장음표시 사용
101쪽
Frequenter eum monebant fratres, illi omni precum instantia suggerentes , ut infirmum corpus , & valde debilitatum medicorum auxilio utcumque recreare deberet. Ipse autem, illo suo nobili. spiritu in coelum directo, qui solvi solummodo cupiebat, & cum Christo esse , hoc facere penitus recusabat. Verum quia nondum impleverat ea, quae passionum Christi deerant in carne sua, licet stigmata ejus in corpore suo portaret , infirmitatem oculorum incurrit gravissimam , quemadmodum multiplicavit in eo Deus misericordiam suam. Coepit de die in diem infirmitas illa succrescere, ' ne ex incuria videretur quotidie augmentari , frater Helias tandem , quem loco matris elegerat sibi, & aliorum fratrum fecerat patrem , compulit eum, ut medicinam non abhorreret , sed eam reciperet in nomine Filii Dei , per quem creata erat . sicut scriptum est: altissimus de terra creavit medicinam , & Vir prudens non abhorrebit eam . Sanctus pater vero acquievit, ' humiliter obtemperavit sermonibus se monentis.
ualiter apud Reatum enitatem receptus fuita dno Ugone Episcopo Hostiensi; ct quo
modo sanctus eum pronuntiabat futurum Episcopum totius mAudi. v. F Actum est autem , cum plures accederent suis eum
medicaminibus adiuvare, non invento remedio, accessit ad civitatem Reatinam , in qua infirmitatis illius morari vir peritissimus dicebatur. Perveniente igitur eo ibidem, benigne satis, & honorifice est Susceptus a tota Romana curia, quae in eadem civitate tunc temporis morabatur, praecipue tamen a d noUgO
102쪽
Ugone Episcopo Hosti ense devotissime susceptus est, qui morum honestate , ac Sanctitate Vitae maxime praefulgebat . Hunc vero beatus Franciscus patrem , Idominum elegerat super universam religionem , &ordinem fratrum suorum ex assensu ,& voluntate dni
Honorii Papae, eo quod illi beata paupertas multum
placebat, ' sancta simplicitas in maxima reverentia existebat. Gloriosa hti militas. Conformabat se dominus ille moribus fratrum , & in desiderio sanctitatis cum simplicibus era simplex , cum humilibus erat humilis, cum pauperibus erat pauper; erat frater inter fratres ,.inter minores minimus , & velut unus ceterorum , in quantum licitum erat, in vita & moribus gerere se studebat. Sollicitus erat ubique sanctam religionem plantare , & in remotis partibus clara fama' clarioris vitae ipsius ordinem plurimum ampliabat . Dedit illi Dominus linguam eruditam , in qua confundebat adversarios veritatis, in qua refellebat inimicos crucis Christi, in qua reducebat errantes ad viam, in qua discordes pacificabat, & concordes sortiori charitatis vinculo colligabat. Erat in Ecclesia Dei lucerna ardens, & lucens, & Sagitta electa in tempore oportuno . O quoties, depositis pretiosis vestibus, vilibus inclutus , discalceatis pedibus, quasi unus e fratribus incedens rogabat ea, quae ad pacem suntl hoe inter virum , S proximum suum , quoties oportebat, hoc inter Deum , & hominem semper sollicite faciebat. Propterea paulo post elegit eum Deus pastorem in universa Ecclesia sua sancta, . & exaltavit caput eius in tribubus populorum; quod ut inspiratum divinitus, Ad Christi Jesu voluntate operatum esse sciatur, longe ante beatus pater Franciscus hoc verbum praedixit, & opere praesignavit. Nam cum ordo, & religio fratrum , divina gratia faciente, satis jam inei
103쪽
peret dilatari, & velut cedrus in paradiso Dei in ea
testibus sanctorum attolleret virtutem meritorum , &tamquam vinea electa sacros produceret palmites in latitudinem orbis terrae, sanctus Franciscus accessit ad
dominum Papam Honorium , qui Romanae tunc praeerat Ecclesiae, supplici prece petens ab eo , ut dominum Ugonem Episcopum Hostiensem sui, frasrumque suorum patrem , & dominum ordinaret . Annuit d minus Papa precibus sancti, & benigne obtemperans suam illi super Ordinem fratrum contulit potestatem, quam ille reverenter, & devote suscipiens tamquam fidelis servus, ct prudens constitutus super familiam Domini studebat modis omnibus cibum aeternae vitae sibi commissis ministrare in tempore oportuno. Propterea sanctus pater modis omnibus se subiiciebat ei,& miro, ac reverenti eum venerabatur affectu. Spiritu Dei ducebatur, quo repletus erat , & ideo longe ante intuebatur quod postmodum erat in oculis omnium sic futurum. Prophetia. Nam quoties familiaris religionis urgente causa, Vel potius charitate Christi, qua erga ipsum flagrabat, cogente, scribere vellet ei, nequaquam acquiescebat ipsum in litteris suis vocari Episcopum Hosti ensem , seu Veletrensem, sicut ceteri utebantur in salutationibus consuetis, Sed assumpta materia, sic aiebat: Reverendissimo patri, sive, domi- no Ugoni totius mundi Episcopo. Saepe namque benedictionibus inauditis salutat eum , & licet esset d vota subiectione filius, dictante tamen spiritu, qua doque ipsum paterno consolabatur colloquio, ut confortaret super eum benedictiones patrum , donec veniret desiderium collium aeternorum . Nimio quoque amore dictus dominus erga sanctum virum flagrabat ,& ideo quidquid beatus vir loquebatur, & quidquid faciebat placebat ei, & in sola visione illius saepe tOtus
104쪽
tus affetebatur. Testatur ipse de eo , quod nunquam in tanta esset turbatione, seu animi motu , quod invisione, ac collocutione sancti Francisci omne mentis nubilum non discederet, rediretque serenum, effugaretur accidia, ' gaudium desuper aspiraret. Ministrabat iste beato Francisco tamquam servus domino Suo,& quoties videbat eum , tamquam Christi apostolo reverentiam exhibebat, & inclinato utroque homine, saepe manus eius deosculabatur ore secreto . Curabat sollicitus, & devotus, quomodo beatus pater recuperare posset oculorum pristin m sanitatem , Sciens eum virum sanctum , & iustum , & Ecclesiae Dei necessarium , & utilem valde nimis. Compatiebatur Super eum universae congregationi fratrum, & filios miserabatur in patrem . Monebat proinde sanctum patrem, curam gerere sui, & infirmitatis necessaria non abiicere, ne ad peccatum aliquod potius, quam ad meritum horum deputaretur incuria . Sanctus Franciscus vero quae sibi a tam reverendo domino, & tam charissimo patre dicebantur, humiliter observabat, cautius deinde agens, & securius necessaria cura: Suae. Sed in tantum iam creverat malum, ut ad remedium qualecumque acutissima requirebat ingenia, & acer- Dissima medicamina exposcebat. Sicque factum est,
quod in pluribus locis decocto capite , incisis Venis, superpositis emplastis , & immissis colliri is, nihil proficeret, sed quasi semper deterius se haberet .
De moribus fratrum famulantium sancto Francisco ct qualiter ipse disponebat eonversari . v I. H.ssic fere per duos annos in omni patientia, fle
humilitate sustinuit, in omnibus gratias agens
Deo. Sed ut liberius ipse suam intentionem dirigere
105쪽
posset ad Deum , & beatarum mansionum in eoelo positarum frequenter mente excedens circuire pos et, ac ingredi officinas, At in pinguedine gratiae coram placidissimo,& serenissimo unive sortim Domino se in caelestibus praesentare, quibusdam fratribus merito si-hi valde dilectis commiserat curam sui . Erant eo imilli viri virtutum , devoti Deo , placentes sanctis sgratiosi hominibus, super quos velut domus supercolumnas quatuor beatus pater Franciscus innitebatur Eorum namque nomina supprimo , ipsorum verecundia: parcens, quae tamquam spiritualibus viris satis est eis familiaris, et amica . Verecundia enim omnium est Ornatus aetatum , innocentiae testis, pudic e mea tis inditium , disciplinae virga, specialis gloria con scientiae , famae custos, & totius honestatis insigne . Haec virtus adornaverat isto , haec amabiles, & benevolos eos reddebat hominibus; haec utique gratia omnibus erat communis , sed singulos virtus singula decorabat. Erat unus discretionis praecipuae, alter patientiae singularis, gloriosa: simplicitatis alius , reliquus Vero secundum corporis vires robustus , & secundum animi mores placabilis . Ii vero omni vigilantia, omni studio, omni voluntate beati patris quietem aut mi excolebant, infirmitatem corporis procurabant , nullas declinantes angustias, nullos labores , quin totos se sancti servitio manciparent . Sed licet gloriosus pater jam esset coram Deo in gratia con- Sumatus , & operibus sanctis rutilaret inter homines mundi huius, cogitabat tamen semper perfectiora incipere, & tamquam doctissimus miles in castris Dei , provocato adversario , excitare iterum nova bella . Proponebat, Christo duce, ingentia se facturum, &fatiscentibus artubus, iam emortuo corpore, novo ce tamine sperat de hOSte triumphum. Vera namque vi
106쪽
tus temporis finem ignorat, cum mercedis eXpectatio sit aeterna. Flagrabat proinde desiderio magno valde ad humilitatis reverti primordia, & prae a m
ris immensitate spe gaudens corpus suum , licet ad tantam iam devenisset extremitatem , revocare cogitabat ad pristinam servitutem . Amputabat a se penitus omnium curarum obstacula, & cunctarum sollicitudinum strepitum plenissime compescebat , cumque infirmitatis suae occasione vigorem pristinum necessario temperaret, dicebat: incipiamus , fratres, servire
domino Deo , quia hucusque vix , vel parum in nullo pro secimus. Perfecta humilitas. Non arbitrabatur se adhuc comprehendisse, & infatigabilis durans in
sanctae novitatis proposito , semper inchoare sperabat.
Volebat ad serviendum leprosis redire denuo , & ha heri contemptui, sicut aliquando habebatur: hominum conversationem fugere proponebati , & ad loca
remotissima se conferre, ut sic exutus omni cura ,
es aliorum sollicitudine deposita , solus carnis paries in se, & Deum interim separaret. Videbat enim multos ad magisterii regimina convolare, quorum temeritatem detestans , ab huiusmodi peste sui exemplo revocare studebat eos. Dillis doctrina . Dicebat enim , bonum fore coram Deo, ' acceptabile , curam gerere aliorum , & sollicitudinem animarum aiebat eos suscipere debere , qui dumtaxat in ea nihil de suo qua re rent , sed divinam semper in omnibus attenderent voluntatem ; qui videlicet propriae saluti nihil praeponerent, & subditorum non applausus attenderent , sed prosectus, non coram hominibus pom-Pam , sed gloriam ante Dominum ; qui praelationem non assectarent , sed timerent; quos habita non extolleret, sed humiliaret, & ablata non dejiceret, sed exaltaret; sed praecipue in aempore hoc, in
107쪽
quo tantum superexcrevit malitia, & superabundavit iniquitas , periculosum dicebat regere , regi vero aD firmabat utilius. Dolebat quosdam propria opera reliquisse , & novis adinventionibus pristinam oblitos esse simplicitatem . lyropterea lamentabatur eos, qui quandoque magis superioribus toto desiderio intendebant , ad infima, & vilia descendisse , S per frivola,& inania in campo vacuae libertatis ' relictis veris gaudiis discurrere, ac vagare. Orabat proinde divinam elementiam pro liberatione filiorum , & conse vari eos in data gratia devotissime precabatur.
uomodo de Senis ven t Assisiain , ct de ecelesia sancta Maria in Portiuncula , ct fratrum
benedictione . VII. ΙΝ mense autem sexto ante obitus sui diem eum esset apud Senas pro infirmitate oculorum curanda, coepit in toto reliquo corpore infirmari, &, fracto stomaeo infirmitate diuturna , & vitio hepatis , Sanguinem multum evomuit, ita quod visus est momti appropinquare . Quo comperto , frater Helias citissime de longinquo cucurrit ad eum ; in cuius adventu sanctus pater in tantum convaluit, ut, relicta terra illa, cum ipso ad Cellam de Cortona veniret.
Veniente quoque ipso ibidem, & per tempus aliquod
faciente moram , intumuit venter eius, turguere crura , tumueruntque pedes, & stomachi magis ac magis desectum incurrit, ut cibum aliquem recipere vix valeret . Rogavit deinde fratrem Heliam , ut eum Assisium faceret deportari . Fecit bonus filius quod benignus pater praecepit, & praeparatis omnibus, ipsum ad concupitum locum perduxit. Letata est civitas in adventu beati patris, & omnium populorum Ora laud bant
108쪽
hant Deum ἔ universa namque multitudo populi sanctum Dei sperabat in proximo moriturum , & haec
erat exultationis tantae materia. Dei quoque nutu fa-Ctum est hoc, ut sancta anima carne soluta inde ad coelorum regna transiret, ubi sΦi adhuc in carne m nenti primo data est notitia supernorum , & inissa unctio Salutaris. Narx eum in omni sede terrarum Coelorum regna constituta cognosceret, & in omni
loco divinam gratiam electis Dei tribui crederet, ex- Pertus erat tamen , locum ecclesiae sanctae Mariae in I 'ortiuncula gratia uberiori repletum , & supernorum visitatione spirituum frequentatum . Aiebat proinde fratribus saepe: videte , o filii, ne quando hunc locum relinquatis. Si ab una parte foras pelleremini , ex alia re intrate; nam locus iste vere sanctus est, &habitatio Dei . Hic cum pauci essemus, nos augmen lavit altissimus; hic luce sapientiae suae illuminavit Suorum paupera corda ; hic igne amoris sui nostras voluntates accendit; hie qui oraverit corde devoto,
quod petierit obtinebit , & Offendens gravius punie tur et propterea filii omnes honore dignum habete Io- eum habitaculi Dei, & in toto corde vestro in voce exultationis, & confessionis ibi eonfitemini Domino.
Interea infirmitate crescente, omne robur corporis eius
elanguit, & omnibus viribus destitutus nullo modo poterat se movere. Et quidem cum a quodam fratre fuisset interrogatus, quid vellet potius tolerare, hanc scilicet diutinam , & sic longam infirmitatem , an a
carnifice quodcumque grave martyrium Sustinere, respondit : illud mihi carius, illud dulcius , acceptiusve semper extitit, & existit, quod domino Deo nostro magis in me, & de me facere placet, cuius utique voluntati solum semper desiderio eoncors, &obediens per omnia inveniar . Sed in cujuslibet mar-
109쪽
tyrii compensatione hanc infirmitatem pati vel trest. dies molestius mihi foret ; quod non pro mercedis remuneratione loquor, sed pro sola , quam ingerit , molestia passionis. O martyr & martyr , qui ridens libentissime tolerabatiquod erat omnibus acerbissi-
mum , & gravissimum initieri l Revera nullum in eo remanserat membrum absque nimio p ssionis dolore,& calore naturali sensuum amisso , ad extrema quoti die. propinquabat. Stupebant medici , mirabantur fratres, quomodo spiritus vivere posset in carne sic mortua, cum , consumptis carnibus , sola cutis ossibus adhaereret. Renedictio fratrum. Enim vero cum vide- ret sibi imminere diem extremum , quod etiam per revelationem divinam duo hus ante annis ei fuerat indicatum , vocatis ad se fratribus , quos volebat, uni cuique, sicut ei desuper dabatur, velut Olim patriarcha Jacob, suis filiis benedixit, immo vero alter
Moyses ascensurus in montem , quem constituit ei Deus, filios Israel benedictioniblii; ampliavit. Cumque a sinistris ipsius resideret frater Helias, circumsedentibus reliquis filiis, cancellatis manibus, dexteram Posuit Super caput ejus, & exteriorum oculorum lumine priVatus, Si usu, super quem, inquit, teneo de X-teram meam ρ Super fratrem Heliam , inquiunt. Et ego sic volo, ait. Te, inquit, fili, in omnibus, &per omnia benedico , 8c sicut in manibus tuis fratres meos & filios augmentavit altissimus, ita 8c Superte , Ac in te omnibus benedico . In coelo , 3c in is r-ra benedicat te rex omnium Deus. Benedico te sicut possum , & plusquam possum , & quod non possum, ego, possit in te qui omnia potest. Recordetur Deus operis, & laboris tui,& in retributione iustorum
sors tua servetur. Omnem benedictionem, quam cupis , invenias, & quod digne postulas, impleatur.
110쪽
VITA PRIMA 9 IValete filii omnes in timore Dei , & permanete in
Christo semper, quoniam futura est super vos tentatio. maxima, Si retributio appropinquat. Felices qui in his, quae coeperunt, perseverabunt, a quibus nonnullos' futura scandala separabunt; ego enim ad Dominum propero, & ad Deum meum, cui devote in spiritu meo servivi, jam ire confido. Erat tunc temporis manens in palatio Assisi natis Episcopi, & propterea rogavit fratres, ut eum ad locum sanctae Mariae de Portiuncula transportarent. Volebat enim ibi animam reddere Deo, ubi , sicut dictum est, primo . perfecte viam veritatis agnovit .
cuod fecerit, se dixerit, ct quomodo
feliciter obiit. v III. Conversionis suae temput iam erat viginti anno
rum spatio consumat una, sicut sibi divina innotuerat Voluntate. Nam cum ipse beatus pater, Se frater Helias tempore quodam apud Fulgineum morarentur , nocte quadam cum se sopori dedissent, astitit fratri Heliae Sacerdos quidam albis indutus, grandaevae ac provectae aetatis, aspectu venerabilis dicens . D rezelatio. Surge, frater, & dic fratri Francisco, quoniam expleti sunt decem, & octo anni, ex quo mundo renuntians Christo adhaesit, & duobus tantum annis dehinc in hac vita manens viam universae carnis , vocante ipso ad se Domino, introibit. Sicque factum est, ut sermo Dei , quem diu ante praedixerat, constituto termino compleretur . Cum ergo in Ioco sibi valde desiderato paucis quievisset diebus, & cogno Sceret, tempus propinquae mortis instare, vocavit ad
se duos fratres & suos filios speciales, praecipiens eis de morte propinqua, imo de vita sic proxima