Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

eorum grando arva pervaderet , istorum terris appropinquans aut terminabatur quidem , aut in partem aliam divertebat. Data requie, multiplicati sunt nimis, nimisque repleti temporalibus bonis , i sed effecti quod solet prosperitas; operiuntur si quidem crassitudine facies, & adipe temporalium, vel stercore potius excaecantur: tandem ad peiora relapsi obliti sunt Dei, qui, salvavit eos. Non tamen impune, quia divinae censura iustitiae lapsum minus vindicat, quam relapsum . Excitatur furor Dei contra eos, & reversis quae discesserant malis, gladius insuper additus est humanus, & e caelo mortalitas imperata quam multos absumpsit: totum denique castrum flammis ultricibus concrematum est . Utique justum est , beneficiis te ga vertentes in exitia devenire. Post dies aliquot cum semel beatus pater depraedicta cella descenderet, fratribus, qui aderant, eruix voce dixit: multa mala fecerunt homines Perusini vicinis suis, & elevatum est cor eorum ad

ignominiam sibi . Verumtamen prope est ultio Domini , & manus eius ad gladium eius. Paucis autem elapsis diebus, surgit in servore spiritus, & versus civitatem Perusium dirigit cursum . Liquido fratres perpendere potuerunt , aliquam visionem ipsum in cella vidisse. Deveniensi ergo Perusium , populo con gregato incepit praedicare ; cumque milites in equis, ud asso et concurrerent, & in ludis militaribus

arma tenent' verbum Prixpedirent, conversus sanctuβad eos ingemuit dicens: o miserorum hominum miriseranda vecQndia, quia non considerans ., nec timen

judicium Dei ; sed audite quae Dominus per me pauri

pereulum vobis annuntiat. Dominus, inquis, exaltanuit ' vos super omnes. , qui in circuitu vestro sunt

propter quod vicinis, benigniores, Deo gratiores e i .stere

182쪽

stere deberetis: sed ingrati ' gratiae manu armata vi. ei nos impetitis, occiditis, & vastatis . Dico vobis; non relinquetur inultum , sed ad graviorem punitio. nem faciet vos intestiso bello Deus subruere ita , ut unus in alterum mutua seditiune consurgat. Docebit indignatio, quia vos dignatio non instruxit. Non post multos dies oritur scandalum inter eos, corripiuntur arma in proximos, seviunt in millies populares , &, verso gladio, nobiles in plebejos; ' ultimo tanta immanitate, ac cede certatum est, quod etiam vicini., quos offenderant condolebant. Dignum laude iudicium ; nempe quoniam ab uno , & famaeo

recessorant, necesse se it , ut nec in eis unitas remaneret . Fortius in republica vinculum esse nos potest , quam pius in Deum amor, sincera, & non sieta fides. Illis diebus cum ad Cellam de Cortona vir Dei transiret, quaedam nobilis mulier de castro, quod Volusianum dicitur, hoc audito, sestinat ad illum ,& longo cursu fatigata, quippe quia delicata erat nimis, & tenera, tandem pervenit ad sanctum; cuius laxitudinem , &. interclusos anhelitus Videns, miseratus pater sanctissimus dixit ad eam: quid tibi, domina, placet At illa: pater , ut mihi benedicas . Et sanctus e nupta es, an innupta Respondit dicens :patet , habeo virum valde crudelem , quem advera rium patior in servitio. Jesu Christi ; & iste mihi dolor praecipuus, quod bonam voluntatem , quam mi hi Dominus inspiravit,. marito praepediente , non exe quor: unde quaero, sancte, ora pro ipso, ut divina misericordia humili et cor illius. Miratur pater viri

183쪽

iecit: dices ei ex parte Dei, & mea, quod nune est

tempus salutis, pini modum aequitatis. Benedictione accepta, revertitur mulier, invenit virum, denuntiat verbum. Cecidit subito super eum Spiritus sanctus, ct novum factum de veteri cum omni mansuetudine respondere sic facit: domina, serviamus Domino, &Salvemus animas nostras in domo nostra. Respondit uxor e videtur mihi eontinentia velut iundamentum

quoddam in anima collocandum , & reliquae tandem superaedificandae virtutes. Et hoe, inquit ille , mihi , sicut & tibi, placet. Exinde nuribus annis coelibem

vitam agentes, eodem die, unus matutinum holocauStum, alter quasi sacrificium vespertinum, selieiter migraverunt. Felix mulier, quae sic herum molli fieavit ad vitam . Impletur in ea illud Apostoli r ' sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem. Sed tales, ut eommuni proverbio utar , possunt hodie digitis numerari . Duo fratres venerunt aliquando de Terralaboris, quorum antiquior intulit multa scandala iuniori. Erat, inquam, non Socius, sed tyrannus. Iunior vero Omnia propter Deum ' raro silentio substinebat. Cum autem venirent Assisium , & latrasset iunior ille ad sanctum Franeiscum , erat si quidem familiaris eidem, dixit inter alia sanctus e qualiter erga te socius tuus se habuit in hoe itinere Qui respondit: utique satis bene, pater charissime . Cui sanctus: cave , frater, ne sub humilitatis specie mentiaris I scio enim , qualiter erga te se habuit: sed expecta modicum, & videbis . Miratus est perplurimum frater , quomodo tam absentia per spiritum cognovisset. Igitur non post multos dies ), contempta religione , foras arripitur qui scandalum fecerat fratri suo. Absque dubio perversitatis est signum, & deficientis sensus evidens

184쪽

v1TA ALTERA I 6s

argumentum , eadem Via eamdem non habere cum bono comite voluntatem .

Iisdem diebus venit Assisium quidam nobilis pu-

et de Luca , volens religionem intrare , qui repraesentatus sancto Francisco , flexis genibus preces cum lacrimis offerebat, ut eum reciperet. Intuens autem in eum vir Dei , statim cognovit per spiritum, spiritu illum non agi, dixitque illi: miser, atque carnalis, quia Spiritui sancto, & mihi mentiri posse

eonfidis e carnaliter plangis, & cor tuum cum Deo non est; vade, inquit, quoniam nillil spiritualiter sapis . His dictis, nuntiant, ad ostium stare parentes quaerentes filium capere, captumque reducere ; & exiens soras ad illos tandem voluntarie rediit. Mirantur proinde fratres, Dominum in suo sancto laudantes. Tempore, quo sanctus pater iacebat infirmus in palatio Episcopi Reatini, canonicus quidam nomine Gedeon lubricus, & mundanus infirinitate correptus,& doloribus undique circumseptus lectulo decubabat, qui faciens se deserri ante sanctum Franciscum rogat cum lacrimis, ut ab eo crucis signaculo consignetur; ad quem sanctus: cum vixeris olim secundum desideria carnis non veritus judicia Dei , quomodo te cruce signabo λ Et intulit: ego te, ait, signo in nomine' Christi; tu tamen scito te graviora passurum , si ad vomitum redieris liberatus. Et subdit: propter peccatum ingratitudinis semper peiora prioribus ins runtur . Signo itaque crucis in eum facto, statim qui contractus jacuerat, surrexit sanus, & in laudem Dei

prorumpens, ego, ait, sum liberatus. Insonuerunt autem ossa renum eius, audientibus multis, veluti cum manu ligna sicca franguntur. Paucis autem inter-

lapsis temporibus Dei oblitus corpus impudicitiae reddidit: qui elim sero quodam coenaret in domo alte-

185쪽

rius concanonici sui, nocteque illa dormiret ibidem, subito super omnes corruit tectum domus; ceteris autem evadentibus mortem , solus sille miser interteptus, atque interemptus est. Nec mirum, si, μt sanctus dixit, secuta sunt eum pejora prioribus, eum de a cepta venia gratum esse oporteat, & duplo displiceat facinus iteratum .

Manente saneto in eodem loco, frater quidam spiritualis de custodia Marsicana , qui gravibus tentotionibus vexabatur, dixit in corde suo : Oh ι si unquam aliquid vel saltem parum de unguibus sancti Francisci haberem mecum, credo equidem tota haec tentationum procella diffugeret , rediretque, Domino favente , tranquillum. Obtenta igitur licentia, ad locum se consert, causam uni de sociis sancti patris exponit. Cui respondit frater: non ; mihi impossibile credo de unguibus tribuere, quoniam etsi aliquando eos

ipsi praecidimus, iubet prohibens ne servemus. Illico Gelamatur frater, & ad sanctum, qui eum quaerebat, ire iubetur, qui dixit ei): quaeras mihi sorfices, fili, quibus ungues meos protinus circumcidam. Profert ille ferrum , quod propter idipsum iam in manibus sumpserat, & prominentes cesuras excipiens, fratri, qui petierat, tradit; quas ille devote suscipiens conservat devotius, & statim ab omni impugnatione liber essicitur. In eodem loco tunicula vetusta contectus paupe rum pater dixit semel uni de sociis, quem suum statuerat guardianum et vellem, frater , si posSes , ut pannum mihi pro una tunica invenires. Revolvit in mente sua frater hoc audiens, quomodo pannum tam necessario , tamque humiliter postulatum acquirat. In crastino autem summo diluculo procedit ad portam iturus ad villam pro panno : & ecce hQmO qqidam

186쪽

dam iuxta ostium sedctas, voletis loqai illi, qui dixit ad fratrem :' amore Dei accipe a me pannum pro sex tunicis, & unica quidem tibi retenta, reliquas pro anima mea distribue, sicut placet. Exhilaratus frater redit ad fratrem Franciscum, & caelitus faetam oblationem denuntiat. Cui pater: accipe tunicas, qui,

in hoc missus est, ut meae necessitati taliter subveniaret . Gratias, inquit, illi, qui solus de nobis videtur esse sollicitus .

Commorantem beatum virum in heremitorio quodam iuxta Reate medicus pro cura oculorum quotidie visitabat. Quadam vero die dixit sanctus ad suos: invitate medi eum, & date illi optime manducare. Respondit ei guardianus dicens: pater, eum rubore dicimus, verecundamur ipsum invitare; tantum nunc pauperes sumus. Respondit sanctus dicens: quid vultis, ut iterum dicam Medicus, qui adstabat, dixit :& ego, fratres charissimi, penuriam vestram delitias reputabo. Festinant fratres, & omnem eellarii eopiam mensae imponunt, panis stilicet modicum, vini non

multum, &, ut lautius ederent, parum leguminis cinquina transmittit. Interim mensa Dei servorum mensae compatitur, pulsatur hostium, accurritur protinus,& ecce mulier quaedam eanistrum offert plenum putichro pane, piscibus, It pastillis gamarorum refertum,ihelle, & uvis desuper cumulatum. Exultat pauperum mensa, iis visis, & vilibus crastino reservatis, pretiosa hodie sumuntur in cibum . Medi cui vero suspirando locutus est dicens: nec vos, fratres, sicut debetis , nec nos seculares huius Viri cognoscimus fametitatem . satiati denique non suissent, nisi plus eos miraculum, quam ferculum satiasset. Sic paternus ille oculus nequaquam despieit suos, quin potius majori defeetu mendicos major providentia nutrit . Lar-

187쪽

giori mensa pauper pascitur, quam tyrannus, quanto Deus est homine prosusior largitate. Mos erat sancto Francisco integram diem solitaria in cella transigere, nec ad fratres reverti, nisi sumendi cibi necessitas perurgeret. Hinc tamen signatis horis coenaturus exibat, quoniam edacior coutemplationis fames totum sibi frequentius vendicabat. Contigit autem quandoque ad locum de Graecio duos. fratres Deo dignam conversationem habentes a remortis venire: veniendi autem ratio tota videre sanetum , & benedictionem eius diu optatam recipere .

Venientes igitur, & non invenientes, quoniam de publico iam ad cellam redierat, contristati sunt mi inro modo, & quoniam exitus dubius longam dictabat moram, suis meritis hoc adscribentes desolati recedunt. Prosequentibus autem illos sociis beati Franeisei, & eonsolantibus desolatos, cum iam a loco quasi iactu lapidis abscessissent, repente post eos sanctus inclamat, dixitque uni de sociis: die fratribus meis, qui huc venerunt, quod respiciant ad me. Cumque dicti fratres verterent faciem ad illum, crueis eos signo signavit, Sc affectuosissime benedixit. At yli tanto laetiores effecti, quanto & proposito &' miraculum utilius consecuti, reversi sunt laudantes,& benedicentes Dominum. Volens. quandoque beatus Franciscus ad quamdam heremum pergere, ut ibidem liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat non modicum , a quodam

paupere viro ad equitandum Obtinuit asinum ; cumque diebus aestivis virum Dei sequindo montaneam conscenderet rusticus, asperioris, & longioris viae hinere fatigatus, antequam perveniret ad locum , a dore sitis deficit, & lassatur. Clamat post sanctum Instanter, dc ut.sui misereatur, exorat ; mori se as-

188쪽

. VITA A L T E R A m . 169serit, nisi alicuius poeuli beneficio recreetur. Sanetus Dei, qui afflictis semper erat compatiens, absque mora prosilivit de asino, & fixis in terra genibus palmas tetendit ad caelum , Orare non ceSSans ,

donee se sensit auditum: festina, inquit ad rusticum,& illic aquam vivam invenies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit. stupenda Dei dignatio , quam servis suis tam facile se inclinati Bibit rusticus aquam de petra Orantis virtute, & poculum hausit de saxo durissimo. Aquae decursus ibidem ante non fuit . nec, ut est diligenter quaesitum , deinceps potuit inveniri . Quid mirum , si sancto Spiritu plenus iustorum omnium repraesentat in se gesta miranda Θ Nam qui specialis gratiae munere Christo coniungitur, non magnum, Sed cum reliquis sanctis similia operatur.

sedebat ad mensam eum fratribus die quadam beatus pranciscus ; aviculae quaedam mas, & semina veniunt, & de ) .novorum educatione natorum SOL licitae , de mensa sancti quotidie micas, pro voto S scipiunt . Exultat sanctus in talibus, blanditur illis , ut assolet, & de industria eis offert annonam . Die quadam pater , & mater filios offerunt fratribus, quasi eorum nutritos expensis, & assignantes pullulos ratribus ultra non apparent in loco. Mansuescunt pulli cum fratribus,& eorum manibus insidentes non ut hospites , sed ut accolae versantur in domo , Secularium .hominum declinant aspectum, & fratrum

tantum se profitentur alumnos. Observat hoc sanctus,ti stupet, fratresque invitat ad gaudium e videte , ait, quid fratres nostri pectusrubet fecerint, quasi

ratione vigerent; dixerunt enim et ecce , fratres , vobis nostros praesentamus natellos, qui vestris nutriti

sunt micis; disponite de illis, ut libet; ad alios nos

189쪽

ares remisimus. Mansuescunt itaque ex toto cum DP tyribus, ct uuahimiter capiunt cibum; sed avaritia rumpit concordiam, dum minores persequitur maioris elatio. Salutatus namque ma3or pro libitu reliquos repellit a cibo: videte, inquit pater, quid hic

facit avarus: plenus ipse, ac satur famelicis fratribus invidet; mala ob hoc. morte necabitur. Verbum saneti eonfestitii ultio sEquitur. Super vasculum aquae fratruna turbator ascendit, ut bibat, qui subito in aqua bustocatus interiit, nec gallus invenitur, nec bestia , quὰ ausa suerit sancti anathema contingere . Horrendum malum avaritia hominum , quando sic pu-hitur in avibus. Timenda est & sanctorum sententia, quam tanta facilitate vindicta subsequitur. Alio quodam tempore de fratre Bernardo, qui secundus in Ordinε frater extiterat, prophetice si elocutus est: dico vobis, quod fratri Bernardo dati sunt ad exercitium subtilissimi daemones , & inter alios spiritus nequiores , quorum etsi semper instigilet studium , ' ut stellam ' faciant de coelo corruere, alius tamen erit exitus rei. Tribulabitur quidem, stimulabitur, affigetur; sed tandem ex omaidus triumphabit . Et addidit: circa mortem et Zomni tempe state submota, Omni tempore iam ' mira tranquiulitate , ac pace fruetur, cursuque consummato , belleiter migrabit ad Christum. Revera sic factum est: miraculis mors eius inclaruit, & ad punctum, sicut vir Dei praedixerat, sic evenit; unde & fratres in ejus morte dixerunt: vere non fuit cognitus , dum

viveret, frater iste . Sed huius Bernardi laudes aliis

narrandas relinquimus. Dum maneret sanctus in monte Alvernae eella reclusus, unus de sociis magno desiderio cupiebat

habere de verbis Domini memorabile scriptum de

190쪽

. VI TA ALTERA III

manu sancti Francisci breviter annotatum. Gravem enim , qua vexabatur, tentationem non carnis, sed spiritus credebat ex hoc evadere, vel certe levius

ferre. Tali desiderio languens pavebat rem aperire patri sanctissimo ; sed eui homo non dixit, spiritus revelavit. Quadam enim die vocat eum beatus Franciscus dicens: portii mihi cartam , & atramentum, quoniam verba Dei, & laudes ejus scribere volo, quae meditatus sum in corde meo. Allatis protinus quae petierat, scribit manu propria laudes Dei, severba, quae voluit, & ultimo benedictionem fratris, dicens: accipe tibi cartulam istam, S usque ad diem mortis tuae custodias diligenter . Fugatur statim omnis illa tentatio; servatur littera, & in posterum miranda effecit. In eodem fratre aliud saneti patris mirabile elaruit ; nam tempore , quo infirmus iacebat in palatio apud Assisium , dictus frater cogitavit apud se dicens: en morti appropinquat pater , & quam plurimum consolaretur anima mea, si post mortem haberem tunicam patris mei . Quasi cordis desiderium oris petitio fuerit, post statini vocat eum beatus Franciscus dicens: tibi trado tunicam istam ἔ accipe eam , ut tua de cetero sit , quam ipse licet ' seram, dum vietito, tibi tamen cedat.in morte. Miratur de tanta patris profunditate frater; tunicam tandem consolatus accepit, eamque postmodum in Franciam devotio

Sancta transvexit.

In ultimo suae infirmitatis tempore nocturnis tenebris petrosillum comedere volens, humiliter petiit. Vocatus coquinarius , ut afferat, nihil in orto tunc

se colligere posse a respondit, dicens: petrosillos quotidie decerpsi, tantumque praecidi , quod legere quidquam inde etiam luce clara vix possum , quanto

SEARCH

MENU NAVIGATION