Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Dei tam venerabili domino se commisit. Cum enim tempore quodam dominus iste legationem, sicut saepe solebat, pro Sede apostolica in Tuscia fungeretur, beatus Franciscus non multos adhue fratres habens,& volens in Franciam ire, devenit Florentiam , ubi tunc iam dictus Episcopus morabatur . Nondum alter alteri erat praecipua familiaritate coniunctus , sed SO-la fama beatae vitae mutua eos, & assectuali iunxerarcharitate . Ceterum quia moris erat beati Francisci , cum aliquam civitatem , vel terram ingrederetur, ad F piscopos , vel Sacerdotes accedere, audiens de prinsentia tanti pontificis, magna cum reverentia eius Se clementiae praesentavit. Quem dominus Episeopus videns , humili devotione suscepit, sicut & semper Omnibus sanctam religionem praetendentibus faciebat ,

S illis praecipue , qui beatae paupertatis , & Sanctae simplicitatis insigne nobile deferebant. Et quoniam sollicitus erat pauperum supplere inopiam , & ips

rum negotia specialiter pertractare , causam adventus

diligenter quaesivit, & eius propositum benignissime

intellexit. Quem cum cerneret Super ceteros terrena

contemnentem, & illo igne ferventem , quem Jesus misit in terram , anima sua ex tunc animae illius conglutinata est, & devote ipsius petens orationem , &gratissime suam ei offerens in omnibus protectionem. Monuit proinde ipsum coeptum non perficere iter, sed ad curam , ' custodiam eorum , quos sibi dominus Deus concesserat, sollicite vigilare . Videns autem Sanctus Franciscus tam reverendum dominum sic pium gerere animum, affectui dulcem, sermonem essa cacem,

gavisus est gaudio magno valde. Et exinde procidens ad pedes eius se ipsum , & fratres suos devoto ei animo tradidit, & commisit. De

82쪽

v I TA PRIMA 63 De spiritu charitatis, ct assectu compassionis,

quo fervebat erga pauperes ; ct quid de

ove, is agriculis fecerit. XXVIO. PAtςr pauperum pauper Franciscus pauperibus

Omnibus se confirmans pauperiorem se quempiam Conspicere gravabatur non inanis gloriae appetitu , Sed soliu3 compassionis affectu , & licet tunica vili satis hi- sp Ida foret contentus, illam multoties cum aliquo pau pere dividere cupiebat. Sed ut ditissimus pauper magno Pietatis affectu ductus posset utcumque pauperibus Subvenire , postulabat in magnis frigoribuq a divitibus hujus seculi mantellum , seu pelles praestari sibi . Qui cum devote libentius facerent quam ab eis pater bea-tIssimus postularet, dicebat eis: tsi tenore hoc a vobis recipiam , quod reliabere de caetero nullatenus expectetis. Cum aliquis ex pauperibus ei primitus obviaret, exultans, & gaudens ex accepto pauperem Induebat. Molestissimum erat ei, cum alicui pauperi cerneret exprobrari, vel in aliquam creaturam male dictionis verbum audiret ab aliquo intorqueri. Unde accidit , ut frater quidam cuidam pauperi eleemosy nam postulanti verbum inventionis inferret dicens: yide , ne. sorte sis dives, & simules paupertatem. 'quod audiens pater pauperum sanctus Franciscus gra viter doluit, & fratrem talia proferentem durissime

Increpavit, praecepitque ei, ut se coram paupere de nudaret, ac pedes eius deosculans veniam postularet.

Aiebat namque: qui pauperi maledicit, Christo in-Juriam facit, cuius portat nobile signum , qui se te pauperem in hoc mundo. Frequenter proinde inveniens pauperes lignis, vel aliis sarcinis oneratos , ad

83쪽

ad adiuvandum illos propriis humeris, licet nimium debilis, supponebat. Assiuebat spiritu charitatis, pietatis viscera gestans non solum erga homines necessitatem patientes, verum et tam muta brutaque animalia reptilia , volatilia, & eeteras sensibiles, & insensibiles creaturas . Sed in omni genere animalium speciali dilectione, ac promptiori affectu agniculos

diligebat, eo quod domini nostri Jesu Christi humilitas in scripturis sacris agno assimilatur frequentius,& convenientius coaptatur. Sic omnia illa , praecipue

in quibus filii Dei posset aliqua similitudo allegorica

reperiri, amplexabatur charius, videbat libentius. Nam cum tempore quodalla iter faceret per Marchiam de Ancona, & in eadem ei Vitate verbum Dei praedicasset, ac versus Auximum cum domino Paulo , quem ministrum constituerat in eadem provincia omnium fratrum , iter arripuisset, invenit in campis pastorem quemdam caprarum , & hircorum gregem pascentem. Erat inter hircorum , ct caprarum pluralitatem ovicula una pergens humilius, & quietius pascens. Compassio. Quam cum videret beatus Franci- Scus , sistit gradum , & tactus dolore cordis intri secus altius ingemiscens dixit ad fratrem , qui comitabatur eum e numquid non ovem hanc cernis , quae inter has capras, & hircos sic ambulat mansueta Ita

dico tibi, quod sic dominus noster Iesus Christus inter pharisaeos, & principes sacerdotum mitis , &humilis ambulabat. Rogo te propterea, fili, per charitatem ipsius, ut mecum huic compatiaris oviculae,& soluto pretio , de medio istarum caprarum , &hircorum educamus eam. Frater Paulus vero dolorem eius admirans coepit ipsemet etiam condolere. Cum autem nihil praeter viles tunicas, quibus induebantur, baberent, & solliciti de solvendo pretio existerent s

84쪽

VITA PRIMA 6s

Statim quidam mercator iter agens adfuit, se pretium obtulit, quod optabant. At ipsi gratias agentes Deo ,

suscepta Ove, Auximum pervenerunt; & introeuntes ad Episcopum civitatis, ab ipso magna cum reverentia sunt suscepti . Mirabatur tamen dominus F piscopus & de ove , quam vir Dei ducebat, & de asse-Ctu , quo erga eam ducebatur . Sed cum Christi servus longam sibi de ove sermonis parabolam retexi set, corde compunctus Episcopus super viri Dei puritatem gratias egit Deo. Die vero sequenti egressus de civitate, & cogitans quidnam de ove faceret, de consilio consortis & fratris sui eam in quodam claustro famularum Christi apud Sanctum-Severinum tradidit conservandam . Venerabiles quoque ancillae Christi velut magnum munus sibi a Deo datum gaudentes oviculam susceperunt. Quam temporibus multis solis Ite ite custodientes, de lana ipsius tunicam texuerunt,& eam beato patri Francisco apud ecclesiam sanctae Mariae in Portiuncula tempore cuiusdam capituli trans- miserunt. Quam cum magna exultatione, & cum reverentia sanctus Dei suscipiens, & amplexans deo. sculabatur eam, Omnes invitans ad tantum gaudium circumstantes. Alia vero vice cum per eamdem Mamchiam transiret, eodem fratre ipsum alacriter comitante , viro cuidam Obviavit, qui duos agniculos suis spensos , & ligatos in humero suo ad forum, ut venderet , deportabat. Cumque agnos balantes beatus Franciscus audisset, cominota sunt viscera eius, Aeappropinquans tetigit eos, quasi mater super plorantem filium affectum compassionis Ostendens. Et ait ad virum : cur fratres meos agnos sic ligatos, Scsuspensos excrucias Qui respondens ait: eos ad so. rum porto , ut Vendam , pretii necessitate compulsus . Et ait sanctus et quid postea fiet de illis 3 Ade queri

85쪽

quem ille: emptores, inquit, eos interficient, &manducabunt. Absit e respondit sanctus. Non fiat istud ; sed tolle pro pretio mantellum, quem portis,' agnos mihi concede . Cui alacri animo agniculos

tribuit, & mantellum suscepit, quoniam mullia maioris pretii erat mantellus, quem causa frigoris expellendi sanctus a quodam fideli viro mutuo susceperat ea die . Ceterum sanctus, apud se susceptis agniculis , quid de ipsis faceret sollicitus cogitabat, &habito consilio fratris associantis eum , eos viro illi reddidit gubernandos, praecepitque sibi, ne ullo tem pore venderet eos, nee malum aliquod eis inferret , sed conservaret, nutriret, regeret studiose.

De amore, quem propter ereatorem in omnibus erraturis habebat, ct descriptione utriusque hominis. XXIX. Longum esset nimis , & impossibile omnia numerare , ac recolligere, quae gloriosus pater Franciscus fecit, & docuit, donec in carne vixit. Quis enim unquam posset summum ejus affectum exprimere, quo in omnibus, quae Dei sunt, ferebatur ρ Quis enarrare sulfficeret dulcedinem, qua fruebatur contemplan i in creaturis sapientiam creatoris, potentiam, & . bonitatem eius. Revera miro, & ineffabili gaudio ex hae consideratione Saepissime replebatur, cum respiceret solem , cum lunam cernebat, cum stellas, &firmamentum intuebatur . O pietas simplex, & o simplicitas pia i circa vermiculos etiam nimio flagrabat amore, quia legerat de salvatore dictum : ego Sum vermis, & non homo . Et idcirco eos colligebat de via in tuto recondens loco, ne transeuntium vestigiis te

86쪽

Terentur. Quid de aliis inferioribus creaturis dicam, cum & apibus in hieme, ne frigoris algore deficerent , mel, Sive optimum vinum faceret exhiberi potiorum effcaciam operum , & ingenii excellentiam ad Domini gloriam tanto praeconio extollebat, ut diem unam plerumque in eorum, & ceterarum creaturarum laudibus consumaret. Sicut enim olim tres Pueri in camino ignis ardentis positi ad laudandum, S glorificandum creatorem universitatis omnia elemenista invitabant, sic & iste vir spiritu Dei Aenus in omnibus elementis, & creaturis creatorem omnium , ac gubernatorem glorificare , laudare , ac benedicere non cesso bat. ' Quantam putas eius menti exhilarationem florum speciositas importabat λ eum eorum venustatis cerneret formam, & suavitatis olentiam

praesentiret λ Nam ad illius floris pulchritudinem eonsiderationis oculum deflectebat, qui lucidius in veris nati tempore de radice Jesse progrediens ad odorem

suum suscitavit innumera millia mortuorum . Cumque

forum copiam inveniret, ita praedicabat eis, & ad Iaudem eos dominicam invitabat, ac si ratione vigerent . Sic & segetes, & vineas, lapides, & silvas, &omnia speciosa camporum , irrigua fontium , & ho torum virentia quaeque , terram , & ignem , aerem , S ventum sincerissima puritate ad divinum movebat amorem, & libens Obsequium hortabatur. Omnes deis nique creaturas fraterno nomine nuncupabat, ct modo praecellenti, atque ceteris inexperto creaturarum Oeeulta cordis acie decernebat, utpote qui iam evaserat in libertatem gloriae filiorum . Nunc in caelis, o bone Iesu , laudat te admirabilem, cum Angelis, rui certe in terra positus amab lem Omnibus te prae-icabat ereaturis . Nam super hominum intellectum inciebatur, cum nomen tuum, sancte Domine, nine a mit

87쪽

minaret, & totus existens in iubilo, ac iucunditate castissima plenus novus certe homo , & alterius se- euli videbatur. Propterea ubicumque scriptum ali quod sive humanum , sive divinum in via , in domo , seu in pavimento inveniebat, reverentissime eolligebat illud, & in sacro, vel honesto loco reponebat ea reverentia quidem, ne ibi esset nomen Domini , vel ad id pertinens Scriptum. Enim vero cum

a quodam fratre quadam die fuisset interrogatus, ad quid elim paganorum scripta , Ac ubi non erat nomen Domini sic studiose colligeret, respondit di- . eens: fili, quia ibi licterae sunt, ex quibus compo- nitur domini Dei nomen. Bonum quoque, quod ibi/ est, non pertinet ad paganos , neque ad aliquos h mines, sed ad solum Deum, cuius est omne bonum iEt quod non minus est admirandum , cum licteras aliquas salutationi' , vel admonitionis gratia faceret scribi, non patiebatur ex his deleri licteram aliquam , aut sillabam , licet supersua saepe, aut incompetens poneretur. Interior . O quam pulcer, quam splendidus, quam gloriosus apparebat in vitae innocentia,

in simplicitate verborum , in puritate cordis , in dilectione Dei, in charitate fraterna, in flagrantia obedientiae, in cordis obsequio , in aspectu angelico Dulcis in moribus, natura placidus, affabilis in sermone , commodissimus in exhortatione , fidelissimus in commisso, providus in consilio, in negotio eff-cax, gratiosus in omnibus; mente serenus, animo L. - dulcis, spiritu sobrius, contemplatione suspensus,

orationi assiduus , & in omnibus fervens; constans proposito, virtute stabilis, gratia perseverans, S in omnibus idem ; ad indulgendum velox , ad irasce dum tardus, liber ingenio, memoria luculentus, subtilis in disserendo, circumspectus in eligendo, & in

88쪽

VITA PRIMA 6 omnibus simplex; rigidus in se, pius in aliis, discretus in omnibus. Homo exterior. Facundissimus homo, facie hilaris, vultu benignus, immunis ignaviae , insolentiae expers, Statura mediocris parvitati vicinior , caput mediocre , ac rotundum , facies utacumque oblonga, & protensa , frons plana , & pa va , mediocres oculi, nigri, & simplices, susci e pilli, supercilia recta, nasus aequalis, subtilis, & reinctus , aures erectae, Sed parVae, tempora plana, lingua placabilis, ignea, & acuta, vox Vehemens, duucis , clara , atque sonora , dentes conjuncti, aequoles , & albi , modica labia, atque subtilia, barba nigra, pilis non plene reεpersa, collum Subtile, humeri recti, brevia brachia, tenues manus, digiti longi , ungues producti, crura subtilia, parvuli pedes, tenuis cutis, caro paucisSima, M pera Vestis, somnus brevissimus, manus largissima, & quia erat humillimus , omnem mansuetudinem ostendebat ad omnes homines, omnium moribus se conformans. Sanctior inter sanctos, inter peccatores quasi unus ex illis . Adiuva igitur peccatores peccatorum amator. Pater sanctissime, & quos cernis miserabiliter in delictorum sordibus jacere, dignare, quaeso misericordissime , tuis gloriosissimis suffragiis relevare.

De praesepio, quod fecit in die

natalis Domini. XXX. Summa elus intentio, praecipuum eius desiderium,

supremumque propositum eius erat, sanctum evam

gelium in omnibus, & per omnia observare, ac perfecte omni vigilantia , omni studio , toto desiderio mentis, toto cordis fervore domini nostri Iesu Christi doctrinam sequi, & vestigia ,imitari. Recordaba-

89쪽

tur assidua meditatione verborum eius, & sagaeissuma consideratione ipsius opera recolebat. Praecipue

inearnationis humilitas, & charitas passionis ita eius

memoriam Occupabant, ut vix vellet aliud cogitare. Memorandum proinde, ac reverenti memoria reciniendum quod tertio anno ante gloriosi obitus sui diem apud eastrum, quod Graecium dicitur, seeit in die natalis domini nostri Jesu Christi. Erat in te ra illa vir quidam nomine Johannes bonae famae, sed

melioris vitae, quem beatus Franciscus amore praeci puo diligebat, quoniam, cum in terra sua nobilis, &honorabilis plurimum extitisset, ' earnis nobilitate calcata, nodilitatem animi est sortitus. Hune vero beatus Franciscus, sicut saepe solebat, per xv. dies

ante nativitatem Domini fecit ad se voeari , & dixit ei: si desideras, ut apud Graecium praesentem festivitatem Domini celebremus, festina procedere , &quae tibi dico, praepara diligenter. Volo enim illius pueri memoriam agere, qui in Bethleem natus est, ct infantilium necessitatum eius incommoda, quom Odo in praesepio reclinatus, & quomodo astante bove, atque asino supra faenum positus extitit, utcumque eorporeis oculis pervidere. Quod audiens vir bonus atque fidelis, cucurrit citius, & omnia in pra dicto loco, quae sanctus dixerat, praeparavit. Appropinquavit autem dies laetitiae, tempus exultationis advenit, & de pluribus locis vocati sunt fratres. Viri,& mulieres terrae illius secundum posse suum exuutantibus animis cereos, & faces praeparant ad illuminandam noctem, quae scintillanti sidere dies omnes illuminavit, & annos. Venit denique sanctus Dei inveniens omnia praeparata , vidit, & gavisus est. Et quidem praeparatur praesepium , apportatur faenum , bos, ct asinus adducuntur. Honoratur ibi simplicitas,

90쪽

VITA PRIMA Tr

exaltatur paupertas, humilitas commendatur, & quasi nova Bethleem de Graecio facta est. Illuminatur nox ut dies & hominibus, atque animalibus delitiosa existit . Adveniunt populi, & ad novum mysterium n vi et gaudiis adlaetantur . Personat silva voces, & Jubilantibus ripes respondent. Cantant fratres Domino laudes debitas persolventes, & tota nox iubilatione resultat. Stat sanctus Dei coram presepio suspiriis plenus, pietate eontritus, & mirabili gaudio supersu-sus. Celebrantur missarum solemnia super praesepe,& nova fruitur consolatione sacerdos. Induitur , san eius Dei leviticis ornamentis, quia levita erat, voce sonora sanctum evangelium cantat; vox vehemens, vox dulcis, vox clara, voxque sonora cunctos invitans ad praemia summa. Praedicat deinde populo ei cumstanti, & de nativitate pauperis regis, & Betheleem parvula civitate melliflua ructat. Saepe quoque eum vellet Christum Jesum nominare, amore flagrans nimio eum puerum de Betheleem nuncupabat, & mOre balantis ovis Betheleem dicens, os suum voce,

sed magis dulci assectione implebat. Labia sua etiam, cum puerum de Betheleem , vel Iesum nominaret, quasi lanniebat lingua, felici palato degustans , R deglutiens dulcedinem verbi huius. Multiplicabantur ibi dona omnipotentis , & a quodam viro virtutis mirabilis visio cernitur . Videbat enim in praesepio pue rutum unum iacentem exanimem , ad quem videbataeeedere sartetum Dei, & eumdem puerum quasi 'a somni sapore suseitare. Nee inconveniens visio ista, eum puer Jesus in multorum cordibus oblivioni fuerit datus, in quibus, ipsius gratia faciente, per servum

suum sanetum Frantiscum resuscitatus est, & impressus memoriae diligenti. Finiuntur deinde solemnes e cubiae, & unusquisque eum gaudio ad propria reme vit a

SEARCH

MENU NAVIGATION