur; aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cauere debemus: quoniam cum dixisset Dominus,
quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo etiam ela-ctos si fieri posset, fallerent; adiecit vehementer commendans & ait: Ecce ρ dixi vota. Vnde & Apostolus admonens, Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouistimis temporibus recedent quidam a fide, 'intendentes spiritibus seductoribus,& doctrinis daemoniorum,&e. Les