Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

s o LIB. IV. CAP. VI. pius, nequaquam re acquiescere eruditorum sententiis r sed ,quod intellectui tuo congruit dixisse Apostolum, quia stultam fecit Deus

Quidquid sit; Alipius, qui contra primum Augustini librum de

Nuptiis N Concupiscentia excerpta in Africam attulerat ;hac vice in Italiam rediens, librum Augustini secundum, ad Comitem Valerium attulit: cui perinde m ox octo suos opposuit Iulianus, non atramento, sed indignatione & superbia suffragante, atra potius bile conscriptos.

Eiuste rei testis ipse Iulianus est, dum Florum Episcopum quemdam, cui postremum hoc opus dedicauerat, compellans ait: Quia id impendio poposcisti, imo indixisti auctoritate patria ; ut libro Tractatoris Poeni, quum ad Valerium Comitem vernula peccatorum cius Alipius nuper stetulit, obniarem; hinc mihi est longior faeta res. ponso. ι i. v. imp. c. s. Sed de his postea pluribus.

s. I LLeporij conuersio per Augustinum.

F Verat Leporius, Pelagian. dogmatis sectator hactenus non instrenuus. At resipuit circiter hoc tempore, ut nonnulli volunt, alii altius reserunt, ad annum CCCC. xx m. nam de CCCC. VI.

errorem puto opera potissimum Augustini , ad quem in Africana appulerat. I estatur Gennadius dum ait: Leporius adhuc Monachus,' postest Presbyter, pi aesumens de puritate vive, quam arbitrio tan- um & conatu proprio, non Dei se adiutorio obtinuisse crediderat; Pelagianum dogma coeperat sequi. Sed a Gallicanis Doctoribus ad monitus, & in Africa per Augustinum a Deo emendatus ; scripsit emendationis suae libellum, in quo & satisfacit de erro Q , S gratias agit de emendatione. Simul & quod male senserat de Incarnatione orrigens, Catholicam sententiam tulit: dicens manentibus in Chri- sto duabus naturis, unam reddi Filij Dei personam. ubr.vi Uir. IL h. cv. Sy Inter

582쪽

Inter eos 1 quibus in Gallia admonitus fuit Leportus,extitit Ioannes Cassianus, ut ipsemet prodit libit. de Incarnat. Christi, adeoque Leporij correctionem commendat, ut non minus pene admirari uast, quam illaesa multorum fides: Quia primum est , inquit, errorem non incurrere; secundum, ne repudiare. Is ergo Cassiani verba sunt non solum in Africa, ubi tunc erat .. atque nunc est; tam errorem suum cum dolore, quam ii ne pudore ιι consessus est;sed etiam ad omnes Galliae ciuitates, admodum flebiles . . consessionis ac planctus sui litteras dedit. Scilicet ut ubi distatio iaetus prius cognita erat ; illic etiam emcndatio nosceretur : & qui testes erroris antea fuerant ; iidem postea correctionis essent. ita .

Cassianis.

Sane quod litteras attinet, quae libello Emendationis adhaerent quo Nestorianum errorum potissimum rctractat; Angustini fuiste, indicat stilus: quae perinde cum ipso Lepori j libello, de aliis quibusdam Capreoli Carthaginensis Episcopi, Victorini Afri, & aliorum opusculis, Lutetiae prodierunt Anno I 6so. Vt vero Leporius hic cuius etiam meminerunt Ioannes II. Papa, Epistola ad Avienum, Senatorem, Liberium & alios: Facundus Hermianensis Episcopus. libr. t . ad Iumnian. Imp. cap. 4. in alius est ab illo, qui pridem Augustini contubernalis fuit , nominaturque in Actis Ecclesiasticis quae mox praemisimus et ita an omnino sit idem cum eo, de quo Dcxter in Chronico, his verbis: Anno ab U. C. M. C. LV. Leporivi Micens in Birna Episcopus prius Mo chis ex familia a gustini, mutat fluam perditam ρt inrem sententiam , admonitin ab Augustιno praceptora suo : penes alios esto examen atque iudicium. In annis enim conditae Urbis apud Dextrum, manifestus irrepsit error: quem si quis secerit M. C. Lxxv ; is quidem incidet in s culi Christiani CCCC. xx m. sed non concidet cum Catalogo

Episcoporum Uticensium, Hispali editor qui Leporium tedisse Anno

583쪽

LIB. IV. CAP. VI. 72

1. III.

Augustinus Vitalem ab errore reuocaresudet.

VTi Leporium, ad meliorem sententiam & mentem Augustinus reci uxit; ita non minorem adhibuit diligentiam , in corrigendo quodam , italo Carthaginensi: qui docere coeperat, Non aliter esse diuini muneris, ut praedicato Euangelio consentiamus; quam quia credere non possumus, nisi praedicatio externa veritatis

antece&rit.

Quapropter interrogatus Vitalis, quid sit quod ait Apostolus Dein operatur in nobas ct νεlle O perficeret Respondeoat, per legem suam, per Scripturas suas Deum operari ut velimus, quas vel legimus vel audimus : sed eis consentire, vel non consentire ; ita nostrum esse, ut, si velimus, fiat: si autem nolimus : nihil in nobis operationem Dei valere faciamus. Operatur quidem ille, dicebat, quantum in ipso est ut velimus, cum nobis nota fiunt eius eloquia: sed si eis acquiescere nolumus, nos, ut operatio citis nihil in nobis prosit, emcimus. Auguntinin Epist. Io7. ad Uitalem. Uolebat nimirum Vitalis , fidei initium ex nobis esse : istaque credulitate tamquam inquisitione & pulsatione, ex vi liberi arbitri j prosectis, quemlibet mereri gratiam Dei: eam perinde merito nostro dari. Atqui huius Pelagianismi partem iugulauerat 'idem Augustinus, libro de Grat. Disti cent. Pelagian. 9 Celes. cv. 7. Oseqq. voi ad ext rc mum ait t Ergone ut perueniatur ad adiutorium Dei , a a Deum curritur sine adiutorio Dei ἰ Et ut Deo adhaerente3 adiuu mur a Deo , a Deo non adiuti adhaerebimus Deo Pt Quid homi hi maius, quidve tale potcrit gratia ipsa praestare, si iam sine illa unus cum Deo spi ritus emci potuit, non nisi de arbitrii libertatet eod.

Verumtamen eundem nunc euertit , ex Orationibus Ecclcsae: 'uae non tantum pro eis tun nIun, qui praedicatione veritatis carent; sed & pro eis qui veritati praedicatae agnitaeque obstinate reluctantur. Diluia Io7. perquam accurata atque exacta. Quapro pter Distrigod by GOrale

584쪽

pter sentientem aliter Vitalem compellans, ait: Exerce contra Ora tiones Ecclesiae disputationes tuas : & quando audis Sacerdotem Dei, ad altare ex nortantem populum Dci, orare pro incredulis, ut eos Deus convortat ad fidem; & pro Cathecumenis, vicis desiderium regeperationis inspiret ; & pro fidelibus , ut in eo quodeste coeperunt , eius munere perseuerent : subsanna pias Voces , dc dic te non tacere quod hortatur , id est, Deum pro infidelibus, ut eos fideles faciat, non rogare, eo quod non sint illae diuinae miserationis beneficia , sed humanae ossicia voluntatis, &c. ibid. Etenim opus eli hoc gratiae t quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scripturarum Sanctarum, elli fuerint inimici , fiunt amici: non opus eiusdem doctrinae ; quam qui audiunt & lcgunt sine gratia Dei, peiores eius emciuntur inimici. ead. Dist. Non ergo Gratiam dicamus esse doctrinam ; sed agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam: quae Gratia si dest; videmus etiam obesse do

ni mi nemos incidit.

EA sane Epistola veluti compendio , doctrinam Ecclesiae Catholicae contra Pelagianos Augullinus complexus cst , quoad illa, quae tum ipse firmissime sciebat ita esse : admoue sic in illismi cuique ambulandum ex illimabat, donec Deus aliud reuelauerit; ut ab eis nullo modo deuiare possimus. Est inquam , complexus, atque exorientis paullo post, vel eodem potius tempore in Gallia Semipelagianismi ab eis qui delicato hominis arbitrio, ferre non poterant rigidam, atque in Scripturarum petra solidatam doctrinam : hancque propterea sanctissimi Doctoris, coeperant arrodere)radises, penitus incidit. Nam cum dicerent, Omnes homines Gratiam fuisse accepturos , si non illi quibus non donatur, eam sua voluntate respuerent, quoniam Deus vult omnes homines saluos fieri; rogat Augustinus, C c c c 3 Quo-

585쪽

s 4 LIB. IV. CAP. VI.

V. Profip. Quomodo id esse possit, quandoquidem multis non detur paruulis: I. ι In- di sine illa plerique moriantur, qui non habent contrariam volun-grat.cap. tatem : de aliquando cupientibus festinanthbusque parentibus, mi 3 o. o nimis quoque volentibus ac Paratis , Deo nolente non detur, seqq. cum repente antequam detur exlpirat, pro quo ut acciperet currebatur ἰVnde manifestum est, eos, qui huic resistunt tam perspicuae veritati , non intelligere omnino, qua locutione sit dictum, quod omnes homines, valι Dein saluos sera, cum tam multi fatui non fiant: non quia ipsi, sed quia Deus non vult, quod sine ulla caligine mani festatur in paruulis. Sed sicut illud quod dictum in , omnes in Christo

muricabuntur, cum tam multi aeterna morte moriantur; ideo dictum O, quia omnes quicumque vitam aeternam percipiunt, non percipiunt nisi in Christo: ita quod dictum est, Omnes homines vult missaraci fieri, ideo dictum est , quia omnes qui salui fiunt, nisi ipso v lente non fiunt: & si quo alio modo illa verba Apostoli intelligi possunt, ut tamen huic apertissimae veritati, in qua videmus tam multos volentibus hominibus , sed Dco nolente, saluos non fieri,

contraria esse non possint. . IOT.

Dicere enim , Tales paruulos ideo non permitti ad Bapti sinum peruenire, quia vel non credituros, vel non perseueraturos in gratia, idque propriae voluntatis vitio siue defectu, Deus praeuiderit; tantumnon est ridiculum : ut ostendit postea , ιιι douo persim. cap. 9.Scimus enim paruulos, etiam secundum ea quae Per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum: gesserunt autem non per

seipsos; sed per eos, quibus pro illis respondentibus & renuntiare. diabolo dicuntur, & credere in Deum, unde & in numero fidelium computantur, &c. non secundum ea, quae, si diu hic viverent, gesturi suerant. Μιβ. IOI.

. . . . . . . e

586쪽

EXCIDII AFRICAE INITIA.

g. I.

Bestum Bonifacio Comiti illatum.

Bonifacius Africae hac tempestate Comes, cum apud eos populos potentia gloriaque indies augeretur; multorum inuidiam, sed Aetii potissimum militum Magistri, incurrit. Imperatoris iussu nuper in Hispanias Bonifacius protectus, amnem ibi Vandalorum Regibus uxorem duxerat: hocque nuptiarum scedere Barbaros sibi devinxerat. Ea res inuidiae veluti tectorium fuit, quando Aetius ob id tantummodo Bonifacium accusabat tamquam Imperij in Libya insidiatorem, quia Barbarorum amicitiam affectauerat. Hisce susurris postquam Placidiae, matris Valentiniani Imperat ris, aures animumque Aetius implesset; tum Bonifacio summa perfidia scripsit, succensere illi grauiter Imperatores: ideoque , tametsi vocari rem contingeret; caueret equidem adesse: doloso cineri ignes suppostos iacere. Aetio,seruo quondam suo, Bonifacius fidem commodauit, fabulae totius ignarus: adeoque ab Imperatoribushccersitus, distulit venire. Quapropter cum gratiam, Aetii perfidia; iram, Bonifacii simplicitas apud Caesares inuenisset; publico ei nomine bellum illatum est, ducibus Mavortio, Galbione, & Sinoce t sed cuius denique fortuna occisis primum Sinocis proditione Mavortio &Galbione, isto demum per Bonifacium interemto in eundem inclinauit. Proj. ιn Chron. Pausi. Din. bist. mst. lib. 14. Huc faciunt Epistolae nonnullae, quae continentur in Append. TOm. D. Do. 11. II. q. I . 36. quibus vltro citroque Bonifacius & Augustinus scribunt. Φ. ILDiuitigod by Gorale

587쪽

. - . . . .

Vandalos in auxilium Bonifacius vocat.

V Erumtamen non hic extitit belli finis: ius prosequendi curam cum in Comitem Sigi ultum Bonifacius translatam vidit; atque innocentiam suam Obstinato consilio peti ; e Libya in Hispaniam nauigans, Vandalorum auxilia certis legibus poposcit, neque dissiculter obtinuit: cum Vandali undique conclusi, Gothorum quibus antea Honorius, deliberato cum suis consilio , Gallias Hispaniasque rata confirma tone donauerati timore aestuarent. Vnde factum est, ut rerum suarum & innocentiae tutandae desperatione, vir alioqui pius, sibi totique Africae perniciem , S saeculi prope unius iugum Religioni in ea Catholicae, fatali imprudentia excidium accersiverit. Qua via modoque Africam ingressi sint, describit Victor Vticen sis, his verbis: Sexagesimus nunc agitur annus, quo populus ille crudelis ac seruus Vandalorum gentis , Africae miserabiles attigit fines rtransuadens facili transitu per angustias maris, quo inter Hispaniam Africamque, aequor hoc magnum spatiosum lue, bissenis millibus,augusto limite se coarctauit. ι Transiens igitur quantitas uniuersa, calliditate Genserici ducis, ut famam suae terribilem faceret gentis, illico statuit omnem multitudinem munerari, quam huic luci ad illam usque diem uterus profude- .rat ventris. Qui reperti sunt senes, paruuli, serui vel domini, octoginta millia numerati. Quae opinio diuulgata usque in hodiernum auceps gentibus , armatorum tantus numerus aestimatur, cum sint nunc exiguus & infirmus. Inuenientes igitur pacatam quietamque Prouinciam ; speciositatem totius terrae florentis quaquauersum impietatis agminibus impetebant ,. deuastando depopulabantur inccndio atque homicidiis totam . exterminantes. Sed nec arbustis frugiferis omnimode parcebant : ne forte quos antra montium , aut praerupta terrarum , vel seclusa quaque occultauerant, post eorum transitum,

illis

588쪽

LXCIDII AFRICAE INITIA. 3 7

illis pabulis nutrirentur. Et se tali crudelitate furentibus ab eorum . . contagione nullus remansit locus immunis. Praesertim in Ecclesiis, iaBasilicisque Sanctorum, Caemiteriis vel Monasteriis, scelerati iis sae- . utebant: ut maioribus incendiis domos orationis magis,quam urbes, .. Cunctaque oppida concremarent, dcc. Via. Umen. LI. de perseec. Vand.

Augustini ad Bonifacium parane sis.

PMusquam ista quae diximus, Bonifacius designaret; litteras ad

eum Augustinus dedit: quibus iam tum in deterius f prolabentem sistere conatus cum dolorem suum Bonifacius moderari haud sineret nihilum profecit. opera pretium est nonnulla saltem proferre; ut quilibet intelligat, quam habuerit Antistes noster ab adulatione,& huiusce saeculi moribus, quos Politicos hodie vocant,animum pia rum & auersum. Scio, inquit, non deesse homines, qui te secundum vitam mundi huius diligunt: & secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia, aliquando inutilia, quia homines sunt, & sicut possunt ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti die. Secundum Deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit: non quia deinsunt qui hoc faciant; sed quia difficile est inuenire, quando tecum ista possint loqui. Nam & ego semper desideraui, & numquam inuem locum vel tempus. vi agerem tecum , quod me amre Oportebat cum homine quem multum diligo in Christo.Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es: quia vix loquebar, imbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili; audi me saltem per litteras tibi sermocinantem. quas in periculis tuis, numquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris: & cauens ne ad eos quos nollem, mea Epistola perueniret. Vnde peto ut ignoscas, si me putas plus timui sie, quam debui. Audi ergo me, imo Dominum nostrum per ministerium infirmitatis meae. Recole qualis fueris, adhuc in corpore constituta religiose memoriae priore coniuge tua: & recenti eius obitu, quomodo

. Dddd tibi

589쪽

s 8 LIB. IV. CAP. VII. tibi vanitas huius saeculi horruerit, & quomodo eon pieris seruitutem Dei. Nos nouimus, nos testes sumus, ciuid nobiscum apud Tubunas, de animo & voluntate tua fueris ccillocutus. Soli tecum eramus, ego, & frater Alipius. Non enim existimo tant m valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, & te in otium sanctum conserre: atque in

ea vita viuere, in qua servi Dei Monachi vivunt. Vt autem non faceres, quid te reuocauit, nisi quia considerasti, ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi Ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus Barbarorum quietam & tranquillam vitam agerent, sicut dicit Apostolus, in omni pietate & castitater tu autem ex hoc mundo nihil quaereres, nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae, tuae , ac tu rum : accinctus baltheo castissimae contincntiae, & inter arma corporalia spiritualibus armis tutius ac fortius munitus. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus; nauigasti, o remque duxisti. Sed nauigasse , obedientiae fuit, quam secundum Apostolum debebas sublimioribus potestatibus : uxorem autem non dux illes, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem; fateor, miratus obstupuit dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audiui te illam ἡucere noluisse; nisi prius Catholica fuisset factat & tamen haeresis eorum, qui verum Dei filium negant, tantum praeualuit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Iam vero si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae Deo dicatae rebaptizatae sinit quantis tantum malum plangendum est sontibus lacrymarum i Ipsam

quoque uxorem non tibi sui cisse ; sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines, &forsitan mentiuntur. Ista omnibus patent,& tot & tanta mala, quae te , posteaquam coningatus es,consecuta sunt. Quid dicam Christianus es:cor habes: Deum times: tu ipse considera quae volo dicere,& inuenies de quantis malis debeas agcre poenitentiam : propter quam tibi credo Dominum parcere, & a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut asenda est: sed si illud audias quod scriptum est: Ne tardes sonueris ad Ostminum,ntque diservi de te in dum. Iustam Diuiligod by Corale

590쪽

Iustam quidem dicis te habere caussam : cuius iudex ego non sum, quoniam partes ambas audire non possum. Sed qualiscumque sit caussa tua de qua mode, credere vel disputare non opus est j numquid coram Deo potes negare, quod in illam necessitatem non peruenisses, nisi bona saeculi huius dilexisses η quae tamquam seruus Dei,

quem te ante noueramus, contemnere omninδ, & pro nihilo habere debuisti: & oblata quidem sumere, ut eis v tereris ad pietatem e non autem negata, vel delegata sic quaerere, ut propter illa, in istam n cessitatem perducereris, ubi eum amantur vana, perpetrantur mala: pauca quidem a te; sed multa propter te : & cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, s tamen nocent committuntur ea quae

vere, di in aeternum noceant.

De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant, ad tuendam tuam potentiam vel salutem: qui etiamsi tibi omnes fideles sint, nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae; nempe tamen ad ea bona, quae ipli quoque non secundum Deu m, sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt peruenire: ac per hoc qui refraenare & compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogoris aliena . Quod ut fiat; necesse est multa., quae Deo displicent,

. fiant: nec sic tame explentur tales cupiditates. s. o. Et paullo post: Quando ergo poteris tot hominum armatorum quorum fouen, da est cupiditas; timetur atrocitas j quando , inquam , poteris eorum

concupiscentiam, qui diligunt mundum non dico satiare i quod fieri nullo ivodo potest sed aliqua ex parte pascere, ne uniuersa plebs pcreat; nisi tu facias, quae Deus prohibet & facientibus comminatur tPropter quod vides tam multa contrita, ut iam vile aliquid quod rapiatur, vix inueniatur. Quid autem dicam de vastatione Asricae, quam faciunt Afri Barbari, resistente nullo, dum tu talis, tuis necessitatibus occuparis, nec aliquid ordinas, unde ista cal mitas avertatur ' Quis autem crederet, quis timeret, Bonifacio Domesticorum S Africae Comite in Africa constituto,cum tam magno exercitu & potestate, qui Tribunus cum paucis foederatis, omnes ipses gentes ex Pugnando & terrendo paca uerat; nunc tantum fu i isse Barbaros auturos. tantum progrelluros, tanta vastaturoS, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant

deserta facturos ' Qui non dicebant, quandocumque tu Comitiuam sumeres potestatem, Afros Barbaros non solum domitos; sed etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION