장음표시 사용
61쪽
gorius l. 3. Dialog. e. 4.3eitant plerique haec verba Chronico l. o. , c. I. Deo opitulante, ὲ beato Ambrosio , cunctis fidelibus adstanti- ,,bus, & videntibus, baptietatus & confirmatus est Augustinus: is in quibus sontibus prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis,Te Deum
,, laudamus decantantes, cunctis qui aderant audientibus & videntiis bus, simulque mirantibus ediderunt, quod ab uniuersa Ecclesia Catholica usque hodie tenetur, & religiose decantatur. Hactenus Datius apud Crusen. p. l. e. s. His ita peractis fugit ab eo sollicitudo vitae praeteritae. Nec sati a batur illis cliebus dulcedine mirabili, considerando altitudinem con- iiij diuini, per salute generis humani. Flebat vero in hymnis& canticis plurimum. suaue sonantis Ecclesiae vocibus commotus acriter: i quas dum auribus hauriebat, eliquabatur in cor eius veritas, & ex eas aestuabat aifectus pietatis, Sc currebam lacrymae,& bene illi erat cum
Cum Baptimo Monachisenum fuscipit.
VItae communis desiderium, quod mente pridem agitauerat, ades non evanuit; ut iam tum simul existentibus, simul habitantibus placito sancto, Euodius sese adiunxerit, ex Tagastens municipio et qui Agens in rebus, relicta saeculari illa militia. ante eos conuersus& bapti ratus fuerat. t. 9. ωU. c. 8. Hic est Euodius, de euius doctrina atque eruditione paullh post dicturi sumus, Hieronymo ob id minime ignotus ut quem salutans, Dominum suum v0cat, Dist. 1ς. Vsalensis demum Episcopus, haereticorum hostis acerri
mus, ut tum legationes eius indicant, tum plagae & verbera, quae ab haereticis pertulit, sed citra mortem, ut dicemus inm. Cum vero solitate quaererent, quisnam locus eos omnes utilius haberet, seruiente mo; pariter remeabant in Africam. ι. λ. consc. 8. Etenim ex intimis cordis medullis spem omnem quam habebat in saeculo, Augustinus dereliquerat: non iam uxorem , non filios carnis, non diuitias, uon honores saeculi quaerens, scd loh Deo cum suis
62쪽
seruiret in illo & ex illo pusillo grege ege studens, quem Dominus
alloquitur, dicens : Nolite timere pusillus grex , quoniam complacuit Patri vestro dare νοbis regnum. Vendite qua passi ιι is, o data eleemosynam: facite vobis sviculas non veter centes, thesaurum non deficientem in catis. &c. Et
illud, quod iterum dicit Dominus, idem vir sanctus facere cupiens: Si vis e se perfectas, νenti Omnia qua habes, ct da pauperibus, ct habebis thesaurum in catis: θ νeni, sequere me: Et super fidei fundamentum aedificare diaderans, non ligna, foenum, stipulam; sed aurum, argentum& lapides pretiosos. P ιd. . a. Quae a te in praeparatione animi antὸ facta,ac tum essectu eompleta amrmat, ubi ait: Ego qui haec scribo, persectionem de qua D minus locutus est, quando ait diuiti adolescenti, Vari, vende omnia qua habes, ct da pauperibus, o habebis thesauram in calo, o veni, flequere me. vehementer adamavi,&non meis viribus, sed gratia ipsius adiuuante sic seci. Neque enim quia diues non fui, ideo minus mihi imputabitur. Nam neque ipsi Apostoli, qui priores hoc secerunt, diuites fuerunt. Sed totum mundum dimittit, qui & illud quod habet,& quod optat habere, dimittit. Quantum autem in hac persectionis via profecerim; magis quidem noui ego, quam quisquam alius homo, sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum, quantis posissim viribus, alios exnortor: & in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est. Dist. 8 9. in fae. Id quam verum fuerit, colligere est ex Epist. 38.39. 97o, Eodemque facit, quod eos homines quos tum diligebat, vel viuere, vel secum vivere, non ob aliud utique cupiat ; quam ut animas suas, & Deum,
simul concorditer queant inquirere. I. I. μυωq. c. Da . - . Quae omnia considerans mater eius Monica, quinto die ante lethiseram aegritudinem suam, dicebat: Fili, quantum ad me attinet, sulla iam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, & cur hyc, sim . nescio, iam consumta spe seculi huius. Vnum erat, propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te Christianum Catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus praestitit, ut te etiam contemta felicitate terrena, seruum eius videam. Quid hic faciot l. 9. cons c. io .ct ii. Sunt vero servi Dei, Monachi Dist. 7o. Neque sane oportet ullum hominem hoc Augustini factum admirari, qui considerare voluerit non paucos ea tempestate , sub ipsum Bapti-
63쪽
8 . LI 8. I. CAP. t. Baptismum ad monasti eam disciplinam festinasse. Natti de idem
Paulinus sicit, arctissima demum amicitia Augustino coniunctus, simul atque anno aetatis suae duodequadragesimo spiritum aurae vi- talis, id est, baptismum hausisset. Solebant quippe nonnulli , pon-lderata legis Christi an persectione , contenti Catechumenorum ordine, reseruire Baptismum in tempus illud , quo se magis id neos ad eam praestandam arbitrabantur: indignitumum rati, obli-- satam Deo fidem fallere. Simul ergo vitalibus undis renasci stalluerant, & conseruata caelestis originis dignitate, opere praestare' quod spopondissent; puta, ut satanae & mundo & poriis eorum re- untiarent , quod in populari deprauatione peradgὰ neri videbant posse) seueriorem disti plinam capessebant. Id vem Augustinum s cisse nemo negabit, qui vel perfunctorie dumtaxat, plures eius Possdijque sententias legerit, quas ante retulimus.
s. XXIIII. R Oma, post Baptisimum pleraque conscribit.
IGitur cum iam bapti ratus Romam prosectus esset, neque serre tacitus posset Manichaeorum iactantiam de falsa & fallaci continentia, vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christia nis, quibus comparandi non erant, insuper praeferebant; scripsit duos libros: unum De moribus Ecclesiae Calolicae: alterum De moribus Manichaeorum. l. r. Ret. c. 7. Horum posteriorem legat oportet, qui non tantummodo fabulas atque ineltias, sed & blasphemias sacrilegiaque Manichaeorum nosse impresse desiderat: neque solum in quaatis tenebris, & in quanta falsitate versati fuerint; veru metiam quantae sint vanitatis tria signacula. Oris, Manuum & Sinus, quae in suis moribus, magna laude ac praedicatione iactabant. Anno . Scripsit in eadem urbe Dialogum, in quo de Anima multa quae-389. runtur ac disseruntur: nempe, Vnde sit: Qualis sit: Cur corpori fuerit data : Cum ad corpus yenerit , qualis essiciatur ; qualis , cum abscesserit φ Sed quoniam quanta sit, diligentissime ac subtilissime hIc disputatum est, ut eam Ii posset, ostenderet corporalis quanti
64쪽
quantitatis non esse, & tamen magnum aliquid esset ex hae una inquisitione, totus liber nomen accepi ut appelletur De Animae quan
Denique cum Romae adhuc demoraretur, sub inquisitione unde sit malum i Cum sussicienter ratione discussa constaret non aliunde, quam ex libero voluntatis arbitrio exortum; libros tres conscribere coepit, quibus titulum fecit De Libero Arbitrio: quorum secundum tertium in Africa Presbyter ordinatus absoluit. eoda. cap. 9. In eis cum Euodio loquitur, praestantis ingenii & doctrinae viro, ut apparet ex iis litteris quas vltrb citroquoscripserunt ambo. Subtiles enim &arduae plerumque quaestiones eisdem continentur; quarum auidus sciendi Euodius, reconditae doctrinae secundissimum magistri sui pectus pultabat. Epist.l98.2 6. 267.2s9. 99. IOO. ISI. dc IO 2.
Vt scias autem in eiusmodi argumentis sapere Euodium didicisse, unicum saltem specimen habe,dum Augustino scribens ait: Quia Epistolas Sanctitatis tuae,una ad illustrem trum Volusianum,& alteram ad Italicam illustrem in Christo feminam, in manibus legentes h buimus ; occurrit quod in Epistola, de Domini Iesu Christi Dei nostri carnali in Virgine Conceptione, & ex ea natiuitate, posuisti: Si ratio queritur, non erat mirabile: si exemplum poscitών, non est HI IMι': &visum est posse de omni natiuitate, vel hominis, vel cuiuslibet animantis, vel seminis, tale aliquid dici. Si ratio enim cius quaeratur, non indagabitur, & erit mirabile: & si exemplum poscatur, quia nihil tale sit in exemplis, erit singulare. Neque enim quis conuentus viri & seminae, vel cuiuilibet conceptionis aliquando,quod in secreto formatur, ratione poterit exponi. At vero seminum ex terra nascentium, primitus putrescentium, postea fructificantium, nulla ratio inuenietur. Non enim & hoc mirabile non est, vermem unum, sine ullo parente, si ad singularitatem aliquid requiratur, intra pomum virgineo conceptu formatum, persectum inueniri ζ Vnde ad exem- plum arbitror clictum: Ego sum vermis & non homo. De conceptionibus siue coniunctorum , siue singularium , nescio quaenam possit ratio exhiberi. Non ergo de conceptione Virginis non tantum redditur; sed de nulla quidem arbitror conceptione posse persolui rationem. Sed exemplum poscitur. Ecce de vento dicuntur equar; & de cinere, gallinae; & de aqua, nates; & alia nonnulla animalia, siae virili semine, G seius
65쪽
so LIB. I. CAP. I. fetus proprios edere. Certe sit intcgrae non edunt, possunt tamen illi
bat L concipere. Quomodo ergo ponitur, si exemplum poscitur non erit singulare, quando tot exempla praecedunt' Nasci enim in corporibus non solum semineis, verum etiam virorum intrinsecus dico quaedam animalia, notum est omnibus: numquid & ibi semen facit conceptionem ' Ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur.
Aut si ad hoc redditur, quia in Virgine homine, nihil tale unquam contigit; tamen sunt exempla in aliis rerum naturis, quia nata, & sine seminibus concipiuntur, ex quibus penitus ratio reddi nequaquam porcst. Tandem S in generatione, est aliquid tale inuenire, quod sic
edat partus ut integritas naturae non violetur. Soleo enim audire
quod aranea , sine ulla virili conceptione & partus corruptione, illa omnia fila, ex quibus tentis ii erem solet, secundum naturae suae modum proserat mirabiliter, & sibi tantum quas singulare pristitum esse demonstrat. Ergo si & hoc quaeratur; non tantum mirabile est, sed & cxempla talium rerum dari nullatenus possunt. Metuo enim ne ob hoc ipsa praecessierint in exemplis, ut qui non credidissent Virginem concipere polle, his exemplis conuincerentur,&c. Di t. aq7. . Ex quibus, licet haud reperiam Augustinum per litteras, Euodii argutias dissoluisse;attamen latis eius acrimonia patescit,dum talibus quid respondendum sit percunctatur : Non enim certamina, inquit, emino ; sed quemadmodum insidiosis respondeatur interrogo. Ego tamen sic credo Virginis conceptionem & partum, quomocio sempers credidi. rad. Epist. Alibi quoque, dum nodus quem proposuerat Euodius , vindice dignus haberi posset; eundem ipsi Euodio si potuerit, proponit Augustinus soluendum i Epist. 99. adeo ut plane iudicauerit idoneum, quem faceret in tanto argumento quale tum erat Liberum Arbitrium, & status hominis conditi a Deo collocutorem. Vti vero mirabile prorsus est, conuersum recenter Augustinum,
ingenio suo sulcos in eum agrum ducere potuisse ; ita haud minus estruod paullo post Presbyter , operi antea inchoato coronidem imp uerit: cum interea nullo magistro usus, solam sui stud ij incudem, sed opitulante gratia diuina,continenter fatigasset. In his igitur libris plurima subtilitas, summo ingenio iudicioque prognata. Et quamquam eis agat contra Manichaeos, qui ncgabant
66쪽
ex libero voluntatis arbitrio mali originem educi: contendebannue
Deum creatorem omnium naturarum, culpandum esse: volentes ni
mirum immutabilem quandam, & Deo coaeternam introducere mali naturam : atque ideb de Gratia Dei qua suos Electos praedestinauit, ut eorum, qui in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam praepararet voluntates; ideo,inquam, nihil ex proposito in his libris disputatum sit de Gratia;attamen ubi incidit eius commcmorandae locus,id transeunter factum est, non quasi de ea, operosa ratiocinatione ageretur. 'Aliud enim est quaerere, Vnde sit malum: & aliud est quaerere, Vnde --redeatur ad pristinum, vel ad maius perueniatur bonum. Quapropter noui haeretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt v luntatis arbitrium, ut Gratiae Dei non relinquant locum, quando quidem eam secundum merita nostra dari asserunt; non se extollant, quasi corum , inquit, egerim caussam : quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis caussa poscebat. s. I. Retra
Et licet haec ita habeant; attamen tam multa enumerat eis libris passim disputata aduersus Pelagianos, ut denique subiungat: Ecce: quam longe antequam Pelagiana haeresis extitisset, fic disputauimus, veluti iam contra illos disputaremus. eod. I ct c. Ista quae fuerint, Lector ibidem reperiet. Hos libros Paullino Nolam ordinatus Erincopus dono misit: Epist. 3q. a quo mutuo sumendos, legendosque incri Secundino Manichaeo, Romae menti, his verbis: Si quid autem de hac re copiosius explicatius6ue desideras ; lege tres libros nostros qui inscribuntur, Delibero Arbitrio: quos in Campania Nolae poteris inuenire, apud Paullinum, nobilem Dei famulum. I. ιο ει. Secund.
F. XXII TVenit ad Ostia Tiberina.
Post haec in Africam cogitans peruenit ad Ostia Tiberina, vn
cum Euodio, aliisque ciuibus & amicis suis,Deo pariter furuientibus. PMd cap. t.
67쪽
LIB. I. CAP. I. Illi e remoti a turbis, post longi itineris laborem, instaurabant se
nauigationi. Prouenit autem,ut ipse Augustinus cum Matre, soli starent incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum quae eos habebat prospectabatur. Colloquebantur valde dulciter, Se praeterita obliuiscentes, in ea quae ante sunt extenti, quaerebant inter se, qualis fututa esset vita aeterna Sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Quibus sermonibus tantopere sunt alsecti, ut carnalium sensuum delectatio, prete illius vitae iucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur: quinimo mundus iste eis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibu&suis, matre in primis clare amrmante,nulla re iam se in hac Vita delectari. eod.I. c. Io.
s. XXXV. Monica infirmatur, S moritur.
CVm interea vix intra quinque dies,aut non multo amplius,Monica decubuit sebribus, quarum nono die, religiosam di piam animam reddidit: postquami pletum Augustinus, artatis annum tri-
gesimumtertium complevissct. l. 9. Confcap. I.
Ingentem ei moestitudinem ista mors attulit: non ob aliud utique, quam quod ex consuetudine simul vitiendi dulcissima & carissima, repente dirupta,animo vulnus accepisset. eod. ι. c. I 2. Nam luia deserebatur tam magno solatio 3 sauciabatur anima eius, & quali dilaniabatur vita, quae una facta fuerat, ex sua&illius. Gaudebat quidem testimonio desunctae, quod in ea ipsa ultima aegritudine, obsequiis illius interblandiens, pium appellauerat; & commemorarat grandi di- lectionis assectu, Numquam se audiuisse ex ore ipsius, iaculatum inse durum & contumelialum sermonem. verumtamen fatetur , nihil comparabile habuisse honorem a se delatum matri, & seruitutem 1
Igitur cum emasset animam , puerque Adeodatus reclamauerat in planctum; simul atque cohibitus est, arrepto Euodius Psalterio, inchoauit cantu Psalmum, instruord- Ο stium tantabo tibi Dinine: cui
68쪽
eui ab uniuersa domo respondebatur. Atque interea dum funeri necessaria curabantur, cum luis ipse in pari Vbi decenter poterat,quod erat tempori congruum disputabat, eoque fomento lueritatis mitigabat cruciatum tuum, quem coram aliis dissimulabat. eod.I. θ c. Vnde & cum corpus elatum est, ivit, rediuitdue sine lachrymis. Imo neque in iis precibus, quas fudit dum pro Gefuncta osserretur Sacrificium pretii nostri , iam iuxta sepulcitrum posito cadauere, priusquam terrae mandetur, quidquam fleuit: tametsi tota die graui ter in occulto moestus esset: quem moerorem, ne balnea quidem pe- tita pepulerunt, sed quadan tenus somnus. I a.
Reducens nihilominus paullo post in pristinum sensum conuersationem matris, piam in Deum & ranctam; in se suosque blandam atque morigeram , qua subito destitutus erat: libuit flere de illa,& pro illa: de se,& pro se. Quamobrem dimisit lachrymas quas continebat,
i effluerent quantum vellent. eod. ι. O c.
I Am tum post Maximi tyranni mortem, Africam repetivit. lib. 3. t. PetiL-.2s. Venientes de transmarinis Carthaginem, se, fratremque suum Alipium cnondum quidem Clericos,sed iam Deo seruientes Innocentius ex Advocato Vicariae Praefecturae, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, sustepit: apud quem tantisper habitauit, ut miraculo curationis fistulae ipsius Innocentii interfuerit, oculi sque suis aspexerit, si non fuerit eius intercessione patratum. Id late delcribit. Lai. de Ciait. Dei, cap. 8.
69쪽
ΡLacuit inde ad propriam domum agrosque remeare. PUsid. . 3. Ad quos veniens, S in quibus constitutus serme triennio , c a se iam alionatis curis saecularibus cum iis qui eidem adhaerebant, Deo
vivebat: ieiuniis,orationibus,bonisque operibus,in lege Domini meditans die ac nocte. Ibidem. Etenim in ipsius societate, ex nunc nemo proprium aliquid habebat, sederant cis omnia communia, & distribuebatur unicuique sicut opus erat. Pescap. s.de iis interim,quae Deus illi cogitanti atque oranti , intellecta reuelabat, & praesentes & absentes, Sermonibus ac Libris docebat. Poss. cap. a. Atque huc reserri posse Sermones aliquot ex
iis, quos tam rigida philosophaque sententia nonnulli proscribunt,
quis proterve negeti In Africa costitutus conscripsit duos libros De Genesi contra Manichaeos , qui vehementi studio vesani erroris, veterem legem oppugnabant. I. I. Retr. capio. de his ita Cassiodorus: Nam & Pater Augustinus contra Manichaeos duobus libris disputans, ita textum Genetis diligenter exposuit, ut pene nihil relinquere probaretur ambiguum. - Vnde contigit ut nolens praestarct haeretis confutata, quatenus dum illa fortiter vincitur, Catholici diligentius instruantur. ι. I.diu.lect. c. . Quo etiam loco obseruatum est ab eodem Cassiodoro, Libris triginta tribus contra Faustum, pleraque de Genesi sollerter exposita esse: nec non iis quos Contra aduersarium legis & Prophetarum inscripsit: denique Confessionum posterioribus tribus voluminibus. Et quoniam ab ipso primo tempore conuersionis suae, posteaquam in Africam venerat, interrogabatur a fratribus, de diuersis quaestionibus;iam tum coepit initium liber Octoginta trium quaestionum. I. I.
Per idem tempus scripsit Librum de Magistro , in quo cum Adeo- dato filio disputatur & quaeritur, &inuenitur, Magistrum non esse
qui docet hominem scientiam, nisi Deum. I. i. Retav. 12.9 ι.9. Conscap. 6. Cum Diuili od by Gorale
70쪽
Cum vero promisisset ante paucos annos, scribere carissimo sibi Romaniano, quid de vera religione sentiret; tempus nunc esse arbitratus est: postquam eius acerrimas interrogationes, sine ullo certo fine fluctuare, ea charitate, quaerat illi obstrictus, diutius sustinere non poterat. t. de Per. Rel. c. 7. Ergo tunc De vera Religione librum scripsit: t. i. Ret. c. I s. idque se fecisse, Romaniano per litteras significauit. Epist. LII. Post haec Hipponem Resium venit, propter videndum amicum, Ann quem putabat se lucrari posse Deo, ut secum esset in Monasterio.serm. 9 I. Α9. de diues. Is erat ex iis quos dicunt Agentes in rebus, bene Christianus, Deumque timens: qui audita bona Augustini fama atque doctrina, desiderabat eum videre: promittens se posse mundi huius omnes contemnere cupiditates atque illecebras, si aliquando ex eius ore Dei verbu audire meruisset. Polsid. c. . Quasi securus Hipponem peruenit, quia locus habebat Episcopum. Vsque adeo enim timebat Epis- copatum, Vt, quoniam coeperat esse alicuius iam momenti inter Dei seruos fama ipsius, in quo loco sciebat non esse Episcopum , ne illo accederet cauebat. Serm. 9. de diues. Possid.cap. . Porro visum hominem, allocutus frequentius atque exhortatus est, quantum Deus donabat , VI quod Deo voverat, redderet: quod se ille facturum de die in diem pollicebatur, licet in eius tunc non impleuerit prauentia.
Eodem tempore Valerius Hipponensis Episcopus, cum flagitante Ecclesiastica necessitate, de prouidendo& ordinando Presbytero ciuitati, plebem Dei alloqueretur & cxhortaretur; iam cognito Augustini