장음표시 사용
31쪽
-bus, ardor in certamina ; ex certaminum prouentu , amor in illos quotidie mouebatur. Ex quo euenit, ut quidquid dicerent, miris quibusdam modis, non quia sciebat, sed quia optabat verum esse, pro vero approbaret. Ita factum est, ut quamuis pedetentim atque caute; tamen diu sequeretur homines , nitidam stipulam , viventi a
nimae praeserentes. ι.de daab. amm. s. 9.
Nam cum longe pluris facerent oculorum quam mentis iudicium; nullam esse fulgentem pennam, quae non ex Deo fulgeate & csse vi- uentem animam, quae non ex Deo vivat, praedicabant 8c credebant. eod. c. 8. At vero si sapere voluissent, contrarium longe verius iudicassent. Ea nempe quae sensibus percipiuntur, inferiora esse iis, quae solo intellectu percipi queunt: ideoque Solem istum dc Lunam, omnemque lucem quae, quia mortalibus oculis cernuntur, a Deo facta Manichaei docebant) inferiora esse quibuscumque viventibus, quae sola animi sublimitate, mente scilicet atque intelligentia captu tur , quaeque idcirco Deo auctore priuanda dc viduanda putabant.
Anno. A Nnos natus serme viginti, Categorias AristoteIis, solus legit 37 . o 3c intellexit: atque omnes Artium liberalium libros euoluit: dc Ariem disserendi, Mathemata, Musicam, Arithmeticam, sine
dissicultate, nullo praeceptore consecutus est. I. .cons.c.I6.
Res sane inaudita monstrique similis, ut id aetatis adolescentulus. nullius hominis magisterio, at solo naturalis ingenij lumine, Arist telis Categorias sin quas, cum eas Rhetor Carthaginensis magister ipsius buccis typho crepantibus commemoraret, & alii qui docti habebantur; tamquam quid magnum & diuinum suspenses inhiarat legerit solus atque intellexerit. Nam & illisatis aperte videbantur loquentes, de Substantiis ,scuti est homo; dc quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis ,δc statura quot pedum sit; & cognatio, cuius frater sit,aut ubi sistonstitutus, aut quando natus, aut stet aut sedeat, aut calceatus vel armatus sit, aut aliquid faciat, aut patia
32쪽
tur aliquid: & quaecumque in his nouem generibus, vel in ipso su stantiae genere, innumerabilia reperiuntur. Quapropter cum contulisset cum eis, qui se dicebant vix eas, in pistris eruditissimsi non loquentibus tantum , siret multa in puluere depingentibus , intellexisse; nihil inde aliud ei dicere potuerunt, quam quod solus apud semetipsum legens cognouerat. Iam, quantae sollertiae est, quod omnes libros Artium, quas liberales vocant,quoncumque legere potuit, tunc per seipsum non legerit tantum, sed etiam intellexerit, nullo hominum tradente i Puta quidquid de Arte loquendi i edisserend i: quidquid de dimensionibus ligurarum,& de musicis, S de numeris fuit. Neque enim prius sensit illas artes, quarum tot nodosssimos libros, nullo adminiculo humani magister', sola ingenii celeritate atque agilitate enodauerat , etiam a studiosis& ingeniosis dissicillime intelligi; nisi cum eis easdem conabatur exponere e & esset ille excellentisinnus in eis, qui exponentem non tardius sequeretur. eod. L Oc. Atque hac consideratione, vivacitatem ingenii ipsius, Cassodorus commendat, L Dialecta. 22. idemque accurate ponderat Philippus Abbas Bonae Spei: νit. D. V.c. . Quo perinde nomine, palam superbus erat: ob Manichaei vero dogmata, occulte superstitiosust ubique vanus, ac popularis gloriae inanitatem sectans, usque ad theatricos plausus, di contentiosa certamina, & agonem coronarum, & spemculorum nugas, & intemperantiam libidinum. Llsons c. I.
IN patriam reuersus, docet Grammaticam. Possd. cap. I. Vbi eum Romanianus fauore, familiaritate, communicatione domus, ct rum pene primatemque fixit. Mater enim eum nolle coeperat, detestans blasphemias erroris ipsus. t. D. D. Ineptiis enim& sycophantiis Manichaeorum, pronus erat implicatus. eod.ia.
33쪽
quam flent matres corporea funera. Deus veris consolatus est eam somnio, quo vidit se stare in quadam regula lignea, & aduenientem ad se iuuenem splendidum , hilarem atque arridentem sibi,cum illa esset moerens, & moerore consecta. iam cum caussas quaesisset ab ea moestitiae, quotidianarumque lacrumarum, docendi h ut assister, non discendi gratia; atque illa respondisset, perditionem lilii se plangere: iussisse illum quo secura esset, atque admonui sic ut attenderet,& videret ubi esset illa, ibi esse & illum. Quod illa ubi attendit, vidit filium iuxta se in eadem regula stantem. l. s. U.c. II. Hoc visum cum filici narrasset,& ipse ad se trahere conaretur,ut illa se potius non desperaret futuram quod ipse erat; continuo sine aliqua haesitatione, Non, inquit, non enim mihi dictum est, ubi ille, ibi & tu ; sed ubi tu , ibi& ille. Quo eius constante responso commotus plus,quam ipso somnio nu.eod.l. 9 c. Sed cum interim non cessa ret a fletu,& rogasset Episcopum quem dam Catholicum, ut dignaretur colloqui cum filio, & refellere e rores ipsius et Episcopus vero negaret, eo quod inflatus nouitate haeresis, esset indocilis, ut qui nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassct ; sed consuleret sibi relinquendum , donec per se errorem deprehendisset t ipsa vero nollet acquiescere , sed instarct magis, deprecando & ubertim flendo, ut corim cum filio dissereret; Episcopus substomachans taedio, Vade, inquit, a me, ita uiuas: fieri non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat. Quod ita accepit, .
si de caelo sonuisset. t. . in s. c. n.
Inter haec dum Tagastae docet, comparauerat sibi amicum, societate studioriim nimis carum,quemque i vera fide deflexerat in superstitiosas di perniciosas fabellas, propter quas a matre plangebatur. Hunc contigit febribus laborare: cumque desperaretur, diu iacens in sudore lethali, baptizatus est nesciens. Id Augustinus ludibrio h
bebat: cumque putaret aegrotantem, ubi soret recreatus, similiterrinisurum; contra accidit, ridentemque aeger exhorruit ut inimicum; admonuitque mirabili & repentina libertate, ut, si amicus esse vellet, ridere desineret. ι χοnf. c. q. Is post paucos dies repetitus sebribus, defungitur: cuius mortem adeo tulit impatienter, ut solum mutauerit tandem, atque a Tagastensi oppido venerit Carthaginem eod. ιι.ε. XDiuitigod by GOoste
34쪽
s. X. Carthaginem redit, doceis Rhetoricam.
Η Vius itineris conscius duntaxat Romanianus fuit: qui tametsi
initio obstaret . & abiturientem amore patriae, ubi iam docebat,cunctaretur; postquam tamen euincere adolescentis cupiditatem, di ad ea quae videbantur meliora tendentis, nequiuit; ex dehortatore in adiutorem tanta beneuolentia conuersus est, ut necessariis omnibus iter eius adminiculauerit. Lia coni. A d. c. a. Neque hoc solum ἔverumetiam Carthagine existentis, cunabula, & quasi nidum studiorum fouit, & iam volare audentis rudimenta sustentau i t.ibid.
Carthagine paullo post Rhetoricam docuit, &sine dolo dolos,
. non quibus contra caput innocentis agerent discipuli, sed aliquando pro capite nocentis. ι. 4. α c. a. Qua consideratione fatetur Deuml de longinquo, lapsantem in lubrico & in multo fumo vidisse scintil- , Iantem fidem ipsius. Nam licet per id tempus haberet unam , illegitimo coniugio cognitam ; attamen ei thori fidem seruabat.ω- ι.cto, Cumque ei semel placuisset inire certamen carminis Theatrici, &exquisiuisset Aruspex necaturus scilicet in sacrificiis suis animantia, di illis honoribus inuitaturus alteri suffragatura daemonia i cspondit, quid mercedis dare vellet ut vinceret ' abominatus scedailla sacramenta, respondit. Nec muscam pro victoria sua necari permissurum, tametsi corona esset immortaliter aurea. m. Nihilominus cum rerum curiosarum desderio teneretur.Plan tarios, quos Mathematicos vocant, impense considebat: qLod nullum eis esset sacrificium,& nulla preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur. A quo studio tamcisi quidam homo senex, nomine Vindicianus, arte medicus, ιο ιοου. 6. O Miss.s & Nebridi us , eum dehortarentur, & irriderent I persuadere tamen non P .
terant, ut abiiceret. 4. cons. c. I.
Alipium, Carthagine agentem , , ludit Circensibus abducit: &inuolutum luperstitione ManichaeorLm, adducit in suam disciplinam. 6.ως ς. 7. Discipulos alioquin apud Carthagincm inLenit liccnti sos, inurbanos, atquesne fronte,& iis denique moribus, quibus ipse C a dum
35쪽
xo LIB. I. CAP. I. dum studeret, esse noluerat. I. s. oens s. s. Interea gaudet excolere amicosiciumve eis eoi loqui, Se corridere , & vicissim beneuola obsequit simul legere libros dulciloquos, simul nustari & smul honestari: dissentire interdum sine odio, tamquam ipte homo secum atque ipsa rarissima dissensione condire con- . sensiones plurimas: docere aliquid inuicem,aut discere aliquid ab in- tacemi desiderare absentes cum molestia , suscipere venientes cum laetitia. t. conss. 3. Adhaec spem gerebat de pulchritudine uxoris, pompa diuitiarum , de inanitate honorum , ceterisque noxiis Be
perniciosis voluptatibus. Me πει. red. c. I.
SEd cum annorum iam viginti sex aut septem, pulchri, & pulchritudinis amator esset; ad eorum contemplationem, & caudam, cur talia amentur, inuestigandam , animum appulit , scripsitque libros duos aut tres, de Pulchro & Apto. Et Pulchrum, quod per seipsum; Aptum autem , quod ad aliquid accommodatum, deceret , definiebat Se distinguebat, & exemplis corporeis adstruebat. Hos libros, vi interciderunt, dedicauit Hierio, Romanae urbis oratori, homini yro, Graece & Latine facundillimo, & scientissimo rerum pertinentium ad itiaitim Sapientiae: quem iam tum amabat ex doctrinae fama , facie licet ignotum. 3. I , N. Is .
Apud Idanichaos dum proficit, deficit.
Non omittebat figmenta, quae Manichaeos diuturna consuetudine implicatos & constrictos tenent; di quaerere curiose,& attentὸ audire, Se temere credere, & instanter quibus poterat persuadere, & aduersus alios pertinaciter animoseque defendere. Dont. Epist. μη , c. 3. Interfuit etiam Carthagine disputationi Helpidi, contra
36쪽
Mantehaeos, & nonnihil moueri coepit eo, quod videret eum talia exscripturis proserre,quibus resisti facile non posset: & audiret M nichaeos dicere . Scripturas noui Testamentia nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere Christianae fidei voluerunt, suisse falsitas, nec tamen is incorrupta exemplaria ulla proferrent. ι M.
Quod Manichaeorum effugium, inualidissimam vocem appellat, . de uti cred.c. 3. Videri quoque potest LG -ν. Loth c. 9.o as.
Ipse praeterea , aliique,grauiter corrmoti, graui tetitue questi sunt: ubi viderunt in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima , non unum, sed plures quam tres Electos simul, post transeuntes nescio quas seminas tam petulanti gestu adhinnire; ut omnium triuialium impudicitiam impudentiamque sit perarent. Quod de magna venire
consuetudine . atque illos inter se ita viuere satis eminebat, quand quidem nullus cu praesentiam veritus, omnes, aut certe pene omnes , eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diuerse prorsus habitantes : ex eo loco ubi conuentus omnium factus erat, pariter forte descenderant. ι. de me . Manich. cap. is.
Esto enim, magnam & prodigiosam sanctitatem Manichaei iacta rear, ut ex Fausto patet Faust. cap. I. 9 2. attamen ipsi eorum vita neque respondebat tantae iactantiae, neque patriarchae sui placita seruuabant in omnibus. Aliud enim profitebantur, de vivebant aliter. Atque hinc Constantius, rigidus quondam Manichaeus, it postea Catholicus Christianus, multos congerronum suorum Romae in domum suam congregauerat, propter implenda praecepta Manichaei,
satis quidem vana di inepta, sed quae ipsi existimabant magna. Quid fit ἰ lassi sunt talibus praeceptis cedere infirmitatem suam:&quia obaudire Constantio nolebant ; facto schismate dispers sit qui lque in viam suam. Perdurarunt quidem aluiui; lad hos, quia dormiebant an mattis, alii Mattarios appellarunt: a quorum stratis, longe dissimiles erant plumae Fausti,& caprinae lodices: qua deliciarum affluentia non solum Mattarios fastidiebat; sed etiam domum patris sui, hominis pauperis Mileuitani Atque inde constat, magnam inter mo. res eorum & litteras. diuersitatem fuisse, uti & inter linguam & viatam t neque se pugnasse primum hominem cum gente tenebrarum; sicuti in Manichaeis verba pugnabant cum operibus. Clim deinde multa Philosophorum legisset , memoriae ue mandata retineret ; quaedam ex eis comparabat Manichaeorum longis fabu-
37쪽
11 ' LIB. I. CAP. I. lis, & longe probabiliora reperit illis. I. s. cans. c. 3. Nam Eam Phil
sophi multa ingeniose S inuenerint S praenuntiauerint, puta defectus luminarium Solis di Lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, idque sine erroret adeo ut & regulas indagatas scripserint, quae hodie leguntur; ex quibus praenuntiatur quo anno, di quo mense anni, & quo die mensis, & qua hora diei, di quota parte luminis sui desectura sit Luna, vel Sol: addita caussa per numeros & ordinem temporum . & visibiles attestationes siderum; quando his conserebat cum dictis Manichaei, qui de his rebus multa quoque seripserat, copiosissime delirans ; non utique occurrebat illi
ratio nec solstitiorum & aequi noctiorum, nec defectuum luminarium, nec cuiusquam quod Pnilosophi tradiderant. Et nihilominus quod Manichaeus dicebat, credere iubebatur , licet ad rationes Philosophorum, numeris & oculis eius exploratas, non quadraret: & a Philosophorum praeterea dogmatibus, longe diuersum esset. eod.l. O c. Ergo cum subinde hae quaestiones eum torquerent, aliique e vulgo Manichaei ditatuere non possent; promittebant illi venturum Faustum, cuius colloquio facillime ei haec, & siqua soris maiora quaer
ret, enodatissime expedirentur. ι. s. cons. ι.ε. Cum enim Manichaeis. lux ista quae oculis cernitur, inter summa & diuina colenda videretur; non assentiebatur : sed putabat eos magnum aliquid tegere illis involucris . quod essent aliquando aperturi. t. de νιr. beat. Hunc Faustum ferme per nouem ipsos annos, quibus Manichsos
audiuerat, nimis extento desiderio venturum exspectabat: t. s. confc. 6. cum ecce anno aetatis eius undetrigesimo, iam venit Carthagi-
nem Faustus Manichaeorum Episcopus, magnus laqueus Diaboli: 16. cons. c. Illum audiebat: fama enim de illo prs locuta erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus, & apprime disciplinis liberalibus imbutus. ibid. Expertus est itaque hominem gratum & iucundum verbis, & ea ipsa quae alii solebant dicere, multo
suauius garrientem. eod.ι c. 6. Vnde delectabatur, & cum multis, vel etiam prae multis, laudabat hominis facundiam: ibus. Tametsi vero laudabat; discernebat tamen a veritate rerum, quarum discendarum auidus erat: ncc quali vasculo sermonis, sed quid ei scientiae comedendum apponeret cclcbris ille Faustus, intuebatur. eod. l. . 3. Iam enim didicerat, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia et sequentcr dicitur: nec eo falsum , quia incomposte. l. s.cons. c. 6.
38쪽
Igitur simul atque conserre familiariter cum eo potuit, & partiri quaeitionum suarum curas; reperit eum expertem liberalium disciplinarum , de non nisi Grammaticam tenere usitato modo: quia vero aderat quot id lana sermocinandi exercitatio, inde suppetebat cloquium; quod fiebat acceptius, magisque sed uetorium, moderamine ingeni i& quodam lepore naturali. ibid. itaque dcsperabat Faustum sibi posse satisfacere: qui ipsemet fatebatur, non se audere ea quae contineoantur in libris Manichaei de caelo & sideribus, & Sole, & Luna, explicare ad numerorum rationes, quas adducebant Philolophi, aut pares aliquas reddere. eod. l. cap.7. Hoc iam homine cognito, omnis ipsius conatus quo proficere in illa secta statuerat, prorsus intercidit: t metsi Manichaeis adhaereret tantisper, donec aliquid melius accepisset. ibidem.
SVb id tempus persuasus ab amicis inter quos suisse Martianum,
qui prosecturo Comicum illud occinuerit, Nunc hic dies vitam alia1n affert, abos mores postulat; apparet, Dist. Is . Romam proficisci statuit, ea potissimum de caulba , quod audiret quietius ibi studere adolescentes, & ordinatiore disciplinae coerci- tione sedari. f. q. Cons. c. 8. Prosectum, Mater ad mare usque secuta est: a qui dum violenter teneretur, ut aut rediret, aut se unὲ nauigare permitteret; eam praetextu deducendi ad nauem Amici, donec vento
facto nauigaret, fefellit: & alicubi relicta, noctu clanculum discessit. Quod illa ubi manu facto didicit, miserabiliter plorauit. ibid. sed neque quidquam huius itineris indicauit Romaniano, quem alioquin
celare nihil consueuerat. l. 2. coni. Asada. 2.
Romae corripitur febri, & periculose laborat. l. s. Cons. c. 9. R stitutus valetudini, sedulo coepit agere propter quod venerat,vi scilicet Artem Rethoricam Romae doceret : inque hunc finem domi prius aliquos congregauit, quibus, & per quos coepit innotescere.rad. Interea versabatur cum Manichaeis promiscue, tam Electis e rum, quam Auditoribus: verumtamen aliquanto remissius, negi Eentiusque doctrinam eorum urgebat: tametsi decreuisse , si melius
39쪽
LIB. I. CAP. I. aliquid non reperiret, ea contentus esse; Quod iudiearet, iuxta Aeademicorum opinionem, de omnibus esse dubitandum, neque aliquid veri ab homine comprehendi posse. eod. ιι. Io. Idalio loco exponit his verbis: Ubi discussis Manichaeis euasi, maxime traiecto isto mari; diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis, in mediis fluctibus
Academici tenuerunt. 1.de Pit.beri.
Et quoniam, cum de Deo cogitare vellet, cogitare nisi moles comporum non nouerat e neque enim videbatur illi esse aliquid. quod corpus non erat; ea maxima, & propὸ sola causia erat ineuitabilis erroris ipsius. Nam ab hoc ceteri religati deducebantur. L s. Cons c. I o. Quapropter Manichaeos pol ea monebat: Dei naturam atque substantiam, intommutabilem omnino,omnino incorruptibilem cogitate vel credite: & Manichaei continuo non eritis, ut aliquando & Catholici esse possitis. I. 33. contita l. c. 'a
λε Otiis ingratitudine discipulorum Romae, cum de abitione
Itantumnon cogitare coepisset; commodum accidit, Mediolacio Romam mitti ad Praelinum Vrbi, ut illi Ciuitati Rethoracae magister prouideretur. Quod munus cum per Manichaeos ambiret; dictione proposita probatus a Symmacho, Mediolanum publico sumptu mittitur. t s. Cons. c. H. 9 II. Id factum sub Valentiniano minore, cuius tum Comitatus siue Curia Mediolani constituta erat. PUM.c. r. ι Hic est Symmachus, Romanorum ea tempestate disertissimus, Epii stolarum auctor, & Apologiae pro Vestalibus Virginibus: qui de Ara Victorii instauranda cum Valentinianum paulo antea interpellasset, Ambrosum Episcopum & Prudentium V. C. nactus est antag nistas. Augustinus ab Ambrosio paterne suscipitur; quem& ipse redamat , non ut veri Doctorem quia desperabat in Ecclesia Catholica posse reperiri verum, unde Manichaei illum auerterant sed propter benignitatem. l. s. V c. LO. O 13.
40쪽
Mediolani Kalendis Ianuariis, Imperatori & Bauloni Consuli,
Iaudes pro sua tunc Rhetoria professione recitauit in maximo conuentu conspectuque hominum. lib. s .coni. Petil. p. a s . lib. 6. OV. ωρ. s.
Hunc Imperatorem nonnulli Arcadium fuisse existimant, qui ante biennium Augustus a Patre Theodosio appellatus, eodem cum Bautone anno, hic Occidentis, ille orientis Consul designatus est;
ut una cademque oratione Consulem,trumque laudarit. Ast quo--uam Consulis in Oriente facti nomen haud equidem poterat tam cito in occidentem deferri, ut Kalendis Ianuariis uterque Panegy--ico extolleretur ; non abs re fuerit hunc Imperatorem , Maximum existimare: qui licet per tyrannidem, cita Gratiano,& Valentiniano pulso, Imperium occupasset; adeo tamen non erat ab eius laudibus
temper dum, ut coniungere cum Bautone nefas esset.
Ad hoc agendum dum pergitiviso in plateis mendico, ex satu- Iri tate iocante , & litante , i'gemuit: quod id iam pauperculus es-sset adeptus, pauculis & emendicatis nummulis; quod ipse tam a t rumnosis amfractibus & circuitibus seustra fortassis ambiebat, lae-ltitiam scilicci temporalis felicitatis. lib. 6. Cons cap 6. Ita enim cum Alipio & Nebridio loquebatur. eod. l. c. - Ambrosium disputantem in populo audiebat perstudiose, facun-
.diam explorans, rerum incuriosus&c0ntemptor. Et delectabaturi suavitate sermonis, quamquam eruditioris, miniIs tamen hilares-I centis atque mulcentis, quam Fausti, quod attinet ad dicendi m dum. libr. s. Cons. cap. 13. Quamuis autem res negligebat, tamen cum verbis, quorum captator erat, illae simul in mentem incurrebant, sed gradatim. Vbi enim audierat solui unum atque alterum aenigma eorum , quae ex Scripturis Manichaei solebant Catholicis biicere, quod hactenus putauerat esse impossibile; vidit fidem Ca- holicam desendi posse. Sed ideo nondum essicitur Catholicus: quia , cum Manichaeismo iam esset occupatus, defensonis partes
aequabantur. Hinc licet Academicorum more dubitaret de omnibus , atque inter omnia fluctuaret; comparans nihilominus Philos phorum doctrinam de mundo rerumhue natura, cum Manichaeorum dogmatibus; iudicat illos probabiliora docuisset & ideo de reuit, etiam de omnibus dubitans, Μanichaeos relinqueret & de-- ni que tamdiu esse Cathecumenus in Catholica Ecclesia, parentibus sibi commendata, donec aliquid certi elucesceret, quo cursum dirige