장음표시 사용
111쪽
in exultatione spiritus alta voce laudes Domino de- eantare . Ipse vero, prout potuit, in illum Davidi eum psalmum erupit: Voce mea , inquit, ad Dominum
clamavi , voce mea ad Dominum deprecatus Sum . Frater autem quidam de assistentibus, quem sanctus
satis magno diligebat amore , pro fratribus omnibus plurimum existens sollicitus, cum haec intueretur, &sancti cognosceret exitum propinquare, dixit ad eum et benigne pater, heu absque patre jam remanent filii ,& oculorum privantur lumine vero i Recordare igitur Orphanorum, quos deseris, & omnibus culpis r missis , tam praesentes, quam absentes tua sancta. be nedictione laetifica. Ad quem sanctus: ecce , inquit, ego vocor a Deo, fili; fratribus meis tam absentibus, quam praesentibus offensas omnes, & culpas remitto , & eos, sicut possum, absolvo , quibus tu hoc
denuntians ex parte mea omnibus benedices. Trans
tus. Jussit denique codicem evangeliorum portari, &evangelium secundum Iohannem sibi legi poposcit ab eo loco , ubi incipit: ante ' diem festum paschae sciens
Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Hoc etiam evangelium legere propOS uerat
sibi minister , priusquam ei praeciperetur , hoc etiam in prima libri aperitione occurrit, cum tota,& Ple na bibliotheca esset, in qua hoc evangelium legi debebat. Jussit proinde se superponi ei licio, & con- pergi cinere , qui terra , & cinis mox erat futurus. Convenientibus itaque multis fratribus, quorum ipse
pater , & dux erat, reverenterque astantibus , & ex pectantibus omnibus exitum beatum , & consumationem selicem , sanctissima illa anima carne soluta est, quae in abisso claritatis absorta, corpus obdormivit in Domino . Unus autem ex fratribus & discipulis eius fama non modicum celebris, cujus nomen nunc
112쪽
existimo reticendum , quoniam dum vivit in carne , non vult tanto praeconio gloriari, vidit animam sanetissimi patris recto tramite in canum conscendere
Super aquas multas . Erat enim quasi stella quodammodo lunae immensitatem habens , solis vero ut cumque retinens claritatem , a candida subvecta nubecula . Libet propterea de ipso sic exclamare : oquam gloriosus est iste sanctus, cuius animam vidit discipulus in caelum ascendere, pulchra ut luna, et cla ut sol, in nube candida cum ascenderet, gloriosissime rutilati Laus, O oratio . o vere mundi i cerna sole splendidius lucens in Christi Ecclesia, ecce iam lucis tuae radios subtraxisti, & in illa luminosa Patria secedens pro nobis miseris Angelorum, & Sanctorum frequentiam commutasti l O insignis praeconii almitas gloriosa, noli filiorum te cura exuere, licet exuta iam sis consimili carne i Nosti , revera nosti in quanto eos discrimine positos . reliquisti , quorum Iabores innumeros, & frequentes angustias sola tua praesentia felix omni hora misericorditer relevabat . O vere misericors pater sanctissime, qui peccantibus
filiis misereri semper, & parcere benigne paratus erasi Tibi ergo benedicimus, digne pater, cui benedixit altissimus, qui semper est Deus super Omnia
Lamentum fratrum , ct gaudium, cum eum cernerent signa ferentem crucis; ct de alis Seraphim. I X. F Actut est propterea concursus populorum multo
rum laudantium Deum, ac dicentium e laudatus, ct benedictus tu dominus Deus noster, qui nobis
113쪽
in dignis tam pretiosum depositum commendasti: laus, ' gloria sit tibi, Trinitas ineffabilis. Catervatim tota civitas Assisii ruit , & omnis accelerat regio Uidere magnalia Dei, quae in servo sancto suo glori O- se Ostenderat Deus majestatis. Unusquisque autem cantabat canticum titiae, prout cordis gaudium suggerebari de adimpleto riesiderio benedicebant univem se omnipotentiam salvatoris. Verumtamen filii lamentabantur tanto patre orbati, & pium cordis affectum lacrimis . & suspiriis ostendebant. Sed temperabat moestitiam gaudium inauditum , & miraculi novitas
eorum mentes in stuporem nimium convertebat. Uersus est luctus in canticum , ' ploratio in iubilationem . Homo crucifixus. Nunquam enim audierant, nec legerant in scripturis quod oculis monstrabatur, quod & persuaderi vix potuisset eis , si non tam evidenti testimonio probaretur . Resultabat revera in eo forma crucis ' passionis agni immaculati, qui lavit crimina mundi , dum quasi recenter e cruce depositus videretur, manus, & pedes clavis confixas habens , & destrum latus quasi lancea vulneratum. Intuebantur namque carnem illius, quae nigra fuerat prius, candore nimio renitentem, & ex sui pulchritudine beatae resurrectionis praemia pollicentem . Cernebant denique vultum eius quasi vultum Angeli, quasi Viveret, non sicut mortuus esset, & cetera membra ejus conversa in teneritudinem , & agilitatem innocentiae puerilis. Non sunt contracti nervi ejus, ut mortuorum solent , non indurata cutis , non rigida effecta sunt membra, sed huc, atque illuc vertentia se veluti ponebantur . Cum tam mira pulchritudine cunctis cernentibus responderet, & caro eius candidior esset effecta, cernere mirabile erat in medio
manuum, & pedum ipsius simul ipsos clavos ex eiuS
114쪽
carne compositos, serri retenta nigredine, ac dextrum latus sanguine rubricatum. Non incutiebant horrorem mentibus intuentium signa martyrii, sed decorem multum conserebant , & gratiam , sicut in pavimento albo nigri lap lli solent. Accurrebant fratres & filii,
ct collacrimantes deosculabantur manus, & pedes pii patris eos derelinquenti S, nec non & dextrum latus, in cuius plaga illius memoria celebris agebatur , qui ex eo loco sanguinem , & aquam pariter fundens mundum reconciliavit Patri. Maximum donum sibi exhiberi cernebat quivis de populo, si admittebatur non solum ad deosculandum, sed etiam ad videndum sacra stigmata Christi Jesu , quae sanctus Franciscus portabat in corpore suo. Quis enim hoc videns fletu i , & non magis gaudio esset intentus , & si fieret, non magis prae letitia, quam prae dolore id faceret
Cuius tam ferreum pectus non moveretur ad gemitum p cuius tam lapideum cor non scinderetur ad compunctionem , non accenderetur ad divinum amorem, armaretur ad bi nam voluntatem ρ quis tam hebes, tam insensibilis, qui manifesta non cognosceret veritate, sanctum istum sicut singulari munere honoratum interris , sic inessabili gloria magnificatum fore in caelis p Laa s. O singulare donum, & praerogativae dilectionis inditium , iisdem gloriae armis militem adornari , quae filio regis excellentissima dignitate conveniunt i o aeterna memoria dignum miraculum, & sine omni intermissione admirabili reverentia memorabile sacramentum , quod oculata fide illud mysterium repraesentat, in quo agni immaculati sanguis per quin que foramina copiosissime nianans lavit crimina mun oi l O sublime decus crucis vivificae mortuis vitam PraeStanS, cuius onus tam premit suaviter, & tam dulciter pungit, ut in ea ni ortua caro vivat, ct in
115쪽
firmus spiritus roboretur Hic te dilexit multum , quem sic gloriosissime decorasti. Gloria , & benedictio soli sapienti Deo, qui innovat signa, immutat mirabilia , ut infirmorum mentes novis revelationibus consoletur, & ut per visibilium mirabile opus ipsorum corda in amore invisibilium rapiantur. O mira,& amabilis dispositio Dei, quae, ut nulla de miraculi novitate posset exoriri suspicio, primo misericorditer Ostenderat in eo , qui de caelis erat, quod mirabiliter paulopost facturus erat in eo , qui degebat in terris i Et quidem indicare voluit verus pater misericordiarum quanto praemio dignus sit qui eum diligere studuerit toto corde, ut in superiori scilicet, ac sibi viciniori super ecelestium spirituum ordine collocetur. Expositio alarum. Quod utique indubitanter adipisci poterimus, si more Seraphim duas alas extenderimus super caput, habentes videlicet beati Francisci exemplo in omni opere bono intentionem puram, & operationem rectam, & iis directis ad Deum , soli sibi placere in omnibus infatigabiliter studuerimus. Quae ad velandum caput necessario coniunguntur , quia rectitudinem operis absque puritate intentionis, & e converso pater luminum minime acceptabit, ipso dicente et si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit, si autem nequam fuerit,
totum corpus tenebrosum erit. Oculus namque sim
plex non est, qui non videt quod est videndum, cO-gnitione veritatis carens, aut quod non videndum fuerit intuetur, intentionem puram non habens. In primo non simplicem, sed caecum , in secundo nequam ipsum aperta ratio iudicabit. Pennae harum ala- irum Sunt amor patris salvantis misericorditer , & timor Dei iudieantis terribiliter, quae animos electo rum , malos reprimendo motus, & eastos ordinando asse-
116쪽
affectus , debent suspendere a terrenis. Duabus quoque alis volandum est ad impendendam duplicem proximo charitatem , reficiendo videlicet animam verbo Dei, & corpus terreno subsidio sustentando. uae alae rarissime coniunguntur, quia vix utrumque Valet ab aliquo adimpleri . Pennae harum diversa sunt op ra , quae ad consilium, & auxilium requiruntur pro-Nimo exhibenda. Duabus denique alis regendum est corpus nudum meritis, quod tunc Ordinate impletur, eum scilicet, quoties peccato interveniente fuerit deunudatum , contritionis, atque consessionis innocentia revestitur. Pennae harum multimodae sunt affectiones, quae ex peccatoriam execratione, & appetitu iustitiae Procreantur. Haec Omnia beatissimus pater Franciscus
persectissime adimplevit, qui seraphim imaginem tenuit , atque formam , & in cruce perseverans ad suis Nimium spirituum gratam meruit advolare. Sempedenim in cruce fuit, nullum subterfugiens laborem, atque dolorem , tantum ut posset in se de se uoluntatem Dei adimplere. Noverunt praeterea qui eum illo con-Versati sunt fratres, quam quotidiana, S continua collatio de sesu fuerit in ore ipsius , quam dulcis, Scsuavis confabulatio, quam benigna, & amore plena collocutio . Ex abundantia cordis os loquitur, & fons illuminati amoris replens omnia viscera eius ebulli hat foras. Multa utique illi cum Jesu, Jesum in corde, Jesum in Ore, lesum in auribus, Jesum in ocu- Iis, sesum in manibus, Jesum in reliquis membris
semper portabat. O quoties, cum sederet ad prandium, audiens, vel nominans, vel cogitans Jesum , corporalis escae oblitus est, ut de sancto legitur, videns non videbat, & audiens non audiebat. Imo & inulti toties cum per viam iret meditans, di eantans Jesum,
ONiviscebatur itineris, di omnia elementa invitabat
117쪽
ad laudem Iesu. Et quia miro amore semper in eo de suo gerebat, Sc conservavit Christum Jesum , Sebunc cruciuxum, propterea 3ign cula suo gloriosi sinsime supra caeteros est insignitus, quem etiam mente excedens contemplabatur in gloria indicibili, de incomprehensibili sedentem ad dexteram Patris, eum quo ipse coaltissimus altissimi Filius in unitate Spiritus sancti vivit, δι regnat, vincit, de imperat Deus aeternaliter gloriosus per omnia saecula SRculorum .
m planctu Dominarum apud sanctum Damianum aer quomodo eum gloria. O laude
repultuc est. X FRatres ergo & filii , qui convenerant eum ominni multitudine populorum, quae ex vicinis civitatibus tantis se gaudebant interesse solemniis, totam noctem, in qua obiit sanctus pater, divinis laudibus consumaverunt ita, ut prae iubilationum dulcedine , ae luminum claritate fore Angelorum excubiae viderentur. Mane autem facto, convenit multitudo civitatis Assisii cum universo clero, & tollentes Sacrum eorpus de loco, in quo obierat, cum hymnis, Sclaudibus clangentibus tubis ipsum ad civitatem honorifice portaverunt. Acceperunt singuli ramos olivarum, aliarumque arborum, sacras exequias solemniteς exequentes, & multiplicatis luminaribus, laudum m nia vocibus altissonis exolvebant. Cumque , portanti bus filiis patrem , S grege sequente pastorem ad pa storem Omnium properantem, perventum esset ad lo cum , in quo religionem , Sc ordinem sacrarum vi ginum , Sc Dominarum pauperum ipse primo planta vit, deponentibus eum in ecclesia sancti Damiani, in
118쪽
qua dictae filiae suae, quas Domino acquisierat, morabantur , aperta est senestra parvula, per quam a cillae Christi constituto tempore cammunicare solent dominici corporis sacramento Aperta est' & arca, in qua supercaelestium virtutum thesaurus latebat in qua portabatur a paucis qui multos portare solebat. Et ecce domina Clara quae vere meritorum i sancti tale clara erat, aliarum mater primaque planta huius sancti ordinis fuit, venit. cum reliquis filiabus ad videndum patrem non , loquentem eis, nec re Uers rum ad eas alibi properantem . Et ingeminatis suspiriis cum magno cordis, gemitu , & lacrimis. multis respicien xes, eum , suppressa voce clamare coeperunt: pater, pater, quid faciemus p cur nos miseras. deseris, aut cui, sic desolatas. relinquis eur nos quo vadis
non . p misisti gaudentes , quas sic hie dimittis: do. lentes quid praecipis. nos . facturas, in. isto carcere sic
reclusas, quas nunquam, ut soles. di Spon' s. ulterius visitare ρ- Tecum nostra consolatio. totab recedit, . 8c simile solatium non . remanet seculo tumulatas. Quis in paupertate tanta non minus meritorum i quami re . rum solatiabitur nobi38 O pauperum i pater , pauper. tatis amatori quis in tentatione succurret innumeras tentationes expertas tentationum examinator cautus
quis in tribulatione consolabitur tribulatas. adiutor in tribulationibus, . quae invetaerunt nos nimis p O am rissima separatio , & inimica absentatio i o nimis. hor. renda mors, quae: millia filiorum, & filiarum. tanto patre Orbata: trucidas cum, irrevocabiliter elougare sestines: illum , per quem studia nostra, si qua sunt maxime floruerunti Sed virgineus. pudor multo fletui imperabat, super illumi plangere nimis erat incongruum , in cuius . transitu frequentia concurrit exercitus Angelorum, & laetati sunt cives Sanctorum , &
119쪽
domesti ei Dei ; sicque inter tristitiam , & hetitiam
positae deosculabantur splendidissimas manus ornatas pretiosissimis gemmis, ae coruscantibus margaritis S ablato eo, clausa est illis ianua, quae minime ultra vulneri tanto patebit. O quantus luctus omnium erat in harum maerenda, & pietate plena reclamatione lquanta praecipue maerentium lamenta filiorum i sed singularis eorum dolor communis omnium erat, ita quod vix quisquam posset abstinere a fetu, eum Angeli pacis amare ferent. Pervenientibus deinde Omnibus ad civitatem, eum iucunditate magna, & exultatione in sacro loco , sed sacratiori de cetero posuerunt sanctissimum corpus, ubi ad gloriam summi omnipotentis Dei novorum multiplicitate miraculorum mundum illuminat, sicut hactenus eum in sanctae praedirationis doctrina mirabiliter illustravit . Deo gratias. Amen. Aa oratio. Ecce , sanctissime , ac benedicte pater, debitis , & dignis , licet insuffcientibus
laudibus te prosecutus sum , Sc tua gesta utcumque narrando conscripsi. Da propterea mihi misero ita. digne in prie senti te sequi , ut misericorditer consequi merear in futuro . Recordare , O pie, pauperum filiorum, quos post te unicum ipsorum, & singulare solatium vix aliqua consolatio manet. Nam licet tu
eorum Omnium potior, ' prima portio Angelorum choris immixtus, & in throno gloriae Apostolis sis insertus, iacent ipsi nihilominus in luto faecis, obscuro inclusi carcere, sic flebiliter ad te clamantes. Repraesenta, pater, Jesu Christo Filio summi Patris sacra stigmata eius, Sc lateris, pedum , manuum crucis signacula prode , ut dignetur ipse misericors ostendere propria vulnera Patri, qui nobis miseris revera propter hoc semper placabilis erit. Amen . Fiat. fiat. Explicit secundum opus . , Im
120쪽
INCIPIT TERTIUM OPUsCULUM ET DE CANONIZATIONaBEATI PATRIs Nos TRI FRANCIsCI, ET DE MIRACULIS EIUS.
GLoriosissimus ergo pater Franciscus vicesimo conversionis suae anno seliciorem finem seliei connectens principio selicissime ecelo spiritum eom mendavit , ubi gloria , & honore coronatus , & l eum sortitus in medio lapidum ignitorum throno divinitatis assistens, eorum , quos reliquit in terris,atudet efficaciter negotia pertractare. Revera quid-iuli poterit denegari, in cuius sacrorum stigmatum pressura serma resultat illius, qui coaequalis Patri existens sedet ad dexteram maiestatis in excelsis , splendor gloriae , & figura substantiae Dei purgationem peccatorum faciens Quidni exaudiatur, qui configuratus morti Jesu Christi in societate passionum eius manuum , pedum , atque lateris sacra Vulnera repraesentatὸ Laetificat certe iam mundum omnem Movo gaudio sospitatum , & verae salutis offert commoda universis. Miraculorum luce clarissima mundum irradiat, & veri sideris fulgore totum illustrat Orbem. Lugebat olim mundus eius se praesentia fraudatum , & quadam tenebrarum voragine ad eius o casum se viderat Occupatum. Sed iam velut in meridie in novae lucis exortu fulgentioribus radiis illu- Stratus sentit se universam caliginem amisisse. Ce savit iam, benedictus Deus, omnis querimonia eius, cum quotidie ubique novis exultationibus in sanetarum virtutum fastibus ex ipso eopiosissime eumul tur. Veniunt ab Oriente, si occidente, veniunt a meridie, & septentrione qui eius sunt patrocinio sublevati : haec ita fore ' comprobant testimonio verim