Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ret nimio labore confectus, audivit vocem dieentem sibi: vade cum pace Domini; ego sum ille , euite vovisti. Appropinquans deinde ad balneum , quia

nox erat, erravit a via, & audivit vocem iterum di. centem sibi , quod recto itinere ambularet, quae Zeversus balneum eum direxit. Cumque venisset ad locum , & balneum fuisset ingressus , manum super pedem sensit imponi sibi , & aliam super tibiam , ipsam quietius extendentem. Continuo proinde liberatus, de balneo exilivit laudans, & benedicens omnipotentiam creatoris, & beatum Franciscum Servum eius ,. qur tantam ei gratiam contulit, ' virtutem . Sex enim annorum spatio contractus , & mendicus suerat humo ille, ac plena aetate provectus

De earis visum reo sentibus. MUlier quaedam Sibilia nomine eaeciatem oculorum per plures annos perpessa ad sepulchrum viri Dei caeca tristis adducitur. Recuperato Vero pri tino Iumine, gaudens , & exultans domum revertitur. Caecus quidam de Mello eo ram tumulo sacri corporis visum diu perditum reinvenit. Alia vero mulier de Camerino dextri oculi lu- mi Be privata ex toto , pannum, quem beatus Franci .cus tetigerat, parentes ejus super perditum Oculum posuerunt, S facto voto, de recuperato lumine do mino Deo , & sancto Francisco gratias persolverunt. Simile aliquid euidam mulieri de Fugubio acci dit , quae, voto facto, sanitatem pristinam se rehabe

re laetatur.

Civis quidam de Assisio per quinquennium perdito lumine Oculorum, quia cum adhuc viveret beatus Franciscus, iamiliaris fuerat ei, semper, cum oraret

132쪽

VITA PRIMA II 3beatum virum, pristinam familiaritatem commemorans , ad tactum sepulchri eius exiit liberatus . Albertinus. quidam de Narnio sere per annum oculorum lumen ex toto amiserat ita, quod palpebrae usque ad genas dependerent, ' qui beato Franciscose vovit, & statim , lumine reparato, ad. gloriosum sepulchrum ejus visitandum se praeparavit, & venit.

. De damoniacis. V Ir erat in civitate Fulginei nomine Petrus ; cum

tempore quodam ad visitanda limina beati Michaelis sive ex voto, sive ex paenitentia sibi pro peccatis iniuncta pergeret, ad fontem quemdam applicuit, qui eum ex lassitudine itineris sitiret, illius fomtis aquam degustans, visum est sibi daemones imbibisse , sicque per tres annos ab ipsis obsessus horribilia visu, & dietu pessima faciebat. Veniens quoque ad tumbam sanetissimi patris, furentibus daemonibus,& crudelissime discerpentibus eum, claro, & manifesto miraculo ad tactum sepulchri eius mirifice liberatus

Nam & mulier quaedam in eivitate Narnii cum

furia maxima duceretur, & mente perdita horribilia faceret , & inconvenientia loqueretur, apparuit ei tandem beatus Franciscus in visione dicens: facias tibi erucem. Et respondente illa: non possum ; Sanctus ipse signum crucis impressit ei, & omnem effugavit ab ea insaniae passionem, & daemoniacam pha

tasiam .

Viri quoque multi, & seminae variis daemonum cruciati suppliciis, & deeepti praestigiis ab ipsorum Potestate sancti, & gloriosi patris praeclaris. meritis sunt erepti. Uerum quia illud hominum genus saepe

133쪽

solet implicare deceptio falsitatis, & de iis nos breviter expedientes ad maxima transeamus.

De infimis ad vitam a in morte revocatis. de tur gido. de hydropico . de arterim. de paraliticis. θ de atiis diversis instrmitatibus.

ΡUerulus quidam Μatthaeus nomine de civitate Tuis derii per octo dies quasi mortuus in lecto jacens,

ore penitus intercluso , lumine oculorum sublato, cute Vultus, manuum, & pedum ipsius ad modum ollae penitus denigratis, & de salute vitae huius ab omnibus desperatus, ad votum matris suae mirabili velocitate convaluit. Emittebat enim marcidum sanguinem per Os suum , per quod etiam credebatur emittere intestina . Statim vero ut mater eius sancti Francisci nomen flexis genibus invocasset, surgente ab oratione, caepit puer oculos aperire, lumen videre, ac Sugere mammas, & paulo post, decidente corio nigro, caro pristina rediit, & convalescentiam, viresque resumpsit. Protinus namque ut convalescere caepit, interrogavit eum mater eius dicens: quis te

liberavit, fili λ & ille balbutiendor Cietu, Cictu. Et

iterum interrogabatur: cuius es servus p qui denuo respondebat: Cictu , Cictu. Non enim poterat propter

infantiam plene loqui, & ideo nomen beati Francisci sic dimidiabat. Juvenis quidam cum in quodam loco altissimo

Oraretur, ex eodem loco . corruens loquelam , &omnium membrorum ossicia perdidit. Tribus quoque diebus non manducans , nec bibens, nec aliquid sentiens mortuus credebatur . Mater vero ipsius nullorum medicorum requirens suffragium a beato Francisco eius

134쪽

VITA PRIMA II seIus postulat sanitatem . Et sic voto sacto , vivum eum recipiens laudare caepit Omnipotentiam salvatoris .

Alius quidam ' Mancinus nomine infirmatus ad mortem , & de liberatione sua penitus desperatus, invocato utcumque nomine Sancti Francisci , subita sanitate convaluit.

Puer quidam de Aretio Gualterius nomine continuis febribus laborans, & duplici apostemate cruciatus , ab omnibus medicis desperatus, voto parentum beato Francisco exhibito , concupitae restitutus est sanitati . Alius vero morti propinquus, facta imagine cerea, priusquam persecta esset, ab omni passione inucontinenti extitit liberatus . Mulier quaedam per plures annos in lecto infirmitatis suae decubans, nec se aliquo modo valens volvere , vel movere, vovit se Deo, & beato Francisco,& ab omni liberata aegritudine adimplevit necessaria

vitae Sua .

In civitate Narniensi mulier quaedam erat, quae per octo annos manum sic habuit desiccatam , , t quod nihil eum ea poterat operari. Tandem beatissimuρ pater Franciscus apparuit ei, & manum eius extendens in laboritio alteri adaequavit.. Iuvenis quidam in eadem civitate per decem annos gravissima infirmitate detentus totus erat tumidus effectus ita, quod nulla ei prodesse poterat medicina . Qui meritis beati Francisci, voto a matre emi SO, Statim recepit commodum sanitatis.

Erat in civitate Fanensi quidam hydrodsis mo bo detentus, euius membra erant horribiliter tum facta. Qui per beatum Franciscum abi eadem infirmitate pleno meruit liberari. ,

ha Civis

135쪽

hae aegri dine liber/hWav x requievit, d

liberatus ambulavit , mania

136쪽

VITA PRIMA IIT liberari. Qui dum aliquantulum quiesceret, & dormiret , dictum est ei a sancto Francisco in somnis, quod per posteriorem partena capitis faceret eam trahi. Sicque, prout in somnis viderat, die sequenti faciens, sine diis cultate magna extitit liberatus. Homo quidam in ea tro Spelli nomine Imperator per duos annos rupturam adeo graviter passus est, quod per inferiores partes intestina omnia exterius defluebant; non enim per magnum temporis sputium ea latus reducere poterat, nec locare, ita quod eum habere unum plumatium oportebat, quo intestina omnia interius retineret . Recurrit ad medicos, ipsorum solatium petens, qui cum ab eo pretium. insufficiens postularent, cum unius diei careret expensis , & victu, de illorum auxilio penitus desperavit. Convertit se tandem ad divinum auxilium , & merita beati Francisci, coepit in via , in domo, & ubi- cuidque foret,' eum suppliciter invocare. Sicque factum est, ut brevi temporis spatio per Dei gratiam,& beati Francisci merita sanitati sit integre restit

Frater quidam in Marchia de Aneona sub obedientia nostrae religionis militans in yliis, vel in e stis gravissimum morbum fistulae tolerabat, ita quod ab omni euratione medicorum ob immensitatem morbi iam fuerat desperatus. Petiit deinde a ministro suo, sub cuius obedientia morabatur, licentiam V niendi ad visitandum locum, in quo corpus patris beatissimi quiescebat, gerens fidem , per iissius merita curationis suae se gratiam accepturum. Minister vero ipsius eum venire prohibuit, dubitans propter nives, S pluvias, quae tunc temporis erant, ne maius ex itineris fatigatione incurreret detrimentum . Cumque de non habita licentia frater ille aliquantulum turba

137쪽

retur, nocte quadam sanctus pater Franciscus adsistit

ei dicens: fili, noli de hujusmodi de cetero anxiari , sed exta te pellicio , quo indueris, & emplastrum projice cum superposita ligatura, observaque regulam tuam , & liberaberis. Qui mane surgens, iuXta praeceptum eius omnia secit, 3c de subita liberatione gratias egit Deo.

De leprosis mandatis. APud Sanctum-Severinum in Marchia de Ancona

iuvenis quidam erat nomine Acto, qui totus lepra infectus existens, medicorum iudicio leprosus ab omnibus habebatur . Omnia enim membra ejus tumes facta, & in grossata erant, & extensione, ac insatio

ne venarum inconvenienti aspectu cuncta cernebat .

Non poterat ambulare , sed in lecto aegritudinis miser assidue iacens parentibus suis dolorem, atque tristitiam ingerebat. Pater vero ipsius dolore quotidie sauciatus quid de ipso ageret nesciebat. Tandem Uenit in cor suum , ut beato Francisco ipsum modis Omnibus devoveret, & ait ad filium suum: vis te , siti, vovere sancto Francisco , qui multis ubique co- Scat miraculis, ut ei complaceat te ab hac aegritudine liberare Qui respondens ait: volo, pater. F eit statim pater eius apportari papirum, & filii ' statura in longitudine, ac grossitudine mis urata: erigere, inquiti fili, & beato Francisco te devove, & liberatione tibi donata, candelam sibi tuae longitudinis singulis annis, dum vixeris, apportabis. Qui ad Jus

una patris utcumque se erigens, junctis manibus, coepit utcumque beati Francisci misericordiam suppliciter invocare . Suscepta itaque mensura papiri, & completa oratione, illico a lepra sanatus est,& Surgens, dans

138쪽

VITA PRIMA II9dans gloriam Deo , & beato Francisco coepit eum

gaudio ambulare. In ei vitate Fani iuvenis quidam nomine Bonush mo, qui a medicis universis habebatur paralitieus, S leprosus , a parentibus suis beato Francisco dev te oblatus , mundatus a lepra, & effugato morbo paratisis, plenam consecutus est sanitatem .

De mutis loquentibus, ct surdis audientibus. APud Castrum plebis puer unus erat pauperrimus,& mendicus, qui ex toto mutus, & surdus erata nativitate sua. Habebat namque linguam ita brevissimam , atque curtam, quod multoties a pluribus e quisita, incisa penitus videretur. Sero vero quodam accessit ad domum cuiusdam viri eiusdem castri, qui vocabatur Marcus , per signum , ut solent muti, ab eo petens hospitium. Inclinavit enim caput ex latere maxillae ponens manum , ut per hoc intelligeretur, quod nocte illa desiderabat hospitari cum eo. Vir autem ille hilariter suscepit eum in domo sua, & libenter tenuit eum secum , quia competenter noverat famulari iuvenis ille. Bonae indolis erat puer , quia licet surdus, & mutus esset a cunabulis, per signum tamen quaeque noverat imperata. Caenante viro praedicto nocte quadam cum uxore sua , & adstante puero coram eis , dixit uxori suae: hoc ego maximum miraculum reputarem , si beatus Franciscus huic auditum redderet, & loquelam. Et adiecit: voveo d mino Deo , quod si beatus Franciseus hoc dignabitur Operari, propter amorem suum puerum ex nunc habebo charissimum, Si expensas ei conferam toto tempore vitae suae. Mirum eerte i completo voto, statim Puer locutus est dieens: vivit sanctus Franciscus. Et

139쪽

subsequenter respiciens sursum ait: video sanctum Franciscum hic superius adstantem , qui venit, ut loquelam impendat mihi. Et adjecit puer: quid ergo iam populo dicam Respondit homo ille : laudabis

Deum, & salvabit homines multos. Surrexit denique homo ille gaudens, & exultans multum , & . quod factum fuerat, coram omnibus publieavit. Currunt omnes, qui eum prius viderant non loquentem , &admiratione, & stupore repleti laudes Deo, & beato Francisco supplisiter retulerunt. Crevit lingua illius,& conveniens facta est ad loquendum , & quasi omni tempore puer fuisset locutus, coepit verba sormata

proferre.

Alius quoque puer nomine Villa nee loqui poterat , nec ambulare , pro quo mater fideli voto ceream imaginem faciens, ad locum, in quo beatus pater Franciscus requiescit, magna cum reverentia de portavit; quae domum regrediens ambulantem filium reperit, & loquentem .

Homo quidam in episcopatu Perusii loquela, &verbo privatus omnino, Semper Os ferens apertum ,

horribiliter hossitabat, & anxiabatur; habebat enim guttur valde tumidum , & inflatum . Cumque veni set ad locum, ubi requiescit sanctissimum e pus, &per gradus ad sepulchrum eius vellet attingere, sanguinem multum evomit, & peroptime liberatus coepit loqui, & os claudere, ac, sicut expedit, aperire. Mulier quaedam tam magnum dolorem in gutture patiebatur , quod prae nimio ardore lingua palato adhaerens arida facta est; non enim poterat loqui , non comedere , neque bibere , emplastris appositis, medicinisque adhibitis , nullam infirmitatis alleviationem in iis omnibus sentiebat. Tandem in corde suo, quia loqui non poterat, devovit se Nincto Francisco,

140쪽

VITA PRIMA III& subito earo crepuit, & de gula egressus est lapillus unus rotundus, quem manu suscipiens, & omnibus ostendens mox extitit liberata. In castro Greeii iuvenis quidam erat, qui auditum perdiderat, memoriam, & loquelam , nec erat intelligens, vel sentiens quidquam . Parentes autem eius, 'qui magnam fidem habebant in sancto Franeisco, ei supplici devotione dictum iuvenem devoverunt , qui, expleto Voto, cunctis, quibus carebat

sensibus, affuenter sanctissimi , & gloriosissimi patris Francisci gratia est ditatus. Ad laudem, gloriam,& honorem Jesu Christi domini nostri, cuius regnum, & imperium solidum, & immobile perseverat

per omnia secula seculorum . Amen.

stri Francisci, & plura ommisimus, relinquentes volentibus sequi vestigia eius novae benedietionis gratiam, studium exquirendi, ut qui verbo, & exemplo, vita, & doctrina mundum omnem gloriosissime innovavit, mentes diligentium nomen Domini semper dignetur supercaelestium charismatum novis imbribus irrigare . Obsecro propter amorem pauperis erucifixi , & sacra stigmata ejus, quae beatus pater Franeiscus portavit in corpore suo , universos ista legentes, videntes, & audientes, ut coram Deo mei meminerint peccatoris. Amen. Benedictio, & honor, & omnis laus sit soli sapienti Deo, qui ad gloriam suam semper omnia in . omnibus sapientissime operatur. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION