Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

s. VII.

Cossatio Orthodoxorum cum Arianu, mortuo

Augustino.

CEterum quia Patrem & Filium unius esse substantiae, & pe sonarum tantummodo proprietate distinctos ut tum contra Pancentium, tum Maximinum & Felicianum, Augusti nus docuit in Catholici fatebantur: ad quod iuvabit legere Epist. I78. ande citatam ob eam rem dicti sunt Arianis Itomausiani. Ariani vero cum H erico in Africa dominante regnum etiam aliquod obtinerent ν ad Collationem Catholicos prouocarunt, ut hi antea Donatistas sec rant. Historiam Victor Vticens describit. l. 2. ct 3. Mandatum ergo suum cum Hunericus edidisset; Eugenius Episcopus Carthaginensis, tam suo,quam suorum in Africa Catholicorum nomine respondet,se minime recusare refusereve Collationem, quam imperabat Hunericus: sed petere,ut etia advocentur tramsmarini Catholici: quia sine eis non possit agere communem caussana, praesertim talem tantamque. Id autem obtendebat; vi, chim transmarini adessent sin quos seu ire non auderct Hunericus, ne imperatorem eorum otanderet tanld liberior esset disputatio. Et vero Eugenius cum suis ad diem venit, ut iuxta Hunerici mandatum cum Arianis conserret. Sed cum tyrannus in suo edicto

pollicitus esset Catholicis omnia tuta; fidem illico infrogit, & iis qui

venerant manum iniicit: tauit in doctissimos, eosque etiam necat. Attamen qui superstites erant, non diffugiunt: imo, ut dilpuratio sine tumultu transigeretur, eligunt ex suo ordine quosdam, qui pro omnibus loquantur: ut & iactum fuerat in Collatione cum Do natistis. Cumque Ariani aequo iure se ad disputationem comparare deberent; volunt ut eorum nescio quis Patriarcha Cyrillus, sit iudex r Se eum magno satellitio armatum collocant in alto suggestu. Catholici conqueruntur de tali forma iniquissimi iudicii: sed frustra. Imo accusantur, quod se vocent Catholicos: & magnis aduersariorum clamoribus

602쪽

moribus prope obruuntur. Tum vero nostri iis ultro largiuntur, ut Catholicorum nomen veluti suspendatur,donec quaestio definita sitidi ut ad rem veniant, edunt f riptam suae fidei confessionem, quam tueri instituunt. Quid Ariani Cum vicissim suam edere deberent; tantum clamant nostros esse seditiosos: & inflammant suum Hunericum. Qui statim contra Catholicos edicit, quod olim Christiani imperatores in D natillas edixeram. Quam Hilli riam, tametsi post mortem Augustini euenerit, in libuit subiunxille, ut, dum quisque videt haec Arianorum apud Afros 1nitia, quae in manibus habemus; videata lira vitae morumque foeditatem,ali is aliis haereticis successille, imo indies fuisse multiplicatos, donec fatalis dies vastitasque toti prope Africae intonarct: quod

paullo post contigit.

s. I.

Calamitatis qua Africam afflixit caussa,

peccata.

NI mirum, ut Augustinus dixerat Epistola ad Bonifacium, quod

Africa tanta mala patiatur; suis debent homines imputare peccatis. Afrorum nequitia maturuerat ad iustissimam vindictam : cel stisque manus, quae Vandalos ad punienda Hispanorum Rasilia aet- traxerat;etiam ad vastandam Africam transire cogebat. Ipsi fatebam tur,non suum esse quod sacerent: agi enim se diuino iussi ac perurgeri, inquit Saluian. l. . de Iudic. O Proaident.DN. Qui eum deinde ostendisset non adscribendum Deo, quidquid pro peccatis nostris patimur : sicut imputari uidici non debet, quod homicida occiditur, & latro aut sacrilegus exuritur: adiungit, unde ει

quod

603쪽

de iure suo se putent perdere, si hinc sibi alius quidquam voluerit

vindicare. Transeatur denique prope omnium fraudum, falsitatum. periuriorum nefas; nulla umquam his malis Romana ei uitas carui te sed specialius hoc scelus Afrorum omnium suit. Nam sicut in lentinam profundae nauis colluuiones omnium sordium , sic in mores eo. rum quasi ex omni mundo vitia fluxerunt. Nullam enim improbi - tatem scio , quae illic non redundauerit: cum utique etiam Paganae ac ferinae gentes, etsi habeant specialiter mala propria ; non cst tamen in his, hoc corpus omnium. SaluIan. ibidem. Nam, ut postea subiungit: Gothorum gens perfida , seipudica est. Alanorum impudica, sed minus persida. Franci mendaces, sed ho. spitales. Saxones crudelitate efflari, sed castriate vencrandi. Omnes denique gentes habent, sicut peculiaria mala; ita ctiam quaedam ho- na. In Afris poene omnibus , nescio quid non malum. Si accosanda

est inhumanitas, inhumani sunt: si ebrietas, ebriosi sunt: si falsitas, fallacissimi: si dolus, fraudulentissimi: si cupiditas, cupidi ismi i si perfidia, perfidiis mi. Impuritas eorum atquc blasphcnaia , his Om- nibus admiscenda non sunt : quia illis quae supra diximus malis

aliarum gentium vitia; his autem , etiam sua ipsorum vicerunt. Ac primum vi de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam Obscenis libidinum taecus semper artisse: non ut terram ac 'dem ho- minum, sed ut AEthnam putes impudicarum fuisse flammarum. Nam ' sicut AEthna intestinis quibusdatu Katura' feruentis ardoribus; sic illa Mabominandis iugiter fornicationum ignibus astuavit. N cc volo in V hac re asscrtionibus meis credi , testimonium requiratur generis humani. Quis non omnes Omnino Afros. impudicos generaliter sciat, nisi μsorte ad Deum conuersos, id est fide ac religione mutatos' Sed hoc tam rarum est ac nouum , quam rarum videri potest quemlibet ganeonem non osse ganeonem: aut quemcumque saeuiam non osse saeuum. Tam infrequens est enim hoc & iii usitatum, impudicum non esse Afrum ; quam nouum & inauditum, Afrum non esse Afrum. Ita enim generale in eis malum impuritatis est ; ut quicumque cx cis impudicus esse deserit, Afer non esse videatur. Salman. eodem lib. 7. de Ivdu. ct provident. Dei. Quo in loco consequenter plura reperiet , qui nosse voluerit in una Carthagine exuocrantiam vitiorum.

604쪽

sy6 LIB. IV. CAP. IX.

Innumeris prose locis Salviano adstipulatur Augustinus, dum lubricos suorum mores, spectacula, & actus, insectanter castigatrvi ex iis constat, quae lib. r. cap. s. aliisque locis e Sermonibus ad

populum, varia retulimus.

Et quamquam alicubi ipse testetur, paucos tum repertos fuisse qui verbi s sed plures qui vita moribus iue blasphemarent: solitos nihilominus blasphemare ut testatus est Salvianus apparet ubi ait:

Quis non secundum istos, qui ex meritis prioris vitae ante hoc corpus in caelestibus gestae, animas terrenis corporibus magis magisque grauari opinantur, affirmet eas ante illam vitam sceleratius immansucque peccasse; qui mcntis lumen sic amittere meruerunt, ut sensu viis cino pecoribus nascerentur: non dico tardissimi ingenio, snam hoc de aliis dici solet sed ita excordes, ut etiam cirrati ad mouendum risum , exhibeant cordatis delicias fatuitatis , quorum nomen ex Graeca derivatum, Moriones vulgus appellatῖ Talium tamen quidam fuit Christianus, ut, cum esset omnium iniuriarum suaru patientissimus, iniuriam tamen Christi nominis, vel in seipso rcligionis, qua imbutus erat, sic serre non posset; ut blasphemantes videlicet cordatos, 1 quibus haec ut prouocaretur audiebat, i nsectari lapidibus non desisteret, nec in ea causia vel Dominis parceret et bib. a. de peccat. mer. 9 rmig. cap. 22.

s. III. Astorum peccatis etiam AugusIinus Africa

calamitates adscribit.

IGitur eum ab Episcopis perpetua vigilantia , haereses, tametsi penitus exstirpari non potuerint hcorriguntur; incorrccti moreS permanserunt: dum populus monitiones quidem audit, sed non obauis dit: finemque criminis vlitus, gradum alterius facit. Etenim non ob aliud Afros suos cladem Barbaricam pati, Augustinus ait: qui nimirum non iam a Vandalis dumtaxat, sed & a Barbaris intra Africam constitutis, uti patet ex Epii ola ad Bonifacium, quam ante recitauimus malis multo maximis afficiebantur : adeo

605쪽

ut ne quidem prope iam consumti , ad poenitentiam respectarent.

Id enim magnopere deplorat vir piissimus, sermone de Tempore Barbarico: quem tum perinde dixisse mense ut opinor Martio

consideratis iis quae cap. s. eiusdem Sermonis Tomo I x. habet, credere utique debemus. Paucula ex eo recitabimus. Admonet, inquit, Dominus Deus noster,nos non debere negligere nostra peccata: quando talem demonstrat iram suam. Ipse quippe iuste punit nocentem, quia nullum inuenit poenitentem. Quoties, dilectissimi, intonuerunt atque intonant tubar diuinae: uιte Demrentiam ἔ appropinquauit emm ad vos regnum calorum i Et clausis au ribus cordis , magis operamur mala , & petimus ut veniant bo

na. cap. I.

Si esset in nobis humanus affectus , si esset compassionis sensus; unius hominis mortem flere, dolere , ac plangere deberemus. Quibus lacrymis, quo gemitu, quibus planctibus exagitamur ; quando aut maximam partem, aut pcene totam plangimus ciuitatem λ digerest carus , & vena eius malum renuntiat: Omnes qui eum diligunt. aegrotant simul animo. Si eum in ipsa vicina morte redire viderint et quemadmodum ab eo omnem spem salutis ablatam sentiunt; eum adhuc vivum, tamquam mortuum merito plangunt. Inter tantas angit stias, & in ipso fine rerum posita est uniuersa Prouincia, & quotidie frequentantur spectacula : sanguis hominum quotidie hinditur in mundo, u insanientium voces crepitant in Circo. O planctus, omni tristitia acceptior i o planctus omni moestitia affligens cori libet flere. Plangimus enim, dilectissimi, & illos, de

nos : quia & nos digni sumus, qui cum talibus merito flagellemur. Nos enim cum alios accusamus, omnes declinavimus: simul inutiles facti sumus prorsus omnes: nullus est excusatus, quia talis est iudex, ut omnis homo ab illo inueniatur reus. eod. cap. Quisquis malus es, quisquis corrigi non vis; non te consoletur altitudo tua: quia maior te exspectat ruina, ampliorque sustinet flamma, quia securis haec ad te nondum venit. Ideo putas te posse semper stare, cum videas vel audias alias arbores ampliores cecidisset cap. 1. Superbiam enim eorum castigat , qui fortunarum suarum, b c potentiae mole secti, nihilum de saeculi inconstantia cogitabant.

606쪽

398 LIB. IV. CAP. IX.

Dicet aliquis: Si mali merito flagellantur; boni quare talia eum

malis, & a malis patiuntur φ Quaret Quia secundum quemdam modum dicuntur boni r secundum autem rectum verumque bonum , nemo bonus nisi solus Deus. Ergo de ipsi boni, quicumque sunt boni; non tales sunt, quales esse debent boni. Non enim sunt perfectum bonum: proficiunt enim de die in diem. Si proficiunt, utique exercitationibus prosciunt. cap.

Igitur patientes cstote boni, ut sitis vere boni: patientes estote usque ad aduentum Dommi. Tolerate mala, quae patimini a malis, cum mitis: quia ista tentatio, vestra est examinatio. Si aurum es ; quid

times paleam i quid times ignem ρ Simul quidem eritis in fornacei sed ignis paleas in cineres vertit; tibi sordes tollit. Si frumentum es; quid times tribulam ' Non apparebis, qualis antea eras in spica ; nisi tribula conterendo a te separauerit paleas. Si oleum es; quid times pressuram praelii Non declarabitur species tua; nisi etiam pondus lapidis a te separauerit amurcam. Verumtamen interroget se unaquaeque anima, ut videat si inium patitur. Proseratur statera iustitiae: appendatur amor mundi, cum amore Deir vide quemadmodum praeponderet amor mundi. Pr

seratur speculum Scripturae diuinae. Speculum hoc neminem palpati qualis es, talem te tibi demonstrat. Intende & vide :& si est aliquid quod te offendat; abi confusus, & redi correctus. eod. cap. Cumque trium Puerorum exemplo proposito qui, dum nolunt imaginem Regiam adorare, ignes riserunti miraculum fugatae ab eis nam mae in fornace Chaldaica plurimum commendasset; subdit: Quid tale, dilectissimi, secimus t imo e contrario quae mala non secimus η Ιlli nec minis, nec tormentis conuenti , daemoniis sacrificauerunt. An non sacrificauit , qui imagines Idolorum per noctem ludentes, quod Nocturnum vocant, libentissimc spectauit. Sacrin cauit prorsus, sacrificauit: dc quod peius est, non tauri, vel cuius ibet pecoris aliquam victimam ; sed ipsam animam hominis pretjoiam. In hoc tam nefando sacrificio, non unus, vel pauci accusantur: tota hoc ciuitas fecit, quae tota consensit: nec ab hosti bus,

nec a barbaris; sed a seipso omnis homo in anima seipsum occidit rvidendo, consentiendo, non prohibendo, Omnes remansimus rei. Et dum nolumus pacem ciuitatis turbari peruersam; pacem quam desideramus , non accipimus rectam. Contemnimus pacem seruare bonorum Diuitigod by Cooste

607쪽

honorum morum , de periit pax temporum nostrorum. Discite vel nunc dilectissimi, quid cui rei praeponere debeatis. Nolite diligere vitia in filiis, in amicis, in seruis, in omnibus notis: praeponatur singularis potestas, omni potestati: honorem exhibea

mus Caesari, timorem autem Deo, &c. cap. q.

Vt plane videas , veteris alicuius Paganismi ritus aut reliquias, tum adhuc superstites in Hipponensibus suis, sicuti apparet, integerrimum Episcopum flagellare voluisse. Ad haec Martyrum adductis exemplis r Patientia Prophetae Iob ;Parabola fili j Prodigi ab optimo patre in gratiam recepti, postquam

in se utique reuersus, erroris sui poenitentiam egisset: quae tum sane oportuna videbantur grassantibus malis siue solatia, siue remedia ὶ ubi semel iterumque nefariam Arianorum haeresin, quaerant insecti Vandali, Nob quam rebaptizare quoscumque satagebant, acriter perstrinxisset, cap. 3. o praserrim 8. memor illorum , Qui bonis omnibus mediisque vivendi Barbarorum rapacitate multati, Hipponem profugerant ; breuiter concludit i Reddituri estis rationem Domino Regi, boni serui: data est vobis occaso bene operandi. Abundant peregrini, captiui, exspoliati : facite vobis amicos ex mammona iniquitatis, ut & ipsi recipiant vos in habitacula aeterna.

s. I V.

Consilium Augustini de fuga Episicoporum.

tempore bestorum.

INterea cinquit Possidius reticendum minime est, cum memor ti impendorent hostes, a sancto viro Episcopo Thabennensis EGclesiae Honorato per litteras fuisse consultum Augustinum : Vtrum nam Barbaris aduentantibus, esset Episcopis vel Clericis recedendum ab Ecclesiis, an non ' Eique rescriptis insinuasse, quid magis ab illis Romaniae eversoribus esset metuendum. Psid. cap. 3o. Exstat haec Epistola Toma II. num. 38o. Sacerdotum Dei ,& ministrorum, moribus utilis, di necessaria, teste Possidio ibidem.

608쪽

6oo LIB. IV. CAP. IX. Consultus antea fuerat super eadem re a Quodvultdeo, Episcopo tum Carthaginensi, ut tellatur Victori. I. quique perinde Aurelio successerat. Augustinus eum Coepiscopum vocat, eique se respondisse resert in haec verba: Nec eos esse prohibendos, qui ad locat si possunt munita migrate desiderant: & ministerii nostri vincula, quibus nos Christi charitas alligauit, ne deseramus Ecclesias quibus

seruire debemus, non esse rumpenda. Epia. I 8O. Vnde sic mox concludit: Restat ergo, ut nos, quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere; dicamus Domino: Estono his in Deum protectorem,& in locum munitum. ibid. Cum vero & Honoratus ipse , & alius quispia in Episcopus opponerent verba Christi dicentis, Cum autem persequentur Pos in cimratersa , I item aliam ; atque inde dicerentur quidam plebes suas des ruisse:&his& illis alio Euangelii loco occurrit. Cur enim, inquit, sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de ciuitate in ciuitatem esse fugiendum;& meri enariam non exhorrent, qud videt lupum rementem ct fuit, quia non ess ei cura de ovibis ἰ Cur non illas duas Dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut Habetilr, alteram ubi arguitur atque culpatur , sic intelligere student, ut inter se reperiantur non esse contrariae , sicut non suntlQuicumque illo modo fugit, ut Ecclesiae necessarium minis erium illo fugiente non dest; facit quod Dominus praecepit siue permisit rqui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritaliter vivit, alimenta subtrahantur; mercenarius ille est, qui videt lupum venientem& fugit, quoniam non cit ei cura de ovibus. Eadem ΜιII.

s. m.

Digresso. In dubiis consiustus, neque aliorum facile sententiam damnas , neque suam

praefracte tuetur.

Modestiae hi fructus sunt, quam uti per reliquam omnem vitam

tam scriptis quam moribus constanter ubique expressit, ita neque Diuiligeo by Corale

609쪽

neque sub extremum amatam sibi virtutem deseruit. In Epistola certe iam memorata, postquam suam de Episcoporum fuga sententiam aperuisset, ne sibi, plus aliis sumere videretur, his eam verbis obsignata Haec tibi. quia me consuluisti, frater dilactissime , qua existimaui veritate & certa charitate rescripsi: sed ne meliorem, si inueneris, sequaris sententiam, non pra scripli. Dist. I 8 . Iam vero quod attinet Ecclesiasticas consuetudines, quae aliae at i is in terris aut regionibus etiam tum seruabantur ; de his consultus olim ab iis qui diuersa sentiebant, ita semper respondit, ut nullam earum damnaret, si modo Fidei aut moribus non repugnaret. Vnde nec immutandam censebat, quando id commode & eius Ecclesiae seruata pace fieri non poterat. Hinc ad Ianuarium de his scribens : Faciat ergo quisque, inquit, quod in ea Ecclesia in quam venit, inuenerit. Non enim quicquam eorum contra Fidem fit, aut contra mores, hinc vel inde meliores. His enim caussis, id est, aut propter fidem aut propter mores, vel emendari oportet quod perperam fiebat, vel institui quod non fiebat. Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae adiuuat utilitate, nouitate perturbat. Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa consequenter noxia est. Fρφ. ii 8. c. p. s. Super huiusmodi autem rebus contendere, & superflua quaestione rixari, quod solent, qui, nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existimant appellat ipse puerilem sentium rca vcndum in nobis, tolerandum in aliis, corrigendum in nostris. Ibid. cap. 2. ct q.

Apparet ex eadem Epist. iam inde ab Augustini aeuo agitatam fuisse quaestionem, de accipienda quotidie Eucharistia : aliis alia sentientibus , atque diuersis rationibus caussam suam stabilientibus. Qua in re consultus ipse , salubri temperamento partes utranque conciliare studens ; Rectius, inquit , inter eos tortasse quinquam dirimit litem , qui monet ut praecipue in Christi pace Permaneant: faciat autem unusquisque , quod secundum fidem Tuam piὸ

credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus & sanguinem Domini. Nam & ille honorando non audet quotidie sume re, & ille honorando non audet ullo die praetermittere. Neque enim litigauerut inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit Lacharus& ille Centurior cum alter eorum, Gaudenι in domum suam si ceperit LM. I9. Dominum ; alter dixerit, Non sum dignin νι iηιrra Iub tectum meam : am- ΛDIt. 8.

610쪽

bo saluatorem honorificantes diuerso & quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. 3Mem p. 3.

s. ULBello Vandalos Bonifatius aggressus, funditur.

Vandalorum mores.

ΙΝductis in Africam, & per omnia effusis Vandalis: cum amicos

Bonifacit, qui hactenus ossicio non defuerat, ingens admiratio te neret, quaenam illum intemperiae tiansuersum egissent; tum nonnulli iussu Placidiae Augustar, Carthaginem delati sunt: ubi ostensis Bonifacius Aetii litteris; omnem eius fraudem perfidiamque detexit. Procop. LI. de belI. Vandal. Receptus idcirco in gratiam, cum nullo pretio Vandalorum furorem redimere, abitumque cauponari potuit; bello eosdem quos acciuerat, aggressus est. Sed susus ipse fugatusque, Hipponem Regium, ciuitatem maritimam munitamque se recepit. Qua tandem dedita, abeunte in caelum Augustino ut dicemus Bonifacius cum Romano exercitu cui Aspar praeerat, victus iterum; Romam deinde ex fuga appulsus est: ubi adepto magisterio militum, anno circiter As s. vel morbo cut scribit prosper) extinctiis est: vel ut Marcellinus aitὶ ab Actio sauciatus in tertita ac Pulagiae coniugi moriens praecepit, ut ne alteri, quam Aetio

nuberet.

Ceteriim post primam Bonifacii cladem, ad eb procurrebat indies aucta calamitas; ut quadringentis amplius excisis per Alricam Ec- , clesiis, tres tantummodo superessent, Carthaginensis, Hipponensis de Cirtensis. Sed de his pau llo post. Est sinu memorabile , cosipsos Vandalos Africae debellatores clim non tantummodo Afrorum in haeresi pertinaciam insed &luxuriam, Imperii certissimam pestem, amplexi essentὸ impia tuis

tandem poenas dedissic. Contriti enim postea ac subacti sunt a Belisaiario et qui Regem eorum Gibmerem, cum Theodora coniuge filioque Hilderico, onstantinopolim ad triumphum auexit, imperante Iustioniano: qui se Libya potitum scribit turtio Consulatu suo.Is autem iniscurrit in annum Christi ID. xxx m. Tali

SEARCH

MENU NAVIGATION