Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

38o LI B. IV. C A P. VII.

tributarios suturos Romanae reipublicae ' Ex nunc quam in contrarium versa sit spes hominum, vides: nec diutius hinc tecum loquendum est, 'aia plus tu potes ea cogitare, quam nos dicere. Sed sorte ad ea respondes, Illis hoc esse imputandum, qui te laeserunt: qui tuis officiosis virtutibus non paria , sed contraria reddiderunt. Quas caussas ego audire & iudicare non possum. Tuam caussam potius aspice & inspice. quam non cum hominibus quibus. libet, sed cum Deo habere te cognoscis: quia in Christo fideliter vivis, ipsum timere debes, ne offendas. Nam ego caussas superiores potius attendo: quia ut Africa tanta mala patiatur, suis debent homines imputare peccatis. Ucrumtamen nolim te ad eorum numerumpcrtinere, per quos, malos & iniquos Deus flagellat poenis tempora. t ibus quos voluerit. Iplis namque iniquis, si correcti non fuerint, iuruat aeterna supplicia, qui eorum malitia iuste utitur, ut aliis mala

ingerat temporalia.

Tu Deum attende: Iesum Christum considera : qui tanta bona praestitit, & tanta mala pertulit. Quicumque ad cius regnum cupiunt pertinere, di cum illo, ac sub illo semper beate vivere; diligunt etiam inimicos suos: benefaciunt illis, qui eos oderunt: & orant pro eis, a quibus persecutionem patiuntur. Et, siquando adhibent pro disciplina molestam seueritatem; non tamen amittunt sincerissimam

charitatem.

Si ergo tibi bona sunt praestita, quamuis terrena & transitoria, ab Imperio Romano; quia & ipsum terrenum est non caeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate: si ergo bona in te collata sunt; noli reddere mala pro bonis. Si autem mala tibi irrogata sunt; noli reddere mala pro malis. Quid illorum duorum sit ; nec discutere volo, nec valeo iudicare: ego Christiano loquor, Noli reddere vel mala pro bonis, vel mala pro malis. Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam 'Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quomodo ista salus tua transitoria tuta sit, di potentia atque opulentia vel ista seruetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur; quid tibi respondeam nescio. Incerta quippe ista, certum consilium habere non possunt. Si autem

secundum Deum me consulis, ne anima tua pereat; & times verba Veritatis, dicentis, Quid prodest homini si toιum mundum lucretar. anima auιιin sua durimentam patiatur; habeo plane quod dicam : est apud

592쪽

LYCIDII AFRICAE INITIA. 3st

me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam, quὶm illud quod supta dixi: Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo suntὶ &c. Et post paucula: Hic appareat si vir fortis es. Vince cupiditates, quibus iste diligitur mundus: age poenitentiam de praeteritis malis,quando ab eis cupiditatibus victus, per desideria non bona trahebaris. Hoc consi. lium si acceperis, si tenueris atque seruaueris; dc ad bona illa certa peruenies, Zc cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. Sed forte iterum quaeris a me, quomodo ista facias, tantis mundi huius necessitatibus implicatus Ora fortiter, te die Deo quod habes in Psalmo: In nece ari,in meu erue me. Tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudiuit te, &nos pro te, ut liberareris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima uero non perit, si non malignis cupiditatibus captiua teneatur : ipse te exaudiet, ut interiores &inuisibiles hostes; id est, ipsas cupiditates, inuisibiliter & spiritaliter incas: & sic utaris hoc mundo, tamquam non utaris : ut ex bonis eius bona facias , non malus fias. Quia Sc ipsa bona sunt: nec dantur hominibus, nisi ab illo qui habet omnium caelestium de terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur de bonis: ne putentur magna vel summa bona , dantur 8c malis. Itemque auseruntur ista & bonis, ut probentur; & malis,

ut crucientur. Ac deinde.

Salus vero animae, cum immortalitate corporis utriusque iustitiae;&victoria de cupiditatibus inimicis, & gloria & honor & pax in aeternum ; non dantur nisi bonis. Propter haec acquirenda & obti-ncnda. fac eleemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesone corporis tui potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quantalibet tibi abundent. Siccis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt : sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt. Si enim coniugem non haberes; dicerem tibi, quod & Tu buuis diximus , ut in sanctitate continentiae viveres. Adderem , quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te, quantum rerum human rum salua pace potuisses, ab istis rebus bellicis abstraheres: & ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas: ubi in G

593쪽

131 LIB. IV, CAP. VII.

lentio pugnant milites Christi, non ut occidant hominest sed ut expugnent principes & potestates, & spiritalia nequitiae, id est, diabo.

Ium & angelos eius, ctc. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniux impedimento est sine cuius consensione continentor tibi non licet vivere. Quia etsi . tu eam, post illa tua verba Tubunensia ducere nonHebebas; illa tibi tamen nihil eorum sciens, innocenter & simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam , ut sine impedimento redderes Deo , quod te debere cognoscis. Sed si cum illa agere non potes; serua saltem pudicitiam coniugalem: & roga Deum, qui te de necessitatibus eruit, ut quod non potes modo, possis aliquando. Ucrumtamen ut Deum diligas , non diligas mundum i. t in ipsis bellis si adhuc in eis versari opus est in fidem teneas: pacem qu.eras. Vt ex mundi bonis iacias bona opera; & propter mundi bona , non facias opera mala; aut non impedit coniux, aut impedire nouia t.

Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem charitas iussit, qua te secundum Deum, non secundum hoc saeculum diligo: quia & cogitans quod scriptum est, Cοννψι sui ton , ct amabis te, corripe fluia tum , ct aduικι odiise ιι, non te utique stultum, sed sapientem debui

cogitare. Epist. 7O.

Atque ita Augustinus ad Bonifacium, procul omni fuco& palpo r adeo ut sicuti optandum est calidissimis votis, plures eius cemodi sermones ad eos fieri , qui Prouincias hodie militiamque gubernant ; ita utinam tum saltem Bonifacius audiuisseti quod quia non est factam ; sic utique malum increuit . ut neque ipse resistentici fuerit i licet Imperatoribus reconciliatus ut mox dicemus magnam auri vim recessuris Vandalis obtulisset.

594쪽

C A P V T VIII. AUGUSTINUS ARIANOS IN

AFRICA REFELLIT.

Ariani in in Africa.

CVm Sigisuulto Comite, militiae contra Bonifacium Praesecto venerat in Africam Maximinus, Arianorum Episcopus. Id enim ipse profitetur initio collationis, quam Hippone habuit, de qua dicere aggredior. Ego, inquit, in hanc ciuitatem missis a Comite Sigisvulto sic enim legendum contemplatione pacis adueni.

Hic tantae temeritatis extitit, ut ad disputationem Augustinum prouocauerit: licet impar conoressus Achilli, uti docuit euentus. Vnde & eum Augustinus compellat his verbis: Quid tibi visum est. 6 homo Ariane, tam multa dicere, & pro caussa quae inter nos agitur nihil dieete: quasi hoc sit respondere posse, quod est tacere non posses

Prafat. lib. 2. contra Maximis. .

Imo non ipse solum ; sed & Pascentius, Comes domus Regiae in Africa, exactor rerum fiscalium, idem ausus est i homo simpliciter i mpudens,neque ad certamen ullatenus instructus: &fisci opinor sui, quam Christi peritior. De utroque Possidius, atque in primis Pascen

tio, ita narrat.

F. II. Dilbutatio Augustini cum Pascentio Ariano.

CVm quodam Pascentio inquit Possidius) Comite domus re- ε giae Ariano, qui per auctoritatem suae personae, fisci vehemen-

. tissimus Diuili do by Cooste

595쪽

3 4 LIB. IVT C A P. VIII.

tissimus exactor, fidem Catholicam acriter ac rugiter oppugnabat &,, perturbabat ; presentibus honoratis & nobilibus viris apud Carthao ginam ab illo prouocatus, idem Linus Augustinus coram eontulit., , Verum haereticus, tabulas atque stylum, quod Magister noster &,, ante congressum di incongressu instantissime fieri volebat, ne adesiissent, omnin5 rccusabat. Et dum id pernegasset, dicens quod metu , , legum publicarum , periclitari tabulis scriptis nollet: atque in- , , terpositis, id placere Au istinus Episcopus , cum suis qui aderant, , consacerdotibus videret; ut absque ulla scriptura priuatim disputa- ,, rent, collationem suscepit: pr dicem ut postmodum contigit, quod is post solutum conuentum,esse cuiquam possct liberum arbitrium soris te dicere, nullo scripturae documento se dixisse, quod sorte non dixe- ,, ris : vel non dixisse,quod dixerit., , Et miscuit cum eodem sermonem atque asseruit quid crederet, M., ab illo quid teneret audiuit: & vera ratione, & auctoritate Scriptu- ,, rarum probata docuit di ostendit nostra fidei firmamenta: illius au- ,, tem asserta, nulla veritate, nulla Scripturarum sacrarum auctoritate suffulta docuit. & frustrauit.,, Et ut a te inuicem partes digressae sunt; ille magis magisiue iratusis N furens, mendacia multa, pro fide sua falsa iactabat: Sc victum esse is a seipso proclamans multorum ore laudatum Augustinum. ,, os cum venerabilem virum minime laterent; coactus est ad ip- ,, sum scribere Pascentium, propter illius metum omissis nominibus,, conserentium: & in eis litteris, quidquid inter partes dictum vel γ- is mim fuerit, fideliter intimauit: ad ea si negarentur, probanda, maginis nam testium habens copiam, clarissimos scilicet atque honorabiles

is qui tune aderant viros.

, Atque ille ad duo sibi directa scripta, unum vix reddidit rescri-

,, ptum: in quo magis iniuriam facere, quam suae sectae rationem valuit ,, declarare : quod a volentibus & valentibus legere, comprobabitur.

Sunt autem illa Augustini scripta ad Pascentium, Epistola i 4. I s. 177.i78. Vbi & Pascentis mendacia, de quibus Possidius, licebit aduerteret deinde etiam hypocrisim, qui cum Anathema Ariodixisset, nominando Auxentium virum laudabiliter sanctum, & omnis scientiae; quod fuit, videri equidem noluit. Epist. 178.

596쪽

ΛVG. ARI ANOS IN AFRICA REFELLIT. 18ss. III. Di Putatio AuguBini cum Maximino.

DE hoc Augustini cum Maximino congressu, ita idem Possidius:

Cum ipsorum quoque Arianorum Episcopo Maximino, cum Gothis in Africam veniente, apud Hipponem quam pluribus volen-ς tibus atque petentibus, & praeclaris interpositis viris, contulit: & quid singulae asseruerint partes, scriptum est. Quae si studiosi legere svoluerint; proculdubio indagabunt, B: quod callida di irrationa- έbilis haeresis,ad seducendum di ad decipiendum profiteatur; & quod Ecclesia Catholica, de diuina teneat Trinitate. Sed quoniam ille haereticus, de Hippone rediens Carthaginems de sua multa in Collatione loquacitate, victorem se de ipsa Colla- stione recessiste, iactauit & mentitus est: quae utique non facile diui- εο nae legis ignaris, examinari & diiudicari possent: venerabili viros Augustino equenti tempore stilo,& illius totius Collationis,de sn- cegulis obiectis di responsis, facta est recapitulatio r &qu m ille nihil αobiectis reserre potuerit, ni hilominus demonstratum est: additis Ibin replementis, quae tempore Collationis angusto, cuncta inferri & scribiti

minimc potuerunt.

, id enim egerat nequitia hominis , ut sua nouitsima prosecutione re multum longissima, totum quod remanserat diei spatium occuparet. ιι

Pessid. cap. II.

Exstat illa cum Maximino disputatio tempore succedente vi iam ex Possidio retulimus, ipseque Augustinus in fine testatur constridita, subiunctis libris duobus contra Maximinum, quos supplementa disputationis utique Possidius appellat: ut nihil mirum sit, horum omnium in libris Retractionum nullam fieri mentionem, cum liquido appareat, libris Retractionum hos contra Maximinum posteriores este. Atque hinc Agatho Pontifex, in Sexta Synodo Actione .citat quaedam Augustini contra Maximinum, quae habentur meminit & Beda ιn cap. 8. ad Romanos. Ostendit vero hoc in opere Augustinus, primo, non potuisse Maxi- Eeee ' minum Diuitiam by Gorale

597쪽

minum refellere sibi in disputatione obiecta : deinde quae ipse obiecerat Maximinus, uberius iterum liquidiusque refellit. Quam autem i-- essent nihili, quae late licet exspatiatus Maximinus attulerat, ostendit his ad eum verbis Augustinus: Si oras dc petis, ut dicis, discipulus esse diuinarum Scripturarum, ad rem pertinentia testimonia diuina considera. Noli per multa suae te nihil adiuuant, euagari. Elige prudenter tacere, quam inaniter loqui, quando non inuenis quid respondeas manifestae veritati. Timere te ostendis, ne te nudem discipulis tuis. Vtinam in Christo sic induaris, vidissipulos tuos magis ipsius velis discipulos esse, qu m tuos. Nam me non poenitet, quantum Dominus donat, operam dare; ut tu & discipuli tui, sub uno magistro, sitis condiscipuli mei. lib.,contra Maximn. Verum sicuti Pastentius, moluit Auxentii, quam Arii discipulum se profiteris ita Maximinus pressus ab Augustino, illam se fidem tenere asseruit quae Arimini a trecentis & triginta Episcopis , nons tum exposita, sed et am subscriptionibus firmata est : l. t. conI. Maxim. init. in ua nimirum Synodo testatur Hicronymus Valentis & Vrsa iii fraudibus effectum , ut ingemiscens orbis terrarum Arianum se esse miratus sit.

F. IV. Dissutatio cum Felisiano.

V Erisimile est cum Feliciano,eiusdem sectae haeretico,circa idem

tempus fili se congressum: quam disputationem deinde, praenotatis propter per narum d i scroti onem, principalibus nominum litteris in libellum contulit: tiam. Mucian .cap. i. amico quodam sollicite petente riorte Terentiano,cuius meminit Possidius. Indic. c. s. Cum autem Felicianus in exordio disputationis offendi se diceret , quod a Catholicis praecepta fidei non tam rationis, quam sanciarum Scripturarum pondere munita 'aderentur quod tametsi in rudibus hominibus videretur aliqua excusatione dignum;in Augustino, cui eloquentia pariter cum scientia fidei non deerant, haud se

perpeti posshὶ respondit Feliciano Augustinus: Non se vBue adeo laudibus

598쪽

AVG. ΑRIANO2 IN AFRICA REFELLIT. 38

laudibus duci, ut iniuriam faciat praecedentibus sanctis: neque praesumere umquam in sapientia verbi, ne evacuetur Crux Christit sed Scripturarum sanctarum 4uctoritate contentum, simplicitati potius o cire velle, quam tumori. Quam enim rationem afferre potes, inquit, si partum praedicas Virginis: si redditos oculos non negas caecis r si sepultos rediisse ostendis a mortui si Si ergo horum est incomprehensibilis ratio, vo-ritas prompta est: facibus in negotiis fidei testimoniis creditur, quam ratio investigatur. ι. Mint. Frluiau cap 2. Quibus verbis sicuti ostendit se discipulum reuera Christi, eiusque verbi, esse; quod iam olim initio Conuersonis suae dixerat, dum

quia valentiorem auctoritatem non rcpcriebat. ncgabat se ab ea vetile discedere lib. 3. cons. Academ. cap. 2 o. ira prorsus loannem Baptistam imitatus, adeo non fuit arundo, ut tantilla laudationis aura, qualem Felicianus afflabat, moueretur.

F. V.

Digressio ad Augustini modestiam 'Gloria sugam.

V Anitates profecto eiuscemodi habuit penitus exosas, Quapropter tulit aliquando aegriuscule, quod ad c oncilium quoddam Numidiae a Victorino pertractoriam vocatus, inter ipsos Episcopos Numidas ita perturbato & neglecto ordine scriptum rcpererit nomen suum, ut loco tertio inci positum : quae re, cum nosset utique,quam post multos factus esset Episcopus l& aliis iniuriosa satis est, inquit, di mihi inuidiosa. Quamobrem iuspicatus, ne Tractoria quam receperat,vitio falsitatis laboraret; tum ea, tum aliis de caussis, a Concilio se excusat. Epis. 1 17. Quam Epistolam se misisse signatam ait, annuloqui exprimit faciem hominis attendentis in latus: si quis hinc fortasse sigilli ipsius imaginem velit curiose ruspari. Eodem referri pollunt eius Verba de Vitae genere siue otioso, siue actuosiu& ex utroque composito inter Christianos: quibus liquet, eum non fuisse honoris N aignitatum Umodum a cinatem. Quaru E e e e a vis,

599쪽

188 L I B. IV. CAP. VII I. uis,inquit, salua fide quisque possit in quolibet eorum vita ducere, Ac

ad sempiterna praemia peruenire; interest tamen quid amore teneat veritatis , quid ossicio charitatis impendat. Neque enim sic quisque debet esse otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi: nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners vacatio delectare debet; sed aut inquisitio aut inuentio veritatis: ut in ea quisque proficiat,& quod inuenerit teneat,& alteri non inuideat. In actione vero non amandus est honor in hac vita, siue potentia ; quoniam omnia vana sub Sole et sed opus ipsum, quod per eundem honorem vel potentiam fit, si recte atque utiliter fit: id est, ut valeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est. Propterea quod ait Apostolus, Qui Disopalam desiderat,boηu opus deis derat: exponere voluit quid sit Episcopatus : quia nomen est operis, non honoris.Graecum est enim atque inde ducti im vocabulum, quod ille qui praeficitur,eis, quibus praehcitur, superintendit: curam eorum scilicet gerens. quippe,*per: vero intentιo est: ergos velimus, Latine superiniensne possumus dicere : ut intelligat non se esse Episcopum;qui praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque 1 studio cognoscendae veritatis nemo Prohibetur, quod ad laudabilepertinet otium: locus verti superior, une quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur, ut decet; tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quaerit charitas u ritatis, negotium iustum suscipit necessitas charitatis. Quam sarcinam si nullus imponit; percipiendae atque intuedae vacandum est veritati rsi autem imponitur,suscipi uda est propter charitatis necessitatem. Sed nec sic omnimodo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suauitas, & opprimat ista necessitas. LI9. de Cι u. Dri s. IS.

s. VI.

Augustini doctrina Arianimum stirpitus exesdit.

AD Arianos ut redeamus, illius haeresis radices penitiis incidi cse videri non immerito Augustiraus potest. Nam cum hactenus

tota Diuitigod by Corale

600쪽

AVG. ARIANOS IN AFRICA REFELLIT. 38

tota Patrum Vetustioru, quotquot Augustinum antecesserant, Schola , eosque secutus Arius ipse , crebras illas Dei in Veteri Testamento apparitiones, non de Patre squod esset inuisibilis) sed de Filio intellexilient: continuo exsculpsit Arius ex istorum etiam auctoritate, Filium Patre esse minorem : quia visibilis factus, internuntii munere Ier tot saecula ad homines functus esset. Etenim, testante Ambrosio,aec est caussa erroris, haec origo haeresis Arianae. l. de Fili, diu r.cap. 8. Iam, non filium Abrahae visum, vel cum Iacob luctatii esse,sed Deum innascibilem siue Patrem afferentibus, Concilium Sirmiense anathema dixit, apud Hilar. Ide Synodis. Hanc igitur erroris Ariani scaturiginem , cum, magistro suo Ambrosio commonstrante, Augustinus reperisset; non dubitauit ire contra veterum nubem, melioribusque auspiciis fontem haereseos occludere: docens omnes illas prioris Testamenti apparitiones ne Filio quidem , sed Angelo siue creaturae esse tribuendas. tantumque adduxit in hanc sententiam Scripturarum agmen, & rationum robur; ut eam deinceps nemo in dubium reuocauerit. Atque ob hanc caussam suspicantur eum nonnulli, sua sponte librorum de Trinitate sin qu rum potissimum secundo & tertio hoc agit editionem differre voluisse : ne cui forte aut sententiae nouitas displioeret, aut existimaret oscitanter hoc illi excidisse. Videri de eadem re potest, libr.3. coni.

3caxim. cap. 26.

Aliam Arianorum fraudem dum ostendere cupientes Filii diuinitatem etiam in Evangelio negari , distinctione praue collocata

Euanges istam corrumpere ausi sunt, ita legendor Et Verbum erat apud Deum, o De in erat. Verbum hoc erat, Oc. ) atque hanc quoque ab Augustino detectam alii scribunt. Galaria I. I. Euang. In tit.cap. IO. Quod itaque Arianos attinet, prorsus ad hunc articulum res colligitur r ut Deus Pater, aequalem sibi gignere filium aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus: si noluit, inuidus inuenitur. Sed utrumque hoc falsum est. Patri ergo Dei Filius verus aequalis est. I.3. coni. Maxim.cap. 7. Iam quid inter Filium & Spiritum sanctum intersit, unius alteriusque processionem, quantum de illa excellentissima natura declarari potest, hoc exsequitur. eod.I c. I .

SEARCH

MENU NAVIGATION