장음표시 사용
161쪽
eum filii babilonis, & alio ' tendentem trahunt ad
alia vel invitum . Nam iuvenum turba civitatis Assis ii , qui ipsum olim habuerant suae vanitatis praeam hulum, addit adhuc eum ad socialia prandia invitare, in quibus lasciviae semper, & scurrilitati servitur. Eligitur ab eis in ducem, experta saepius liberalitate ipsius, qua indubitanter sciebant, ipsum expensas pro
Omnibus soluturum . Obedientes se faciunt, ut impleant ventrem , & patiuntur subiici , ut valeant Saturari . Non respuit oblatum decus, ne notetur av rus , & inter meditationes sacras curialitatis est memor. Sumptuosum praeparat prandium, cibaria sapida duplicat, quibus repleti ad vomitum, plateas civitatis ebriis eantilenis commaculant. Sequitur Franeis cusui dominus manibus baculum gestans; sed paulatim ab eis se eorpore subtrahit, qui mente iam tota totus ad illa sorduerat, corde Domino canens. Tanta,
ut idem retulit, tunc fuit dulcedine divina perfusus ut effari non valens penitus de loco moveri non pos-εet . Quaedam eum pervasit tune asseetio spiritualis ipsum ad invisibilia raptans, cuius virtute terrena omnia nullius esse momenti, sed penitus frivola judicavit. Stupenda revera Christi dignatio, quae agentibus infima maxima donat, & in diluvio aquarum multarum quae sua sunt servat, & promovet. Pavit enim Christus panibus, & piscibus turbas, nec repulit a suo prandio peccatores. Quaesitus ab eis in regem, iniit fugam, & montem oraturus ascendit. My- Steria sunt Dei, quae Franciscus assequitur, & ad perfectam scientiam etiam ignorans adducitur. sed iam pauperum amator existit praecipuus, iam id , auod perfecte futurus erat, sacra spirabant initia . Frequenter proinde exuens semetipsum pauperes induit, quibus se similem fieri nondum operis executi
162쪽
VITA ALTERA I 43tione , sed toto iam corde eontendit. Cum tempore quodam Romam peregrinaturus adiret, paupertatis more vestimenta delicata deposuit, & cuiusdam pauperis vestimentis obtectus, in paradiso ante ecclesiam sancti Petri , qui locus serax est pauperum, inter pauperes laetanter resedit, & velut unum ex ipsis se reputans, avide cum eis manducat. Multoties fecisset consimile, nisi notorum fuisset verecundia impeditus. Miratus, cum ad altare principis Apostolorum accederet , tam modicas oblationes ibidem ad adventanti- tibbus fieri, plena manu pecuniam iactat in loco, honorandum ab omnibus specialius indicans quem Deus Supra ceteras honoravit. Pauperculis etiam Sacerdotibus ecclesiastica ornamenta pluries exhibebat, u que ad inseriorem gradum omnibus debitum honorem impendens. Nam apostolicam sumpturus legationem , fideque catholica integer totus erga ministros, & ministeria Dei reverentia plenus ab initio suit. - Jam sic sub seculari habitu religiosum animum gerit, & solitaria loca de publicis petens visitatione
Spiritus sancti monetur saepissime. Abstrahitur namque, & illicitur illa principali dulcedine, quae Sic a principio eum plenarie superfudit, & nunquam ab eo
recessit, donee vixit. Dum autem loca frequentat abscondita velut orationibus congrua, maligno com mento nititur eum diabolus a talibus exturbare. Immittit cordi eius feminam quamdam monstruose gib hosam mae incolam civitatis, quae horrendum cunctis praestabat aspectum. Huic illum, si non resipiscat accepti , comminatur similem se facturum, sed conso
latus a Domino salutis ,& gratiae responsum fieri gaudet: Francisce, inquit illi Deus, spiritum pro car naliter, & vane dilectis Iam in spiritualia commu-t to, & amara pro dulcibus sumens contemne teipsum ,
163쪽
ipsum , me si velis agnoscere ; nam & ordine verso sapient tibi quae dico. Compellitur statim mandatis obedire divinis, Sc ad rei experientiam ducitur. Nam
inter omnia infelicia monstra mundi Franciscus leprosos naturaliter abhorrens leprosum die quadam obvium habuit, cum iuxta Assisium equitaret, qui . licet sibi tedium non parvum ingereret, & horrorem, ne tamen velut mandati transgressor datae fidei stangeret sacramentum , ad deosculandum eum equo lapsus accurrit. Cui cum manum quasi aliquid accepturus leprosus protenderet, pecuniam cum OSculo reportavit. Et statim equum ascendens, huc, & illuc se con-Vertens, cum campus pateret undique liber, nullis
obiectis obstaculis, leprosum illum minime vidit . Admiratione inde repletus, & gaudio,. post dies aliquos opus simile facere curat, ad leprosorum habita- eula tendit, & leproso unicuique data pecunia, manum illorum osculatur, Sc buccam . Sic amara pro dulcibus sumit, & viriliter ad reliqua servanda se pa
Mutatus persecte iam corde in brevi mutandus S corpore , ambulat die quadam iuxta ecclesiam Sancti Damiani, quae fere diruta erat, Sc ab Omnibus
derelicta , quam cum, spiritu ducente, causa orationis intraret, ante crucifixum supplex, & devotus proste
nitur , Sc visitationibus pulsatus insolitis alterum quam ingressus fuerat se invenit. Cui protinus sic affecto, quod est a seculis inauditum , imago Christi cruci- lixi labiis picturae deductis colloquitur ; vocans enim
ipsum ex nomine, Francisce , inquit, vade , repara domum meat, quae, ut cernis, tota destruitur. Tremefactus Franciscus stupet non modicum , δι quasi alienus emcitur in sermone, ad obediendum Se Pae rat ., totum se colligit ad mandatum. At vero quia ine
164쪽
ineffabilem sui mutationem persensit, quod exprimere ipse non potuit expedit nos silere . Infigitur ex tunc sancti animae crucifixi compassio, Sc , ut pie putari potest, cordi ejus, licet nondum carni, venerandae stigmata passionis altius imprimuntur . Mirares, & nostris seculis inaudita: quis non stupet ad
ista λ quis quandoque similia intellexit λ quis Francia cum jam redeuntem ad patriam apparuisse' dubitat crucifixum , cui , adhuc mundo plene exterius non contempto, novo & inaudito miraculo de ligno crucis loquitur Christus Z Ab ea igitur hora liquefacta
est anima eius, ut dilectus ei locutus est. Patuit paulo post amor cordis per vulnera corporis. Nequit ex tunc oculos continere a de tu , etiam alta voce Christi passionem quasi semper coram positam plangit. Replet gemitibus vias, nullam consolationem admittit recordans plagarum Christi. Intimum sibi obvium habuit quemdam amicum , cui causa patefacta doloris , statim amicus dure provocatur ad lacrimas. Verum sanctae illius imaginis non obliviscitur gerere curam, nec mandatum ejus aliqua negligentia praeterit. Ex templo dat cuidam Sacerdoti pecuniam, ut lampadem emat, & oleam, ' ne sacra imago vel ad momentum
debito luminis honore fraudetur . Impiger deinde ad perficienda reliqua ' reparandae illius ecclesiae in desectibilem operam prebens. Nam licet de illa E clesia divinus sibi factus sit sermo, quam Christus
proprio sanguine acquisivit, noluit repente fieri summus , paulatim de carne transiturus ad spiritum. Sed iam operibus pietatis insistentem pater carnalis persequitur, & servitutem Christi insaniam iudicans ubique ipsum maledictis dilaniat. Advocat itaque servus Dei quemdam virum plebeium, & simplicem satis , quem loco patris suscipiens rogat, ut,h cum
165쪽
eum pater eius maledicta congeminat, ipse sibi e
eontrario benedicat. Propheticum sane verbum vertit in opus, & factis ostendit quod signat ille sermo : maledicent illi, & tu benedices. Resignae patri pecuniam, quam in opere dictae ecclesiae vir Dei expendisse voluerat, suadente hoc illi Episcopo ei vitatis viro utique valde pio , eo quod non liceret de
male acquisitis aliquid in sacros usus expendere. Audientibus autem qui convenerant multis, amodo , inquit, dicam libere Pater noster, qui es in caelis, non pater Petrus Bernardonis, cui non solum reddo ecclesiae pecuniam , sed integre vestimenta resigno . Nudus igitur ad Dominum pergam. O l. beralem animum illum , cui solum iam suificit Christus . Inventus est vir Dei cilicium tunc portare sub vestibus , virtutum existentia plus quam apparentia gaudens. Frater eius carnalis more patris ipsum verbis venenatis insequitur , qui mane quodam tempore hiemali dum
vilibus contectum panniculis cernit Franciscum orationi vacantem frigore tremebundum, ait cuidam concivi suo ille perversus : dic Francisco , ut nummatam unam nunc tibi velit vendere de sudore. Respondit : revera ego hunc Domino meo carissime vendam . Nihil verius , nam non solum centuplum , sed
etiam millestes plurimum in hac luce recepit, & in futuro non sibi tantum , sed & multis vitam acquisivit aeternam .
Studet proinde pristinam consuetudinem delic tam ordine converso mutare, & ad naturae bonum iam lascivitum reducere corpus suum . Ibat una die per Assisium homo Dei , ut mendicaret oleum ad luminaria concinnanda in ecclesia saneti Damiani , quam tune temporis reparabat, & videns hominum multitudinem ludentium ante domum consistere , quam intrare
166쪽
VITA ALTERA I 47trare volebat , rubore perfusus retraxit pedem . Sed
illo suo nobili spiritu in castum directo , propriam desidiam arguit, & de semetipso sumit iudicium.
Revertitur statim ad domum , & libera voce coram omnibus verecundiae causam exponeris, quasi spiritu
ebrius lingua gallica petit oleum, & acquirit. Ferventissime ad opus illius ecclesiae animat omnes , &monasterium esse ibidem sanctarum virginum Christi , audientibus cunctis, gallice loquens clara voce prophetat. Semper enim cum ipse ardore sancti Spiritus repleretur, ardentia verba foris eructans gallice loquebatur, se apud illam gentem p cipue honorandum praenoscens , & reverentia speciali colendum . Ex quo communi omnium Domino ecepit servire, communia facere Semper. amavit , singularitatem
in omnibus fugiens, quae omnium vitiorum labe sordescit . Nam cum in opere illius desudaret ecclesiae, de qua mandatum a Christo. susceperat, de delicato nimium rusticanus, & patiens laboris effectus, Sacem dos, ad quem ecclesia pertinebat, cernens illum assidua fatigatione attritum , pietate permotus. aliquid sim
gularis victus licet non sapidi , quia pauper, coepit ei quotidie ministrare ; qui . Sacerdotis discretionem commendans, & pietatem amplectens , non invenies Sacerdotem istum ubique, ad semetipsum ait, qui semper tibi talia subministret. Non est haec vita hominis paupertatem profitentis : non expedit tibi assuescere talibus: paulatim ad contempta redibis, it rum ad delicata perefflues. Surgo. iam impiger, & hostiatim cocta cibaria: mendicabo . Et diversis fercuris cernens parassidem plenam , horrore primo percutitur, sed Dei memor, .& sui victor illud cum spiritus delectatione manducat. Omnia lenit amor,& omne dulce facit amarum .
167쪽
Bernardus quidam de civitate Assisii, qui postea filius fuit persectionis, cum viri Dei exemplo dispωneret seculum perfecte contemnere, consilium ejus
exposcit. Consultans igitur eum sic ait: si quis, o pater, bona cujusquam domini longo tempore possedisset, & nollet illa retinere iam amplius, quid de illis persectius foret agendum ὶ Resignanda esse cuncta domino suo, a quo illa receperat, respondit vir Dei. Et Bernardus ad eum e universa , quae habeo , a Deo mihi data cognosco , quae ad consilium tuum resignare iam sibi assisto paratus. Si dicta, inquit
sanctus, factis probare volueris, summo mane intremus ecclesiam , & evangelii codice sumpto , a Christo quaeramus consilium . Intrant itaque ecclesiam , mane iam facto, & oratione devote praemissa, evangelii librum aperiunt, disponentes id facere, quod consilii primum occurrit. Aperiunt librum , ct consilium suum aperit Christus: si vis perfectus esse , Vade, & vende omnia, quae habes, & da pauperibus . Secundo id replicant, &, nihil tuleritis in via, occumrit . Addunt hoc iterum , & , qui vult venire post
me, abneget semetipsum , inveniunt. Absque cunctatione haec omnia Bernardus adimplet, nec consilii hujus vel unum iota transgreditur. Convertuntur a mordacissimis curis mundi tempore brevi quam plures,&ad infinitum bonum, duce Francisco, revertuntur in patriam. Longum esset de singulis persequi, qualiter bravium supernae vocationis attigerint. Tempore , quo ad petendam vitae suae regulam Se cum suis coram Papa Innocentio praesentavit, cum eius supra vires propositum conversationis Papa videret , sicut homo discretione maxima praeditus, dixit ad eum : ora , fili, ad Christum , ut suam nob is per te voluntatem ostendat, qua cognita, tuis piis
168쪽
desideriis securius annuamus. Annuit sanctus summi
pastoris mandato, fiducialiter eurrit ad Christum , orat instanter, & ad supplicandum Deo devote socios exhortatur. Quid plura λ Responsum orando reportat , & refert filiis nova salutis. Familiaris allocutio Christi in parabolis noscitur et Francisce, inquit , sic dices ad Papam. Mulier quaedam pauperincula, sed formosa, in quodam deserto manebat. Ad, mavit eam rex quidam ob maximum illius decorem , contraxit cum ea gratanter, & filios ex ea venustissimos genuit. Adultos iam illos, & nobiliter educatos mulier alloquitur: nolite, inquit, verecundari, dilecti , eo quod pauperes sitis, nam illius regis estis Glii omnes: ad curiam eius itote gaudentes, & ab ipso vobis necessaria postulate. Audientes hoe illi mirantur, & gaudent, & regiae stirpis sublevati promisso , suturos se scientes haeredes, Omnem inopiam divitias reputant. Praesentant se regi audacter, nec pavent multum , cuius similem gestant imaginem . Cognita rex similitudine sua in illis , cuius essent siti mirando exquirit; qui cum mulieris illius pauperculae in deserto morantis se filios assirmarent, amplexans rex, mei, ait, estis filii. & haeredes; timere nolite , nam si de mensa mea nutriuntur extranei, iustius est, ut enutriri faciam quibus haereditas tota de iure servatur. Mandat proinde rex mulieri, ut omnes ex se genitos ad Suam curiam pascendos tran mittat . Laetus & gaudens sanctus effcitur de parabola , & sacrum oraculum protinus reportat ad Pa-Pam . Mulier haec erat Franciscus multorum tacunditate natorum, non factorum mollitie : desertum mundus ipse illo incultior, & sterilis doctrina virtutum:
filiorum venusta, & larga progenies fratrum multi- Plex numerus, & Omni virtute decorus: rex filius Dei,
169쪽
Dei , cui sancta paupertate consimiles eadem sermIrespondent; qui nutritiva de mensa regis , omni vilitatis rubore contempto , suscipiunt, cum imitatione Christi contenti, eleernosynisque Viventes per mundi opprobria futuros se beatos agnoscunt. Miratur dominus Papa propositam sibi parabolam , & indubitanter Christum locutum in homine redognoscit. Re-eordatur visionis cuiusdam , quam viderat diebus paucis ante transactis, quam & in hoc homine fore complendam , Spiritu Sancto docente, affrmat. Viderat in somnis Lateranensem basilicam fore proximam iam ruinae, quam quidam religiosus homo modicus , &despectus, proprio dorso Submisso , ne caderet substentabat et vere, inquit, hic ille est, qui opere, ac doctrina Christi substentabit Ecclesiam . Inde dominus ille petitioni eius iam facile se inclinat : hinc Dei devotione repletus Christi famulum speciali semper dilexit amore; proinde postulata cito concessit, R iis plura adhuc devotus concedere , repromisit . Coepit exinde auctoritate sibi concessa virtutum semina spargere, cae) civitates, & castella circuiens praedicare ferventius.
SErvus Dei Franciscus persona modicus , mente humilis, prosessione minor, in seculo degens Porti nculam pro se, & suis de mundo elegit, ex quo aliter Christo , nisi de mundo aliquid haberet, servire non potuit. Non enim sine praescientia divini oraculi a diebus antiquis dictus est locus, qui de-hebat in illorum cedere sortem , qui de mundo cupiebant penitus nil habere . Nam & in eo virginis
matris ecclesia erat constructa, quae sua singulari hu-
170쪽
VIT Λ ALTERA Is Imilitate meruit post filium suum caput Omnium esse Sanctorum . In ea Minorum ordo principium sumpsit, ibidem multiplici numero velut super stabile firmamentum eorum nobilis structura surrexit. Hunc locum sanctus adamavit prae omnibus, hunc pωcepit fratres speciali reverentia venerari, hunc velut speculum religionis in humilitate , ac paupertate altissima semper voluit custodiri, proprietatem ex eo aliis reservans, sibi, & suis retinens usum tantum . Servabatur ibidem rigidissima in omnibus disciplina tam silentio , & labore, quam ceteris regularibus institutis . Nemini , nisi specialiter fratribus deputatis , ibidem patebat ingressus, quos undique aggregatos
volebat sanctus esse Vere devotos , & ex omni parte perfectos e sic & omni seculari personae omnis penitus praecludebatur introitus . Nolebat , ut fratres existentes ibidem , qui sub certo numero artabantur, ad seeularium relationem paterent auribus, ne, contemplatione intermissa coelestium , ad inferiorum commercia per rumigerulos traherentur. Non
licebat ibidem alicui otiosa proferre, nec referre prolata per alios. Quod si quandoque per aliquem contingeret; ut ultra non adderet, poena docente , cavebat in posterum . Sine intermissione diebus ac noctibus existentes in loco divinis erant laudibus occupati , & odore miro fragrantes vitam ducebant angelicam . Merito quidem , solebat enim veterum incolarum relatu sancta Maria de Angelis alio nomine diei. Revelatum sibi a Deo selix pater dicebat, beatam Virginem inter alias ecclesias ad suum honorem in mundo constructas ecclesiam illam speciali amore diligere; ideo sanetus eam pG ceteris plus amabat. Visionem quamdam ante conversionem suam qui dam devotus frater de ipsa viderat relatione condignam ἀ